URKA  
die Urzentralsonne

christliche Mystiker

            

 Impressum

            

 Linkempfehlungen

Jakob Lorber
Emanuel Swedenborg
Meister Eckhart
Jakob Böhme
  Peter Eppich
Im Breyel 21
79292 Pfaffenweiler
eppich@web.de
  Jakob Lorber
Bergbilder
www.urbibel.de
   
   
Meister Eckhart
Linksammlung
Originaltexte
  
Jakob Böhme
Linksammlung
Originaltexte
  
Emanuel Swedenborg
Linksammlung
Originaltexte
einführende Texte
  
Jakob Lorber
Linksammlung
Originaltexte
einführende Texte
Themensammlung
Adressen
  
Diskussion
Forum
Gästebuch
   
GENESEOS
CAPUT NONUM
Continuatio de Infernis Hic de aliis Infernis, quae a prioribus distincta sunt

Arcana Coelestia 1
Passage 947

#947 Qui dolcui sunt, et omnia per dolosas machinationes se obtinere posse putant, et se confirmarunt in vita corporis ex eo quod talia successerint iis, ii habitare sibi videntur in tonna quadam ad sinistrum quae vocatur "tonna infernalis," super quam tegumentum, et extra orbiculus super basin pyramidalem, quem putant esse universum quod spectent et gubernent; ita prorsus iis apparet: qui eorum innocentes dolose persecuti sunt, ibi sunt per saecula; alibi dictum quod quidam ibi jam per viginti saecula 1 manserint: cum emittuntur, talem phantasiam habent quod putent universum esse orbem quendam, quem circum ambulant et pedibus calcant, se deos universi credentes: aliquoties mihi visi, et cum iis de phantasia eorum locutus, sed quia tales fuerunt in mundo, non potuerunt abduci. Percepi etiam aliquoties quam subtili dolo pervertere possent cogitationes, et flectere momento aliorum, et substituere alia, sic ut vix potuisset cognosci quod ab iis; et hoc tali natura ut incredibile sit; qui quia tales, nusquam admittuntur ad homines, nam venena ita clandestine et latenter infundunt, ut non appercipi possit. @1 Saeculum 10 anni (see n. 433).$

Arcana Coelestia 1
Passage 948

#948 Est quoque ad sinistrum alia tonna, sic iis apparet, in qua sunt quidam qui in vita corporis putarunt, cum malum fecerunt, fecisse bonum, et vicissim, ita quod in malo posuerint bonum; ii ibi morantur ad tempus, ac tunc rationalitate orbantur, qua cum orbati, sunt quasi in somno, et quicquid tunc faciunt, iis non imputatur; sed usque videntur sibi vigiles: reddita iis rationalitate ad se redeunt et sunt sicut alii spiritus.

Arcana Coelestia 1
Passage 949

#949 Ad sinistrum antrorsum est quaedam camera ubi nihil lucis, sed merae tenebrae, quare vocatur "camera obscura"; ibi sunt qui aliorum bonis inhiarunt, in quibus continue eorum animus fuit, et quoque absque conscientia abstulerunt quoties titulo aliquo specioso potuerint; sunt ibi qui in multa satis dignitate fuerunt cum vixerunt in mundo, quique in insidiosis posuerunt honorem prudentiae; in camera illa consultant inter se sicut dum vixerunt in corpore quomodo fraudulenter alios decipiant; tenebras ibi vocant delicias: ostensa mihi effigies eorum, quam vidi sicut clara die, quales tandem fiunt, qui ibi, et fraudulenter egerunt, nempe quod facies eorum pejor mortuo, coloris lividi, qualis cadaverum, cum lacunis horrendis; sic degendo in cruciatu anxietatis.

Arcana Coelestia 1
Passage 950

#950 Erat phalanx spirituum exsurgens a latere Gehennae in altum antrorsum, ex quorum sphaera perceptum, (spiritus ad primum adventum possunt ex sola sphaera percipi quales sunt) quod vilem haberent Dominum et contemnerent omnem cultum Divinum; loquebantur undulatorie; unus ex iis scandalose contra Dominum locutus, qui ilico dejectus versus unum latus Gehennae: ferebantur ab anteriore supra caput animo ut offenderent, cum quibus se conjungerent ut subjugarent alios; sed retardabantur in via, et iis dictum quod desisterent quia hoc verteretur iis in malum; ita subsistebant; tunc visi sunt, facie erant nigri et circum caput habebant fasciam albam, quo significatur quod spectent cultum Divinum sicut nigrum, ita quoque Verbum Domini, modo utile ut teneat vulgus in vinculo conscientiae. Domicilium eorum est prope Gehennam ubi dracones volantes non venenati, unde vocatur hoc "domicilium draconum"; sed quia non dolosi, infernum eorum non ita grave est. Tales quoque sibi suaeque prudentiae adscribunt omnia et se nullum timere jactant; sed ostensum iis quod modo sibilus eos in terrorem et fugam ageret; audito sibili ex terrore putabant totum infernum ascendere ut eos auferret, et ex heroibus facti subito sicut mulieres.

Arcana Coelestia 1
Passage 951

#951 Qui se sanctos putarunt in vita corporis, sunt in terra inferiore ante pedem sinistrum; ibi apparent sibi quandoque facie lucentes, quod profluit ex ideis sanctitatis eorum; sed exitus eorum est quod teneantur ibi in maxima cupidine ascendendi in caelum, quod putant esse in alto; cupido eorum augetur et vertitur magis et magis in anxietatem, quae crescit in immensum usque dum agnoscunt quod non sancti sint: cum inde eximuntur, sentire iis datur fetorem sui, qui est graveolentus.

Arcana Coelestia 1
Passage 952

#952 Quidam in mundo sancte se vixisse putavit ex causa ut sanctus aestimaretur ab hominibus, et sic caelum mereretur; dicebat se piam vitam egisse, precibus vacavisse, putans satis esse ut quisque sibi studeat et consulat; dicebat etiam quod peccator esset et quod voluerit pati usque ut ab aliis calcaretur sub pedibus, quod vocabat patientiam Christianam, et quod minimus esse vellet ut fieret maximus in caelo; hic examinatus num alicui praestiterit aut voluerit praestare aliquid boni, seu opera charitatis; dicebat se nescire quid essent, modo quod sancte vixerit; hic quia pro fine habuit praeeminentiam sui prae aliis, quos ita se viliores reputabat, primum quia putavit se sanctum, visus est in forma humana candida usque ad lumbos, sed conversus est primum in obscurum caeruleum, et dein in nigrum, et quia dominari voluit super alios et eos prae se contemneret, factus est aliis nigrior: de iis qui maximi volunt esse in caelo, videatur prius n. 450, 452.

Arcana Coelestia 1
Passage 953

#953 Perductus sum per quasdam mansiones caeli primi, inde spectare mihi datum procul mare quoddam grande tumultuans cum magnis fluctibus ad quendam limitem non visum, et dicebatur quod ii tales phantasias habeant et tale mare videant cum timore ut immergantur, qui magni in orbe voluerint esse, nihil curantes num per fas aut nefas modo sibi gloriam comparare possint.

Arcana Coelestia 1
Passage 954

#954 Phantasiae quae fuerunt in vita corporis, in altera vita vertantur in alias, quae tamen illis correspondent; sicut qui in terra violenti fuerant et immisericordes, eoram violentia et immisericordia vertitur in crudelitatem incredibilem, et videntur sibi socios quoscumque offendunt, occidere et diversis modis cruciare, quibus tantopere delectantur ut sint talia eorum summae jucunditates. Qui sanguinolenti fuerunt, ii delectantur cruciare spiritus, nam putant spiritus esse homines, non aliter sciunt, usque ad sanguinem, quo viso, nam talis est phantasia eorum ut quasi sanguinem videant, maximopere delectantur. Ex avaritia erumpunt phantasiae, quod videantur infestari a muribus et similibus secundum speciem avaritiae. Qui delectati sunt meris voluptatibus quas pro ultimo fine, summo bono et quasi suo caelo habuerunt, delectantur maxime morari in latrinis, ibi jucundissimum percipientes; quidam in urinosis et graveolentibus stagnis, quidam in luteis, et sic porro.

Arcana Coelestia 1
Passage 955

#955 Sunt praeterea poenae diversae quibus in altera vita puniuntur gravissime mali, in quas incurrunt cum in foedas suas cupiditates redeunt, ex quibus contrahunt pudores, terrores et horrores pro talibus usque ut tandem desistant. Poenae sunt diversae; in genere sunt poenae lacerationis, poenae discerptionis, poenae sub velis, et plures.

Arcana Coelestia 1
Passage 956

#956 Qui vindictae tenaces sunt et qui omnibus aliis se majores putant, ceteros reputantes pro nihilo respective ad se, iis poena lacerationis est, quae talis; foedantur corpore et facie ut vix appareat aliquid humanum residuum; facies fit sicut placenta rotunda, lata; brachia apparent sicut panni, quibus extensis rotatur in alto jugiter versus caelum, et clamatur coram omnibus quod talis sit, usque ut pudor perstringat intima; ita supplex adigitur ad deprecandum et dictatur ei; postea fertur in stagnum luteum quod est prope Hierosolymam spurcam, et ibi volvitur et immergitur ut fiat instar caeni; et hoc fit aliquoties usque dum talis cupiditas auferatur. In stagno hoc luteo, sunt feminae malignae e provincia "vesicae urinatoriae."

Arcana Coelestia 1
Passage 957

#957 Qui in vita corporis naturam sibi contraxerunt aliud loquendi et aliud cogitandi, cumprimis qui sub amicitiae specie aliorum opibus inhiarunt, ii vagantur circum et ubicumque veniunt, interrogant num cum iis esse possint, dicendo se pauperes,et cum recipiuntur, ex innata cupidine inhiant omnibus; cum detecti quod tales, expelluntur cum mulcta, et quandoque miserabiliter discerpuntur diversimode secundum dolosae simulationis naturam quam contraxerunt, quidam quoad totum corpus, quidam quoad pedes, quidam quoad lumbos, quidam quoad pectus, quidam quoad caput, et quidam solum quoad regionem oris; adiguntur in reciprocas reverberationes, quae quales sunt, non describi potest; sunt collisiones partium violentae et sic distractiones, ut se credant in minutas partes discerptos; inducitur etiam renisus ut augeatur dolor; tales discerptionis poenae sunt cum multa varietate, et post intervalla toties repetuntur usque dum terror et horror incutiatur per falsiloquia fallendi; quaevis punitio aliquid demit. Discerptores dicebant quod ita delectentur punire ut non desistere vellent, si vel foret in aeternum.

Arcana Coelestia 1
Passage 958

#958 Sunt cohortes spirituum qui circumvagantur, quos spiritus maximopere timent; applicant se parti tergali inferius, torquent per reciprocationes citas, quas nemo potest inhibere, et cum sono, dirigentes motum constrictorium et restrictorium versus superiora in modum coni sursum acuminati; quicumque intra conum hunc mittitur, imprimis qui versus apicem ejus, miserabiliter discerpitur quoad singulas artuum particulas: sunt simulatores dolosi, qui immittuntur et sic puniuntur.

Arcana Coelestia 1
Passage 959

#959 Expergefactus sum nocte e somno et audivi spiritus circum me qui in somno vellent mihi insidiari, at mox insopitus somnium triste habui; sed expergefactus, subito aderant spiritus punitores, quod miratus, et miserabiliter puniebant spiritus qui mihi in somno insidiati sunt, inducendo iis quasi corpora, quae visa, et corporeos sensus, et sic eos per violentas collisiones partium cis et retro cum inductis per renisus doloribus torquebant; animus erat punitoribus eos, si potuissent, necandi, inde violentia maxima. Erant plurima parte sirenes, de quibus n. 831; punitio perstabat diu, et pergebat circum me ad cohortes plures; et quod miratus, inveniebantur omnes quae insidiatae, tametsi se occultare vellent: quia sirenes erant, multis artibus eludere tentabant poenam sed non potuerant; nunc se surripere volebant in naturam interiorem, nunc inducere quod alii essent, nunc derivare poenam in alios per translationes idearum, nunc mentitae infantes quos cruciarent, nunc spiritus bonos, nunc angelos, praeter plura alia, sed usque incassum. Quod tam graviter punirentur, miratus sum, sed perceptum quod tale sit inorme, ex necessitate, quod homo tuto dormire debeat; quod nisi fieret, humanum genus periret, inde ex necessitate tanta poena: perceptum quod etiam simile fiat circa alios homines, quos in somno insidiose invadere conantur, tametsi homo hoc nescit; cui enim cum spiritibus loqui non datum est, et sensu interno cum illis esse, nihil tale audire minus videre potest, cum tamen usque similia circa alios existunt: Dominus quam maxime custodit hominem cum dormit.

Arcana Coelestia 1
Passage 960

#960 Sunt spiritus quidam dolosi qui dum vixerunt in corpore, dolos occulte egerunt, et quidam eorum qui artibus perniciosis simularunt quasi angelos decipiendi causa; in altera vita addiscunt se subducere in subtiliorem naturam seque eripere oculis aliorum, ita se ab omni poena tutos putantes; sed ii sicut alii non solum discerptionis poenas subeunt secundum doli eorum naturam et malitiam, sed etiam conglutinantur, quod cum fit, quo plus se dissolvere cupiunt seu ab invicem discindere, eo arctius ligantur; poena est cum intensiore cruciatu quia respondet eorum dolis absconditioribus.

Arcana Coelestia 1
Passage 961

#961 Quidam ex usu, quidam ex contemptu, in familiari sermone pro formulis nugarum aut irrisionis utuntur illis quae sunt Sanctae Scripturae, sic putantes quod nugentur aut irrideant eleganter; sed talia cogitata et dicta se adjungunt ideis eorum corporeis et spurcis, et in altera vita iis multum damni inferunt, nam redeunt una cum profanis; tales quoque discerptionis poenas subeunt usque dum desuescant talibus.

Arcana Coelestia 1
Passage 962

#962 Est etiam poena discerptionis quoad cogitationes sic ut interiores cogitationes pugnent cum exterioribus, quod fit cum interiore cruciatu.

Arcana Coelestia 1
Passage 963

#963 Inter punitiones frequens est "superinjectio veli"; hoc tale est quod per phantasias sibi impressas videantur sibi sub velo in multam distantiam extenso esse; est quasi nubes cohaerens, quae densatur secundum phantasiam; sub illo discurrunt huc illuc, accensa cupidine inde erumpendi, velocitate diversa usque dum defatigati sunt; hoc perstare solet per horae spatium, magis aut minus, et fit cum cruciatu diverso secundum gradum cupiditatis se extricandi. Velum est pro illis, qui tametsi vident veritatem, usque tamen non volunt agnoscere, ex amore sui, et indignantur continue quod ita sit. Quidam sub velo habent talem anxietatem et terrorem ut desperent num usquam liberari possint; quod mihi dicebat quidam qui liberatus inde.

Arcana Coelestia 1
Passage 964

#964 Est aliud quoque genus veli, quod involvantur quasi panno sic ut ligati sibi videantur manibus, pedibus, corpore, et inditur iis ardor se evolvendi; quia involutus est per unam vicem, putat se facile evolutum iri, sed cum se evolvere incipit, pergit in longum, perstante evolutione continue, usque ut desperet.

Arcana Coelestia 1
Passage 965

#965 Haec de infernis et poenis; infernales cruciatus non sunt, ut quidam putant, conscientiae morsus, num qui in inferno sunt, non habuerunt conscientiam, quare quoad conscientiam cruciari nequeunt: qui conscientiam habuerunt, inter felices sunt.

Arcana Coelestia 1
Passage 966

#966 Quod observandum, nullus in altera vita subit aliquam poenam et cruciatum propter hereditarium suum malum, sed propter actualia mala quae ipse patravit.

Arcana Coelestia 1
Passage 967

#967 Cum puniuntur mali, semper adsunt angeli qui moderantur poenam, et dolores miserabilium leniunt, sed non auferre possunt; quia tale aequilibrium est omnium in altera vita ut ipsum malum se puniat, quod nisi per punitiones auferretur, tales non possent non in inferno aliquo detineri in aeternum; nam alioquin infestarent societates honorum, et ordini a Domino instituto in quo salus universi, violentiam inferrent.

Arcana Coelestia 1
Passage 968

#968 Quidam e mundo secum traxerunt illam ideam quod cum diabolo non loquendum, sed quod fugiendus; sed instructi sunt quod ne hilum noceat eis quos Dominus tutatur, si vel circumfunderentur toto inferno tam extus quam intus, quod a multa et prodigiosa experientia mihi datum nosse, sic ut demum nihil timerem ne quidem pessimos e turba infernali, quin cum illis loquerer; quod etiam concessum, ut scirem quales essent. Illis qui mirati sunt quod loquerer cum iis, porro dicere datum, quod non solum hoc mihi nihil noceat, sed etiam quod ii diaboli sint in altera vita qui homines fuerunt, et qui cum vixerunt in mundo, in odiis, vindictis et adulteriis vitam transegerunt, et quidam tunc prae aliis aestimati; immo quod quidam inter eos sint quos cognovi in vita corporis; quodque diabolus nihil aliud significet quam talem inferni turbam: et praeterea quod homines, dum vivunt in corpore, apud se habeant ad minimum binos spiritus ab inferno, praeter quod etiam binos angelos e caelo qui spiritus infernales apud malos regnant, sed apud bonos subjugati sunt et servire coguntur: ita quod falsum sit, quod putent aliquem diabolum ab initio creationis fuisse, alium quam qui homines fuerunt tales. Cum haec audiverunt, stupefacti sunt, et fassi quod prorsus aliam opinionem de diabolo et turba diabolica habuerint.

Arcana Coelestia 1
Passage 969

#969 In tanto regno, ubi omnes hominum animae a prima creatione confluunt, et ex hac tellure paene millies mille quavis septimana, et omnes suum genium et suam naturam ab aliorum diversam habent, et omnium cujusvis idearum communicatio datur, et usque omnia et singula in ordinem redigenda et hoc continue, non aliter fieri potest quam quod indefinita ibi existant quae nusquam in hominis ideam venerunt; et quia de inferno sicut de caelo vix aliquis ullam nisi unicam obscuram ideam concepit, non potest aliter quam quod haec peregrina et mira obventura sint; imprimis ex eo quod putent spiritus non habere ullum sensum, cum tamen exquisitiorem habent quam homines; etiam a malis spiritibus, artificiis in mundo ignotis, superinducitur iis sensus paene sicut corporeus, qui multo crassior est.

Arcana Coelestia 1
Passage 970

#970 In fine hujus capitis sequitur dc vastationibus. CAPUT IX 1. ET benedixit Deus Noaho et filiis ejus, et dixit illis, Fructificamini et multiplicami, et implete terram. 2. Et timor vestri et terror vestri sit super omnem bestiam terrae, et super omnem avem caeli; ad omne quod prorepere facit humus, et ad omnes pisces miris, in manus vestras data sunto. 3. Omne reptile quod est vivum, vobis erit in cibum; sicut olus berbae dedi vobis id omne. 4. Solummodo carnem in anima ejus, sanguinem ejus, non comedetis. 5. Et profecto sanguanem vestrum animabus vestris quaeram, e manu omnis ferae quaeram eum, et e manu hominis, e manu viri fratris ejus, quaeram animam hominis. 6. Effundens sanguinem hominis in homine, sanguis ejus effundetur; quia in imaginem DEI fecit hominem. 7. Et vos fructificamini et multiplicamini; effundimini in terram, et multipticamini in ea. * * * 8. Et dixit Deus ad Noahum, et ad filios ejus cum illo, dicendo, 9. Et Ego, ecce Ego, erigo foedus Meum cum vobis, et cum semine vestro post vos. 10. Et cum omni anima viva quae cum vobis, ad avem, ad bestiam, et ad omnem feram terrae vobiscum; ab omnibus egredientibus arca, quoad omnem feram terrae. 11. Et erigo foedus Meum vobiscum; et non excidetur omnis caro amplius ab aquis diluvii; et non erit amplius diluvium ad perdendum tenam. 12. Et dixit DEUS, Hoc signum foederis, quod Ego do inter Me et inter vos, et inter omnem animam vivam, quae vobiscum; in generationes saeculi. 13. Arcum Meum dedi in nube, et erit in signum foederis infer Me et inter terram. 14. Et erit in obnubilando Me nube super terram, et videtur arcus in nube. 15. Et recordabor foederis Mei, quod inter Me et inter vos, et inter omnem animam vivam in omni carne; et non erit amplius aquae in diluvium ad perdendum omnem carnem. 16. Et erit arcus in nube, et video eum, ad recordandum foederis aeterni inter Deum et inter omnem animam vivam in omni carne, quae super terra. 17. Et dixit DEUS ad Noahum, Hoc signum foederis quod erigo inter Me, et inter omnem carnem, quae super terra. * * * 18. Et fuerunt filii Noahi egressi ex arca, Shem et Ham et Japheth; et Ham is pater Canaanis. 19. Tres hi filii Noahi; et ab illis dispersa est tota terra. 20. Et coepit Noah vir humi, et plantavit vineam 21. Et bibit de vino, et inebriatus est, et discoopertus fuit in medio tentorii sui. 22. Et vidit Ham, pater Canaanis, nuditatem patris sui, et indicavit duobus fratribus suis foris. 23. Et accepit Shem et Japheth vestem, et posuerunt super humero ambo illi, et iverunt retrorsum, et texerunt nuditatem patris sui; et facies eoram retrorsum, et nuditatem patris sui non viderunt. 24. Et expergefactus Noah e vino suo, et rescivit quod fecit ei filius ejus minor. 25. Et dixit, Maledictus Canaan, servus servorum erit fratribus suis. 26. Et dixit, Benedictus JEHOVAH DEUS Shemi, et erit Canaan servus illi. 27. Dilatet DEUS Japhetum et habitabit in tentoriis Shemi, 28. Et vixit Noah post diluvium, trecentis annis et quinquaginta annis. 29. Et fuerunt omnes dies Noahi nongenti anni et quinquaginta anni; et mortuus est. CONTENTA

Arcana Coelestia 1
Passage 971

#971 Sequitur nunc de statu hominis regenerati; primum de dominio interni hominis, et de obsequio externi.

Arcana Coelestia 1
Passage 972

#972 Quod nempe omnia quae sunt externi hominis interno subjecta sint et ei inservitura, vers. 1-3: sed quod cumprimis cavere debeat ne bona et vera fidei immergat cupiditatibus, seu per bona et vera quae sunt interni hominis, constat mala et falsa, quod non potest non eum ad mortem condemnare et punire, vers. 4, 5: et sic destruere hominem spiritualem, seu imaginem Dei, apud eum, vers. 6: si haec non fiunt, quod omnia bene succedant, vers. 7.

Arcana Coelestia 1
Passage 973

#973 Dein agitur de statu hominis post diluvium; quem Dominus ita formavit ut per charitatem apud illum praesens esse posset; qui sic non amplius periret sicut ultima posteritas Ecclesiae Antiquissimae, vers. 8-11.

Arcana Coelestia 1
Passage 974

#974 Postea status hominis post diluvium, qui recipere charitatem potest, describitur per "arcum in nube," cui similis est, vers. 12-17; qui arcus spectat hominem Ecclesiae seu regeneratum, vers. 12, 13: spectat omnem hominem in genere, vers. 14, 15; hominem qui regenerari potest in specie, vers. 16; ita non solum hominem intra Ecclesiam sed etiam hominem extra Ecclesiam, vers. 17.

Arcana Coelestia 1
Passage 975

#975 Demum agitur de Antiqua Ecclesia in genere, et ibi per "Shemum" intelligitur cultus internus, per "Japhetum" cultus externus correspondens, per "Ham" fides separata a charitate, per "Canaan" cultus externus separatus ab interno, a vers. 19 ad fin: quod Ecclesia illa, ex eo quod investigare vellet vera fidei ex se, et per ratiocinia in errores et perversa primum lapsa sit, vers. 19-21: quod ii qui in cultu externo separato ab interno sunt, ex talibus ipsam doctrinam fidei irrideant, vers. 22: at quod illi qui in cultu interno et qui in externo inde, talia interpretentur in bonum et excusent, vers. 23: qui in cultu separato externo sunt, quod vilissimi, vers. 24, 25: et quod usque vilia servitia praestare queant in Ecclesia, vers. 26, 27.

Arcana Coelestia 1
Passage 976

#976 Ultimo describitur primae Ecclesiae Antiquae duratio et status per "annos aetatis Noahi," vers. 28, 29. SENSUS INTERNUS

Arcana Coelestia 1
Passage 977

#977 HIC, quia agitur de homine regenerato, paucis dicendum qualis est respective ad hominem non regeneratum; inde nosci potest qualis unus et qualis alter. Apud hominem regeneratum est conscientia boni et veri; ex conscientia facit bonum, et ex conscientia cogitat verum; bonum quod facit est bonum charitatis, et verum quod cogitat est verum fidei; apud hominem non regeneratum, non est conscientia; si aliqua, non est conscientia faciendi bonum ex charitate et cogitandi verum ex fide, sed ex aliquo amore propter se aut propter mundum, quare est conscientia spuria vel falsa. Apud hominem regeneratum est gaudium cum facit secundum conscientiam et est anxietas cum cogitur quid facere aut cogitare contra conscientiam; sed apud hominem non regeneratum, non ita; plerique non sciunt quid conscientia, minus facere aliquid secundum conscientiam aut contra conscientiam, sed secundum ea quae favent eorum amoribus, unde iis gaudium; dum contra ea, iis est anxietas. [2] Apud hominem regeneratum est nova voluntas et novus intellectus; nova illa voluntas et novus intellectus est ejus conscientia, hoc est in ejus conscientia, per quam Dominus operatur bonum charitatis et verum fidei; apud hominem non regeneratum, non est voluntas sed loco voluntatis est cupiditas et inde pronitas in omne malum, et non est intellectus, sed ratiocinium et inde lapsus ad omne falsum. Apud hominem regeneratum est vita caelestis et spiritualis; sed apud hominem non regeneratum est solum vita corporea et mundana; quod cogitare possit et intelligere quid bonum et verum, est ex vita Domini per reliquias, de quibus prius, unde facultas ei reflectendi. [3] Apud hominem regeneratum dominatur internus homo et obsequitur externus; at apud hominem non regeneratum dominatur externus homo, et quiescit internus sicut nullus foret. Homo regeneratus novit, seu nosse potest si reflectit, quid internus homo et quid externus; sed homo non regeneratus prorsus nescit, nec scire potest etiamsi reflecteret, nam non scit quid bonum et verum fidei ex charitate. Ex his constat qualis regeneratus et qualis non regeneratus; et quod differentia sit sicut inter aestatem et hiemem, et inter lucem et caliginem; quare regeneratus est homo vivus, sed non regeneratus est homo mortuus.

Arcana Coelestia 1
Passage 978

#978 Quid internus homo et quid externus pauci si ulli, hodie norunt; putant esse unum et eundem, et quidem imprimis ex causa quia ex proprio se agere bonum et cogitare verum credunt; proprium hoc secum habet: sed internus homo ita distinctus est ab externo sicut est caelum a terra: tam eruditi quam non eruditi, cum reflectunt, non alium conceptum habent de interno homine quam quod sit cogitatio, quia intus est; et de externo homine, quod sit corpus et ejus sensuale et voluptuosum, quia extus; sed cogitatio quam putant esse interni hominis, non est interni; apud internum hominem non sunt nisi bona et vera quae sunt Domini, et in interiore homine implantata est conscientia a Domino; et usque mali, immo pessimi, habent cogitationem, et qui absque conscientia sunt, etiam habent cogitationem; inde constat quod cogitatio hominis non sit interni hominis sed externi: quod corpus, et ejus sensuale et voluptuosum, non sit externus homo, constat ex eo quod similiter apud spiritus, qui nullum corpus habent quale dum vixerant in mundo, aeque sit externus homo. [2] Sed quid internus homo et quid externus, nusquam aliquis scire potest, nisi sciat quod apud unumquemvis hominem sit caeleste et spirituale quod correspondet caelo angelico; et quod sit rationale quod correspondet caelo spirituum angelicorum; et quod sit interius sensuale quod correspondet caelo spirituum: tres enim caeli sunt, totidem apud hominem; qui caeli distinctissimi inter se sunt; inde est quod homo post mortem, cui conscientia, primum sit in caelo spirituum, postea a Domino elevetur in caelum spirituum angelicorum, demum in caelum angelicum, quod nusquam fieri posset nisi apud eum totidem caeli forent quibus et quorum statui correspondere possit; inde mihi constare potuit quid constituit internum et quid externum hominem; internum hominem formant caelestia et spiritualia; interiorem seu medium rationalia; externum sensualia non corporis sed a corporeis; et ita non solum apud hominem sed etiam apud spiritum. [3] Ut cum eruditis loquar, haec tria se habent sicut finis, causa et effectus; notum est quod nusquam dari queat aliquis effectus nisi sit causa, et nusquam aliqua causa nisi sit finis; effectus, causa et finis inter se ita distincta sunt sicut exterius, interius et intimum: proprie homo sensualis, hoc est, qui ex sensualibus cogitat, est externus homo; et proprie homo spiritualis et caelestis est internus homo; at homo rationalis est medius inter utrumque; per hunc seu per rationale fit communicatio interni hominis cum externo. Scio quod haec pauci capiant, ex causa quia in externis vivunt et ab externis cogitant; inde est quod quidam se brutis similes faciant et credant quod moriente corpore prorsus morituri sint: sed cum moriuntur, tunc primum incipiunt vivere; tunc qui boni sunt, in altera vita primum vivunt vitam sensualem in mundo seu caelo spirituum, dein vitam interiorem sensualem in caelo spirituum angelicorum, demum vitam intime sensualem in caelo angelico; haec vita seu angelica est vita interni hominis, de qua vita nihil fere dici potest quod capi queat ab homine; [4] regenerati modo scire possunt quod sit, si reflectunt, ex bono et vero et ex pugna; est enim vita Domini apud hominem, nam Dominus per internum hominem operatur bonum charitatis et verum fidei in ejus externo homine; quod inde ad perceptionem venit in ejus cogitatione et affectione est commune quoddam, in quo innumerabilia, quae ab interno homine veniunt, quae homo nusquam percipit prius quam in caelum angelicum venit; de hoc communi quale sit, videatur quod ab experientia n. 545. Sed haec quae dicta sunt de interno homine, quia supra captum plurium, non necessaria sunt ad salutem; modo sciant quod internus homo et externus sit; et agnoscant et credant quod omne bonum et verum sit a Domino.

Arcana Coelestia 1
Passage 979

#979 Haec de statu hominis regenerati et de influxu "interni hominis in externum praemissa sunt, quia in hoc capite agitur de homine regenerato, et de interni hominis dominio super externum, deque hujus obsequio.

Arcana Coelestia 1
Passage 980

#980 Vers. 1. Et benedixit Deus Noah et filiis ejus, et dixit illis, Fructificamini et multiplicamini et implete terram. "Benedixit Deus" significat praesentiam et gratiam Domini: per "Noahum et filios ejus" significatur Ecclesia Antiqua: per "fructificari" significantur bona charitatis, per "multiplicari" vera fidei, quae nunc incrementa caperent: per "implere terram" significatur apud externum hominem.

Arcana Coelestia 1
Passage 981

#981 Quod "benedixit Deus" significet praesentiam et gratiam Domini, constat a significatione "benedicere": benedicere in Verbo, in sensu externo, significat locupletari omni bono terrestri et corporeo, sicut etiam explicant Verbum omnes qui in sensu externo manent, ut Judaei olim et hodie, et quoque Christiani imprimis hoc tempore; quare benedictionem Divinam posuerunt et ponunt in divitiis, abundantia omnium et in gloria sui: sed benedicere in sensu interno significat locupletari omni bono spirituali et caelesti, quae benedictio nusquam1 datur aut dabilis est nisi a Domino, quare benedicere significat praesentiam et gratiam Domini; praesentia et gratia Domini hoc secum habet; praesentia dicitur, quia Dominus in charitate solum praesens est, et hic nunc agitur de homine regenerato spirituali qui ex charitate agit; apud unumquemvis hominem est Dominus praesens, sed quantum distat homo a charitate, tantum praesentia Domini est, ut ita dicam, absentior, seu Dominus remotior: [2] quod gratia dicatur, non misericordia, causa est, quae ut autumem hactenus ignota, quod homines caelestes non dicant gratiam, sed misericordiam, at homines spirituales non misericordiam sed gratiam; quod inde venit quia caelestes agnoscunt quod genus humanum non sit nisi spurcum et in se excrementitium ac infernale, quare implorant misericordiam Domini, nam misericordia praedicatur cum tales sunt; [3] at spirituales tale licet sciunt, non tamen agnoscunt, quia in proprio manent et id amant, quare aegre possunt nominare misericordiam sed facile gratiam; ex humiliatione utriusque id prodit: quanto plus aliquis se amat et putat se bonum facere posse ex se et sic mereri salutem, eo minus potest implorare misericordiam Domini; quidam quod gratiam [implorant], est quia sollemnis formula facta, et tunc non nisi quam pauca Domini in gratia, et plura sui, insunt; hoc quisque potest apud se explorare dum gratiam Domini nominat. @1 I i quia.$

Arcana Coelestia 1
Passage 982

#982 Quod per "Noahum et filios ejus" significetur Ecclesia Antiqua prius dictum et ostensum est, et a sequentibus constat.

Arcana Coelestia 1
Passage 983

#983 Quod per "fructificari" significentur bona charitatis, per "multiplicari" vera fidei quae nunc incrementa caperent, constat a significatione utriusque vocis in Verbo, ubi "fructificare," seu fructus facere, ubique praedicatur de charitate, et "multiplicare" de fide; videantur quae de significatione eorum prius dicta sunt, n. 43 et 55; quae ut adhuc magis confirmentur, ex Verbo licet sequentia loca afferre; apud Jeremiam, Revertimini filii aversi;... dabo vobis pastores juxta cor Meum, et pascent vos cognitione et intelligentia; et erit quod multiplicabimini et fructificabimini in terra, iii 14-16; ubi manifeste "multiplicari" pro crescere cognitione et intelligentia, hoc est, fide; et "fructificari" pro bonis charitatis; ibi enim de Ecclesia plantanda agitur apud quam praecedit fides seu multiplicatio: [2] apud eundem, Ego congregabo reliquias gregis Mei, ex omnibus terris, quo dispuli eos; et reducam eos ad caulas suas, et fructificabuntur et multiplicabuntur, xxiii 3; ubi de Ecclesia plantata; ita "fructificari" quoad bona charitatis, et "multiplicari" quoad vera fidei: apud Mosen, Insuper aspiciam ad vos, et fructificari faciam vos, et multiplicari faciam vos; et erigam foedus Meum vobiscum, Lev. xxvi 9; in sensu interno ibi de Ecclesia caelesti, quare "fructificari" de bonis amoris et charitatis, "multiplicari" de bonis et veris fidei, praedicatur: apud Zachariam, Redimam eos; et multiplicabuntur, sicut multiplicati fuerunt, x 8; quod ibi "multiplicari" praedicetur de veris fidei, patet inde quod redimendi: [3] apud Jeremiam, Aedificabitur civitas super cumulo suo,... et exibit ex illis confessio, et vox ludentium; et multiplicari faciam eos et non diminuentur;... et erunt filii ejus sicut olim, xxx 18-20; ubi de affectionibus veri et de veris fidei; affectiones veri per "confessionem et vocem ludentium," incrementa veritatum fidei per "multiplicari" exprimuntur; "filii" ibi etiam pro veris.

Arcana Coelestia 1
Passage 984

#984 Quod per "implere terram" significetur apud externum hominem, constat a significatione "terrae" quod sit externus homo, de qua aliquoties prius. Bona charitatis et vera fidei apud regeneratum se ita habent, quod implantata sint in ejus conscientia; et quia implantata sunt per fidem, seu per auditionem Verbi, primum insunt ejus memoriae, quae est externi hominis; cum regeneratus est, et internus homo agit, tunc fructificatio et multiplicatio se similiter habet; bona charitatis se exserunt in affectionibus quae sunt externi hominis, et vera fidei in memoria, et ibi et hic crescunt et multiplicantur: qualis sit multiplicatio, quisque regeneratus scire potest, semper enim confirmantia accedunt, tam ex Verbo quam ex rationali homine, ut et ex scientificis, ac ita magis et magis se confirmat; quod est charitatis effectus, operante solo Domino per charitatem.

Arcana Coelestia 1
Passage 985

#985 Vers. 2. Et timor vestri et terror vestri sit semper omnem bestiam terrae, et super omnem avem caeli; ad omne quod prorepere facit humus, et ad omnes pisces maris, in manus vestras data sunto. "Timor vestri et terror vestri" significat dominium interni hominis; "timor" spectat mala et "terror" falsa: "super omnem bestiam terrae" significat super cupiditates quae animi: "super omnem avem caeli" significat super falsitates quae ratiocinii: "ad omne quod prorepere facit humus" significat affectiones boni: "ad omnes pisces maris" significat scientifica: "in manus vestras data sunto" significant interni hominis possessionem apud externum.

Arcana Coelestia 1
Passage 986

#986 Quod "timor vestri et terror vestri" significet dominium interni hominis, et quod "timor" spectet mala et "terror" facta, constare potest a statu hominis regenerati; status hominis antequam regeneratus, est quod cupiditates et falsitates quae sunt externi hominis, continue1 praedominentur, inde pugna; et cum regeneratus est, tunc internus homo dominatur super externum, hoc est, super ejus cupiditates et falsitates; cum dominatur internus homo, tunc est homini timor pro malis et terror pro falsis; nam tam mala quam falsa sunt contra conscientiam, et agere contra conscientiam ei est horror. [2] Sed internus homo non timet mala nec2 terretur pro falsis, sed externus; quare hic dicitur quod "timor vestri et terror vesai super omnem bestiam terrae et omnem avem caeli," hoc est, super omnes cupiditates, quae per "bestiam" significantur, et super falsitates, quae per "avem caeli": hic timor et hic terror apparet sicut hominis, sed ita se res habet; sunt apud unumquemvis hominem, ut prius dictum, ad minimum duo angeli per quos ei datur communicatio cum caelo; et duo spiritus mali per quos ei est communicatio cum inferno; cum angeli dominantur, ut fit apud hominem regeneratum, tunc spiritus mali qui adsunt, nihil quicquam hiscunt3 agere contra bonum et verum quia tunc in vinculis sunt; cumque aliquid mali tentant agere aut falsum loqui, hoc est, excitare, tunc ilico in quodam timore et terrore infernali sunt; hic timor et hic terror est qui percipitur apud hominem pro iis quae sunt contra conscientiam; quare etiam, ut primum aliquid contra conscientiam agit et loquitur, in tentationem et in morsum conscientiae venit, hoc est, in cruciatum quendam quasi infernalem. [3] Quod timor praedicetur de malis et terror de falsis, ita se habet; spiritus apud hominem non ita timent mala agere ac timent falsa loqui; homo enim per vera fidei renascitur et conscientiam accipit, quare non spiritibus licet falsa excitare: apud unumquemvis enim eorum non est nisi malum, ita, ut in malo sint, ipsa natura eorum, et inde omnis conatus eorum, est malum; et quia in malo sunt et eorum vita propria consistit in malo ignoscitur iis cum malum faciunt quando in aliquo usu sunt; sed falsum loqui non permittitur, causa est ut discant quid verum, et sic quantum possint, emendentur ut inserviant alicui vili usui; sed de his, ex Divina Domini Misericordia, plura in sequentibus. Apud hominem regeneratum similiter; nam formatur ejus conscientia ex veris fidei; inde conscientia ejus est conscientia recti; ipsum malum vitae ei est falsum quia contra verum fidei: aliter apud hominem Antiquissimae Ecclesiae qui perceptionem habuit; is malum vitae percepit ut malum, et falsum fidei ut falsum. @1 continuo I.$ @2 et I.$ @3 In S"s usage it seems that hiscere anhelere, i.e., "to pant, to be eager." Cf. HH. 48, SD. 4471.$

Arcana Coelestia 1
Passage 987

#987 Quod "super omnem bestiam terrae" significet super cupiditates quae sunt animi, constat a significatione "bestiae" in Verbo, ubi per illas significantur vel affectiones vel cupiditates; affectiones boni per bestias mites, utiles, mundas; affectiones mali seu cupiditates per bestias immites, inutiles, immundas; de quibus videatur n. 45, 46, 142, 143, 246, 776: hic quia significant cupiditates, vocantur "bestiae terrae," non bestiae agri. Quod dominium hominis regenerati super cupiditates attinet, sciendum quod in maximo errore sint et nusquam regenerati, qui credunt quod possint ex se dominari super mala; homo enim non est nisi malum, est congeries malorum, omnis ejus voluntas est mere malum; quod est quod dictum, cap. praec. viii 21, "figmentum cordis hominis est malum a pueritia ejus". Ostensum mihi est per vivam experientiam quod homo et spiritus, immo angelus, in se spectatus, hoc est, omne ejus proprium, sit vilissimum excrementum; et quod sibi relictus non spiret nisi odia, vindictas, crudelitates et adulteris foedissima; haec sunt ejus propria et haec sunt ejus voluntas: [2] quod etiam unicuivis si reflectit, constare potest solum ex eo quod homo dum nascitur, est vilissimum vivum inter omnes feras et bestias; et cum adolescit ac sui juris fit, nisi vincula externa quae sunt legis, et vincula quae sibi facit ut maximus sit et ditissimus, impedirent, rueret in omne nefas, nec quiesceret priusquam omnes in universo subjugaverit et omnium in universo opes corraserit, nec parceret ulli nisi qui se ut servos viles submitteret; talis est unusquisque homo, tametsi ii non percipiunt qui in impossibilitate et impotentia sunt et qui in vinculis illis, de quibus dictum; sed data possibilitate et potentia, et relaxatis vinculis, tantam ruerent quantum possent: ferae nusquam sunt tales; hae nascuntur in quendam naturae ordinem; quae immites et rapaces sunt, inferunt aliis malum, sed modo se tutandi causa; et quod devorent alias, est ut sedent famem, qua sedata nulli nocent: sed aliter prorsus homo: inde constat quid proprium hominis et quid ejus voluntas. [3] Cum homo tale et tantum malum et excrementum est, constat quod nusquam ex se dominari possit super malum; contradictorium prorsus est quod malum dominari possit super malum; nec solum super malum sed et super infernum; nam unusquisque homo per malos spiritus communicat cum inferno, inde malum quod apud eum, excitatur: ex his unusquisque scire, et qui sanae mentis est, concludere potest quod solus Dominus sit Qui dominatur super malum apud hominem et super infernum quod apud hominem. Ut subjugari queat malum apud hominem, hoc est, infernum quod unoquovis momento irruere in hominem conatur et eum in aeternum perdere, homo a Domino regeneratur, et nova voluntate quae est conscientia, donatur, per quam Dominus solus operatur omne bonum. Haec sunt fidei, nempe quod homo non sit nisi malum, et quod omne bonum a Domino; quare homo illa non solum sciet sed etiam agnoscet et credet; si non in vita corporis agnoscit et credit, in altera vita ei ad vivum ostenditur.

Arcana Coelestia 1
Passage 988

#988 Super omnem avem caeli": quod significet super falsitates quae sunt ratiocinii, constat a significatione "avis": aves in Verbo significant intellectualia; mites, utiles et pulchrae significant intellectualia vera; at immites, inutiles et deformes intellectualia falsa, seu falsitates quae sunt ratiocinii: quod significent intellectualia, videatur n. 40, 776, 870; inde quoque patet quod "aves" significent ratiocinia et eorum falsa; quod ne alicui dubium sit, praeter quae de corvo dicta sunt n. (x)866, confirmationi inservient sequentia haec loca; apud Jeremiam, Visitabo super eos quatuor generibus.... gladio ad occidendum, et canibus ad trahendum; et avi caeli, et bestiae terrae, ad devorandum et perdendum, xv 3: apud Ezechielem, Super ruina ejus habitabunt omnis avis caeli; et ad ramos ejus erunt omnis fera agri, xxxi 13: apud Danielem, Tandem super avem abominationum, desolatio, ix 27: apud Johannem, Babylon... custodia omnis avis immundae et exosae, Apoc. xviii 2: pluries apud Prophetas, quod "daretur cadaver in cibum avi caeli, et bestiae terrae," Jer. vii 33; xix 7; xxxiv 20; Ezech. xxix 5; xxxix 4; Ps. lxxix 2; Esai. xviii (x)6, per quae significabatur quod perderentur a falsis quae sunt "aves caeli," et a malis seu cupiditatibus quae sunt "bestiae terrae."

Arcana Coelestia 1
Passage 989

#989 Quod dominium super falsa attinet, similiter se habet ac dominium super mala, quod nempe homo ne minimum ex se dominari queat super falsum: hic quia agitur de dominio hominis regenerati super cupiditates seu "bestiam terrae," et super falsitates seu "avem caeli," sciendum quod nusquam aliquis dicere possit quod regeneratus sit, nisi agnoscat et credat quod charitas sit primarium ejus fidei et nisi afficiatur amore erga proximum et misereatur ejus. Ex charitate formatur ejus nova voluntas; per charitatem operatur Dominus bonum et inde verum, non autem per fidem absque charitate. Sunt qui ex sola oboedientia exercent charitatis opera, hoc est, quia ita mandatum est a Domino, et usque non regenerati sunt; hi, si non in operibus ponunt justitiam, in altera vita regenerantur.

Arcana Coelestia 1
Passage 990

#990 "Ad omne quod prorepere facit humus": quod significet affectiones boni, constat tam ab illis quae praecedunt quam a significatione "humi" e qua producuntur seu prorepunt; ab illis quae praecedunt, quod ibi de malis et falsis actum, super quae dominaretur homo regeneratus, hic ideo de affectionibus boni quae ei in manus dantur; a significatione "humi" e qua producuntur seu prorepunt, "humus" est in genere homo Ecclesiae et quicquid est Ecclesiae; proinde hic quicquid a Domino per internum hominem producitur in externo; ipsa humus est in externo homine, in ejus affectionibus et in ejus memoria: quia apparet sicut homo produceret bona, ideo dicitur "omne quod humus prorepere facit": sed est apparentia, est per internum hominum a Domino, nam, ut dictum, nihil boni et veri nisi a Domino

Arcana Coelestia 1
Passage 991

#991 "Ad omnes pisces maris": quod significet scientifica, constat a significatione "piscis": pisces in Verbo significant scientifica quae oriuntur ex sensualibus; sunt enim triplicis generis scientifica: intellectualia, rationalia et sensualia; omnia inseminantur memoriae seu potius memoriis, et in regenerato inde a Domino per internum hominem evocantur; haec scientifica quae a sensualibus, ad sensationem seu perceptionem hominis cum vivit in corpore, veniunt, nam ab illis cogitat; cetera quae interiora sunt, non ita, priusquam exuto corpore in alteram vitam venit. Quod "pisces seu reptilia" quae aquae producunt, significent scientifica, videatur prius n. 40; et quod "cetus seu balaena" communia scientificorum, n. 42; et praeterea constare potest ab his in Verbo locis: apud Zephaniam, Deficere faciam hominem et bestiam; deficere faciam avem caelorum, et pisces maris, i 3; ubi "avis caelorum" pro rationalibus, "pisces maris" pro rationalibus inferioribus seu pro cogitatione hominis ex scientificis sensualibus: apud Habakkuk, Facies hominem sicut pisces maris, sicut reptile, cui non dominans, i 14; "facere hominem sicut pisces maris" pro prorsus sensualem: apud Hosheam, Lugebit terra, et languebit omnis habitans in ea, quoad feram agri, et quoad avem caelorum; et etiam pisces maris colligentur, iv 3; hic "pisces maris" pro scientificis ex sensualibus: apud Davidem, Omnia posuisti sub pedes Ipsius,... bestias agrorum, volucrem caelorum, et pisces maris, transeuntem tramites marium, Ps. viii 7-9 [A.V. 6-8]; ubi de dominio Domini apud hominem; "pisces maris" pro scientificis; quod "maria" significent congregationem scientificorum seu cognitionum, videatur prius, n. 28: apud Esaiam, Moerebunt piscatores, et lugebunt omnes projicientes in flumen hamum, et expandentes rete super facies aquarum languescent, xix (x)8; "piscatores" pro iis qui sensualibus solum fidunt et ex iis falsa excludunt; agitur ibi de "Aegypto" seu scientifico.

Arcana Coelestia 1
Passage 992

#992 "In manus vestras data sunto": quod significent interni hominis possessionem apud externum, constat ex illis quae dicta sunt; et ex significatione "manus," de qua prius n. 878; "in manus vestras data sunto" dicitur, quia talis est apparentia.

Arcana Coelestia 1
Passage 993

#993 Vers. 3. Omne reptile quod est vivum, vobis erit in cibum; sicut olus herbae dedi vobis id omne. "Omne reptile quod est vivum" significat omnes voluptates in quibus bonum, quod est "vivum": "vobis erit in cibum" significat jucundum earum quo fruerentur: "olus herbae" significat vilia jucunditatum: "dari vobis id omne" significat fruitionem ob usum.

Arcana Coelestia 1
Passage 994

#994 "Omne reptile quod est vivum": quod significet omnes voluptates in quibus bonum, quod est "vivum," constat a significatione "reptilis," de qua prius: quod reptilia hic significent omnes bestias et aves mundas, constat unicuivis, nam dicitur quod data sint in cibum; reptilia in proprio sensu sunt quae omnium vilissima fuerunt quae nominantur Lev. xi 23, 29, 30, et fuerunt immunda; at in lato sensu, ut hic, sunt animalia quae in cibum data sunt; sed hic vocantur "reptilia" quia significant voluptates; affectiones hominis significantur in Verbo per "bestias mundas," ut dictum; sed quia non percipiuntur quam in ejus voluptatibus, adeo ut homo nominet eas voluptates, ideo "reptilia" hic vocantur. [2] Duplicis generis voluptates sunt, nempe voluntariorum et intellectualium; in genere sunt voluptates possessionum terrae, et opum; voluptates honorum, et officiorum in republica; voluptates amoris conjugialis, et amoris erga infantes et liberos; voluptates amicitiae, et conversationis cum sociis; voluptates legendi, scribendi, sciendi, sapiendi, et plures aliae; sunt etiam voluptates sensuum; ut auditus, in genere voluptas suavitatis cantus et musicae; visus, in genere est voluptas pulchritudinum diversarum, quae multiplices sunt; olfactus, est suavitatum odoris; gustus, est dulcedinum, et utilitatum ex cibis et potulentis; tactus, sunt amoenitatum plurium: haec genera voluptatum quia sentiantur in corpore, vocantur corporis; sed nusquam aliqua voluptas in corpore existit nisi existat et subsistat ex quadam affectione interiore; et nusquam aliqua affectio interior, nisi ab affectione adhuc interiore in qua est usus et finis; [3] haec quae ordine interiora sunt usque ab intimis, homo dum in corpore vivit, non sentit, et plerique vix norunt quod sint, minus quod voluptates sint inde; cum tamen in externis nusquam aliquid existere potest nisi ab interioribus ordine; sunt voluptates modo effectus ultimi; interiora non patent quamdiu vivunt in corpore nisi eis qui reflectunt; in altera vita se primum manifestant, et quidem ordine quo versus caelum a Domino elevantur; affectiones interiores cum suis jucundis se manifestant in mundo spirituum; adhuc interiores cum suis amoenis in caelo spirituum angelicorum; et adhuc interiores cum suis felicibus in caelo angelorum; nam tres caeli sunt, unum interius, perfectius et felicius altero; videatur n. 459 et 684; haec ita se ordine evolvunt et se sistunt percipienda in altera vita; sed quamdiu homo in corpore vivit, quia continue in idea et cogitatione corporeorum est, interiora illa quasi sopita sunt quia immersa corporeis; sed usque reflectenti constare potest quod voluptates omnes tales sint quales affectiones ordine interiores, et quod ab iis omnem suam essentiam et qualitatem accipiant. [4] Quia affectiones ordine interiores sentiuntur in extremis, seu in corpore, ut voluptates, ideo vocantur "reptilia"; sed sunt modo corporea, quae afficiuntur ab internis, sicut unicuivis constare potest solum ex visu et ejus voluptatibus; nisi interior visus sit, nusquam potest oculus videre; visus oculi existit a visu interiore, quare etiam homo post vitam corporis aeque videt, et melius multo quam cum vixit in corpore, verum non mundana et corporea, sed illa quae in altera vita; qui caeci fuerunt in vita corporis aeque ac qui lyncei fuerunt, in altera vita vident; quare etiam cum dormit homo, in somniis suis aeque videt sicut dum vigil; visu interno datum est mihi videre illa quae in altera vita, clarius quam video ea quae in mundo: ex quibus constat quod visus externus existat a visu interiore; et hic a visu adhuc interiore, et sic porro: similiter se habet cum omni alio sensu, et cum omni voluptate. [5] Voluptates similiter alibi in Verbo vocantur reptilia, et ibi distinguitur quoque inter reptilia munda et immunda, hoc est, inter voluptates quarum jucunda sunt viva seu caelestia, et inter voluptates quarum jucunda sunt mortua seu infernalia; ut apud Hosheam, Pangam illis foedus in die illo, cum fera agri et cum avi caelorum, et reptili humi, ii 18; ubi quod "fera agri, avis caelorum et reptilia" significent talia quae dicta, apud hominem, constare potest quia de Ecclesia nova agitur: apud Davidem, Laudent Jehovam caeli et terra, maria et omne repens in iis, Ps. lxix 35 [A.V. 34]; "maria et repentia in iis" non laudare possunt Jehovam sed quae per illa significantur apud hominem quae viva sunt, ita ex vivis quae in illis; apud eundem, Laudate Jehovam fera et omnis bestia, reptile et avis1 alae, Ps. cxlviii 10; similiter. Quod per "reptilia" hic non alia intelligantur quam bonae affectiones a quibus voluptates, constat quoque inde quia reptilia apud eos erant immunda, ut a sequentibus patebit: [6] apud eundem, Jehovah plena est terra possessionibus tuis; hoc mare magnum, et latum spatiis; ibi reptile et non numerus;... omnia Te spectant2, ut des cibum eorum in tempore suo; das illis, colligunt; aperis manum Tuam, saturantur bono, Ps. civ 24, 25, 27, 28; ubi in sensu interno per "maria" significantur spiritualia; per "reptilia," omnia quae inde vivunt; fruitio describitur per "dare iis cibum in tempore suo, et saturari bono:" apud Ezechielem, Et erit, omnis anima viva quae reptat, ad omne quo venit3 fluvii, vivet, et erit piscis multus valde, quia veniunt eo aquae hae, et sanantur, et vivet omne quo venit fluvius, xlvii 9; ubi de aquis ex nova Hierosolyma; "aquae" pro spiritualibus ex origine caelesti; "anima viva quae reptat" pro affectionibus boni et voluptatibus inde, tam corporis quam sensualium; quae quod "vivant ex aquis," seu spiritualibus ab origine caelesti, manifeste constat. [7] Quod etiam voluptates spurcae quae originem trahunt a proprio, ita a foedis ejus cupiditatibus, quoque "reptilia" dicantur, constat apud Ezechielem, Et ingressus et vidi, et ecce omnis forma reptilis et bestiae, abominatio; et omnia idola domus Israelis, depictum4 super pariete circum circa, viii 10; ubi "forma reptilis" significat spurcas voluptates quarum interiora sunt cupiditates, et harum, odia, vindictae, crudelitates et adulteria; talia sunt "reptilia" seu jucunda voluptatum, ex amore sui et mundi seu proprio, quae sunt idola eorum quia ea jucunda putant, amant, pro diis habent et sic adorant: quae reptilia quia significabant talia foeda, in Ecclesia repraesentativa etiam ita immunda fuerunt ut ne quidem ea tangere liceret, et qui solum tetigit, erat immundus, ut constat, Lev. v 2; xi 31-33; xxii 5, 6. @1 See note to 776.$ @2 T. changes to expectant, but Heb. [ ] (sabar) "to view, look for," though its Piel form here "to hope."$$ @3 So Heb. which has its subject [ ] (nahalayim) in dual number.$ @4 In his Sch. S. notes depictum, qui visum seu visio.$

Arcana Coelestia 1
Passage 995

#995 "Vobis erit in cibum": quod significet jucundum ejus quo fruerentur, constare potest ex eo quod unaquaevis voluptas non solum afficiat hominem, sed etiam sustentet sicut cibus. Voluptas absque jucundo non est voluptas, sed est inanimatum quoddam; ex jucundo trahit quod sit et audiat voluptas; at quale jucundum, talis voluptas; corporea et sensualia sunt in se non nisi quam materialia, inanimata et mortua, sed a jucundis quae veniunt ab interioribus ordine, vivunt; exinde constat quod qualis vita interiorum, talis jucunditas voluptatum, nam in jucundo est vita; jucundum in quo bonum a Domino, hoc solum est vivum, nam tunc ab ipsa vita boni; quare hic dicitur "omne reptile, quod est vivum, vobis erit in cibum," hoc est, in fruitionem. Quidam opinantur quod nusquam aliquis vivere debeat in voluptatibus corporis et sensualium, qui in altera vita velit felix esse; sed quod se omnibus iis abdicare debeat, dicentes quod illa corporea et mundana sint quae abstrahunt et detinent hominem a spirituali et caelesti vita; sed qui ita putant, et ideo se in miserias cum vivunt in mundo, sponte detrudunt, non informati sunt quomodo se res habet; nusquam alicui prohibitum est frui voluptatibus corporis et sensualium, nempe voluptatibus possessionum terrae et opum; voluptatibus bonorum, et officiorum in republica; voluptatibus amoris conjugialis, et amoris erga infantes et liberos; voluptatibus amicitiae, et conversationis cum sociis; voluptatibus auditus seu suavitatum cantus et musicae; voluptatibus visus seu pulchritudinum, quae multiplices sunt, ut decori amictus, ornata habitacula cum utensilibus, pulchri horti, et similia quae ex harmoniis jucunda sunt; voluptatibus olfactus seu suavitatum odoris; voluptatibus gustus seu dulcedinum et utilitatum ex cibis et potulentis; voluptatibus tactus; sunt enim affectiones extremae seu corporeae oriundae ex affectionibus interioribus, ut dictum; [3] interiores affectiones quae vivae sunt, omnes trahunt suum jucundum ex bono et vero, ac bonum et verum suum jucundum a charitate et fide, tunc a Domino, ita ab ipsa Vita, quare affectiones et voluptates quae inde, sunt vivae; et quia voluptates genuinae inde trahunt originem, nusquam alicui negatae sunt; immo cum inde originem trahunt, tunc jucundum earum indefinite excedit jucundum quod non inde; hoc respective est spurcum; sicut pro exemplo voluptas amoris conjugialis cum a vero amore conjugiali trahit originem, excedit indefinite voluptatem quae non inde, immo in tantum ut qui in vero amore conjugiali sunt, in jucunditate et felicitate quadam caelesti sint, nam a caelo descendit; quod etiam qui ab Antiquissima Ecclesia fuerunt, fassi sunt; jucundum ex adulteriis quod adulteri sentiunt, fuit illis tam abominabile ut cum modo cogitaverint de eo, horruerint; inde constare potest quale jucundum est quod non a vero fonte vitae seu a Domino descendit. [4] Quod voluptates supra memoratae nusquam homini negatae sint, immo in tantum non negatae, ut tunc primum voluptates sint quando a vera sua origine, etiam inde constare potest quod perplures qui in potentia, dignitate et opulentia vixerunt in mundo, et quibus omnes voluptates in abundantia tam corporis quam sensualium, inter beatos et felices in caelo sint, et apud eos nunc interiora jucunda et felicia vivant quia haec originem duxerunt a bonis charitatis et veris fidei in Dominum; et quia a charitate et fide in Dominum, spectarunt omnes suas voluptates ab usu, qui finis eorum fuit; ipse usus iis jucundissimus fuit, inde voluptatum eorum jucundum, videatur quod ab experientia n. 945.

Arcana Coelestia 1
Passage 996

#996 Quod "olus" significet vilia jucunditatum, constare potest ab illis quae dicta sunt: "olus herbae" vocantur quia sunt modo mundana et corporea, seu externa; nam, ut dictum, voluptates quae in corporeis seu extremis sunt, originem trahunt a jucundis ordine interioribus; jucunda quae percipiuntur in extremis seu corporeis, respective vilia sunt; omne enim jucundum tale est ut vilius sit quo magis ad externa vadit et felicius quo magis ad interna; quare, ut dicta, sicut ordine volvuntur seu exfasciantur externa, eo amoeniora et feliciora fiunt jucunda, quod satis constare potest inde quod jucundum voluptatum hominis dum in corpore vivit, vile sit respective ad jucundum ejus post vitam corporis cum venit in mundum spirituum, immo tam vile ut spiritus boni prorsus spernant jucunditates corporis, nec redire velint in eas si vel darentur iis omnes quae in universo mundo: [2] jucundum horum sprirituum similiter vile fit cum elevantur a Domino in caelum spirituum angelicorum, tunc enim exuunt interiores eas jucunditates et induunt adhuc interiores: similiter spiritibus angelicis vile fit jucundum quod habuerunt in suo caelo, cum a Domino in caelum angelicum, seu tertium, attolluntur; in quo caelo quia interna vivunt, et non nisi quam amor mutuus, felicitas ibi est ineffabilis: de interiore jucundo seu felici videatur quod ab experientia n. 545. [3] Ex his constare potest quid significat, quod "sicut olus herbae dedi vobis id omne." Quia "reptilia" significant tam voluptates corporis quam voluptates sensualium, de quibus praedicatur "olus herbae," in lingua originali est vox1 quae significat tam olus quam viride, "olus" respective ad voluptates voluntariorum seu affectionum caelestium, "viride" respective ad voluptates intellectualium seu affectionum spiritualium. Quod "olus herbae" ac "viride herbae" significet vilia, constat in Verbo, ut apud Esaiam, Aquae Nimrim desolationes erunt, quia exaruit gramen, consumpta est herba, viride non est, xv 6; apud eundem, Habitatores earum, breves manu consternati sunt, et pudore affecti; facti sunt herba agri et olus graminis, foenum tectorum, xxxvii 27; "olus graminis" pro vilissimo: apud Mosen, Terra in quam tu venis ad possidendum eam, non sicut terra Aegypti ea, e qua exivisti, qua seras semen tuum et irriges pede tuo, sicut hortum oleris, Deut. xi 10; ubi "hortus oleris" pro vili: apud Davidem, Mali sicut gramen, subito exscinduntur, et sicut olus herbae consumentur, Ps. xxxvii 2; ubi "gramen et olus herbae" pro vilissimo. @1 Heb. [ ] (yereq).$

Arcana Coelestia 1
Passage 997

#997 Quod "dari vobis id omne" significet fruitionem ob usum, quod est "in cibum," nam quicquid in cibum datur, est in usum; quod usum attinet, ita se habet, quod illi qui in charitate, hoc est, in amore erga proximum sunt, a quo amore jucundum voluptatum quod vivum est, non spectent fruitionem voluptatum quam propter usum; nam charitas nulla est nisi sint opera charitatis; in exercitio seu usu consistit charitas; qui amat proximum ut se, nusquam jucundum charitatis percipit nisi in exercitio seu in usu, quare vita charitatis est vita usuum; talis vita est totius caeli, nam regnum Domini quia est regnum amoris mutui, est regnum usuum; ideo omnis voluptas quae ex charitate, ex usu habet suum jucundum; quo insignior usus, eo majus jucundum; inde est quod secundum essentiam et qualitatem usus, angeli habeant felicitatem a Domino. [2] Ita se habet cum omni voluptate, quo insignior usus ejus est, eo jucundum ejus est majus; ut solum pro exemplo jucundum amoris conjugialis, quia inde seminarium societatis humanae, et ex hoc regnum Domini in caelis, qui usus omnium maximus est, ideo tantum jucunditatis ei inest, ut dictum, quod sit felicitas caelestis: cum ceteris voluptatibus se similiter habet sed cum differentia secundum praestantiam usuum; qui usus tam multiplices sunt ut vix in genera et species possint dispesci; quorum unus proximius et directius, alter remotius et obliquius, spectat regnum Domini seu Dominum. Ex his quoque constat quod omnes voluptates homini concessae sint sed propter usum; quae sic ex usu in quo sunt, cum differentia, ex felicitate caelesti participant et vivunt.

Arcana Coelestia 1
Passage 998

#998 Vers. 4. Solummodo carnem in anima ejus, sanguinem ejus, non comedetis. "Caro" significat voluntarium hominis: "anima" significat vitam novam: "sanguis" charitatem: "non comedere" significat non commiscere: quare "carnem in anima ejus, sanguinem, non comedere," est non profana sanctis commiscere.

Arcana Coelestia 1
Passage 999

#999 Quod "caro" significet voluntarium hominis, constat a significatione "carnis" in proprio sensu respective ad hominem corruptum: caro in genere significat omnem hominem, in specie corporeum, quod prius ostensum videatur, n. 574; et quia significat omnem hominem, et in specie corporeum, significat quod proprium est hominis, proinde voluntarium ejus: voluntarium ejus seu voluntas non est nisi quam malum, quare caro praedicate ad hominem quia talis, significat omnem cupiditatem aut omnem concupiscentiam; num voluntas ejus non est nisi cupiditas, ut prius aliquoties ostensum; et quia caro id significabat, etiam tale repraesentatum fuit per carnem quam populus concupivit in deserto, de qua haec apud Mosen, Promiscua turba quae in medio ejus, concupiverunt concupiscentiam; inde iterarunt et fleverunt, et dixerunt, Quis cibabit nos carne, Num. xi 4; ubi manifeste "caro" vocatur concupiscentia, nam dicitur "concupiverunt concupiscentiam, Quis cibabit nos carne?" Constat similiter ab iis quae sequuntur, Caro adhuc ea inter dentes eorum, antequam concisa esset, et ira Jehovae exarsit in populum, et percussit Jehovah in populo plagam magnam valde; et vocavit nomen loci istius sepulcra concupiscentiae, quia ibi sepeliverunt populum concupiscentes, ibid. vers. 33, 34; [2] cuivis constare potest quod nusquam talis plaga in populo facta fuisset propterea quod concupiscerent carnem; ita non propter concupiscentiam carnis, nam hoc naturale est cum ab esu ejus per multum temporis homo detinetur, ut tunc populus in deserto; sed causa altius latuit, quae est spiritualis, quod nempe populus talis esset ut prorsus fastidiret quod significatum et repraesentatum erat per "mannam," ut constat ibi quoque vers. 6; et quod cuperent solum talia quae significata et repraesentata sunt per "carnem," nempe propria voluntaria quae sunt cupiditatum, in se excrementitia et profana. Ecclesia illa quia repraesentativa fuit ex repraesentatione talium, populus tam magna plaga affectus est; nam quae facta in populo, repraesentabantur spiritualiter in caelo; "manna" repraesentabat in caelo caeleste, et "caro quam concupiverunt" foedum voluntarium; inde quia tales erant, punitio. Ex his et aliis locis in Verbo, constare potest quod per "carnem" significetur voluntarium; et hic voluntarium hominis, quod quam spurcum sit, videatur ad vers. 2 hujus capitis ubi de bestia terrae agitur.

Arcana Coelestia 1
Passage 1000

#1000 Quod "anima" significet vitam, ex significatione animae in Verbo, multis locis constare potest: "anima" in Verbo in genere significat omnem vitam, tam internam seu interni hominis" quam externam seu externi hominis; et quia omnem vitam, significat talem vitam qualis est hominis de quo praedicatur; hic praedicatur de vita hominis regenerati quae separata est a voluntario hominis; nam, ut prius dictum, vita nova quam accipit homo regeneratus spiritualis a Domino, prorsus separata est a voluntario seu proprio hominis, seu a propria hominis vita, quae non vita est tametsi ita vocatur, sed est mors quia vita infernalis; quare hic "caro in anima ejus quam non comederent" significat carnem una cum anima ejus, hoc est, quod non commiscerent vitam hanc novam quae est Domini, cum vita mala seu excrementitia quae est hominis, hoc est, cum voluntario seu proprio ejus. Arcana Coelestia 1
Passage 1001

#1001 Quod "sanguis" significet charitatem, a multis constare potest; ita novum voluntarium quod homo regeneratus spiritualis accipit a Domino; hoc novum voluntarium idem est ac charitas, nam ex charitate formatur nova voluntas; charitas enim seu amor est ipsum essentiale seu vita voluntatis, nam nusquam aliquis dicere potest quod velit nisi ex eo quod diligat aut amet illud; quod dicant se cogitare illud, non est velle nisi velle cogitationi insit: haec nova voluntas quae est charitatis, est hic sanguis; quae voluntas non est hominis sed Domini apud hominem; quae quia Domini, nusquam commiscenda est cum illis quae sunt voluntatis hominis, quae tam foeda, ut dictum; ideo in Ecclesia repraesentativa mandatum, ut "non comederent carnem in anima ejus, seu sanguinem," hoc est, quod non commiscerent. "Sanguis" quia significabat charitatem, significabat sanctum; et "caro" quia significabat voluntarium hominis, significabat profanum, quae quia separata sunt, nam contraria, vetitum ne sanguinem comederent; nam per "esum carnis cum sanguine" repraesentabatur tunc in caelo profanatio, seu commixtio sancti et profani; quae repraesentatio in caelo non potuit aliter tunc quam horrorem angelis incutere; nam tunc temporis omnia quae existebant apud hominem Ecclesiae, vertebantur, secundum significationem rerum in sensu interno, in repraesentationes spirituales correspondentes apud angelos. [2] Quia omnia se habent respective ad hominem de quo praedicantur, ita quoque significatio sanguinis; "sanguis" respective ad hominem regeneratum spiritualem significat charitatem seu amorem erga proximum; respective ad hominem regeneratum caelestem significat amorem in Dominum; at respective ad Dominum, significat omnem Humanam Ipsius Essentiam, proinde ipsum Amorem, hoc est, Ipsius misericordiam erga genus humanum; inde "sanguis" in genere, quia amorem et quae amoris, significat caelestia quae solius Domini sunt; ita respective ad hominem caelestia quae homo accipit a Domino; caelestia quae homo regeneratus spiritualis accipit a Domino, sunt caelestia spiritualia, de quibus, ex Divina Domini Misericordia, alibi. [3] Quod "sanguis" significet caelestia, et in supremo sensu significaverit Humanam Domini Essentiam, ita ipsum Amorem, seu Ipsius misericordiam erga genus humanum, constare potest a sanctitate qua mandatum ut haberetur sanguis in Ecclesia repraesentativa Judaica; ideo sanguis appellatus "sanguis foederis"; et sparsus super populum; tum super Aharonem et filios ejus una cum oleo unctionis; et [sanguis] omnis holocausti et sacrificii super altare et circum altare, de quibus Exod. xii 7, 13, 22, 23; xxiv 6, 8; Lev. i 5, 11, 15; iv 6, 7, 17, 18, 25, 30, 34; v 9; (x)xvi 12-15, 18, 19; Num. xviii (x)17; Deut. xii 27. [4] Et quia sanguis tam sanctus habitus, et voluntarium hominis tam profanum est, ideo ob repraesentationem profanationis sancti, tam severe prohibitum fuit ne sanguis comederetur, ut apud Mosen, Statutum aeternitatis in generationes vestras, in omnibus habitationibus vestris; ullum adipem et ullum sanguinem non comedetis, Lev. iii (x)17; "adeps" pro vita caelesti, et "sanguis" ibi pro caelesti spirituali; caeleste spirituale est spirituale quod a caelesti; sicut apud Antiquissimam Ecclesiam, amor in Dominum caeleste eorum fuit quia voluntati eorum implantatum, caeleste spirituale eorum erat fides inde, de qua n. 30-38, 337, 393, 398, at apud hominem spiritualem non datur caeleste, quia charitas implantata est in parte ejus intellectuali, sed caeleste spirituale: apud eundem, Quisquis e domo Israelis aut e peregrino peregrinante in medio eorum, qui comederit ullum sanguinem; et dabo facies Meas contra animam comedentem sanguinem, et exscindam eam e medio populi ejus; quia anima carnis in sanguine illa; et Ego dedi illum vobis super altare, ad expiandum super animas vestras; quia sanguis ipse pro anima expiabit.... Anima omnis carnis sanguis ejus ipse; omnis comedens illum exscindetur, Lev. xvii 10, 11, 14; ibi manifeste quod anima carnis in sanguine, et quod anima carnis sanguis, seu caeleste, hoc est, sanctum quod Domini: [5] apud eundem, Confirma te ut non comedas sanguinem, quia sanguis ipse anima, et non comedes animam cum carne, Deut. xii 23-25; ex his similiter constat quod sanguis dicatur anima, hoc est, vita caelestis, seu caeleste, quod per holocausta et sacrificia ipsius Ecclesiae repraesentabatur; ne quoque caeleste, quod Domini Proprium, quod solum caeleste et sanctum est, commisceretur cum proprio hominis, quod profanum, repraesentatum quoque fuit per id quod Non super fermentato sacrificarent seu mactarent sanguinem sacrificii, Exod. xxiii 18; xxxiv 25; [6] "fermentatum" significabat corruptum et spurcum. Quod "sanguis" dicatur anima et significet sanctum charitatis, et quod sanctum amoris repraesentatum in Ecclesia Judaica per "sanguinem," inde est quia vita "corporis consistit in sanguine; et quia vita corporis consistit in sanguine: est ejus ultima anima, ita ut sanguis dici queat anima corporea, seu in quo vita corporea hominis; et quia in Ecclesiis repraesentativis interna per externa repraesentata fuerunt, ideo anima seu vita caelestis per "sanguinem."

Arcana Coelestia 1
Passage 1002

#1002 "Non comedere": quod significet non commiscere, inde nunc sequitur: comedere carnes animalium in se spectatum, est pro fanum quid, nam antiquissimo tempore nusquam comederunt alicujus bestiae aut avis carnem, sed solum semina, cumprimis panes ex tritico, tum fructus arborum, olera, lactes et quae ex lactibus, ut butyra mactare animalia et comedere carnes eorum, iis nefas fuit, et simile ferarum, solum ex iis servitia et usus captarunt, ut quoque constat ex Gen. i 29, 30; sed successu temporis cum homo incepit similiter ferox esse ac fera, immo ferocior, tunc primum coeperunt mactare animalia et carnes eorum comedere; et quia homo talis, etiam permissum erat, et hodie quoque permittitur; et quantum id facit ex conscientia tantum est licitum, nam conscientia ejus formatur ex omnibus illis quae vera putat, ita quae licita; quare etiam hodie nusquam aliquis condemnatur ex eo quod carnem comedat.

Arcana Coelestia 1
Passage 1003

#1003 Quod "carnem in anima ejus, sanguinem ejus, non comedere" sit non profana sanctis commiscere, inde nunc constat profana sanctis nusquam commiscentur per id quod quis sanguinem cum carne comedat; ut quoque clare docet Dominus apud Matthaeum, Non quod intrat in os, immundum reddit hominem, sed quod egreditur ex ore, hoc immundum reddit hominem;... quae enim egrediuntur ex ore, ex corde egrediuntur, xv 11, 17-20; sed in Ecclesia Judaica fuit vetitum quia, ut dictum, per esum sanguinis cum carne tunc repraesentata fuit profanatio in caelo; omnia quae fiebant in Ecclesia ista, vertebantur in caelo in repraesentativa correspondentia, et quidem sanguis in sanctum caeleste; et caro, extra sacrificia, quia significabat cupiditates, ut ostensum, in profanum; ipseque esus utriusque in commixtionem sancti et profani; ideo tunc tam severe interdictum fuit: sed post Adventum Domini cum externa ritus aboliti sunt et sic repraesentativa cessarunt, tunc non talia in caelo amplius vertebantur in repraesentativa correspondentia; nam cum homo internus fit, et de internis instructus, tunc ei externa nihili sunt, novit tunc quid sanctam, nempe quod charitas et fides inde; ex his tunc externa ejus spectantur, nempe quantum charitatis et fidei in Dominum in externis est; quare post Adventum Domini non consideratur homo in caelo ab externis sed ab internis; qui ab externis, est inde quod ei simplicitas, et in simplicitate innocentia et charitas, quae in externis seu in externo ejus cultu, homine nesciente, a Domino insunt.

Arcana Coelestia 1
Passage 1004

#1004 Vers. 5. Et profecto sanguinem vestrum animabus vestris quaeram, e manu omnis ferae quaeram eum, et e manu hominis, e manu viri fratris ejus, quaeram animam hominis. "Sanguinem vestrum animabus vestris quaerere" significat quod violentia illata charitati se punitura; "sanguis vester" hic est violentia; "animae" sunt qui violentiam inferunt: "e manu omnis ferae" significat ab omni quod apud hominem. violentum: "e manu hominis" est ab omni ejus voluntario: "e manu viri fratris" est ab omni ejus intellectuali: "quaerere animam hominis" est vindicare profanationem.

Arcana Coelestia 1
Passage 1005

#1005 Quod "sanguinem vestrum animabus vestris quaerere" significet quod violentia illata charitati se punitura, et quod "sanguis" sit violentia, et "animae" sint quae violentiam inferunt, constat a praecedentibus et a sequentibus, tum a significatione "sanguinis" in sensu contrario, et a significatione "animae" etiam in sensu contrario; ab iis quae praecedunt agitur in versu praecedenti de esu sanguinis, quo significata profanatio, ut ostensum; a sequentibus agitur in versu mox sequenti de effusione sanguinis; quare hic de statu et punitione ejus qui commiscet sancta profanis; a significatione sanguinis in sensu contrario: "sanguis" in genuino sensu significat caeleste, et respective ad hominem regeneratum spiritualem significat charitatem, quae ejus caeleste est; at in contrario sensu significat sanguis violentiam illatam charitati, proinde quod contrarium charitati est, ita omne odium, omnem vindictam, omnem crudelitatem, imprimis profanationem ut constare potest ab illis in Verbo locis quae allata sunt n. 374 et 376 a significatione animae in sensu contrario: "anima" in Verbo significat in genere vitam, ita omnem hominem qui vivit; sed qualis homo tali vita, ita quoque eum hominem qui violentiam infert, quod multis confirmari a Verbo potest, solum nunc per hoc quod apud Mosen, Qui comederit sanguinem, dabo facies Meas contra animam comedentem sanguinem, et exscindam eam e medio populi ejus quia anima carnis in sanguine illa, et Ego dedi illum super altare ad expiandum super animas vestras, quia sanguis ipse pro anima expiabit, Lev. xvii 10, 11, 14, ubi "anima" pro vita in triplici sensu, praeter multoties alibi. Quod violentia illata charitati semet punitura, constabit ab iis quae sequuntur.

Arcana Coelestia 1
Passage 1006

#1006 "E manu omnis ferae": quod significet ab omni quod apud hominem violentum, constat a significatione "ferae"; "fera" in Verbo significat vivum, ut ostensum n. 908, at in contrario sensu "fera" significat quod instar ferae est, ita quicquid ferinum apud hominem, quod etiam prius ostensum est; quare significat hominem talis vitae, nempe violentum seu qui violentiam infert charitati; nam is instar ferae est: homo est homo ab amore et charitate, at est fera ab odio, vindicta, et crudelitate.

Arcana Coelestia 1
Passage 1007

#1007 "E manu hominis" quod sit ab omni ejus voluntario, et "e manu viri fratris" quod sit ab omni ejus intellectuali, constat a significatione "hominis," nam essentiale et vita hominis est ejus voluntas, sed qualis voluntas talis homo; et a significatione "viri fratris," intellectuale apud hominem vocatur "vir frater," quod ostensum prius n. 367; sive intellectuale verum sit, sive intellectuale spurium, sive intellectuale falsum, usque vocatur "vir frater," intellectus 1 enim vocatur "vir," n. 158, 265, et "frater" voluntatis, n. 367. Homo et vir frater hic dicitur, ac ita vocatur spurcum voluntarium et spurcum intellectuale, ex causa quia hic de profanatione agitur, cujus mentio et inde repraesentatio non toleratur in caelo sed ilico respuitur, ideo hic tam mites voces, tum quoque verborum hujus versus ambiguus quasi sensus, ut ne vel sciatur in caelo quod talia hic contineantur. @1 From next line frater voluntatis it seems that intellectus here is genitive.$

Arcana Coelestia 1
Passage 1008

#1008 "Quaerere animam hominis": quod sit vindicare profanationem, constat ab illis quae in versu praecedente et ab iis quae in hoc versu dicta sunt; agitur enim de esu sanguinis, quo significata est profanatio. Quid profanatio, pauci norunt, et minus quae ejus poena sit in altera vita: profanatio est multiplex; qui prorsus negat veritates fidei, non profanat, sicut gentes quae extra Ecclesiam et extra cognitiones vivunt; sed is profanat qui vera fidei novit, et adhuc magis qui agnoscit, ore fert, praedicat, et persuadet aliis, et tamen in odiis, vindictis, crudelitate, rapinis, et adulteriis vivit, et apud se confirmat talia pluribus quae ex Verbo corradit, pervertendo illa et sic immergendo foedis istis; is est qui profanat; haec sunt quae imprimis mortem homini inferunt; quod mortem inferant, constare potest inde quod in altera vita profana et sancta prorsus separata sint, profana in inferno, et sancta in caelo; cum talis in alteram vitam venit, in unaquavis ejus cogitationis idea, similiter ac in corporis vita, profanis sancta adhaerent, ubi tunc nec unam ideam sancti producere potest quin profanum adhaerens prorsus sicut in clara die conspiciatur; nam talis perceptio idearum alterius in altera vita datur; ita in singulis quae cogitat, exstat profanatio, et quia caelum horret profanationem, non potest aliter quam ut is in infernum detrudatur. [2] Quomodo se ideae habent, vix aliquis novit, putant esse simplex quid; sed in unaquavis idea cogitatationis innumerabilia sunt diversimode conjuncta, ut sit quaedam forma et inde picta imago hominis, quae tota percipitur ut et conspicitur in altera vita; ut solum pro exemplis, cum idea loci obvenit, sive regio sit, sive urbs, sive domus, tunc idea et imago omnium quae usquam ibi patravit, simul prodit, quae omnia spiritus et angeli vident: aut si idea personae contra quem odium habuit, tunc idea omnium quae contra eum cogitavit, locutus est, et egit, simul prodit; similiter se habet cum ideis omnium rerum, quae cum prodeunt, omnia et singula quae de aliqua re concepit et sibi impressit, patent; ut quando idea conjugii, tunc si adulter fuit, omnia spurca et obscena adulterii, etiam cogitationis, prodeunt; similiter omnia quibus adulteria confirmavit sive ex sensualibus, sive ex rationalibus, sive ex Verbo, et quomodo vera Verbi adulteravit et pervertit; [3] et praeterea, idea unius rei influit in ideam alterius et eam inficit, quasi dum pusillum nigri in aquam mittitur, unde aquae volumen obscuratur: quare cognoscitur spiritus a suis ideis, et quod mirum, in unaquavis idea ejus est imago seu effigies ejus, quae dum sistitur spectanda, tam deformis est ut horror sit intueri: inde constare potest qualis status eorum, qui profanant sancta, et qualis imago eorum in altera vita. Sed de illi nusquam dici potest quod profanent sancta, qui simpliciter crediderunt quae in Verbo, etiamsi crediderunt quae non vera sunt; nam in Verbo locutum est secundum apparentias, de quibus videatur n. 589.

Arcana Coelestia 1
Passage 1009

#1009 Vers. 6. Effundens sanguinem hominis in homine sanguis ejus effundetur; quia in imaginem Dei fecit hominem. "Effundere sanguinem hominis in homine" significat exstinguere charitatem, "in homine" est apud hominem: "sanguis ejus effundetur" significat condemnationem ejus: "quia in imaginem Dei fecit hominem" significat charitatem quae est imago Dei.

Arcana Coelestia 1
Passage 1010

#1010 "Effundere sanguinem hominis in homine": quod significet exstinguere charitatem, et "in homine" sit apud hominem, constat es significatione "sanguinis," de qua prius, quod sit sanctum charitatis, et ex eo quod dicatur "sanguis hominis in homine," hoc est, interna ejus vita, quae non est in eo sed apud eum; nam vita Domini est charitas, quae non est in homine, quia homo est spurcus et profanus, sed apud hominem. Quod "effundere sanguinem" sit violentiam charitati inferre, constat a locis Verbi, et illis quae prius n. 374 et 376 allata sunt, ubi ostensum quod violentia illata charitati dicatur "sanguis." [2] Effundere sanguinem in sensu litterae est occidere, sed in sensu interno est odium habere contra proximum, ut Dominus docet apud Matthaeum, Audivistis quod veteribus dictum sit, non occides, quisquis occiderit, obnoxius erit judicio: Ego vero dico vobis, quod quisquis irascitur fratri suo temere, obnoxius erit judicio, v 21, 22; "irasci" hic significat recedere a charitate, de quo videatur prius n. 357, proinde est odium; qui in odio est, non solum nullam charitatem habet, sed etiam violentiam infert charitati, hoc est, "effundit sanguinem"; in odio est ipsa occisio hominis, quod ex eo manifeste constat quod qui in odio est, nihil plus optet quam ut alter occidatur; et nisi vincula externa impedirent, occideret; quare occisio fratris et effusio sanguinis ejus est odium; et cum odium, est tale in unaquavis idea ejus contra eum. Similiter se res habet cum profanatione; qui profanat Verbum, ut dictum, is veritatem non solum odio habet, sed etiam exstinguit seu necat; quod manifeste constat ab iis qui profanarunt, in altera vita; utcumque externa forma apparuerunt honesti, sapientes, devoti, cum vixerunt in corpore, in altera vita internecino odio habent Dominum et omnia bona amoris et vera fidei, ex causa quia contraria sunt eoram intestinis odiis, rapinis et adulteriis, quae obvelarunt specie sancti, et in sui favorem adulteraverunt. [3] Quod profanatio sit "sanguis," praeter ab illis locis quae prius n. 374 adducta sunt, etiam ab hoc apud Mosen constat, Quisquis e domo Israelis, qui mactaverit bovem, aut agnum, aut capram, in castris, aut qui mactaverit extra castra, et ad ostium tentorii conventus non adduxerit illud ad offerendum munus Jehovae coram habitaculo Jehovae, sanguis reputabitur viro isti; sanguinem effudit, et exscindetur vir iste e medio populi sui, Lev. xvii 3, 4; "sacrificare 1 alibi quam super altari quod juxta tentorium" repraesentabat profanationem; nam "sacrificare" erat sanctum, at "in castris" et "extra castra" profanum. @1 sanctificare I.$

Arcana Coelestia 1
Passage 1011

#1011 "Sanguis ejus effundetur": quod significet condemnationem ejus, constat ex iis quae dicta sunt: ex sensu litterae est, quod effusor sanguinis seu occisor morte puniendus; in sensu autem interno, qui odium habet contra proximum, quod eum condemnet ad mortem, hoc est, ad infernum; quod etiam Dominus docet apud Matthaeum, Quicumque dixerit fratri suo, Fatue, obnoxius erit gehennae ignis, v 22; exstincta enim charitate homo sibi suoque proprio relinquitur, et non amplius per vincula interna quae sunt conscientiae, sed per vincula externa quae sunt legis et quae ipse sibi facit ut potens et dives sit, regitur a Domino; quibus vinculis relaxatis, ut fit quoque in altera vita, ruit in crudelissima et obscenissima, ita in condemnationem sui. Quod sanguis ejus effundetur qui effuderit sanguinem, est jus talionis antiquis notissimum, secundum quod judicarunt malitias et scelera; ut constat a pluribus locis Verbi; hoc jus trahit originem suam ex lege universali, Quod proximo non aliud faciendum, quam quod velit ut alii faciant sibi, Matth. vii 12, tum ex eo, quod ordo omnium in altera vita sit ut ipsum malum se puniat, similiter falsum, sic ut in ipso malo et falso sit poena ejus; et quia talis ordo est quod malum se puniat, seu quod idem, malus incurrat in poenam malo respondentem, ex illo duxerunt etiam antiqui talionis eorum jus; quod hic quoque significatur per id quod "qui effudit sanguinem, ejus sanguis effundetur," hoc est, quod in condemnationem irruet.

Arcana Coelestia 1
Passage 1012

#1012 Sensus litteralis verborum "qui effundit Sanguinem hominis in homine, ejus sanguis effundetur" est quod qui alterius sanguinem, sed in sensu interno non est alterius, sed est charitatem apud se; quare etiam dicitur "Sanguinem hominis in homine" quandoque cum in sensu litterali agitur de duobus, in sensu interno intelligitur de uno; internus homo est "homo in homine," quare quisquis exstinguit charitatem quae est interni hominis, seu ipse internus homo, "ejus sanguis effundetur," hoc est, se condemnat.

Arcana Coelestia 1
Passage 1013

#1013 "Quia in imaginem Dei fecit hominem": quod significet charitatem quae est imago Dei, est consequens; in mox praecedent: actum est de charitate quae significata est per "sanguinem," et quod non exstingueretur, significatum est per quod "non effunderent sanguinem"; hic nunc sequitur quod "in imaginem Dei fecit hominem," ex quibus constat quod charitas sit imago Dei. Quid imago Dei, hodie vix aliquis novit; dicunt imaginem Dei deperditam esse in primo homine, quem vocant Adamum, et dicunt in illo fuisse imaginem Dei, quam aiunt fuisse integritatem quandam quam ignorant; integritas quoque fuit, nam per Adamum seu Hominem intelligitur Antiquissima Ecclesia, quae fuit caelestis homo, et perceptionem habuit qualem nulla Ecclesia post illam; quare etiam fuit similitudo Domini; similitudo Domini significat amorem in Ipsum: [2] postquam haec Ecclesia temporis successu periit, tunc Dominus creavit novam, quae non Ecclesia caelestis fuit sed Ecclesia spiritualis; haec fuit non similitudo sed imago Domini; imago significat amorem spiritualem, hoc est, amorem erga proximum seu charitatem, quod quoque prius ostensum est n. 50, 51; quod haec Ecclesia ex amore spirituali seu ex charitate fuerit "imago Domini," constat ex hoc versu; et quod ipse charitas sit imago Domini, ex eo quod dicatur "quia in imaginem Dei fecit hominem," nempe quod ipsa charitas fecit. Quod charitas sit imago Dei, clarissime constat ex ipsa essentia amoris seu charitatis; similitudinem alicujus facere et imaginem alicujus, nihil potest nisi amor et charitas; essentia amoris et charitatis est ut ex duobus quasi unum faciat; quando unus amat alterum sicut se, et plus quam se, tunc videt unus alterum in se, et se in altero, quod cuivis potest notum esse si modo attendat ad amorem, aut ad eos qui mutuo se amant; unius voluntas est alterius, interius quasi conjuncti sunt, solum corpore ab invicem distincti. [3] Amor in Dominum facit hominem unum cum Domino, hoc est, "similitudinem"; charitas quoque seu amor erga proximum, sed "imaginem"; imago non est similitudo sed est ad similitudinem. Hoc "unum" ex amore oriundum describit Ipse Dominus apud Johannem, Oro ut omnes unum sint, sicut Tu Pater in Me, et Ego in Te, ut etiam illi in Nobis unum sint.... Ego gloriam, quam dedisti Mihi, dedi illis, ut sint unum, sicut Nos unum sumus, Ego in illis et Tu in Me, xvii 21-23; hoc unum est unio illa mystica de qua aliqui cogitant, quae unio est per solum amorem: apud eundem, [Quia] Ego vivo et vos vivetis, in illa die cognoscetis, quod Ego in Patre Meo, et vos in Me, et Ego in vobis: qui habet praecepta Mea, et facit illa, ille est qui amat Me.... Si quis amaverit Me, verbum Meum servabit, et Pater Meus amabit illam, et ad illum veniemus, et mansionem apud illum faciemus, xiv 19-21, [23]; ex quibus constat quod amor sit qui conjungit, et quod Dominus apud illum mansionem habeat qui amat Ipsum, tum qui amat proximum, nam hoc Domini amor est. [4] Haec unio quae facit similitudinem et imaginem, non ita in genere humano potest conspici sed in caelo, ubi omnes angeli ex amore mutuo quasi unum sunt; unaquaevis societas quae a pluribus consistit, unum quasi hominem constituit; et omnes societates simul, seu universum caelum, unum hominem, qui quoque Maximus Homo appellatur, videatur n. 457 et 550; universum caelum est similitudo Domini, nam Dominus est Omne in omnibus eorum; unaquaevis societas est quoque similitudo; ita unusquisque angelus; angeli caelestes sunt similitudines, angeli spirituales sunt imagines; ex tot similitudinibus Domini quot sunt angeli, consistit caelum, et hoc solum per amorem mutuum, quod unus alterum plus quam semet amet, videatur n. 548 et (x)549; nam ita se res habet: ut commune seu universum caelum sit similitudo, debent partes seu singuli angeli esse similitudines, seu imagines quae ad similitudines; nisi commune ex similibus sui quasi partibus consistit, non est commune quod unum facit. Ex his, ut ab idea, conspici potest quid similitudinem et imaginem Dei facit, nempe quod amor in Dominum et amor erga proximum; consequenter quod omnis homo regeneratus spiritualis ex amore seu charitate, quae a Domino solo, imago Ipsius sit; et qui in charitate a Domino, in integritate est, de qua integritate, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus.

Arcana Coelestia 1
Passage 1014

#1014 Vers. 7. Et vos fructificamini et multiplicamini: effundimini in terram, et multiplicamini in ea. "Fructificamini et multiplicamini" significant hic, ut prius, incrementa boni et veri in interiore homine; "fructificari" praedicatur de bonis, et "multiplicari" de veris: "effundimini in terram, et multiplicamini in ea" significant incrementa boni et veri in externo homine, qui est terra; "effundi" praedicatur de bonis, "multiplicari" de veris.

Arcana Coelestia 1
Passage 1015

#1015 Quod "fructificamini et multiplicamini" significent incrementa boni et veri in interiore homine, et quod "fructificari" praedicetur de bonis et "multiplicari" de veris, constat ab illis quae ostensa sunt prius ad vers. 1 hujus capitis ubi eadem verba: quod haec apud interiorem hominem, constare potest ab illis quae sequuntur ubi iterum dicitur multiplicamini, quae repetitio supervacanea foret quia superflua, si non aliquid peculiare distinctum a priore significaretur; ex quibus, et ab illis quae hactenus dicta sunt, constat quod hic fructificatio et multiplicatio praedicetur de bonis et veris apud terrorem hominem. Interior homo dicitur quia, ut supra ostensum, homo quoad caelestia et spiritualia quae solius Domini sunt, est internus homo; at quoad rationalia est interior seu medius inter internum et externum; et quoad affectiones boni et quoad scientifica memoriae est externus; [2] quod talis homo sit, ostensum est in praemissis hujus capitis n. 978, sed quod hoc nesciat cum in corpore vivit, est quia in corporeis est; inde ne quidem novit quod interiora sint, minus quod ita ordine distincta sint; at si velit reflectere, satis ei constare potest cum in cogitatione abstracta est a corpore et quasi in spiritu suo cogitat. Quod fructificatio et multiplicatio praedicetur de interiore homine seu de rationali, causa est quia operatio interni hominis non sentitur nisi communissime in interiore, nam indefinita singularia sunt quae sistunt unum quoddam commune, et quidem communissimum in ejus interiore homine; quae singularia quam indefinita sunt et quomodo se habent et sistunt communissimum quoddam obscurum, constare potest ab illis quae ostensa prius n. 545.

Arcana Coelestia 1
Passage 1016

#1016 "Effundimini in terram et multiplicamini in ea": quod significent incrementa boni et veri in externo homine, qui est terra, et quod "effundi" praedicetur de bonis, et "multiplicari" de veris, ex illis quae mox dicta sunt, constat; tum ex significatione "terrae" quod sit externus homo, de quibus videantur quae dicta et ostensa sunt ad vers. 1 hujus capitis n. 983. [2] Quod effundi in terram, et sic multiplicari in ea dicatur, ita se res habet: apud regeneratum hominem nihil multiplicatur in externo ejus homine, hoc est, nihil boni et veri incrementa capit nisi per charitatis effectum; charitas est quasi calor tempore veris seu aestatis, qui facit ut gramina, herbae et arbores crescant; absque charitate seu calore spirituali nihil crescit, quare hic primum dicitur "effundimini in terram," quod praedicatur de bonis quae sunt charitatis, per quae multiplicatio boni et veri; quisque capere potest quomodo hoc se habet; nihil apud hominem crescit et multiplicatur nisi sit aliqua affectio; affectionis jucundum facit ut non solum radicem agat sed etiam crescat; secundum affectionis aspirationem omnia fiunt; [3] quod amat homo, hoc libenter arripit, retinet et custodit; ita omnia quae favent alicui affectioni; quae non favent, ea homo nihil curat, respicit sicut nihil, immo rejicit; sed qualis affectio, talis multiplicatio; apud regeneratum est affectio boni et veri ex charitate a Domino donata, quare quicquid favet affectioni charitatis, hoc arripit, retinet et custodit, et ita confirmat se in bonis et veris; quae significantur per "effundimini in terram, et multiplicamini."

Arcana Coelestia 1
Passage 1017

#1017 Quod talis multiplicatio sit qualis affectio, inserviat pro exemplo, qui capit principium quod sola fides salvet si vel nullum opus charitatis facit, hoc est, si vel nullam charitatem habeat, et sic fidem separat a charitate; ex causa non solum principii capti ab infantia, sed etiam quia putat, si quis diceret opera charitatis seu charitatem esse essentiale fidei et sic viveret plus, quod non possit aliter quam meritum ponere in operibus, quod tamen est falsum; ita rejicit charitatem et nihili facit charitatis opera, et solum manet in idea fidei, quae est nulla absque suo essentiali quod est charitas; is dum confirmat apud se principium hoc, nusquam facit ex affectione boni sed ex affectione jucundi quod vivere in licentia cupiditatum possit; et qui inter eos confirmat id multis, is non facit ex affectione veri sed ex gloria sui, ut inde aliis major, doctior et sublimior videatur, et sic inter honoratos et divites elevetur, ita ex jucundo affectionis; quod jucundum facit ut multiplicentur confirmantia, nam ut dictum, qualis affectio, talis multiplicatio. In genere cura principium est falsum, ex eo nusquam nisi falsa consequi possunt, omnia enim conformant se principio; immo, quod scio ab experientia, de qua, ex Divina Domini Misericordia, alibi, ii qui se confirmant in talibus principiis de fide sola et in nulla charitate sunt, nihil curant, et quasi non vident, omnia illa quae Dominus de amore et charitate toties locutus est; ut Matth. iii 8, 9; v 7, 43-48; vi 12, 15; vii 1-20; ix 13; xii 33; xiii 8, 23; xviii 21 ad fin.; xix 19; xxii 34-39; xxiv 12, 13; xxv 34, 40, 41, (x)45; Marc. iv 18-20; xi 13, 14, 20; xii 28-34; Luc. iii 8, 9; vi 27-38, 43 ad fin.; vii 47; viii 8, 14, 15; x 25-28; xii 58, 59; xiii 6-9; Joh. iii 19, 21; v 42; xiii 34, 35; xiv 15, 21, 23; xv 1-17; xxi 15-17.

Arcana Coelestia 1
Passage 1018

#1018 Quod hic iterum dicatur "fructificamini et multiplicamini," similiter in versu primo hujus capitis, causa est quia hic est clausula; et quod omnia bene successura, ac se fructificatura et multiplicatura, si non faciant ea quae significantur per "esum sanguinis," et per "effusionem sanguinis," nempe si non charitatem exstinguant per odia et per profanationes.

Arcana Coelestia 1
Passage 1019

#1019 Vers. 8. Et dixit Deus ad Noahum, et ad filios ejus cum illo, dicendo. "Quod dixerit Deus ad Noahum et ad filios ejus cum illo, dicendo" significant veritatem illarum rerum quae sequuntur de Ecclesia spirituali, quae intelligitur per "Noahum et filios ejus cum illo."

Arcana Coelestia 1
Passage 1020

#1020 Quod haec significentur, constare potest ex eo quod omnia quae a primo capite Geneseos usque ad Eberum cap. xi historice concinnata sunt, significent alia quam qualia in littera exstant, et quod historica ibi non sint nisi facta historica secundum morem antiquissimorum; qui cum veritatem rei testatam facerent, dicebant quod "Jehovah dixit," hic autem quod "Deus" quia de Ecclesia spirituali agitur: similiter cum aliquid verum fieret, aut verum factum sit.

Arcana Coelestia 1
Passage 1021

#1021 Quod per "Noahum et filios ejus cum eo" significetur Ecclesia Antiqua, prius ostensum est, et in sequentibus hujus capitis constabit, quare illis confirmandis immorari non opus est.

Arcana Coelestia 1
Passage 1022

#1022 Vers. 9, 10. Et Ego, ecce Ego, erigo foedus Meum cum vobis, et cum semine vestro post vos. Et cum omni anima viva quae cum vobis, ad avem, ad bestiam, et ad omnem feram terrae vobiscum: ab omnibus egredientibus arca, quoad omnem feram terrae. "Et Ego, ecce Ego erigo foedus Meum" significat Domini praesentiam in charitate: "cum vobis" significat hominem regeneratum spiritualem: "et cum semine vestro post vos" significat illos qui e novo creantur: "cum omni anima viva quae cum vobis" significat in genere omnia quae apud hominem regenerata sunt: "ad avem" significat in specie ejus intellectualia: "ad bestiam" in specie ejus nova voluntaria: "ad omnem feram terrae" ejus inferiora intellectualia et voluntaria quae inde: "vobiscum" significat, hic ut prius, quae apud hominem regeneratum spiritualem: "ab omnibus egredientibus ex arca" significat homines Ecclesiae: "quoad omnem feram terrae" significat homines extra Ecclesiam.

Arcana Coelestia 1
Passage 1023

#1023 "Et Ego, ecce Ego erigo foedus Meum": quod significet Domini praesentiam in charitate, constare potest a significatione "foederis," de qua n. 666, ubi ostensum, quod foedus significet regenerationem, et quidem conjunctionem Domini cum homine regenerato per amorem; et quod conjugium caeleste sit ipsissimum foedus; proinde conjugium caeleste apud unumquemvis hominem regeneratum: quomodo hoc conjugium seu foedus se habet, prius quoque ostensum est; conjugium caeleste apud hominem Antiquissimae Ecclesiae luit in ejus proprio voluntario; [2] at conjugium caeleste apud hominem Antiquae Ecclesiae factum est in ejus proprio intellectuali; quando enim voluntarium hominis prorsus corruptum factum est, tunc Dominus miraculose separavit proprium ejus intellectuale a proprio isto corrupto voluntario, et in proprio ejus intellectuali formavit novam voluntatem, quae est conscientia, et conscientiae insinuavit charitatem, et charitati innocentiam, ac ita conjunxit se, seu quod idem est, iniit foedus, cum homine. [3] Quantum proprium voluntarium hominis separari potest a proprio hoc intellectuali, tantum Dominus praesens apud eum esse, seu se conjungere aut foedus inire cum eo, potest: tentationes et similia media regenerationis efficiunt ut proprium voluntarium hominis quiescat, sicut nullum fiat et quasi moriatur; quantum hoc, tantum Dominus per conscientiam proprio intellectuali hominis implantatam in charitate operari potest; hoc nunc est quod hic vocatur foedus.

Arcana Coelestia 1
Passage 1024

#1024 Quod "cum vobis" significet hominem regeneratum spiritualem, constat ex illis quae prius passim dicta sunt; quod nempe "Noahus et filii ejus" significent Ecclesiam spiritualem quae successit Antiquissimae caelesti; et quia Ecclesiam, significat unumquemvis hominem Ecclesiae, ita hominem regeneratum spiritualem.

Arcana Coelestia 1
Passage 1025

#1025 "Cum semine vestro post vos": quod significet illos qui e novo creantur, constat a significatione "seminis," tum a sequentibus; a significatione "seminis": semen in sensu litterali significat posteritatem, sed in sensu interno fidem; et quia, ut saepius dictum, nulla fides est nisi ubi charitas, ita est ipsa charitas quae per "semen" in sensu interno intelligitur: a sequentibus, constat quod non solum agatur de homine qui intra Ecclesiam, sed etiam de homine qui extra Ecclesiam, ita de universo genere humano; ubicumque est charitas, etiam apud gentes remotissimas ab Ecclesia, ibi est semen, nam semen caeleste est charitas nemo enim hominum aliquid boni potest facere a se, sed omne, bonum a Domino; bonum quod faciunt gentes, etiam est a Domino, de quibus ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus; quod semen De sit fides, ostensum est prius n. 255; per fidem intelligitur ibi et alibi charitas ex qua fides, nam non alia fides, quae fides, datur, quam fide: charitatis; [2] similiter etiam alibi in Verbo ubi semen nominatur, ut ubi semen Abrahami, vel Isaci, vel Jacobi, significatur amor seu charitas "Abrahamus" enim repraesentavit amorem caelestem, "Isacus" amorem spiritualem, quae sunt interni hominis, "Jacobus" eadem sed quae externi hominis; ita, non solum in propheticis sed etiam in historicis historica Verbi in caelo non percipiuntur sed quae per historica significantur; Verbum non solum scriptum est pro homine sed etiam pro angelis; homo cum legit Verbum, et sensum inde non alium quam litteralem capit, tunc angeli non sensum litteralem sed internum ideae materiales, mundanae et corporeae quas homo habet cum legit Verbum, apud angelos fiunt ideae spirituales et caelestes; sicut dum homo legit de Abrahamo, Isaco et Jacobo, tunc angeli nusquam cogitant de Abrahamo, Isaco et Jacobo, sed de illis rebus quae per eos repraesentantur et sic significantur: [3] similiter cum d,e Noaho, Shemo, Hamo et Japheto, has personas ignorant angeli, nec aliud percipiunt quam. Ecclesiam Antiquam, et angeli interiores ne quidem Ecclesiam, sed istius Ecclesiae fidem, et secundum seriem, statum rerum de quibus agitur: ita quoque cum in Verbo dicitur "semen," ut hic de Noaho quod "foedus erigeretur cum illis, et cum semine illorum post illos, non posteritatem eorum percipiunt, nam Noahus nullus fuit, ita enim appellata Ecclesia Antiqua, sed per "semen" intelligunt charitatem quae essentiale fidei fuit istius Ecclesiae; similiter ubi in historicis de Abrahamo, Isaco et Jacobo dicitur semen eorum, tunc nusquam intelligunt angeli posteritatem eorum propriam, sed omnes in universo: tam qui intra Ecclesiam quam qui extra, apud quos semen caeleste seu charitas est; immo angeli interiores percipiunt ipsum amorem qui semen caeleste est, abstracte: [4] quod per "semen" significetur amor: tum omnis cui est amor, constat ab his locis, ubi de Abramo, Jehovah dixit, Semini tuo dabo terram hanc, Gen. xii 7; tum, Omnem terram, quam tu vides, tibi dabo illam, et semini tuo usque in aeternum, et ponam semen tuum sicut pulverem terrae, Gen. xiii 15, 16; qui in sensu litterae sunt, non aliud capiunt quam quod per semen intelligatur posteritas Abrami, et quod per terram, terra Canaan, eoque magis quia posteritati ejus data est ea terra; sed qui in sensu interno sunt, ut totum caelum, per "semen Abrami" non aliud percipiunt quam amorem, per "terram Canaan" nihil aliud quam regnum Domini in caelis et in terris; et quod "data iis terra," nihil aliud quam repraesentativum; de quo, ex Divina Domini Misericordia, alibi. Similiter alibi ubi de Abramo, Jehovah eduxit eum foras, et dixit, Suspice nunc versus caelum, et numera stellas si potes numerare illas; et dixit ei, Sic erit semen tuum, Gen. xv 5; hic similiter, "Abramus" quia repraesentabat amorem seu fidem salvificam, per "semen ejus" non alia posteritas in sensu interno intelligitur quam omnes in universo qui in amore sunt. Similiter, Erigam foedus Meum inter Me et inter te, et inter semen tuum post te;... et dabo tibi et semini tuo post te terram peregrinationum tuarum, omnem terram Canaan, in possessionem aeternam; eroque illis in Deum:... hoc foedus Meum, quod custodies inter Me et inter vos, et inter semen tuum post te, circumcidi vobis omnem masculum, Gen. xvii 7, 8, 10; ubi "foedus erigere" similiter significat conjunctionem Domini cum hominibus in universo per amorem, qui amor repraesentatus fuit per Abramum; inde constat quid per semen ejus significatur, nempe omnes in universo qui in amore sunt: foedus erat circumcisio de qua hic agitur, per quam nusquam caelum intelligit circumcisionem carnis, sed circumcisionem cordis, quae est eorum qui in amore sunt; circumcisio erat repraesentativum regenerationis per amorem, quod apud Mosen clare explicatur, Circumcidet Jehovah Deus cor tuum, et cor seminis tui, ad amandum Jehovam Deum tuum, toto corde tuo, et tota anima tua, propterea ut vivas, Deut. xxx 6; ex quibus constat quid circumcisio in sensu interno; quare ubicumque dicitur circumcisio, non aliud intelligitur quam amor et charitas, et inde vita. [6] Quod per "semen Abrahami" omnes in universo significentur quibus amor, constat quoque a Domini verbis ad Abrahamum et ad Isacum; ad Abrahamum, postquam sicut mandatum sacrificare voluit Isacum, Benedicendo benedicam tibi, et multiplicando multiplicabo semen tuum, sicut stellas caelorum, et sicut arenam quae super litore maris, et hereditabit semen tuum portam hostium tuorum, et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, Gen. xxii 17, 18; ibi quod per "semen" intelligantur omnes in universo quibus amor, constat manifeste. Sicut "Abrahamus," ut dictum, repraesentavit amorem caelestem, ita "Isacus" amorem spiritualem, quare per "semen Isaci" non aliud significatur quam omnis homo, apud quem amor spiritualis seu charitas; de quo haec, Peregrinare in terra hac, et ero tecum, et benedicam tibi, quia tibi et semini tuo dabo omnes terras has, et confirmabo juramentum, quod juravi Abrahamo patri tuo, et multiplicari faciam semen tuum sicut stellas caelorum; et dabo semini tuo omnes terras has, et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, Gen. xxvi 3, 4, 24; ubi manifeste, quod omnes gentes intelligantur qui in charitate. Amor caelestis per Abrahamum repraesentatus est sicut "pater" amoris spiritualis per Isacum repraesentati, nam e caelesti nascitur spirituale, ut prius ostensum. [8] Jacobus, quia repraesentabat Ecclesiae externa quae ab internis existunt, ita omnia quae in externo homine, ab amore et charitate oriunda, quare per "semen ejus" significantur omnes in universo quibus cultus externus in quo internus, et quibus opera charitatis in quibus charitas a Domino; de quo semine ad Jacobum, postquam in somnio viderat scalam, Ego Jehovah, Deus Abrahami patris tui, et Deus Isaci; terram super qua tu cubas, tibi dabo eam et semini tuo, et erit semen tuum sicut pulvis terrae;... et benedicentur in te omnes familiae humi, et in semine tuo, Gen. xxviii 13, 14; xxxii 13; xlviii 4. [9] Quod semen non aliud significet, praeter a locis Verbi prius n. 255 adductis, etiam ab his constare potest; apud Esaiam, Tu Israel servus Meus, Jacobus quem elegi, semen Abraham amici Mei, xli 8; ibi agitur de regeneratione hominis; ubi Israel et Jacobus, ut multoties, distinguuntur, et per "Israelem" significatur Ecclesia spiritualis interna, per "Jacobum" ejusdem externa, utraque vocatur "semen Abrahami," hoc est, Ecclesiae caelestis, quia caeleste, spirituale et naturale sibi succedunt: apud Jeremiam, Ego plantaveram te vitem praestantem totam, semen voluntatis quomodo conversa es Mihi in degeneres vitis alienae? ii 21; ubi de Ecclesia spirituali, quae "vitis praestans," cujus charitas seu fides charitatis appellatur "semen veritatis": [10] apud eundem, Sicut non numeratur exercitus caelorum, et non mensuratur arena maris, ita multiplicabo semen Davidis servi Mei, et Levitas ministrantes Mihi, xxxiii 22; ubi manifeste "semen" pro semine caelesti; nam per "Davidem" significatur Dominus; quod semen Davidis non luit sicut exercitus caelorum qui non numeratur, nec sicut arena maris quae non mensuratur, unicuivis notum est: apud eundem, Ecce dies venientes, dictum Jehovae, et suscitabo avidi germen justum, et regnabit Rex, intelligenter aget, et faciet judicium et justitiam in terra: in diebus Ipsius salvabitur Jehudah, et Israel habitabit confidenter; et hoc nomen Illius quod vocabunt Illum, Jehovah justitia nostra: quare ecce dies venientes, dictum Jehovae, et non dicent amplius, vivens Jehovah, Qui ascendere fecit filios Israelis e terra Aegypti; sed vivens Jehovah, Qui ascendere fecit, et Qui deduxit semen domus Israelis e terra septentrionis, xxiii (x)58; ibi prorsus alia significantur quam quae apparent in littera, non per "Davidem" David, non per "Jehudam" Judas, nec per "Israelem" Israel, sed per "Davidem" Dominus, per "Jehudam" caeleste, per "Israelem" spirituale; quare per "semen Israelis" illi quibus est charitas seu fides charitatis: [11] apud Davidem, Timentes Jehovam, laudate Ipsum; omne semen Jacobi glorificate Ipsum; metuite ab Ipso omne semen Israelis, Ps. xxii 24, 25 [A.V. 23, 24]; ibi per "semen Israelis" nec aliud semen intelligitur quam Ecclesia spiritualis: apud Esaiam, Stirps ejus erit semen sanctitatis, vi 13; pro reliquiis, quae sancta, quia Domini: apud eundem, Educam de Jacobo semen, et ex Jehuda possessorem montium Meorum, et possidebunt illam electi Mei, et servi Mei habitabunt ibi, lxv 9; ubi de Ecclesia caelesti externa et interna: apud eundem, Non generabunt in perturbationem; semen benedictorum Jehovae illi, et nati illorum cum illis, lxv 23; ubi de novis caelis et nova terra, seu de regno Domini, qui ibi, ex amore generati seu regenerati, appellantur "semen benedictorum Jehovae."

Arcana Coelestia 1
Passage 1026

#1026 "Cum omni anima viva quae cum vobis": quod significent in genere omnia quae apud hominem regenerata sunt, constare potest ab illis quae praecedunt et ab illis quae sequuntur, tum a significatione vivi; vivum dicitur omne quod vitam accepit a Domino, "anima viva omne quod apud hominem regeneratum inde vivit; nam secundum vitam quam accipit regeneratus, singula apud eum vivunt, tam ejus rationalia quam ejus affectiones; quae vita in singulis ejus cogitationi et loquelae apparet coram angelis, non ita coram homine.

Arcana Coelestia 1
Passage 1027

#1027 "Ad avem": quod significet in specie ejus intellectualia constat ab illis quae aliquoties prius de avibus dicta et ostensa sunt ut quae n. 40, 776.

Arcana Coelestia 1
Passage 1028

#1028 "Ad bestiam": quod significet in specie ejus nova voluntaria constat etiam ab illis quae prius de bestiis et earum significatione dicta et ostensa sunt, ut quae n. 45, 46, 142, 143, 246, 776.

Arcana Coelestia 1
Passage 1029

#1029 "Ad omnem feram terrae": quod significet ejus inferior" intellectualia et voluntaria quae inde, constat quoque ab illis qua prius de significatione ferae ostensa sunt: sunt enim apud unum quemvis hominem interiora et exteriora; interiora sunt rationalia qua hic significata sunt per "avem," et sunt affectiones quae significata per "bestiam"; exteriora sunt scientifica et voluptates quae hic per "feras terrae" significantur. Quod per "avem, bestiam et feram" non significetur aliqua avis, bestia aut fera, sed quod vivam est apud hominem regeneratum, unusquisque potest scire et concludere ex eo quod foedus iniri a Deo nequeat cum brutis animalibus, nam dicitur "erigo foedus cum omni anima viva quae cum vobis ad avem, ad bestiam et ad feram terrae vobiscum," sed cum homine qui quoad ejus interior" et exteriora ita per eas describitur.

Arcana Coelestia 1
Passage 1030

#1030 "Ab omnibus egredientibus ex arca": quod significet homines Ecclesiae, et "quoad omnem feram terrae" quod significet hominem extra Ecclesiam, constare potest a serie rerum in sensu interno, nam prius nominata sunt omnia quae egressa sunt ex arca ut omnis anima viva quoad avem, bestiam, et feram terrae, hic iterum dicitur "ab omnibus egredientibus ex arca quoad feram terrae," ita fera terrae altera vice nominatur, quae repetitio non foret nisi aliud quid hic intelligebatur; tum etiam sequitur "et erigo foedus Meum vobiscum," quod prius etiam dictum; inde constat quod per "egredientes ex arca" significentur regenerati seu homines Ecclesiae, et per "feram terrae" omnes in universo qui extra Ecclesiam: [2] fera terrae in Verba significat, quando per illam viva non intelligantur, illa quae viliora sunt et plus aut minus ex ferina natura trahunt, et hoc praedicate ad ea de quibus agitur; cum de iis quae in homine, tunc "fera terrae" significat inferiora quae externi hominis et quae corporis sunt, ut mox prius in hoc versu, ita viliora; cum de integra societate, quae homo compositus seu persona composita vocatur, tunc "fera terrae" significat eos qui non Ecclesiae sunt quia viliores; et sic porro praedicate ad id quod est subjectum: ut apud Hosheam, Feriam illis foedus in die illo cum fera agri, et cum ave caelorum, et reptili terrae, ii 18: apud Esaiam, Honorabit Me fera agri, quia dedi in deserto aquas, xliii 20: apud Ezechielem, In ramis illius nidificarunt omnis avis caelorum, et sub ramis illius genuerunt omnis fera agri, ac in umbra illius habitaverunt omnes gentes magnae, xxxi 6.

Arcana Coelestia 1
Passage 1031

#1031 Vers. 11. Et ergo foedus Meum vobiscum, et non excidetur omnis caro amplius ab aquis diluvii; et non erit amplius diluvium ad perdendum terram. "Et erigo foedus Meum vobiscum" significat praesentiam Domini apud quoscumque quibus charitas; seque refert ad "egredientes ex arca" et ad "omnem feram terrae," hoc est, ad homines intra Ecclesiam et ad homines extra Ecclesiam: "et non excidetur omnis caro amplius ab aquis diluvii" significat quod non perituri sicut ultima posteritas Antiquissimae Ecclesiae: "et non erit amplius diluvium ad perdendum terram" significat quod talis persuasio lethifera et suffocativa non existet.

Arcana Coelestia 1
Passage 1032

#1032 "Et erigo foedus Meum vobiscum": quod significet praesentiam Domini apud quoscumque quibus charitas, seque referat ad "egredientes ex arca" et ad "omnem feram terrae," hoc est, ad homines intra Ecclesiam et ad homines extra Ecclesiam, constat ex illis quae mox prius dicta sunt. Quod etiam Dominus foedus ineat, seu per charitatem se conjungat cum illis qui extra Ecclesiam sunt, et vocantur gentes, ita se res habet; homo Ecclesiae putat quod omnes qui extra Ecclesiam, qui gentes vocantur, non salvari possint ex causa quod nullas cognitiones fidei habeant, et ideo ignorent prorsus Dominum, dicentes quod absque fide et absque cognitione Domini, nulla salus; ita omnes qui sunt extra Ecclesiam, damnant; immo multi tales sunt qui in aliqua doctrina sunt, etiam qui in haeresi, quod omnes qui extra sunt, seu omnes qui non sentiunt sicut ii, putent non salvari; cum tamen prorsus aliter se res habet: Dominus misericordiam habet erga omne genus humanum et omnes qui in universo sunt, salvare vult et ad se trahere; misericordia Domini est infinita, nec se finiri patitur intra paucos illos qui intra Ecclesiam sunt, sed extendit se ad omnes in universo terrarum orbe; quod extra Ecclesiam nati sint et sic in ignorantia fidei, non eorum culpa est, et propterea quod non habent fidem in Dominum quia ignorant Ipsum, nusquam aliquis damnatur: quis usquam dicturus sit qui bene cogitat, quod maxima pars generis humani aeterna morte peritura, quia non nati intra Europam ubi respective pauci sunt? et quis dicturus qui bene cogitat, quod Dominus pateretur tantam multitudinem hominum nasci ut periret morte aeterna? hoc foret contra Divinum et contra misericordiam; et praeterea illi qui extra Ecclesiam sunt, qui gentes vocantur, multo moratiorem vitam vivunt quam qui intra Ecclesiam, et facilius multo amplectuntur verae fidei doctrinam; quod adhuc manifestius constare potest ab animabus in altera vita; [3] ex orbe ita vocato Christiano veniunt omnium pessimi, internecino odio habentes proximum, et internecino Dominum; prae omnibus in universa terrarum orbe adulteri; non autem ita ex ceteris orbis partibus; nam permulti ex his qui idola coluerunt, tali animo sunt ut odia et adulteria horreant, et timeant Christianos quia tales, et quod unumquemvis cruciare velint: immo gentes tales sunt ut cum informantur ab angelis de veris fidei, et quod Dominus regat universum, facile audiant ei facile imbuantur fide, et sic idola sua rejiciant; quare gentes, qui moratam vitam vixerunt, et in charitate mutua inque innocentia, ii in altera vita regenerantur: cum vivant in mundo, apud eos Dominus praesens est in charitate et innocentia, nam nihil charitatis et innocentiae est nisi a Domino: Dominus quoque iis conscientiam recti et boni secundum religiosum eorum donat, et conscientiae illi insinuat innocentiam et charitatem, cumque innocentia et charitas in conscientia tunc facile se patiuntur imbui vero fidei ex bono: Ipse Dominus hoc ita dixit apud Lucam, Dixit ad Jesum aliquis, Domine, num pauci sunt qui salvantur? Ipse dixit ad eos,... Videbitis Abrahamum, Isacum et Jacobum et omnes prophetas in regno Dei, vos vero ejectos foras: contra venient ab ortibus et occasibus, et a septentrione, et a meridie, accumbentes in regno Dei; et ecce sunt extremi qui erunt primi, et sunt primi qui erunt ultimi 28-30; per "Abrahamum, Isacum et Jacobum" intelliguntur hic omnes qui in amore sunt, ut prius ostensum est.

Arcana Coelestia 1
Passage 1033

#1033 Dictum quod gentes quoque conscientia recti et boni secundum religiosum eorum donentur, quod ita se habet: conscientia in genere est vera, spuria, et falsa; conscientia vera est quae formatur a Domino ex veris fidei, qua cum donatus est homo, timet agere contra vera fidei quia sic contra conscientiam; hanc conscientiam nemo accipere potest qui non in veris fidei est, quare etiam non ita multi in orbe Christiano, quisque enim verum fidei statuit suum dogma; sed usque qui regenerantur, accipiunt conscientiam cum charitatem, nam fundamentale conscientiae est charitas. [2] Conscientia spuria est quae formatur apud gentes ex cultu eorum religioso in quem nati et educati sunt, contra quem agere iis est contra conscientiam; quorum conscientia cum fundata est in charitate, et misericordia, et in oboedientia, tunc tales sunt, ut veram conscientiam in altera vita recipere possint, quam etiam accipiunt; nihil enim prius et potius amant quam verum fidei. [3] Conscientia falsa est quae formatur non ab internis sed ab externis, hoc est, non a charitate, sed ab amore sui et mundi; sunt enim qui sibi videntur contra conscientiam agere cum contra proximum, et quoque tunc videntur sibi intrinsecus angi; sed est ex causa quia sic cogitatione percipiunt suam vitam, suum honorem, suam famam, suas opes, aut suum lucrum, periclitari, et sic ipsum se laedi; aliqui ex hereditario trahunt quandam talem mollitiem cordis, quidam sibi acquirunt, sed est conscientia falsa.

Arcana Coelestia 1
Passage 1034

#1034 Quod "non excidetur omnis caro amplius ab aquis diluvii" significet quod non perituri sint, sicut ultima posteritas Antiquissimae Ecclesiae, constat ab illis quae prius de antediluvianis qui perierunt, dicta sunt, qui sunt qui excisi ab aquis diluvii; ostensum prius est n. 310 quomodo se res habuit, nempe quod Antiquissimae Ecclesiae posteritas ultima talis fuerit ut cum voluntarium eorum, etiam simul intellectuale eorum fuisset corruptum, sic ut apud eos non potuisset intellectuale separari ab eorum voluntario, et in intellectuali formari nova voluntas, nam ita utraque mentis eorum pars cohaerebat: quod quia praevisum, etiam provisum a Domino fuit ut apud hominem separari posset intellectuale ejus a voluntario, et sic renovari: et sic quia provisum, quod talis homo postea non existeret qualis gens ista antediluviana, ideo hic dicitur quod "non (x)excidetur amplius ulla caro ab aquis diluvii."

Arcana Coelestia 1
Passage 1035

#1035 "Et non erit amplius diluvium ad perdendum terram": quod significet quod talis persuasio letifera et suffocativa non amplius existet, constare potest ex significatione diluvii respective ad antediluvianos qui perierunt, de qua prius; tam ex persuasionibus eorum diris, de quibus n. 310, 563, 570, 581, 586, ut et ex illis quae de succedente Ecclesia Noahus appellata; et porro ex sequentibus de arcu iridis.

Arcana Coelestia 1
Passage 1036

#1036 Vers. 12, 13. Et dixit Deus, Hoc signum foederis, quod Ego do inter Me et inter vos, et inter omnem animam vivam, quae vobiscum: in generationes saeculi. Arcum Meum dedi in nube, et erit in signum foederis inter Me et inter terram. "Et dixit Deus" 1 significat quod ita esset: "hoc signum foederis" significat indicium praesentiae Domini in charitate: "quod Ego do inter Me et inter vos" significat conjunctionem Domini cum homine per charitatem: "et inter omnem animam vivam quae vobiscum" significat, ut prius, omnia quae apud hominem regenerata sunt: "in generationes saeculi" significat perpetuo omnes qui e novo creantur: "arcum dedi in nube" significat statum hominis regenerati spiritualis, qui instar arcus iridis est, "nubes, significat obscuram lucem in qua est spiritualis homo respective ad caelestem: "et erit in signum foederis inter Me et inter terram" significat, ut prius, indicium praesentiae Domini in charitate; "terra" hic est proprium hominis. Haec omnia spectant hominem regeneratum spiritualem seu Ecclesiam spiritualem. @1 Jehovah I.$

Arcana Coelestia 1
Passage 1037

#1037 "Et dixit Deus": quod significet ita esse, prius dictam et ostensum est, nam dicere aut dictum Dei seu Jehovae, significat ita esse: antiquissimi quia historice concinnabant res Ecclesiae, cum affirmare vellent quod ita esset, dicebant, "dixit Deus," vel "dixit Jehovah," et erat illis formula asseverationis et confirmationis.

Arcana Coelestia 1
Passage 1038

#1038 "Hoc signum foederis": quod significet indicium praesentiae Domini in charitate, constat a significatione "foederis et signi foederis"; quod foedus significet praesentiam Domini in charitate, ostensum est prius cap. vi 18, et supra in hoc capite ad vers. 9. Quod foedus sit praesentia Domini in amore et charitate, constat a natura foederis; omne foedus est conjunctionis causa, ut nempe mutuo vivant in amicitia aut in amore; conjugium inde quoque appellatur foedus: conjunctio Domini cum homine non datur nisi in amore et charitate, nam Dominus est Ipse amor, et misericordia; unumquemvis salvare vult, et vi forti ad caelum, hoc est, ad se attrahere; inde quisque scire et concludere potest quod nusquam aliquis conjungi possit cum Domino nisi per illud quod Ipse est, hoc est, nisi simile faciat, aut unum faciat cum Ipso, hoc est, ut (x)redamet Dominum, et amet proximum sicut se; per haec solum fit conjunctio; haec est ipsissima essentia foederis; quando conjunctio inde, tunc sequitur manifeste quod Dominus praesens sit: ipsa praesentia Domini est quidem apud omnem hominem sed est propior et remotior, prorsus secundum gradus ad amorem et distantiam ab amore. [2] Quia foedus est conjunctio Domini cum homine per amorem, seu quod idem est, est praesentia Domini apud hominem in amore et charitate, ipsum foedus appellatur in Verbo "foedus pacis," nam "pax" significat regnum Domini, et regnum Domini consistit in amore mutuo, in quo solo est pax; ut apud Esaiam, Montes recedent et colles dimovebuntur, et misericordia Mea a tecum non recedet, et foedus pacis Meae non dimovebitur, dixit Miserator tuus Jehovah, liv 10; ubi misericordia, quae est amoris, dicitur "foedus pacis": apud Ezechielem, Suscitabo super illos pastorem unum, et pascet illos, servum Meum Davidem; Hic pascet eos, et Hic erit illis in pastorem,... et excidam illis foedus pacis, xxxiv 23, 25; ubi per "Davidem" manifeste intelligitur Dominus; Ipsius praesentia apud hominem regeneratum describitur per "quod pascet eos": [3] apud eundem, Servus Meus David, rex super illos, et pastor unus erit omnibus illis;... et pangam illis foedus pacis, foedus aeternitatis erit cum illis; et dabo illos, et multiplicari faciam illos, et ponam sanctuarium Meum in medio illorum in aeternum;... et ero illis in Deum, et illi erunt Mihi in populum, xxxvii 24, 26, 27; ubi similiter Dominus per "Davidem" intelligitur; amor per "sanctuarium in medio illorum," praesentia et conjunctio Domini in amore per quod "erit illis in Deum," et illi erunt Ipsi in populum," quae appellatur "foedus pacis, et foedus aeternitatis": apud Malachiam, Cognoscetis quod miserim ad vos praeceptum hoc, ut sit foedus Meum cum Levi, dixit Jehovah Zebaoth, foedus Meum fuit cum illo, vitarum et pacis, et dedi illa illi timore, et timebit Me, ii 4, 5; "Levi" in supremo sensu est Dominus, et inde homo cui amor et charitas, quare "foedus vitarum et pacis cum Levi" est in amore et charitate: apud Mosen ubi de Pinhaso, [4] Ecce Ego dans illi foedus Meum pacis, et erit illi et semini illius post illum foedus sacerdotii aeterni, Num. xxv 12, 13; ubi per "Pinhasum" non intelligitur Pinhasus sed sacerdotium quod per eum repraesentabatur, quod significat amorem et quae amoris sunt, sicut omne sacerdotium istius Ecclesiae; quisque novit quod Pinhaso non fuit sacerdotium aeternum: apud eundem, Jehovah Deus tuus, Ipse Deus, Deus fidelis, custodiens foedus et misericordiam amantibus Ipsum, et custodientibus praecepta Ipsius, millesimae generationi, Deut. vii 9, 12; ubi manifeste, quod praesentia Domini apud hominem in amore sit "foedus," nam dicitur quod sit "amantibus Ipsum, et custodientibus praecepta." [5] Quia foedus est conjunctio Domini cum homine per amorem, sequitur quod quoque sit per omnia quae sunt amoris, quae sunt vera fidei et appellantur praecepta; omnia enim praecepta, immo Lex et Prophetae, fundantur in unica lege ut ament Dominum supra omnia et proximum sicut semet, ut constat a Domini verbis, Matth. xxii 34-39, Marc. xii 28-35, quare etiam tabulae super quibus decem praecepta scripta sunt, appellantur "tabulae foederis": quia foedus aut conjunctio est per amoris leges seu praecepta, etiam fuit per leges societatis in Ecclesia Judaica latas a Domino quae vocantur "testimonia"; tum quoque per ritus Ecclesiae a Domino mandatos qui vocantur "statuta"; omnia haec vocantur foederis quia spectant amorem et charitatem: sicut legitur de Joshia rege, Stetit rex super columna 1, et pepigit foedus coram Jehovah, ad eundum post Jehovam, et ad custodiendum praecepta Ipsius, et testimonia Ipsius, et statuta Ipsius ex toto corde, et ex tota anima, ad stabiliendum verba foederis, 2 Reg. xxiii 3. [6] Ex his nunc constat quid est foedus, et quod foedus sit internum, nam conjunctio Domini cum homine fit per interna, nusquam per externa separata ab internis; externa sunt modo typi et repraesentativa internorum, sicut actio hominis est typus repraesentativus ejus cogitationis et voluntatis, et sicut opus charitatis est typus repraesentativus charitatis quae intus in animo et mente; ita omnes ritus Ecclesiae Judaicae erant typi repraesentativi Domini, proinde amoris et charitatis et omnium quae inde; quare per interna hominis fit foedus et conjunctio; externa sunt modo signa foederis, sicut etiam appellantur; quod per interna fiat foedus aut conjunctio, constat manifeste; ut apud Jeremiam, Ecce dies venientes, dictum Jehovae, et pangam cum domo Israelis, et cum domo Jehudae, foedus novum, non sicut foedus quod pepigi cum patribus eorum,.... quia ii irritum reddiderunt foedus Meum;... sed hoc foedus quod pangam cum domo Israelis post dies hos,... dabo legem Meam in medio eorum, et super cor eorum scribam illam, xxxi 31-33; ubi de nova Ecclesia; clare dicitur quod ipsissimum foedus sit per interna, et quidem in conscientia cui inscribitur lex, quae omnis est amoris, ut dictum. [7] Quod externa non sint foedus nisi iis interna adjuncta sint, et sic unam eandemque causam per unionem agant, sed quod sint "signa foederis," ut per illa sicut per typos repraesentativos recordarentur Domini, constat ex eo quod sabbatum et circumcisio vocentur "signa foederis"; quod sabbatum, apud Mosen, Custodient filii Israelis sabbatum, ad faciendum sabbatum, in generationes suas, foedus aeternum; inter Me et inter filios Israelis signum hoc in aeternum, Exod. xxxi 16, 17; et quod circumcisio, apud eundem, Hoc foedus Meum, quod custodietis inter Me et inter vos, et inter semen tuum post te; circumcidi vobis omnem masculum: et circumcidetis carnem praeputii vestri, et erit in signum foederis inter Me et inter vos, Gen. xvii 10, 11. Sanguis inde quoque appellatur "sanguis foederis", Exod. xxiv 7, 8. [8] Externi ritus cumprimis inde dicti sunt signa foederis ut ex illis recordarentur interiorum, hoc est, illarum rerum quas significabant; omnes ritus Ecclesiae Judaicae non aliud erant; quare etiam illa appellabantur signa, quae suppeditarent illis recordationem interiorum, sicut quod primarium praeceptum alligarent super manu et ad frontalia, ut apud Mosen, Amabis Jehovam Deum tuum, ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus viribus tuis:... et alligabis haec verba in signum super manu tua, et erunt in frontalia inter oculos tuos, Deut. vi 5, 8; xi 13, 18; ubi "manus" significat voluntatem quia potentiam, nam potentia est voluntatis, "frontalia inter oculos" (x)significant intellectum, ita signum recordationem primarii praecepti, seu legis in summa, ut continue sit in voluntate et continue in cogitatione, hoc est, ut sit praesentia Domini et amoris in omni voluntate et in omni cogitatione; talis est praesentia Domini et ab Ipso amoris mutui apud angelos, de qua continua praesentia, qualis sit, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus dicetur. Similiter hic, quod dicatur "hoc signum foederis, quod ego do inter Me et inter vos, arcum Meum dedi in nube, et erit in signum foederis inter Me et inter terram" significat signum non aliud quam indicium praesentiae Domini in charitate, ita recordationem apud hominem: sed quomodo inde, seu ex arcu in nube, indicium et recordatio, in sequentibus, ex Divina Domini Misericordia, dicetur. @1 Heb. [ ] "ammud)"column," but also "platform."$

Arcana Coelestia 1
Passage 1039

#1039 "Quod Ego do inter Me et inter vos": quod significet conjunctionem Domini cum homine per charitatem, constat ab illis quae nunc de foedere et signo foederis dicta sunt: "foedus" enim est praesentia Domini in charitate, "inter Me et inter vos" est conjunctio inde, "dare" est facere ut sit.

Arcana Coelestia 1
Passage 1040

#1040 "Et inter omnem animam vivam quae vobiscum": quod significet omnia quae apud hominem regenerata sunt, constat ex significatione "animae vivae," de qua supra ad vers. 10. "Anima" enim in Verbo significat, ut dictum, omnem vitam, tam hominis internam quam externam, etiam animalium ex eo quod significent illa quae in homine; sed proprie "anima viva" est quod vitam accipit a Domino, hoc est, quod regeneratum est, quia hoc solum vivit; et quia "anima" significat vitam tam internam quam externam apud hominem, "anima viva" significat in uno complexu omnia quae apud hominem regenerata sunt: apud hominem sunt voluntaria et sunt intellectualia, inter se distinctissima, omnia et singula quae inde, apud hominem vivum, "viva" sunt: ita enim se res habet, qualis est homo talia sunt omnia et singula apud eum; ipsa vita communis est in singulis, nam a singulis, ut a suis particularibus, est commune, aliter nusquam aliquod commune existit, nam commune dicitur quia a particularibus existit; [2] quare qualis est hominis vita in communi, talis est ejus vita in singularibus, immo in singularissimis ejus conatus et intentionis seu voluntatis, et in singularissimis ejus cogitationis, sic ut non dari queat minimum ideae in quo non similis vita est; ut qui fastuosus est, in ejus singulis conaminibus voluntatis, et in ejus singulis ideis cogitationis, est fastuosum; qui avarus est, est avarum similiter; qui odio habet proximum, similiter; sicut qui stupidus, in singulis ejus voluntatis et in singulis ejus cogitationis, est stupidum; et qui insanus, est insanum; quia talis est homo, ideo in altera vita ex solum unica idea cogitationis ejus noscitur qualis est; [3] cum homo regeneratus est, tunc omnia et singula apud hominem regenerata sunt; hoc est, vitam habent, et quidem tantum vitae quantum separari potuit ejus proprium voluntarium, quod spurcum et mortuum est, a novo voluntario et intellectuali quod accepit a Domino; quare hic quia de regenerato agitur, "anima viva" significat omnia quae apud hominem regenerata sunt; quae in communi sunt ejus intellectualia et voluntaria, tam interiora quam exteriora, quae supra vers. 10 expressa sunt per "avem, et bestiam, et per feram terrae," nam dicitur "erigo foedus Meum cum omni anima viva, ad avem, ad bestiam, et ad feram terrae."

Arcana Coelestia 1
Passage 1041

#1041 "In generationes saeculi": quod significet perpetuo omnes qui e novo creantur, constat a significatione "generationum saeculi"; "generationes" sunt posteritates, quae a prioribus, ut a suis parentibus, sunt; "saeculum" est perpetuum; hic agitur de illis quae regenerata sunt, quare per regenerationes saeculi intelliguntur illi qui inde perpetuo regenerantur, hoc est, qui e novo creantur; omnia in sensu interno se habent praedicate ad illa de quibus agitur.

Arcana Coelestia 1
Passage 1042

#1042 "Arcum Meum dedi in nube": quod significet statum hominis regenerati spiritualis, qui instar arcus iridis est: quisque mirari potest quod arcus in nube seu iris in Verbo accipiatur pro signo foederis, cum iris non aliud sit quam quoddam exsurgens ex modificatione radiorum lucis a sole tunc in guttis aquae pluviae, nec aliud quam naturale quoddam, nec sicut alia signa foederis in Ecclesia, de quibus mox prius: sed quod "arcus in nube" repraesentet regenerationem, et significet statum hominis regenerati spiritualis, non alicui notum esse potest nisi cui datum videre et inde scire quomodo se res habet. Angeli spirituales, qui omnes fuerunt homines Ecclesiae spiritualis regenerati, in altera vita cum sistuntur conspiciendi ita, apparet circum caput sicut arcus iridis; sed irides quae apparent, se habent prorsus secundum statum eorum, inde etiam cognoscuntur in caelo et in mundo spirituum quales sunt: quod instar iridis appareat, causa est quod naturalia eorum correspondentia spiritualibus talem speciem sistant; est modificatio lucis spiritualis a Domino, in eorum naturalibus; hi angeli sunt qui dicuntur "regenerati aqua et spiritu," angeli vero caelestes "regenerati igne." In naturalibus ita se habet: [2] ut color existat, debet esse quoddam obscurum et niveum, seu nigrum et album, in quae cum radii lucis ex sole incidunt, secundum variam temperaturam obscuri et nivei, seu nigri et albi, ex modificatione radiorum lucis influentium, existunt colores, quorum quidam magis aut minus trahunt ex obscuro et nigro, quidam magis aut minus ex niveo seu albo, inde diversitas eorum; comparative se habet res in spiritualibus; ibi "obscurum" est proprium intellectuale seu falsum. et "nigrum" est proprium voluntarium hominis seu malum, quod absorbet et exstinguit radios lucis; at "niveum et album" est verum et bonum quod homo putat facere ex semet, quod reflectit et rejicit a se radios lucis; radii lucis qui in illa incidunt et illa quasi modificant, sunt a Domino, ut a sole sapientiae et intelligentiae, nam radii lucis spiritualis non alii sunt nec aliunde: quia naturalia correspondent spiritualibus, inde est cum circa hominem regeneratum spiritualem in altera vita sistatur ita videndum, quod appareat simile arcui in nube, qui arcus est repraesentatio spiritualium in ejus naturalibus: apud hominem regeneratum spiritualem est proprium intellectuale, cui Dominus insinuat innocentiam, charitatem et misericordiam; secundum receptionem horum honorum ab homine, apparet ejus iris, cum sistitur videnda, eo pulchrior quo magis proprium voluntarium hominis remotum, subactum, et in obsequium redactum est. [3] Prophetis cum in visione Dei fuerant, apparuit quoque arcus sicut qui in nube, ut Ezechieli, Supra expansum, quod super capite cheruborum, quasi aspectus lapidis sapphiri, similitudo throni, et 1 super similitudine throni," similitudo tanquam aspectus Hominis super illo superius: et vidi sicut speciem prunae 2 coruscantis secundum aspectum ignis, intra illam circumcirca ab aspectu lumborum Ipsius et supra; et ab aspectu lumborum Ipsius et infra, vidi tanquam aspectum ignis cui splendor circumcirca, sicut aspectus arcus cum sit in nube in die pluviae, sic aspectus splendoris circumcirca; hic aspectus similitudinis Gloriae Jehovae, i 26-28; cuivis constare potest quod Dominus ita visus, et tunc per Ipsum repraesentatum caelum, nam Ipse est caelum, hoc est, Omne in omnibus caeli; Ipse est "Homo" de quo ibi, "thronus" est caelum, "pruna coruscans secundum aspectum ignis a lumbis supra" est caeleste amoris, "ignis splendor circumcirca a lumbis infra sicut arcus in nube" est caeleste spirituale; ita caelum caeleste seu caelestium angelorum repraesentatum a lumbis supra, et caelum spirituale seu spiritualium angelorum a lumbis infra; quae enim infra sunt a lumbis usque per pedes ad plantas, in Maximo Homine significant naturalia: inde quoque constat quod naturalia hominis ita illustrata per lucem spiritualem a Domino, instar "arcus in nube" appareant. Apparuit etiam Johanni, de quibus in Apoc. iv 2, 3; x 1. @1 I o, probably a printer"s slip from repetition of throni.$ @2 Sch. has only prunae, A.V. and R. V. "amber," but "or electrum" in m. The Heb. [ ] (hashmal) means "polished brass," possibly a mixture of brass and gold, see Rev. i 15.$

Arcana Coelestia 1
Passage 1043

#1043 Quod "nubes" significet obscuram lucem in qua est spiritualis homo respective ad caelestem, constare potest ex illis quae de arcu nunc dicta sunt; arcus eram seu color arcus nusquam existit nisi in nube; ipsum obscurum, ut dictum, per quod fulgurant radii solis, est quod vertitur in colores, ita quale obscurum quod a fulgure radiorum perstringitur, talis color: similiter se habet apud hominem spiritualem; obscurum apud eum quod hic vocatur "nubes," est falsum, quod idem est ac proprium ejus intellectuale, cui proprio cum insinuatur innocentia, charitas et misericordia a Domino, tunc non amplius apparet haec nubes ut falsum sed ut apparens veri una cum vero ex Domino, inde instar arcus colorati; est modificatio quaedam spiritualis quae nusquam describi potest, quae nisi percipiatur ab homine per colores et eorum nativitates, non scio an queat ad captum exponi. [2] Qualis haec nubes est apud hominem regeneratum, constare potest a statu ejus ante regenerationem; homo regeneratur per illa quae putat esse vera fidei; quisque putat suum dogma esse verum, inde conscientiam accipit, quare postquam accepit conscientiam, contra illa agere quae ei impressa sunt quod sint vera fidei, ei est contra conscientiam; talis est unus quisque regeneratus, nam regenerantur a Domino multi quocumque dogmate; et cum regenerati sunt, non tunc aliquam revelationem immediatam accipiunt nisi quae illis insinuantur per Verbum et praedicationem Verbi; sed quia charitatem accipiunt, Dominus per charitatem operatur in eorum nubem, inde exsurgit lux, sicut dum sol perstringit nubem, quae inde lucidior fit et variegatur coloribus; ita quoque in nube existit similitudo arcus; quo itaque nubes tenuior est, hoc est, quo a pluribus veris fidei intermixtis consistit, eo pulchrior est arcus; at quo nubes haec densior est, hoc est, a paucioribus veris fidei consistit, eo impulchrior arcus; innocentia multum pulchritudinis adjicit, est quasi inde splendor vivus in coloribus. [3] Omnes apparentiae veri sunt "nubes" in quibus homo est cum in sensu litterae Verbi, nam in Verbo secundum apparentias locutum est, at cum simpliciter credit Verbo tametsi in apparentiis manet, et charitatem habet, haec nubes respective tenuis est; in hac nube formatur a Domino conscientia apud hominem intra Ecclesiam. Omnes ignorantiae veri etiam sunt "nubes" in quibus homo est cum non scit quid verum fidei, in genere cum non scit quid Verbum, et adhuc magis cum non audivit de Domino; in hac "nube" formati a Domino conscientia apud hominem extra Ecclesiam; nam in ipsa ignorantia potest esse innocentia, et sic charitas. Omnes falsitates etiam sunt "nubes," sed hae nubes sunt tenebrae, quae apud eos qui vel habent conscientiam falsam, de qua prius, vel apud eos qui habent nullam. Hae sunt in genere qualitates nubium; quod quantitatem attinet, tantae nubes apud hominem sunt et tam densae, ut si nosse miraretur quod usquam possent per eam transparere radii lucis Domino, et quod posset homo regenerari; qui minimum nubis se habere putat, quandoque perplurimum habet, et qui perplurimum nubis credit se habere, is minus habet. [4] Tales nubes sunt apud hominem spiritualem, sed apud hominem caelestem non tantae sunt, quia amor in Dominum est, qui ejus parti voluntariae implantatus, et ideo quoque non conscientiam sicut homo spiritualis, sed perceptionem boni et inde veri a Domino accipit. Cum voluntarium hominis tale est ut recipere possit radios flammae caelestis, tunc inde intellectuale ejus illustratur et ex amore novit et percipit omnia quae sunt vera fidei; voluntarium ejus tunc est instar exigui solis e quo radii in partem ejus intellectualem; talis fuit homo Antiquissimae Ecclesiae. Ast cum voluntarium hominis prorsus corruptum est et infernale, et ideo nov voluntas quae est conscientia, formatur in parte ejus intellectuali ut factum apud hominem Antiquae Ecclesiae et fit apud omnem hominem regeneratum Ecclesiae spiritualis, tunc densa nubes es nam discere debet quid verum et bonum est, nec percipere potest num sit; et tunc quoque continue influit falsum quod est obscurum nubis, a parte ejus nigra voluntaria seu per eam ab inferno; quae causa est quod pars intellectualis nusquam illustrari possit apud hominem spiritualem sicut apud hominem caelestem; inde est quo "nubes" hic significet obscuram lucem in qua est spiritualis homo respective ad caelestem.

Arcana Coelestia 1
Passage 1044

#1044 "Et erit in signum foederis inter Me et inter terram quod significet indicium praesentiae Domini in charitate, et quo "terra" hic sit proprium hominis, constat ab illis quae prius dicta sunt et quod "terra" significet proprium hominis, constat ex sensu interno ipsaque serie rerum; prius enim dictum "hoc signum foederis inter Me et inter vos, et inter omnem animam vivam, quae vobiscum quibus significatum quicquid regeneratum est; hic autem aliter, "erit in signum foederis inter Me et inter terram," inde, ut et ex repetitione "signi foederis," patet quod hic significetur aliud, et quidem quod "terra" id quod non regeneratum est et quod non regenerari potest, [2] quod est proprium voluntarium hominis. Homo enim regeneratus quoad partem intellectualem est Domini, sed quoad partem voluntariam suam est sui, quae binae partes in homine spirituali sunt oppositae; sed pars voluntaria hominis tametsi opposita est, usque tamen non potest non adesse; omne enim obscurum in parte ejus intellectuali, seu omnis densitas ejus nubis, est inde, continue inde influit, et quantum influit tantum densatur nubes in parte intellectuali, at quantam removetur tantum attenuatur nubes; inde est quod per "terram" hic significetur proprium hominis; quod per terram significetur corporeum hominis praeter multa alia, prius ostensum est: [3] se habet hoc sicut bini qui prius amicitiae foedere conjuncti sunt, ut fuit voluntas et intellectus apud hominem Antiquissimae Ecclesiae; cum amicitia rupta, et inimicitia orta, ut factum cum homo corrupit prorsus voluntarium suum, cum iterum foedus initur, tunc sistitur pars inimica coram sicut cum ea foedus, sed non est foedus cura ea quia prorsus opposita et contraria, sed cum illo quod inde influit, ut dictum, hoc est, cum proprio intellectuali; signum seu indicium foederis hoc est, ut quantum praesentiae Domini in proprio intellectuali tantum removebitur proprium voluntarium; se habent haec prorsus sicut caelum et infernum; hominis regenerati pars intellectualis, ex charitate in qua Dominus est praesens, est caelum, ejus pars voluntaria est infernum; quantum Dominus est praesens in caelo, tantum removetur infernum; ex se enim homo est in inferno, ex Domino est in caelo, et continue homo elevatur ab inferno in caelum, et quantum elevatur tantum removetur ejus infernum: signum ergo seu indicium quod Dominus sit praesens, est quod voluntarium hominis removeatur, quod ut removeri possit, fit per tentationes, et per plura alia media regenerationis.

Arcana Coelestia 1
Passage 1045

#1045 Haec quae nunc allata sunt, spectant hominem regeneratum spiritualem seu Ecclesiam spiritualem; quae nunc sequuntur, spectant omnem hominem in genere; dein hominem qui regenerari potest in specie.

Arcana Coelestia 1
Passage 1046

#1046 Vers. 14, 15. Et erit in obnubilando Me nube super terram, et videtur arcus in nube. Et recordabor foederis Mei, quod inter Me et inter vos, et inter omnem animam vivam in omni carne; et non erit amplius aquae in diluvium ad perdendum omnem carnem. "Et erit in obnubilando Me nube super terram" significat quando propter proprium voluntarium hominis non apparet fides charitatis: "et videtur arcus in nube" significat quando usque homo talis est ut regenerari queat: "et recordabor foederis Mei, quod inter Me et inter vos" significat misericordiam Domini in specie erga regeneratos et qui regenerari possunt: "et inter omnem animam vivam in omni carne" significat universum genus humanum: "et non erit amplius aquae in diluvium ad perdendum omnem carnem" significat quod intellectuale ejus non amplius talem Persuasionem imbuere poterit ut pereat sicut posteritas Ecclesiae Antiquissimae. Haec spectant omnem hominem in genere.

Arcana Coelestia 1
Passage 1047

#1047 "Et erit in obnubilando Me nube super terram": quod significet quando propter proprium voluntarium hominis non apparet fides charitatis, constat ex illis quae mox supra dicta sunt de "terra seu proprio voluntario hominis, quod nempe tale sit ut continue infundat in partem intellectualem hominis obscurum seu falsum quod est "obnubilatio"; omnis falsitas est inde; quod satis manifeste constare potest ex eo quod amores sui et mundi qui sunt voluntatis hominis, non sint nisi odia, nam quantum quis semet amat tantum odit proximum; qui amores quia ita contrarii sunt amori caelesti: non potest quin continuo inde influant talia quae contraria sunt amori mutuo, quae omnia in parte intellectuali sunt falsitates, inde ejus omne obscurum et tenebrosum; falsum "obnubilat" verum prorsus sicut obscura nubes lucem solis; et quia falsum et verum non possunt simul esse, sicut non tenebrae et lux; inde manifeste sequitur quod unum discedat veniente altero; et quia hoc per vices fit, ideo hic dicitur, "in obnubilando nube terram," hoc est, quando per proprium voluntarium non apparet fides charitatis, seu verum et inde bonum, minus bonum et inde verum.

Arcana Coelestia 1
Passage 1048

#1048 "Et videtur arcus in nube": quod significet quando usque homo talis est ut regenerari queat, constat a significatione "arcus in nube" qui est signum seu indicium regenerationis, ut prius est dictum; cum arcu in nube ita porro se habet: homo seu anima post mortem corporis, qualis est, ilico noscitur a "Domino ab aeterno, et qualis futura in aeternum; ab angelis percipitur ilico ad primum adventum qualis est; est sphaera quaedam quae quasi exhalat ab indole ejus seu a singulis quae apud eum, quae sphaera, quod mirabile, talis est ut inde percipiatur qua fide sit, qua charitate; haec sphaera est quae cum Domino ita beneplacet, fit visualis per arcum; de qua sphaera, ex Divina Domini Misericordia, iri sequentibus: inde constare potest quid significatur hic per "arcum cum videtur in nube," quod nempe cum homo talis est ut regenerari queat.

Arcana Coelestia 1
Passage 1049

#1049 "Et recordabor foederis Mei quod inter Me et inter vos": quod significet misericordiam Domini in specie erga regeneratos et qui regenerari possunt, etiam inde sequitur, nam "recordari" apud Dominum est misereri; recordari non praedicari potest de Domino, quia ab aeterno omnia et singula novit, sed misereri, quia novit quod homo talis sit, nempe, ut dictum, quod proprium ejus sit infernale et quod sit ipsum ejus infernum, nam per proprium suum voluntarium communicat cum inferno, quod inde et ex se tale est ut nihil plus et potius cupiat quam in infernum se praecipitare, nec contentus est eo sed cupit omnes in universo 1; homo quia ex se talis diabolus est, et Dominus hoc novit, sequitur quod "recordari foederis" non aliud sit quam misereri, et per Divina media regenerare et ad caelum vi forti, quantum talis est homo ut possit, attrahere. @1 Perhaps printer omitted words such as secum praecipitare.$

Arcana Coelestia 1
Passage 1050

#1050 "Et inter omnem animam vivam in omni carne": quod significet universum genus humanum, constat a significatione "animae vivae in omni carne": omnis homo "anima viva" dicitur ex vivo quod apud eum; nusquam aliquis homo vivere potest, minus ut homo, si non vivum quid apud se habeat, hoc est, nisi habeat aliquid innocentiae, charitatis et misericordiae, aut inde aliquid simile vel aemulum; hoc innocentiae, charitatis et misericordiae accipit homo a Domino cum infans est et cum in aetate puerili, ut constare potest a statu infantum, tum quoque a statu pueritiae; quod homo tunc accipit, conservatur apud hominem; quae conservantur, vocantur in Verbo "reliquiae," quae solius Dommi sunt apud hominem; haec quae conservantur, sunt quae faciunt ut homo dum ad adultam aetatem venit, possit esse homo; de quibus reliquiis videantur quae n. 468, 530, 560-563, 576. [2] Quod status innocentiae, charitatis et misericordiae quos homo habuit in infantia et in annis pueritiae, faciant quod homo possit esse homo, constat manifeste ex eo quod homo in nullum exercitium vitae sicut bruta animalia nascatur, sed quod omnia et singula addiscat; et quae addiscit, quod ea ex exercitio tunc trahant habitum et sicut naturam; ne quidem ambulare potest homo nisi addiscat, nec loqui, ita in reliquis omnibus; haec per usum fiunt ei quasi naturalia; ita se habet cum statu innocentiae, charitatis et misericordiae quibus similiter imbuitur ab infantia, qui status nisi adsint apud hominem, foret multo vili bruto; sed hi status sunt quos homo non addiscit, sed dono acci: a Domino, et quos apud eum Dominus conservat; suntque illi, et una cum veris fidei, qui appellantur reliquiae, et sunt solius Domini quantum homo in adulta aetate hos status exstinguit, tantum mortuus fit: cum regeneratur homo, sunt hi status principia regenerationis et in hos inducitar, nam Dominus per reliquias, ut prius dictum operatur. [3] Hae reliquiae apud unumquemvis hominem sunt qu vocantur hic "anima viva in omni carne": quod "omnis caro" significet unumquemvis hominem ac ita universum genus humanum, consta potest a significatione carnis passim in Verbo, videantur quae ostensa n. 574; ut apud Matthaeum, Nisi abbreviarentur dies isti, non conservaretur ulla caro xxiv 22; Marc. xiii 20: apud Johannem, Jesus dixit, Pater... glorifica Filium Tuum,... sicut dedisti Ipsi potestatem omnis carnis, xvii ,] 2: apud Esaiam, Revelabitur gloria Jehovae, et videbunt omnis caro, xl 5: apud eundem, Cognoscent omnis caro, quod Ego Jehovah Salvator tuus, xlix 26.

Arcana Coelestia 1
Passage 1051

#1051 Quod "non erit amplius aquae in diluvium ad perdendum omnem caanem" significet quod intellectuale ejus non amplius tale: persuasionem imbuere poterit ut pereat sicut posteritas ultima Ecclesiae Antiquissimae, constare potest ab illis quae saepius prius de aquis diluvii dicta et ostensa sunt, tum quae de antediluvianis qui perierunt quod nempe apud eos non solum voluntarium fuerit deperditum et infernale factum, sed etiam intellectuale, sic ut non potuerint regenerari hoc est, nova aliqua voluntas in parte eorum intellectuali formari.

Arcana Coelestia 1
Passage 1052

#1052 Vers. 16. Et erit arcus in nube, et video eum, ad recordandum foederis aeterni inter Deum, et inter omnem animam vivam omni carne, quae super terra. "Et erit arcus in nube" significat statum ejus: "et video eum" significat quod talis sit ut regenerari possit: "ad recordandum foederis aeterni" significat ut Dominus praesens possit apud eum esse in charitate: "inter Deum, et inter omnem anima: vivam in omni carne, quae super terra" significat unumquemvis hominem, apud quem hoc dari potest. Haec spectant hominem qui regenerari potest in specie.

Arcana Coelestia 1
Passage 1053

#1053 "Et erit arcus in nube": quod significet statum ejus, constat ex illis quae prius de arcu in nube dicta et ostensa sunt, quod nempe homo aut anima in altera vita cognoscatur ex sphaera ejus apud angelos; et quod sphaera quoties Domino beneplacet, repraesentetur per colores quales sunt arcus, diversimode secundum cujusvis statum, respective ad fidem in Dominum, ita respective ad bona et vera fidei: in altera vita sistuntur videndi colores qui ex nitore et splendore immensum superant pulchritudinem colorum qui oculis in terra videntur; unusquisque color aliquid caeleste et spirituale repraesentat; [2] colores illi sunt ex luce quae in caelo, et variegatione lucis spiritualis, ut dictum supra; vivunt enim angeli in tanta luce ut lux mundi respective nihili sit; lux caeli in qua vivunt angeli, ad lucem mundi se habet respective sicut lumen solis meridiani ad lumen candelae, quod exstinguitur et nullum fit oriente sole: est in caelo lux caelestis et est lux spiritualis; lux caelestis, ut comparative loquar, est sicut lux solis, at lux spiritualis est sicut lux lunae, sed cum omni differentia secundum statum angeli recipientis lucem; similiter se habent colores quia ex luce inde. Ipse Dominus est caelo angelorum caelestium Sol, et caelo angelorum spiritualium Luna: haec incredibilia sunt iis qui nullum conceptum de vita quam animae vivunt post mortem, habent, sed usque verissima.

Arcana Coelestia 1
Passage 1054

#1054 Quod "video eum" significet quod talis sit ut regenerari possit, constat ex eo quod "videre aliquem," cum praedicatur de Domino, sit nosse qualis est; Dominus enim omnes ab aeterno novit, nec opus habet videre qualis est; cum talis ut regenerari possit, tunc praedicatur de Domino quod "videat aliquem," sicut etiam quod "faciem attollat super aliquem": cum autem non regenerari potest, tunc non praedicatur quod Dominus videat, sicut quod nec attollat faciem, sed praedicatur quod "avertat oculos seu faciem," tametsi Dominus non est Qui avertit sed homo: inde est, ubi prius actum est de Universo genere humano, in quo plures sunt qui non regenerari possunt, quod non dictum sit, "cum video arcum in nube" sed "cum videtur arcus in nube," vers. 14; videre se similiter habet ac recordari apud Dominum, quod significat in sensu interno misereri, de quo supra n. 840, 1049; videantur quae prius n. 626.

Arcana Coelestia 1
Passage 1055

#1055 "Ad recordandum foederis aeterni": quod significet ut Dominus praesens possit apud eum esse in charitate, constat ex illis quae de significatione foederis supra dicta et ostensa sunt, quod nempe nullum aliud foedus aeternum sit quam amor in Dominum et amor erga proximum; hoc aeternum est quia ab aeterno in aeternum universum caelum fundatum est in amore, immo universa natura, nam in natura nihil quicquam datur ubi aliqua unio et conjunctio, quod non originem trahat ab amore, sive animatum sit sive non animatum, omne enim naturale existit a spirituali, et spirituale caelesti, ut supra dictum; inde omnibus et singulis amor implantari est, aut instar amoris; solum apud hominem non est amor se contrarium, quia homo ordinem naturae in se destruxit; at cur regenerari potest seu iterum restitui ordini, et accipere amorem mutuum, tunc est foedus seu conjunctio per charitatem, de qua tu agitur.

Arcana Coelestia 1
Passage 1056

#1056 "Inter Deum et inter omnem animam vivam in omni carne, quae super terra": quod significet apud unumquemvis hominem apud quem hoc dari potest, constat ex illis quae dicta sunt, quo nempe de illis agatur qui regenerari possunt, quare "anima viva in omni carne" non alios significat.

Arcana Coelestia 1
Passage 1057

#1057 Vers. 17. Et dixit Deus ad Noahum, Hoc signum foederis quod erigo inter Me, et inter omnem carnem, quae super terra. "Dixit Deus ad Noahum" significat quod hoc sciret Ecclesia: "hoc signum foederis quod erigo inter Me, et inter omnem carnem, quae super terra" significat quod indicium praesentiae Domini in charitate non solum esset apud hominem Ecclesiae sed etiam apud hominem extra Ecclesiam.

Arcana Coelestia 1
Passage 1058

#1058 Quod "dixit Deus ad Noahum" significet quod hoc scire Ecclesia, constat ex serie rerum, quae non patet nisi a sensu interno in quo haec ita cohaerent; primum actum est de homine regenerat spirituali intra Ecclesiam; secundo, de omni homine in universo; tertio, de omni homine qui regenerari potest; hic est clausula, quod nempe hoc sciret Ecclesia; quod "Noahus" sit Ecclesia, prius ostensum est, et quidem hic, quod sit Ecclesia spiritualis in genere, quia solus Noahus nominatur; quid sciret nunc sequitur.

Arcana Coelestia 1
Passage 1059

#1059 Quod "hoc signum foederis quod Ego erigo inter Me, e inter omnem carnem, quae super terra" significet quod indicium praesentiae Domini in charitate non solum esset apud hominem Ecclesiae sed etiam apud hominem extra Ecclesiam, constat significatione "omnis carnis," quod sit omnis homo, proinde universum genus humanum; quod sit universum genus humanum, tam quod intra Ecclesiam quam quod extra Ecclesiam, constat non solum ex eo quod dicatur "omnis caro" sed etiam quod non dicatur, ut prius, "anima viva in omni carne"; manifestius etiam redditur per illud quod adjiciatur "quae super terra." [2] Quod Dominus apud illos qui extra Ecclesiam, et gentes vocantur, aeque in charitate praesens sit ac apud illos qui intra Ecclesiam, supra dictum videas n. 932, 1032, immo praesentior; causa est quod tanta nubes in parte eorum intellectuali non sit quanta in communi apud ita vocatos Christianos; gentes enim ignorant Verbum nec sciunt quid Dominus, proinde non sciunt quid verum fidei, quare non possunt esse contra Dominum et contra verum fidei; inde nubes eorum non est contra Dominum et contra verum fidei; talis nubes facile potest discuti cum illustrantur: [3] at Christianorum nubes datur contra Dominum et contra vera fidei, quae nubes ita obscura est ut sint tenebrae; et cum odium est loco charitatis, tunc est caliginosum; adhuc magis apud eos qui profanant vera fidei, quod gentes facere non possunt quia in ignorantia veri fidei vivunt; nemo profanare potest quod ignorat quale est et quod sit: haec causa est quod plures ex gentibus salventur quam ex Christianis; quod etiam Dominus dixit apud Luc. xiii 23, 28-30, praeter quod infantes eorum omnes sint regni Domini, Matth. xviii 10, 14; xix 14; Luc. xviii 16.

Arcana Coelestia 1
Passage 1060

#1060 Vers. 18. Et fuerunt filii Noahi egressi ex arca, Shem, et Ham, et Japheth, et Ham is pater Canaanis. "Fuerunt filii Noahi egressi ex arca" significant illos qui constituerunt Ecclesiam Antiquam; "egressi ex arca" significant qui regenerati: "Shem" significat Ecclesiam internam: "Ham" significat Ecclesiam corruptam: "Japheth" significat Ecclesiam externam: "Ham is pater Canaanis" significat quod ex Ecclesia corrupta ortus sit cultus in externis absque internis, qui significatur per "Canaan."

Arcana Coelestia 1
Passage 1061

#1061 "Et fuerunt filii Noahi egressi ex arca": quod significent illos qui constituerunt Ecclesiam Antiquam, et quod "egressi ex arca" sint qui regenerati constat ex omnibus illis quae sequuntur; ex quibus patebit quomodo se res habet.

Arcana Coelestia 1
Passage 1062

#1062 Quod "Shem" significet Ecclesiam internam, "Ham" Ecclesiam corruptam, "Japheth" Ecclesiam externam, etiam a sequentibus constat, nam describuntur quales sunt. Sicut in omni Ecclesia, ita fuit in Antiqua, nempe quod fuerint qui interni homines, qui corrupti interni, et qui externi: qui interni, sunt qui principale fidei faciunt charitatem; qui corrupti interni, sunt qui principale fidei faciunt fidem absque charitate; et qui externi, sunt qui de interno homine parum cogitant, sed usque opera charitatis praestant et ritu Ecclesiae sancte observant: praeter haec tria genera hominum non dantur alii qui dicendi homines Ecclesiae spiritualis; et quia homines Ecclesiae fuerunt omnes, dicuntur "egressi arca." Qui interni homines fuerunt in Ecclesia Antiqua, hoc est, qui principale fidei fecerunt charitatem, dicti fuerunt "Shem"; at qui corrupti interni fuerunt, qui nempe principale fidei fecerunt fidem absque charitate, in Ecclesia Antiqua, vocati sunt "Ham"; at qui externi fuerunt et de interno homine parum cogitarunt, sed usque opera charitatis praestiterunt et ritus Ecclesiae sancte observarunt, in Ecclesia Antiqua, appellati sunt "Japheth": de singulis quales fuerunt, agitur in sequentibus.

Arcana Coelestia 1
Passage 1063

#1063 Quod "Ham is pater Canaanis" significet quod ex Ecclesiam corrupta ortus sit cultus in externis absque internis, qui significatur per "Canaan," similiter a sequentibus constat, nam quae in hoc versu continentur sunt praemissa sequentium. Quod Ham significet Ecclesia corruptam, hoc est, eos qui principale religionis faciunt fidem separatam a charitate, constat apud Davidem, Percussit omnem primogenitum in Aegypto, principium roborum, in tentoriis Hami, Ps. lxxviii 51; per "primogenitum Aegypti" repraesentata fuit fides absque charitate; quod fides vocetur "primogenitus Ecclesiae", videatur prius n. 352, 367, et quod fides inde appelletur "principium roboris," ut hic apud Davidem, videatur Gen. xlix 3, ubi de Reubene, qui quia primogenitus Jacobi, repraesentabat fidem et appellatur principium roboris; "tentoria Hami" sunt cultus inde; quod "tentoria" significent cultum, videantur quae prius n. 414. [2] Aegyptus inde vocatur "terra Hami," Ps. cv 23, 27; Ps. cvi 22. Tales qui in Ecclesia Antiqua Ham vocati, quia vitam omnium cupiditatum vixerunt, solam garrientes quod salvari possent utcumque viverent, per fidem, antiquis visi sunt nigri ex aestu cupiditatum, unde vocati Ham. 1 Quod Ham "pater Canaanis" dicatur, inde est quia tales nihil curant quomodo homo vivit, modo frequentet sacra; nam aliquem cultum usque volunt; cultus externis iis unicus est; internum, qui solius est charitatis, rejiciunt, inde dicitur Ham "pater Canaanis." @1 Heb. [ ] (ham) hot, or dark-coloured.$

Arcana Coelestia 1
Passage 1064

#1064 Vers. 19. Tres hi filii Noahi, et ab illis dispersa est tota terra. "Tres hi filii Noahi" significant tria haec doctrinarum genera quae sunt Ecclesiarum in genere: "et ab illis dispersa est tota terra" significat quod inde derivatae sint omnes doctrinae, tam verae quam falsae.

Arcana Coelestia 1
Passage 1065

#1065 Quod "tres hi filii Noahi" significent tria haec do genera quae sunt Ecclesiarum in genere, mox supra dictum: sunt quidem innumera genera minus universalia doctrinarum, sed non dantur plura genera universalia; qui non agnoscunt charitatem et non fidem et non externum cultum, ii non sunt alicujus Ecclesiae; quare de iis, quia hic de Ecclesia, non agitur.

Arcana Coelestia 1
Passage 1066

#1066 Quod "ab illis dispersa est tota terra" significet quod inde derivatae sint omnes doctrinae, tam verae quam falsae, constat a significatione "terrae": terra in Verbo accipitur varie, in sensu universali pro loco seu tractu ubi est Ecclesia, vel ubi fuit Ecclesia, sicut terra Canaan, terra Jehudae, terra Israelis, ita universaliter pro omni Ecclesiae, nam terra praedicatur ex homine qui ibi, ut notum quoque est in communi sermone; quare antiquitus cum dicebant "totam terram," non intellexerunt totum terrarum orbem sed modo terram ubi Ecclesia et sic ipsam Ecclesiam; sicut constare potest a sequentibus in Verbo locis; apud Esaiam, Jehovah evacuans terram:... evacuando evacuabitur terra;... lugebit, confundetur terra:... et terra contaminabitur sub habitatoribus suis;... propterea maledictio comedet terram:... ideo exurentur habitatores terrae, et relictus erit homo pusillum.... Cataractae ab alto apertae sunt, et commota sunt fundamenta terrae; confringendo confracta est terra; disrumpendo disrupta est terra; nutando emota est terra; titubando titubat terra sicut ebrius; et hinc inde vacillat sicut tugurium; et gravis erit super eam praevaricatio ejus, et cadet, et non addet surgere, xxiv 1, 3-6, 18-21; "terra" pro populo qui ibi, et quidem pro populo Ecclesiae, ita pro Ecclesia, et pro vastatis illis quae Ecclesiae, de quibus cum vastantur, praedicatur "evacuari, commoveri, titubare sicut ebrius, vacillare, cadere non surgere." [2] Quod per "terram" significetur homo, consequenter Ecclesia quae hominis, apud Malachiam, Praedicabunt vos beatos omnes gentes, quia eritis vos terra beneplaciti, iii 12. Quod terra pro Ecclesia, apud Esaiam, Annon intelligitis fundamenta terrae? xl 21; ubi "fundamenta terrae" pro fundamentis Ecclesiae: apud eundem, Ecce Ego creans caelos novos, et terram novam, lxv 17; lxvi 22; Apoc. xxi 1; "caeli novi et terra nova" pro regno Domini et Ecclesia: apud Zachariam, Jehovah extendens caelos et fundans terram, et formari spiritum hominis in medio ejus, xii I; pro Ecclesia; sicut etiam prius, In principio creavit Deus caelum et terram, Gen. i 1; Absoluti sunt caeli et terra, Gen. ii 1; Hae nativitates caeli et terrae, ibid. vers. 4; ubivis pro Ecclesia, quae "creata, formata, facta": apud Joelem, Coram Ipso commota est terra, contremuerunt caeli; sol et luna atrati sunt, ii 10; pro Ecclesia, et pro illis quae sunt Ecclesiae; quae cum vastantur dicitur "caelum et terra commoveri, sol et luna nigrescere," hoc est amor et fides: apud Jeremiam, Vidi terram, cum ecce vacuum et inane, et ad caelos, et non lux illorum, iv 23; manifeste hic "terra" pro homine in quo non aliquid Ecclesiae: apud eundem, Desolata erit tota terra, et consummationem non faciam propter hoc lugebit terra, et atrati erunt caeli, iv 27, 28; similiter pio Ecclesia, cujus exteriora sunt "terra," et interiora "caeli: de quibus praedicatur quod "atrati sint, et illis nulla lux" cum non amplius sapientia boni et intelligentia veri; tunc quoque terta es "vacua et inanis"; similiter homo Ecclesiae qui foret Ecclesia: quo per "totam terram" etiam alibi intelligatur solum Ecclesia, apud Danielem, Bestia quarta regnum quartum erit in terra, quod diversuo erit ab omnibus regnis, et comedet totam terram, et conculcabit illam, et conteret illam, vii 23; "tota terra" pro Ecclesia et pro illis quae sunt Ecclesiae; nam in Verbo non agitur de potestatibus monarchicis, quod profanorum scriptorum est, sed de sanctis, et de statibus Ecclesiae, qui per "regna terrae significantur: [4] apud Jeremiam, Procella magna suscitabitur a lateribus terrae, et erunt confossi Jehovae in die illo, a fine terrae usque ad finem terrae, xxv 32, 33 ibi "a fine terrae ad finem terrae" pro Ecclesia et pro omni quod Ecclesiae: apud Esaiam, Quiescit et quieta est tota terra, insonuerunt jubilo, xiv 7; ibi "tota terra" pro Ecclesia: apud Ezechielem, Sicut laetatur tota terra, xxxv 14; ubi etiam "tota terra" pro Ecclesia: apud Esaiam, Juravi non transituras aquas Noahi amplius super terram, liv 9; ubi "terra" pro Ecclesia, nam ibi agitur de Ecclesia. Terra, quia in Verbo significat Ecclesiam, etiam significat non Ecclesiam, nam cuique tali voci sunt sensus contrarii seu oppositi, sicut terrae diversae gentium, in genere omnes terrae extra terram Canaanem: ideo quoque "terra" accipitur pro populo, et pro homine extra Ecclesiam, inde pro homine externo, pro ejus voluntate, pro ejus proprio, et sic porro; [5] raro in Verbo pro universo terrarum orbe nisi significetur tunc universum genus humanum quoad statum eorum Ecclesiae vel non Ecclesiae. Et quia terra est continens humi, quae etiam est Ecclesia, et humus continens agri, ideo est vox significans, quia involvit, plura, sed quid significat, patet a re, ut a suo subjecto, de qua agitur, et praedicatur. Exinde nunc constare potest quod hic per "totam terram, quae a filiis Noahi dispersa" non significetur universus terrarum orbis seu universum genus humanum, sed omnes doctrinae tam verae quam falsae quae Ecclesiarum fuerunt.

Arcana Coelestia 1
Passage 1067

#1067 Vers. 20. 1 Et coepit Noah vir humi, et plantavit vineam. "Coepit Noah vir humi" significat in genere hominem ex doctrinalibus fidei instructum: "et plantavit vineam" significat inde Ecclesiam; "vinea" est Ecclesia spiritualis. @1 Sch. has Noachus autem esse coepit vir terram colens, S renders Heb. exactly.$

Arcana Coelestia 1
Passage 1068

#1068 "Coepit Noah vir humi": quod significet in genere hominem ex doctrinalibus fidei instructum, constat ex significatione "humi," de qua prius n. 268, 566, quod nempe sit homo Ecclesiae, seu quod idem est, Ecclesia, ut enim sit Ecclesia, homo debet esse Ecclesia: "humus" dicitur Ecclesia ex eo quod recipiat semina quae sunt fidei, seu vera et bona fidei: "humus" distinguitur a "terra," quae, ut ostensum, etiam significat Ecclesiam, ut fides a charitate; sicut charitas est continens fidei, ita terra est continens humi; inde cum in genere agitur de Ecclesia, appellatur illa "terra," cum in specie, appellatur "humus," ut hic, nam genus est complexus eorum quae inde. Doctrinalia quae habuit homo Antiquae Ecclesiae, fuerunt, ut prius dictum, ex Antiquissimae Ecclesiae revelationibus et perceptionibus conservatis quibus fidem habuerunt, sicut nos hodie Verbo; illa doctrinalia fuerunt illorum Verbum; quare "quod Noahus coeperit vir humi" significat hominem doctrinalibus fidei instructum.

Arcana Coelestia 1
Passage 1069

#1069 Quod "plantavit vineam" significet inde Ecclesiam, quodque "vinea" sit Ecclesia spiritualis, constat ex significatione "vineae": in Verbo Ecclesiae passim describuntur per "hortos," tum etiam per "arbores horti," et quoque nominantur ita, et hoc ex fructibus, qui significant illa quae sunt amoris seu charitatis, quare dicitur quod homo cognoscatur ex fructu: comparationes Ecclesiam cum hortis arboribus et fructibus, ex repraesentationibus in caelo oriuntur, ubi quoque horti pulchritudine inexpressibili quandoque sistuntur secundum sphaeras fidei; inde quoque Ecclesia caelestis descripta fuit per hortum paradisiacum in quo omnis generis arbores; et per "arbores horti" significatae sunt perceptiones illius Ecclesiae; perque "fructus omnis generis bona quae amoris: Ecclesia vero Antiqua quae quia spiritualis, describitur per "vineam," ex fructibus qui sunt "uvae, quae opera charitatis repraesentant et significant; quod manifeste ex pluribus locis Verbi constat: [2] ut apud Esaiam, Cantabo dilecto Meo canticum dilecti Mei, vineae illius vinea fuit dilecto Meo in cornu filii olei; et circumsepsit illam: et lapidibus circumdedit illam, et plantavit illam vite nobili, et aedificavit turrim in medio illius, et etiam torcular excidit in illa; et exspectavit ut faceret uvas, et fecit labruscas: et jam habitator Hierosolymae, et vir Jehudae, judicate quaeso inter Me et inter vineam Meam.... vinea Jehovae Zebaoth est domus Israelis, v 1-3, 7; ibi "vinea" significat Antiquam Ecclesiam, ita spiritualem, et manifeste dicitur quod sit "domus Israelis," nam per "Israelem" in Verba significatur Ecclesia spiritualis, per "Jehudam" autem Ecclesia caelestis: apud Jeremiam, Adhuc aedificabo te, et aedificaberis, virgo (x) Israelis, adhuc adornabis tympana tua, et exibis in chorum ludentium; adhuc plantabis vineas in montibus Samariae, xxxi 4, 5; ubi "vinea" pro Ecclesia spirituali; et agitur de "Israele," per quem significatur, ut dictum, Ecclesia spiritualis: apud Ezechielem, Cum congregavero domum Israelis ex populis, habitabunt super terra in confidentia, et aedificabunt domos, et plantabunt vineas, xxviii 25, 26; ibi "vinea" pro Ecclesia spirituali seu Israele; "plantare vineas" pro instrui in veris et bonis fidei: apud Amos, Percussi vos uredine et rubigine, plurimos hortos vestros, et vineas vestras, et ficus vestras, et oliveta vestra, comedet eruca;... sic faciam tibi Israel, iv 9, 12; "horti" pro illis quae sunt Ecclesiae; "vineae" pro spiritualibus Ecclesiae, "ficus" pro naturalibus, "oliveta" pro caelestibus, ita pro illis quae sunt Ecclesiae spiritualis, seu Israelis: apud eundem, Reducam captivitatem populi mei Israelis, et aedificabunt urbes desolatas, et inhabitabunt, et plantabunt vineas, et bibent vinum illarum, et facient hortos, et comedent fructum illorum, ix 14; "plantare vineas, pro plantatione Ecclesiae spiritualis, ita "vinea" pro Ecclesia spirituali seu Israele. [4] Sicut "vinea" significat Ecclesiam spiritualem, ita etiam "vitis," nam vitis est vineae, quod se habet sicut Ecclesia et homo Ecclesiae, quare idem est; apud Jeremiam, Num servus Israel? num natus domi ille? quare factus est in praedam?... Ego plantaveram te vitem nobilem totam, semen veritatis, et quomodo conversa es Mihi in palmites aversos vitis alienae? ii 14, 21; "vitis" pro Ecclesia spirituali seu Israele: apud Ezechielem, Tolle lamentum super principibus Israelis;... mater tua sicut vitis in similitudine tui, juxta aquas plantata, frugifera, et frondescens ab aquis multis, xix 1, 10; "vitis" pro Ecclesia spirituali Antiqua, quae "mater," ita pro Israele, quare etiam dicitur "in similitudine tui": apud Hosheam, Vitis vacua Israel, fructum facit similem sibi, x 1; "vitis" pro Ecclesia spirituali seu Israele, hic pro desolata: apud eundem, Revertere Israel ad Jehovam Deum tuum,... ero sicut ros Israeli,... revertentur habitantes in umbra illius, vivificabunt frumentum, et efflorebunt sicut vitis, memoria illius sicut vinum Libani, xiv 2, 6, 8; [A.V. 1, 5, 7]: ibi "vitis" pro Ecclesia spirituali seu Israele: apud Mosen, Usque dum veniat Shiloh,... ligans ad vitem pullum suum, et ad vitem nobilem filium asinae suae, [Gen.] xlix 10, 11; ibi de Domino prophetia; "vitis et vitis nobilis" pro Ecclesiis spiritualibus. [5] Parabolae Domini de operariis in vineis similiter Ecclesias spirituales significabant, Matth. xx 1-17; Marc. xii 1-13; Luc. xx 9-17; Matth. xxi 33-44. Quia "vitis" significat Ecclesiam spiritualem, et Ecclesiae spiritualis primarium est charitas, in qua Dominus praesens est et per quam Se conjungit homini et per quam Ipse solus operatur omne bonum, quare Dominus Se comparat viti, et hominem Ecclesiae seu Ecclesiam spiritualem describit his verbis, apud Johannem, Ego sum vitis vera, et Pater Meus vinitor, omnem palmitem in Me non ferentem fructum, tollit eum; omnem autem fructum ferentem putabit illum, ut plus fructus ferat. Manete in Me, etiam Ego in vobis; quemadmodum palmes non potest fructum ferre a se ipso, nisi manserit in vite, ita neque vos, nisi in Me manseritis. Ego sum vitis, vos palmites; qui manet in Me, et Ego in illo, hic fert fructum multum, quia sine Me non potestis facere quicquam.... Hoc mandatum Meum, ut ametis vos mutuo, sicut amavi vos, xv 1-5, 12; inde constat quid Ecclesia spiritualis.

Arcana Coelestia 1
Passage 1070

#1070 Vers. 21. Et bibit de vino, et inebriatus est, et discoopertus fuit in medio tentorii sui. "Et bibit vinum" significat quod illa quae sunt fidei vellet investigare: "et inebriatus est" significat quod inde in errores lapsus: "et discoopertus fuit in medio tentorii sui" significat perversa inde; "medium tentorii" est quod principale fidei.

Arcana Coelestia 1
Passage 1071

#1071 Quod "bibit vinum" significet quod illa quae sunt fidei vellet investigare, constat ex significatione "vini"; "vinea aut vitis," ut ostensum, est Ecclesia spiritualis, seu homo Ecclesiae spiritualis; "uva, racemi, botri" sunt fructus ejus, et significant charitatem et quae sunt charitatis; vinum autem significat fidem inde, et omnia quae sunt fidei; ita "uva" est Ecclesiae istius caeleste, "vinum" est Ecclesiae istius spirituale; illud seu caeleste, ut saepe prius dictum, est voluntatis, hoc seu spirituale est intellectus: quod "biberit de vino" significet quod investigare voluerit illa quae sunt fidei, et quidem per ratiocinia, constat inde quia "inebriatus est," hoc est, in errores lapsus: homo enim hujus Ecclesiae nullam perceptionem habuit sicut homo Ecclesiae Antiquissimae, sed quid bonum et verum esset, addiscere debuit ex doctrinalibus fidei a perceptione Antiquissimae Ecclesiae collectis et conservatis, quae doctrinalia erant illius Ecclesiae Verbum; doctrinalia fidei, sicut Verbum, absque perceptione in multis talia fuerunt ut non credi possent, spiritualia enim et caelestia infinite transcendunt captum humanum, inde ratiocinatio; sed qui non credere vult prius quam illa capiat, nusquam credere potest, ut prius saepe ostensum, videantur quae n. 128-130, 195, 196, 215, 232, 233. Quod "uvae" in Verbo significent charitatem et quae charitatis sunt, et quod "vinum" significet fidem inde et quae fidei sunt, ex sequentibus his locis constare potest; apud Esaiam, Vinea fuit dilecto Meo in cornu filii olei, exspectavit ut faceret uvas, et fecit labruscas, v 1, 2, 4; ubi "uvae" pro charitate et ejus fructibus: apud Jeremiam, Colligendo colligam eos 1, dictum Jehovae, non uvae in vite, et non ficus in ficu, viii 13; "vitis" pro Ecclesia spirituali, "uvae" pro charitate: apud Hosheam, Sicut uvas in deserto inveni Israelem, sicut primitivum in ficu, in initio ejus, vidi patres vestros, ix 10; "Israel" pro Antiqua Ecclesia, "uva" pro quod charitate praediti; in opposito sensu cum Israel pro filiis Jacobi: apud Micham, Non botrus ad comedendum, primitivum 2 desideravit anima mea; periit sanctus e terra, et rectus inter hominem non, vii 1 ;] "botrus" pro charitate seu sancto, "primitivum" pro fide seu recto: [3] apud Esaiam, Sic dixit Jehovah, Quemadmodum invenitur mustum in botro, et dicit, Ne corrumpe illud, quia benedictio in illo, lxv 8; "botrus" pro charitate, "mustum" pro charitatis bonis et inde veris: apud Mosen, Lavit in vino indumentum, et in sanguine uvarum velamen Suum,Gen. xlix 11; de Domino prophetia; "vinum" pro spirituali ex caelesti, "sanguis unvarum" pro caelesti respective ad Ecclesias spirituales; ita "uvae" pro ipsa charitate, "vinum" pro ipsa fide: apud Johannem, Angelus dixit Mitte falcem acutam, et vindemia botros terrae, quia maturuerunt uvae ejus, Apoc. xiv 18; ibi de ultimis temporibus quando nulla fides, hoc est, quando nulla charitas; nam fides non alia est quam charitatis, estque essentialiter ipsa charitas, quare cum dicitur quod amplius nulla fides, ut ultimis temporibus, intelligitur quod nulla charitas. [4] Sicut "uvae" significant charitatem, ita "vinum" significat fidem inde, nam vinum est ex uvis; quod praeter a locis nunc et prius, ubi de vinea et vite, etiam a sequentibus constare potest; apud Esaiam, Ablata est laetitia et exsultatio de Carmel 3 et in vineis non cantatur, non jubilatur, vinum in torcularibus non calcat calcans, hedad 4 cessare feci, xvi 10; pro quod vastata est Ecclesia spiritualis, quae est "Carmel"; "vinum in torcularibus non calcans" pro quod non amplius sint qui in fide: apud eundem, Exurentur habitatores terrae, et relictus erit homo pusillum; lugebit mustum, languescet vitis, in cantu non bibent vinum; amara erit sicera bibentibus illam, clamor super vino in plateis, xxiv 6, 7, 9, 11; de vastata Ecclesia Spiritum, ibi vinum pro veris fidei quae nauci apud Jeremiam, Matribus suis dicent, Ubi frumentum et vinum? cum deficiunt sicut confossus in plateis urbis, Thren. ii 12; "ubi frumentum et vinum" significat ubi amor et fides; "plateae urbis" significant hic ut alibi in Verbo, veritates; "ibi confossi" quod non sciant quid vera fidei: [5] apud Amos, Reducam captivitatem populi Mei Israelis, et aedificabunt urbes desolatas, et inhabitabunt, et plantabunt vineas, et bibent? vinum earum, ix 14; de Ecclesia spirituali seu Israele, de qua praedicatur "plantare vinea et bibere vinum" cum talis fit ut ex charitate habeat fidem: apud Zephaniam, Aedificabunt domos sed non inhabitabunt, et plantabunt vineas sed non bibent vinum earum, i 13; Amos v 11; pro contrario, cum Ecclesia spiritualis vastata: apud Zachariam, Erunt sicut potens Ephraim, et laetabitur cor eoram, sicut vino, et filii eorum videbunt et laetabuntur, x 7; ibi de domo Jehudae, quod ita ex fidei bonis et veris: apud Johannem, Quod oleo et vino non damnum inferent, Apoc. vi 6; pro quod non caelesti et spirituali seu illis quae sunt amoris et fidei. [6] Quia "vinum" significabat fidem in Dominum, etiam fides in Ecclesia Judaica repraesentabatur in sacrificiis per libamen vini, de quo Num xv 2-15; xxviii 11-15, 18 ad fin.; xxix 7 ad fin.; Lev. xxiii 12, 13 Exod. xxix 40, quare ita apud Hosheam, Area et torcular non pascet eos, et mustum mentietur in ea, non habitabant in terra Jehovae, et revertetur Ephraim Aegyptum, et in Assyria immundum comedent, non libabunt Jehovae vinum, non grata erant Ipsi, ix 2-4; ubi de Israele seu Ecclesia spirituali, deque illis ibi qui pervertant et contaminant sancta et vera fidei per id quod investigare velint illa per scientias et ratiocinia; "Aegyptus" est scientia, "Assyria" est ratiocinatio, "Ephraim" qui ratiocinatur. @1 Sch. has consumendo consumam eos, and this is followed by R.V. and A.V., but root meaning of Heb. [ ] "asaph) is "gather," though it may also mean "take out of the way, destroy." In n. 5113, A.R. 334 and A.E. 403, S. has consumendo consumam, though n. 5117 has colligendo colligam.$ @2 primitivam I.$ @3 Heb. [ ] (Carmel) fruitful place." In R.V. it is here translated "fruitful field."$ @4 Heb. [ ] (hedad) "a shout (of exultation)," A.V. translates (vintage) shouting.$

Arcana Coelestia 1
Passage 1072

#1072 Quod "inebriatus est" significet quod inde in errores lapsus, constat a significatione "ebrii" in Verbo; ebrii vocantur qua nihil credant nisi quod capiant, et ideo inquirant in mysteria fidei, quod quia fit per sensualia aut scientifica aut philosophica, qualis homo est, non potest aliter quam ut inde in errores labatur; cogitatio hominis non est nisi terrestris, corporea et materialis, quia est ex terrestribus, corporeis et materialibus, quae jugiter adhaerent et in quibus ideae cogitationis ejus fundantur et terminantur; quare ex illis de Divinis cogitare et ratiocinari, est se in errores et perversa ferre, et tam impossibile est inde fidem sibi comparare, sicut est "camelo transire per foramen acus": error et insania quae inde, in Verbo appellatur "ebrietas": immo etiam animae seu spiritus in altera vita qui ratiocinantur de veris fidei et contra illa, fiunt sicut ebrii, seque similiter gerunt, de quibus, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus. [2] Dignoscuntur manifeste spiritus, num in fide charitatis sunt vel non; qui in fide charitatis sunt, illi de veris fidei non ratiocinantur, sed dicunt ita esse, et quoque confirmant per sensualia, scientifica; et analytica rationis quantum possunt; sed ut primum obscurum quid intervenit quod non percipiunt, hoc rejiciunt, nec usquam admittunt ut tale eos in dubitationem ferat, dicentes paucissima esse quae capere possint, et ideo cogitare non verum esse quia non capiunt, vesanum esse; hi sunt qui in charitate sunt: contra autem illi qui non in fide charitatis sunt, ii non nisi quam ratiocinari volunt num ita sit, et scire quomodo se habet, dicentes, nisi scire possint quomodo se habet, quod non credere possint quod ita sit; ilico ex hoc solum noscuntur, quod in nulla fide sint, et indicium est quod non solum dubitent de omnibus, sed etiam quod corde suo negent; dumque instruuntur quomodo se habet, usque inhaerent, et movent contra illa omnes scrupulos, et nusquam quiescunt, si vel foret in aeternum; et qui ita inhaerent, cumulant errores super errores; hi sunt, seu tales, qui vocantur "ebrii a vino aut sicera" in Verbo; [3] ut apud Esaiam, Hi per vinum errant, et per siceram aberrant; sacerdos et propheta errant per siceram; absorpti sunt a vino, errant a sicera, errant in visione,... omnes mensae sunt plenae vomitu egestionis.... Quemnam docebit scientiam, et quem intelligere faciet auditionem? ablactatos a lacte, evulsos ab uberibus, xxviii 7-9; hic quod tales intelligantur, constat: apud eundem, Quomodo dicitis ad Pharaonem, Filius sapientum ego, filius regum antiquitatis? ubi nunc sapientes tui? et indicent quaeso. Jehovah miscuit in medio ejus spiritum perversitatum, et errare fecerunt Aegyptum in omni opera ejus, quemadmodum errat ebrius in vomitu suo, xix 11, 12, 14; "ebrius" pro iiis qui ex scientificis volunt investigare spiritualia et caelestia; "Aegyptus" significat scientifica, quare etiam se vocat "filium sapientum": apud Jeremiam, Bibite et inebriamini, et vomite, et cadite, et non resurgatis XXV 27; [4] pro falsis: apud Davidem, Circumaguntur et motitantur sicut ebrius, et omnis sapientia eorum absorbetur, Ps. cvii 27; apud Esaiam, Venite, surnam vinum, et inebriabimur sicera, et erit sicut hoc die cras, magna abundantia, lvi 12; praedicatur de iis quae sunt contra vera fidei: apud Jeremiam, Omnis uter implebitur vino;... omnes habitatores Hierosolymae ebrietate, xiii 12, 13; "vinum" pro fide, "ebrietas" pro erroribus: apud Joelem, Expergiscimini ebrii et flete, et ejulate onmes bibentes vinum, super mustum, quia excisum est ex ore vestro; quia gens ascendit super terram Meam,... ponit vitem Meam in desolationem,i 5-7; de vastata Ecclesia quoad vera fidei: apud Johannem, Babylon 1... ex vino irae scortationis potavit omnes gentes: inebriati sunt vino scortationis inhabitantes terram, Apoc. xiv 8, 10; xvi 19; xvii 2; xviii 3; xix 15; "vinum scortationis" pro adqteratis veris fidei, de quibus "ebrietas" praedicatur: similiter apud Jeremiam, Calix auri Babel in manu Jehovae, inebrians omnem terram, de vino ejus biberunt gentes, ideo insaniunt gentes, li 7. [5] Quia "ebrietas" significabat insanias circa vera fidei, etiam repraesentativa facta, et prohibitum Aharoni ita, Aharoni et filii ejus non vinum et potum inebriantem bibent, cum intrarent tentorium, ne morerentur, ad discernendum inter sanctum et profanum, immundum et mundum, Lev. x 8, 9, [10]. Qui nihil credunt, nisi quae capiunt per sensualia et scientifica, vocati quoque sunt "heroes ad bibendum," apud Esaiam, Vae sapientibus in oculis suis, et coram faciebus suis intelligentibus; vae heroibus ad bibendum vinum, et viris roboris ad miscendum siceram, V 21, 22; vocantur "sapientes in oculis suis, et coram faciebus suis intelligentes," quia qui contra vera fidei ratiocinantur, ii plus aliis sapere se putant. [6] Qui autem ni , 9, [10]. Qui nihil credunt, nisi quae capiunt per sensualia et scientifica, vocati quoque sunt "heroes ad bibendum," apud Esaiam, Vae sapientibus in oculis suis, et coram faciebus suis intelligentibus; vae heroibus ad bibendum vinum, et viris roboris ad miscendum siceram, V 21, 22; vocantur "sapientes in oculis suis, et coram faciebus suis intelligentes," quia qui contra vera fidei ratiocinantur, ii plus aliis sapere se putant. [6] Qui autem nicribitur in hoc versu, imprimis ii qui ab Antiquissimae Ecclesiae prosapia fuerunt, constare potest ab illis quae prius n. 788 dicta sunt. @1 This quotation is compounded from several of the refs. given.$

Arcana Coelestia 1
Passage 1073

#1073 "Discoopertus fuit in medio tentorii sui": quod significet perversa inde, constat ex significatione "discooperti" seu nudi; is enim discoopertus et nudus ab ebrietate ex vino vocatur, apud quem non vera fidei, et magis apud quem perversa; ipsa vera fidei comparantur vestibus quae tegunt bona charitatis seu charitatem, nam charitas est ipsum corpus, vera ideo sunt vestes; vel quod perinde est, charitas est ipsa anima, vera fidei sunt sicut corpus quod est amictus animae; etiam vera fidei in verbo appellantur "vestes," et "integumentum"; quare in vers. seq. 23 dicitur "quod Shem et Japheth acceperint vestem et texerint nuditatem patris sui"; spiritualia se habent respective ad caelestia sicut corpus quod amicit animam, aut sicut vestes quae corpus, in caelo quoque repraesentantur per vestes; hic, quia "discoopertus jacuisse" dicitur, significatur quod se deprivaverit veris fidei per id quod investigare voluerit illa per sensualia, et inde ratiocinia. Similia in Verbo significantur per "jacere nudatus ex ebrietate vini," ut apud Jeremiam, Gaude et laetare filia Edomi, habitans in terra Uz, etiam super te transibit calix, inebriaberis et nudaberis, Thren. iv 21; et apud Habakkuk, Vae facienti bibere socium suum,... et etiam inebriando, propterea ad aspiciendum super nuditates eorum, ii (x) 15.

Arcana Coelestia 1
Passage 1074

#1074 Quod "medium tentorii" sit principale fidei, constat ex significatione "media et ex significatione "tentorii"; "medium" in Verbo significat intimum, et "tentorium" charitatem seu cultum ex charitate; charitas est intimum, hoc est, principale fidei et cultus et sic "medium tentorii"; quod medium significet intimum, ostensum est prius, et quod tentorium sit sanctum amoris seu charitas, videatur prius n. 414.

Arcana Coelestia 1
Passage 1075

#1075 Vers. 22. Et vidit Ham, pater Canaanis, nuditatem patris sui, et indicavit duobus fratribus suis foris. "Ham et Canaan" significat hic ut prius, "Ham" Ecclesiam corruptam, "Canaan" cultum in externis absque interno: "vidit nuditatem patris sui" significat quod observaverit errores et perversa illa, de quibus prius: "et indicavit duobus fratribus suis foris" significat quod irriserit; "fratres ejus" dicuntur, quia fidem professus.

Arcana Coelestia 1
Passage 1076

#1076 "Ham": quod significet Ecclesiam corruptam, constat ex illis quae prius de Ham dicta sunt; Ecclesia corrupta dicitur qua Verbum agnoscit et cultum quendam verae Ecclesiae similem habet sed usque separat fidem a charitate, ita a suo essentiali et a sua vita inde fides fit quaedam res mortua, inde non potest aliter esse quam Ecclesia corrupta: quales fiunt, inde constare potest quod nusquam aliquam conscientiam habere possint; conscientia enim quae conscientia, nusquam datur nisi ex charitate, charitas est quae facit conscientiam, hoc est, Dominus per charitatem. Quid conscientia quam non alicui malam facere quocumque modo, seu omnibus bene facere quocumque modo? ita conscientia est charitatis, nusquam fidei separatae a charitate; si aliqua iis conscientia, est conscientia falsa, de qua videatur prius; et quia absque conscientia in omne nefas ruunt, quantum vincula externa iis remittuntur: [2] immo nec sciunt quid charitas, solum quod sit vox significans aliquid; et quia absque charitate sunt, nec sciunt quid fides; cum interrogantur, non possunt aliter respondere quam quod sit cogitatio quaedam; quidam quod sit confidentia; alii quod sint cognitiones fidei; pauci quod sit vita secundum cognitiones, et vix ulli quod sit vita charitatis seu amoris mutui; sique hoc iis dicitur, et datur iis copia reflectendi, non aliter respondent quam quod omnis amor incipiat a se, et quod pejor ethnico sit qui sibi et suis non consulit; quare nihil nisi quam sibi student ac mundo. Inde fit, quod in proprio vivant; quod quale est, prius aliquoties descriptam est; hi sunt qui vocantur "Ham."

Arcana Coelestia 1
Passage 1077

#1077 Quia illi qui "Ham et Canaan" hic vocantur, hoc est, qui fidem separant a charitate, et inde in externis solum ponunt cultum, non scire possunt quid et unde conscientia, paucis dicendum. Conscientia formatur per vera fidei, nam quod homo audivit, agnovit et credidit, hoc conscientiam apud eum facit; dein agere contra illa, ei est agere contra conscientiam, quod satis manifeste constare unicuivis potest; inde est, nisi vera fidei sint quae audiat, agnoscat et credat, quod nusquam ei possit esse conscientia vera; nam per vera fidei, operante Domino in charitate, regeneratur homo, ita per illa accipit conscientiam, estque conscientia ipse novus homo: inde constat quod vera fidei sint media ut fiat, hoc est, ut vivat homo secundum illa quae fides docet, cujus principale est amare Dominum supra omnia et proximum ut semet. Si non vivat secundum illa, quid fides, nisi inane quid et vox sonans, aut separatum quid a vita caelesti, in quo separato nusquam aliqua salus? nam credere utcumque homo vivit, quod usque salvari possit, modo habeat fidem, est dicere, si vel nullam charitatem habeat et si vel nullam conscientiam, quod salvetur, hoc est, si vel in odiis, in vindictis, in rapinis, in adulteriis, verbo in omnibus contrariis charitati et conscientiae degat, modo fidem habeat, etiamsi foret in ultima mortis hora, quod salvari possit; expendant nunc, cum in principio tam falso sunt, quodnam verum fidei sit, quod formare eorum conscientiam possit; annon, quod falsum? si quid conscientiae se habere putant, sunt modo vincula externa, nempe timor legis, jacturae 1 honoris, lucri, famae ob illa, quae faciunt apud eos id quod vocant conscientiam, ne scilicet laedant proximum, utque ei bene faciant; sed quoniam non est conscientia, quia non charitas, ideo tales, vinculis illis remissis seu solutis, in scelestissima et obscenissima ruunt. Sed aliter prorsus se habet cum illis qui tametsi dixerunt quod sola fides salvet, et usque vixerunt vitam charitatis; nam in illorum fide charitas fuit a Domino. @1 I o jacturae, but quoting this [ ] in H.D. 139 S.i. jacturae.$

Arcana Coelestia 1
Passage 1078

#1078 Quod "pater Canaanis" significet cultum in externis absque interno, prius dictum est; ex fide separata a charitate non alius cultus potest existere; internus enim homo est charitas, nusquam fides absque charitate; quare qui charitate destitutus, nusquam alium cultum a charitate talis existit cultus, Ham vocatas "pater Canaanis," et in potest habere quam externam absque interno; et quia ex fide separata sequentibus non de Hamo sed de Canaane agitur.

Arcana Coelestia 1
Passage 1079

#1079 Quod "vidit nuditatem patris sui" significet quod observaverit errores et perversa, constare potest a significatione "nuditatis," de qua mox supra, tum prius n. 213, 214, quod sit malum et perversum. Hic describuntur ii qui in fide separata a charitate sunt per "Ham, quod nuditatem patris sui observaverit," hoc est, quod errores et perversa ejus; qui tales sunt, nihil aliud apud hominem vident; at qui in fide charitatis aliter, ii observant bona, et si quae mala et falsa vident, ea excusant, et si possunt, apud eum emendare student, sicut hic dicitur de Shemo et Japheto. [2] Ubi nulla charitas, ibi est amor sui, proinde odium contra omnes qui non sibi favent; inde est quod non videant apud proximum quam ejus malum et si quid bonum, id vel percipiunt sicut nullum, vel interpretantur in malum: prorsus aliter qui in charitate sunt: dignoscuntur bina haec hominum genera inde; imprimis quando in alteram vitam veniunt, apud eos qui in nulla charitate sunt, animus odii tunc ex singulis elucet, unumquemvis volunt examinare, immo judicare, nec quicquam plus cupiunt quam invenire malum, continue gerentes animo condemnare, punire et cruciare: at qui in charitate sunt, hi vix malum alterius vident, sed omnia ejus bona et vera observant, et quae mala et falsa sunt, in bonum interpretantur; tales sunt omnes angeli, quod habent a Domino, Qui omne malum in bonum flectit.

Arcana Coelestia 1
Passage 1080

#1080 Quod "indicavit duobus fratribus suis" significet quod irriserit, inde nunc sequitur; nam apud eos qui in nulla charitate sunt, est continuus contemptus aliorum seu continua irrisio aliorum, et quoties datur occasio est propalatio errorum; quod non aperte faciant, sunt modo vincula externa quae inhibent, nempe timor legis, timor vitae, jacturae honoris, lucri, et famae propter ea, inde est quod intus foveant talia, extus vero amicitias simulent; inde comparant sibi binas sphaeras, quae manifeste in altera vita percipiuntur; unam, quae est interior, plenam odiis; alteram, quae est exterior, simulativam boni; quae sphaerae quia prorsus discordant, non possunt aliter ac inter se pugnare; quare etiam quando iis aufertur sphaera exterior ut non possint simulate agere, tunc ruunt in omne nefas; cum non aufertur, tunc in unaquavis eorum voce latet odium, quod percipitur; inde eorum punitiones et cruciatus.

Arcana Coelestia 1
Passage 1081

#1081 Quod "fratres ejus" dicantur, quia fidem professus, constat ex illis quae n. 367 ostensa sunt, nempe quod charitas sit "frater" fidei.

Arcana Coelestia 1
Passage 1082

#1082 Vers. 23. Et accepit Shem et Japheth vestem, et posuerunt super humero ambo illi, et iverunt retrorsum, et texerunt nuditatem patris tui; et facies eorum retrorsum et nuditatem patris sui non viderunt. Per "Shem" significatur, ut dictum, Ecclesia interna: per "Japheth" Ecclesia ei correspondens externa: "quod acceperint vestem" significat quod in bonum interpretati sint: "et posuerunt super humero ambo" significat quod illud omni potentia: "et iverunt retrorsum" significat quod non attenderent ad errores et perversa: "et texerunt nuditatem patris sui" significat quod sic ea excusaverint: "et facies eorum retrorsum, et nuditatem patris sui non viderunt" significat quod ita faciendum, et quod non attendendum ad talia quae errores et lapsus sunt ex ratiociniis.

Arcana Coelestia 1
Passage 1083

#1083 Quod per "Shem" significetur Ecclesia interna, per "Japheth" ei correspondens externa, prius dictam est: ubi Ecclesia, ibi necessario erit internum et externum; homo enim, qui est Ecclesia, est internus et externus; antequam fit Ecclesia, hoc est, antequam regeneratus est, in externis est, et cum regeneratur, ab externis immo per externa ducitur ad interna, ut dictum et ostensum est prius, et dein cum regeneratus est, tunc omnia quae sunt interni hominis terminantur in externis, ita necessario omnis Ecclesia erit interna et externa: sicut Ecclesia Antiqua, et Ecclesia hodie Christiana; [2] interna Ecclesiae Antiquae fuerunt omnia quae sunt charitatis et fidei inde, omnis humiliatio, omnis adoratio Domini ex charitate, omnis affectio bona erga proximum, et similia alia; externa illius Ecclesiae fuerunt sacrificia, libamina, et plura, quae omnia per repraesentationem se referebant ad Dominum, et spectabant Ipsum; inde interna erant in externis et unam Ecclesiam faciebant: interna Ecclesiae Christianae similia prorsus sunt internis Ecclesiae Antiquae, sed alia externa successerunt, nempe loco sacrificiorum et talium, symbolica, ex quibus similiter Dominus spectatur; ita quoque interna et externa unum faciunt; [3] Antiqua Ecclesia ne hilum differebat a Christiana Ecclesia quoad interna sed solum quoad externa; cultus Domini ex charitate nusquam differre potest utcumque externa variantur: et quia, ut dictum, Ecclesia non dari potest nisi sit internum et externum, internum absque externo foret interminatum quoddam nisi terminaretur in aliquo externo; homo enim talis est, et quidem perplurima pars, ut nesciat quid internus homo, et quid interni hominis, quare nisi externus cultus foret, nihil quicquam sciret quid sanctum; [4] hi dum charitatem habent et inde conscientiam, internum cultum apud se habent in externo, nam Dominus apud eos operatur in charitate et in conscientia, et facit ut omnis eorum cultus participet ab interno: aliter qui non charitatem et inde conscientiam habent, hi cultum in externis possunt habere, sed separatum ab interno, sicut fidem separatam a charitate; talis cultus vocatur "Canaan," et talis fides vocatur "Ham"; et quia ex fide separata talis cultus existit, Ham vocatur pater

Arcana Coelestia 1
Passage 1084

#1084 Quod "acceperint vestem" significet quod in bonum interpretati sint, constat ex illis quae prius dicta sunt; "accipere vestem et tegere nuditatem alicujus" non aliud potest significare cum "discoopertus et nuditas" significant errores et perversa.

Arcana Coelestia 1
Passage 1085

#1085 Quod "posuerunt super humero" significet quod illud omni potentia, nempe in bonum interpretati et excusaverint, constat a significatione "humeri" quod sit omnis potentia; "manus" in Verbo significat potentiam, quod prius ostensum; "brachium" potentiam adhuc majorem; "humerus" autem omnem potentiam, quod etiam constare potest ab his in Verbo locis; apud Ezechielem, Latere et humero impellitis, et cornibus vestris feritis omnes oves infirmatas, donec disperseritis illas foras, (x)xxxiv 21; "latere et humero" hic pro omni anima et omni potentia; et "cornibus ferire" pro omnibus viribus: [2] apud eundem, Ut cognoscant omnes habitatores Aegypti, quod Ego Jehovah, propterea quod illi fuerunt baculus arundinis domui Israelis; in prehendendo eos in te in vola confringeris, et findes eis omnem humerum, xxix 6, 7; de illis qui ex scientificis volunt explorare veritates spirituales; "baculus arundinis" pro potentia tali, "prehendere vola" pro confidere, "findere omnem humerum" pro privari omni potentia ut nihil sciant: [3] apud Zephaniam, Ut invocent omnes nomen Jehovae, ut (x)serviant Ipsi humero uno, iii 9; pro quod una anima, ita una potentia: apud Zachariam, Renuerunt auscultare, et dederunt humerum refractarium, vii 11; pro quod omni potentia contranisi sint: apud Esaiam, Conducunt conflatorem, qui facit aurum et argentum in Deum, adorant, etiam se incurvant, portant illud super humero, gestant illud, xlvi 6, 7; pro quod omni potentia adorent idolum, quod est "portare humero": [4] apud eundem, Puer natus est nobis, Filius datus est nobis, et erit principatus super humero Ipsius, et vocabitur Nomen Ipsius Mirabilis, Consiliarius, Deus, Heros, Pater aeternitatis, Princeps pacis, ix 5 [A.V. 6]; de Domino, et ibi de Ipsius potentia et potestate, quare dicitur "super cujus humero": apud eundem, Dabo clavem domus Davidis super humerum Ipsius, et aperiet et non claudens, et claudet et non aperiens, xxii 22; ibi similiter de Domino, et "super humerum dare clavem domus Davidis" pro potentia et potestate.

Arcana Coelestia 1
Passage 1086

#1086 Quod "iverunt retrorsum" significet quod non attenderent ad errores et perversa, constare potest ex significatione "ire retrosum" quod sit avertere oculos et non videre, sicut etiam ex sequentibus patet ubi dicitur quod "nuditatem patris sui non viderint"; "non videre" in sensu interno est non attendere.

Arcana Coelestia 1

Passage 1087

#1087 Quod "texerunt nuditatem patris sui" significet quod sic ea excusaverint, constat pariter ex serie, tum a significatione "nuditatis" quod sint perversa.

Arcana Coelestia 1

Passage 1088

#1088 Quod "facies eorum retrosum, et nuditatem patris sui non viderunt" significent quod ita faciendum, et non attendendum ad talia quae errores et lapsus sunt ex ratiociniis, constat a repetitione, nam fere eadem dicuntur hic quae mox prius, quare haec simul faciunt quoque conclusum; nam talis erat Ecclesia haec parens seu homo hujus Ecclesiae, quod non ex malitia sed ex simplicitate hoc fecerit, ut constare potest ex mox sequentibus ubi dicitur quod "expergefactus Noah e vino suo," hoc est, quod melius instructus. [2] Quod rem attinet, qui in nulla charitate sunt, nihil nisi quam male cogitant de proximo, nec nisi quam male loquuntur; si bonum, est sui gratia, vel illius cui adblandiuntur sub amicitiae specie; at qui in charitate sunt, nihil nisi quam bene cogitant de proximo, et nihil nisi quam bene loquuntur, et hoc non sui et alius gratia, cui adblandiantur, sed ita Domino in charitate operante: priores illi sunt similes malis spiritibus, hi angelis, qui apud hominem; mali spiritus nusquam nisi mala et falsa hominis excitant, et eum condemnant; angeli vero nihil nisi bona et vera, et quae mala et falsa sunt, excusant; ex quibus constat, quod apud eos qui in nulla charitate sunt, dominentur mali spiritus, per quos communicat homo cum inferno; et quod apud eos qui in charitate, dominentur angeli, per quos communicat cum caelo.

Arcana Coelestia 1
Passage 1089

#1089 Vers. 24. Et expergefactus Noah e vino suo, et rescivit quod fecit ei filius ejus minor. "Expergefactus Noah e vino suo" significat dum melius instructus: "et rescivit quod fecit ei filius ejus minor" significat quod talis sit cultus externus separatus ab interno ut irrideat.

Arcana Coelestia 1
Passage 1090

#1090 Quod "expergefactus Noah e vino suo", significet dum melius instructus, constat a significatione "expergisci post ebrietatem," cum "inebriatus," vers. 21, significavit quod in errores lapsus, quare "expergisci" non aliud est quam ab erroribus.

Arcana Coelestia 1
Passage 1091

#1091 Quod "fecit ei filius minor" significet quod talis sit cultus externus separatus ab interno ut irrideat: ex sensu litterae seu historico apparet sicut per filium minorem intelligatur Ham sed ex sequenti versu constat quod intelligatur Canaan, nam dicitur "maledictus Canaan"; etiam in versu subsequente, 26 et 27, quod "Canaan erit servus"; et quod nihil de Hamo memoretur, causa in sequente versu videatur. Hic modo memorandum, cur ordo talis sit quod primo loco nominetur Shem, secundo Ham, tertio Japheth, et quarto Canaan: charitas est primum Ecclesiae seu "Shem"; fides est secundum seu "Ham"; cultus ex charitate est tertium seu "Japheth"; cultus in externis absque fide et charitate est quartum seu "Canaan": charitas est "frater" fidei, inde quoque cultus ex charitate, sed cultus in externis absque charitate est "servus servorum."

Arcana Coelestia 1
Passage 1092

#1092 Vers. 25. Et dixit, Maledictus Canaan, servus servorum erit fratribus suis. "Maledictus Canaan" significat quod cultus externus separatus ab interno se avertat a Domino: "servus servorum erit fratribus suis" significat vilissimum in Ecclesia.

Arcana Coelestia 1
Passage 1093

#1093 Quod "maledictus Canaan" significet quod cultus externus separatus ab interno se avertat a Domino, constat a significatione "Canaanis," et a significatione "maledici"; quod "Canaan" sit cultus externus separatus ab interno, constat ex illis quae prius de Canaane dicta, tum exinde quod "maledictus" dicatur; et a sequentibus quod sit "servus servorum"; et utrique tam Shemo quam Japheto servus, quod non aliud potest esse quam separatum quid ab ipsa Ecclesia quale est cultus solus in externis. A significatione "maledici" quod sit se avertere, nam Dominus nusquam alicui maledicit, ne quidem irascitur, sed homo est qui sibi maledicit per id quod se avertat a Domino, de quibus videantur quae prius dicta et ostensa sunt n. 223, 245, 592; tantum abest ut Dominus alicui maledicat et irascatur, quantum caelum a terra. Quis credere potest quod Dominus, Qui omniscius et omnipotens, et regit sapientia universum, et sic infinite supra omnes infirmitates, irascatur pulveri tam miserabili, hoc est, hominibus qui vix quicquam sciunt quid faciunt et nihil possunt ex se nisi malum? quare apud Dominum nusquam est irasci sed misereri. Quod Hic arcana contineantur, solum ex illo videri potest quod non Ham maledicatur, cum tamen is fuerit qui nuditatem patris sui vidit et indicavit fratribus, sed Canaan filius ejus, qui non fuit unicus ejus nec primogenitus sed ordine quartus, ut constat a cap. seq. x, ubi filii Hami nominantur, Cush, Mizraim, Put, et Canaan, vers. 6, tum quod ex Lege Divina fuerit quod filius non portaret iniquitatem patris, ut constat apud Ezechielem, Anima quae peccavit, illa morietur; filius non portabit iniquitatem patris, nec pater portabit iniquitatem fila, xviii 20; Deut. xxiv 16; 2 Reg. xiv 6; ut et ex eo quod iniquitas haec tam levis videatur, quod nempe solum viderit nuditatem patris et indicaverit fratribus, ut nusquam ideo integra posteritas maledici potuisset; ex quibus constat quod arcana hic contineantur. [3] Quod Ham hic non nominetur sed Canaan, causa est quia "Ham" significat fidem separatam a charitate in Ecclesia spirituali, quae non maledici potest, quoniam fidei in illa Ecclesia sanctitas inest quia veritas; quae, tametsi non fides est cum non charitas, usque quia per fidei cognitiones regeneratur homo, adjungi potest charitati et sic quadam ratione est "frater," aut fieri potest "frater"; ideo non Ham sed Canaan maledicebatur: praeterea etiam incolae terrae Canaanis quoad multam partem tales fuerunt ut omnem cultum in externis posuerint, aeque Judaei ibi ac gentes; haec arcana sunt quae continentur, quae nisi forent, nusquam Canaan loco Hami substitutus fuisset. Quod cultus externus separatus ab interno se avertat et sic sibi maledicat, constat satis ex eo quod qui in cultu externo sunt, nihil aliud spectent quam mundana, corporea et terrestria, sic deorsum, et iis animum et vitam immergant; de quibus in mox sequentibus.

Arcana Coelestia 1
Passage 1094

#1094 "Servus servorum erit fratribus" quod significet vilissimum in Ecclesia, constat ex natura cultus externi separati ab interno: quod cultus externus in se spectatus nihil sit nisi internus sit qui eum sanctum faciat, unicuivis constare potest. Quid adoratio externa absque adoratione cordis nisi gestus? quid oratio oris si non ei inest mens, nisi blateratio? et quid opus quoddam si non intentio in illo, nisi quoddam nihil? quare externum omne in se est inanimatum quoddam, at unice vivit ab interno. [2] Qualis sit cultus externus separatus ab interno, constare mihi potuit a multis in altera vita; magae et praestigiatrices ibi, dum vixerunt in mundo, aeque frequentarunt Ecclesiam et sacramenta ac alii; similiter dolosi et quidem hi prae aliis; tum quoque qui rapinis delectati fuerunt; ut et avari; et tamen infernales sunt et maximo odio habent Dominum et proximum; cultus eorum internus in externo fuerat vel ut viderentur mundo, vel ut obtinerent mundana, terrestria et corporea quae cupiverunt, vel ut sub specie sanctitatis fallerent, vel ex habitu quodam inducto: quod tales pronissimi sint ad adorandum quemcumque deum aut quodcumque idolum quod sibi suisque cupiditatibus favet, constat manifeste; imprimis a Judaeis, qui quia nihil nisi in externis posuerunt cultum, toties in idololatrias lapsi sunt; causa est quia talis cultus in se non est nisi idololatricus, nam colitur ab iis externum: [2] gentes quoque in terra Canaane quae coluerunt Baales et alios deos, paene similem cultum externum habuerunt; nam non solum templa et altaria sed etiam sacrificia habebant, sic ut parum differret eorum cultus externus a cultu Judaeorum; solum quod illi nominarent Baalem, Ashtaroth aliumve pro suo deo, et Judaei Jehovam; sicut etiam hodie, putantes quod sola nominatio Jehovae faceret eos sanctos et electos, cum tamen hoc potius eos prae aliis damnaverit; sic enim profanare potuerunt sanctum quod gentes non possent; talis cultus est qui vocatur "Canaan" qui servus servorum dicitur: quod "servus servorum" sit vilissimum in Ecclesia, videatur versu sequente.

Arcana Coelestia 1
Passage 1095

#1095 Vers. 26. Et dixit, Benedictus Jehovah Deus Shemi, et erit Canaan servus illi. "Benedictus Jehovah [Deus] 1 Shemi" significat omne bonum illis qui ab internis colunt Dominum; "Shemus" est Ecclesia interna: "et erit Canaan servus illi" significat quod tales qui in externis solum cultum ponunt, sint inter eos qui vilia servitia praestare possint hominibus Ecclesiae. @1 Possibly this omission was intentional, but cf. this page, last line but one.$

Arcana Coelestia 1
Passage 1096

#1096 Quod "benedictus Jehovah [Deus] Shemi" significet omne bonum illis qui ab internis colunt Dominum, constare potest a significatione "benedictus": benedictio involvit omne bonum caeleste et spirituale, tum quoque naturale, quae significantur per benedictionem in sensu interno; et in sensu externo per benedictionem significatur omne bonum mundanum, corporeum et terrestre; sed haec, si benedictio sint, necessario erunt a benedictione interna, nam haec solum est benedictio, quia est aeterna et cum omni felicitate conjuncta, estque ipsum Esse benedictionum, nam quid Est nisi aeternum? omne aliud esse desinit esse: antiquis sollemne fuit dicere "Benedictus Jehovah," quo intelligebant quod ab Ipso omnis benedictio, hoc est, omne bonum, ac erat quoque formula gratiarum actionis quod Dominus benedicat et quod benedixerit, ut apud Davidem, Ps. xxviii 6; xxxi 22 [A.V. 21]; xli 14 [A.V. 13]; lxvi 20; lxviii 20, 36 [A.V. 19, 35]; lxxii 18, 19; lxxxix 53 [A.V. 52]; cxix 12; cxxiv 6; cxxxv 21; cxliv 1; praeter apud alios. [2] Benedictus Jehovah Deus hic dicitur quia de "Shemo" seu interna Ecclesia; quae Ecclesia dicitur interna ex charitate; in charitate est Dominus praesens, Qui hic ideo "Jehovah Deus appellatur; at vero in Ecclesia externa non ita, in qua tametsi Dominus est praesens, usque tamen non sicut in homine Ecclesiae internae; nam homo Ecclesiae externae usque credit quod bona charitatis faciat ex semet; quare cum agitur de homine Ecclesiae externae, tunc Dominus appellatur "Deus," ut in sequente versu de Japheto, "dilatet Deus Japhetum." Quod omne bonum illis qui ab internis colunt Dominum, constare potest etiam ab ordine rerum; hic enim ordo est, a Domino est omne caeleste, a caelesti est omne spirituale, a spirituali est omne naturale, hic est ordo existentiae omnium, inde est ordo influxus; [3] caeleste est amor in Dominum et erga proximum; ubi nullus amor, ibi copula est rupta et Dominus non praesens, Qui unice influit per caeleste, hoc est, per amorem; cum non caeleste, tunc nec dari potest spirituale, quia omne spirituale est per caeleste a Domino; spirituale est fides, quare nulla fides nisi per charitatem seu amorem a Domino; similiter se habet cum naturali; secundum eundem ordinem influunt omnia bona; inde sequitur quod illis omne bonum qui ab internis, hoc est, a charitate colunt Dominum; at qui non a charitate, quod illis non bonum, solum tale quod mentitur bonum, et in se est malum, sicut jucundum odiorum et adulteriorum, quod in se spectatum nusquam est nisi jucundum excrementitium, in quod etiam in altera vita vertitur.

Arcana Coelestia 1
Passage 1097

#1097 Quod "erit Canaan servus illi" significet quod tales qui in externis solum cultum ponunt, sint inter eos qui vilia servitia praestare possint hominibus Ecclesiae, constare imprimis potest a repraesentativis in Ecclesia Judaica: in Ecclesia Judaica repraesentabatur interna Ecclesia per Jehudam et Israelem, per "Jehudam" Ecclesia caelestis, per "Israelem" Ecclesia spiritualis, per "Jacobum" Ecclesia externa; qui autem in externis solum ponebant cultum, repraesentabantur per "gentes," quas vocabant alienigenas, qui "servi eorum" essent, et vilia servitia in Ecclesia praestarent, ut apud Esaiam, Stabunt alieni et pascent gregem vestrum, et filii alienigenae agricolae vestri, et vinitores vestri; et vos sacerdotes Jehovae vocabimini, ministri Dei nostri dicetur vobis; opes gentium comedetis, et in gloria eorum gloriabimini, lxi 5 ,]; ubi caelestes homines appellantur "sacerdotes Jehovae," spirituales "ministri Dei"; qui in externis solum ponunt cultum "filii alienigenae," qui servirent in agris et in vineis: [2] apud eundem, Aedificabunt filii alienigenae muros, et reges eorum ministrabunt tibi, lx 10; ubi similiter servitia eorum memorantur: de Gibeonitis apud Josuam, Maledicti vos, et non exscindetur ex vobis servus, et caedentes ligna, et haurientes aquas domui Dei mei.... Dedit eos Josua in die hoc caesores lignorum, et haustores aquarum congregationi, imprimis altari Jehovae, ix 23, 27; quos autem "Gibeonitae" repraesentabant quia cum iis foedus factum, alibi 1 videatur; usque inter eos qui servirent in Ecclesia. De alienigenis lex lata, "si reciperent pacem et aperirent portas, quod essent in tributum servientis," Deut. xx 11, I Reg. ix 21, 22. Omnia et singula quae in Verbo scripta sunt de Ecclesia Judaica, repraesentativa fuerunt regni Domini; regnum Domini est tale ut omnis quicumque et qualiscumque sit, usum praestare debeat; nihil est nisi usus qui a Domino spectatur in Ipsius regno; etiam infernales debent usum praestare, sed usus quos praestant, sunt vilissimi; inter eos qui viles usus praestant, sunt ii in altera vita quibus solum externus cultus separatus ab interno fuit. [3] Ceterum repraesentativa in Ecclesia Judaica fuerunt talia ut nihil reflecteretur super personam quae repraesentabat, sed "super rem quae repraesentabatur; sicut Judaei, qui nihil minus fuerunt quam caelestes homines et usque repraesentabant illos; ita Israel nihil minus quam spiritualis homo, usque repraesentabat illum, similiter Jacob, et ceteri; tum reges et sacerdotes, sed usque per eos repraesentabatur Regium et Sanctum Domini; quod manifestius constare potest ex eo quod res mortuae quoque repraesentarent, sicut vestes Aharonis, ipsum altare, mensae ubi panes, et lucernae, panis et vinum, praeter boves, juvencos, hircos, oves, capras, agnos, columbas, turtures: et quia filii Jehudae et Israelis solum repraesentabant cultum internum et externum Ecclesiae Domini, et usque prae ceteris modo in externis ponebant omnem cultum, ideo prae ceteris sunt ii qui "Canaan," secundum significationem ejus hic, possunt dici. @1 See n. 3058 and 4431.$

Arcana Coelestia 1
Passage 1098

#1098 Ut sciatur quid "Shem" et quid "Japheth," hoc est, quis homo internae Ecclesiae et quis homo externae, et inde quid "Canaan," ex his constare potest. Homo internae Ecclesiae Domino tribuit omne bonum quod facit et verum quod cogitat; homo autem externae Ecclesiae hoc ignorat, et usque facit bonum. Homo internae Ecclesiae essentialem facit cultum Domini ex charitate et quidem insunt, quia pauca novit de sensu Verbi interno. Ille seu homo internae Ecclesiae est qui appellatur "Shem"; hic autem seu homo externae Ecclesiae est qui appellatur "Japheth": at qui solum in externis ponit cultum et nullam "charitatem habet, proinde nullam conscientiam, is vocatur "Canaan."

Arcana Coelestia 1
Passage 1099

#1099 Vers. 27. Dilatet Deus Japhetum, et habitabit in tentoriis Shemi, et erit Canaan servus illi. Per "Japhetum" significatur, ut prius, Ecclesia externa correspondens: "dilatet Deus Japhetum" significat illustrationem ejus: "et habitabit in tentoriis Shemi" significat ut interna cultus sint in externis: "et erit quam servus illi" significat, hic ut prius, qui solum in externis ponunt cultum quod vilia servitia possint praestare.

Arcana Coelestia 1
Passage 1100

#1100 Quod per "Japhetum" significetur Ecclesia externa correspondens, prius dictum, tum quid per Ecclesiam externam intelligatur, nempe quod cultus externus, ita illi qui nesciunt quid internus homo et quae sunt interni hominis, et usque vivunt in charitate; apud hos Dominus aeque praesens est; nam Dominus per charitatem operatur, ubicumque charitas est; se habet hoc sicut cum infantibus, qui tametsi nesciunt quid charitas, et minus adhuc quid fides, usque tamen apud eos Dominus multo praesentior est quam apud adultos, cumprimis quando infantes mutuo vivant in charitate; ita apud simplices quibus est innocentia, charitas et misericordia; nihil facit quod homo (x)multa sciat si non vivat secundum illa quae scit, nam scire non alium finem habet quam ut inde fiat, nempe bonus; cum factus est bonus, multo plus habet quam qui innumera scit et adhuc non bonus est, nam quod hic per multa scire quaerit, ille habet; aliter vero qui multa vera et bona novit, et simul charitatem et conscientiam habet et est internae Ecclesiae homo seu "Shem": qui parum sciunt et conscientiam habent, ii in altera vita illustrantur, usque adeo ut fiant angeli, quorum tunc sapientia et intelligentia est inexpressibilis; hi per "Japhetum" significantur.

Arcana Coelestia 1
Passage 1101

#1101 "Dilatet Deus Japhetum": quod significet illustrationem ejus; in sensu litterali "dilatare" significat amplificare terminos, sed in sensu interno illustrari; illustratio enim est amplificatio quas terminorum sapientiae et intelligentiae, ut apud Esaiam, Dilata locum tentorii tui, et cortinas habitaculorum tuorum extendant, liv 2; pro illustratione in spiritualibus. "Dilatatur" homo Ecclesiae externae cum instruitur in veris et bonis fidei; et quia in charitate est, inde magis et magis confirmatur; quoque magis instruitur, eo magis discutitur nubes partis ejus intellectualis in qua charitas et conscientia.

Arcana Coelestia 1
Passage 1102

#1102 "Habitabit in tentoriis Shemi": quod significet ut interna cultus sint in externis, constare potest ab omnibus illis quae prius de Shemo dicta sunt, nempe quod "Shemus" sit Ecclesia interna seu cultus internus, et quod externus cultus nihil aliud sit quam inanimatum quid aut spurcum, nisi internus sit qui illum vivificat et sanctificat: quod "tentoria" non aliud significent quam sanctum amoris et cultum inde, constare potest a significatione tentoriorum, de qua prius n. 414; sollemnis formula apud antiquos fuit "peregrinari et habitare in tentoriis," quibus significabatur in sensu interno cultus sanctus, ex causa quia antiquissimi non solum peregrinati sunt cum tentoriis, sed etiam habitabant in tentoriis, et ibi cultum sanctum peragebant; inde quoque "peregrinari et habitare" in sensu interno significabat vivere: [2] quod "tentoria" significent sanctam cultum, praeter loca quae prius n. 414 allata, etiam haec sint confirmationi; apud Davidem, Deus deseruit habitaculum Shiloh, tentorium ubi habitavit in homine, Ps.lxxviii 60; ubi "tentorium" simile significat ac templum in quo Deus "habitare" dicitur cum praesens apud hominem in amore; inde homo qui in cultu antiquis appellatus "tentorium," at postea templum: apud Esaiam, Dilata locum tentorii tui, et cortinas habitaculorum tuorum extendant, liv 2; pro illustratione in illis quae sunt veri cultus: apud Jeremiam, Devastata est tota terra; subito devastata sunt tentoria Mea, momento cortinae Meae, iv 20; ubi quod non tentoria intelligantur, manifeste patet, sed quod cultus sanctus: apud Zachariam, Habitabit Hierosolyma adhuc sub se in Hierosolyma: salvabit Jehovah tentoria Jehudae, xii ,] 7; ubi "tentoria Jehudae" pro cultu Domini ex sancto amoris. Ex his nunc constare potest quid sit "habitare in tentoriis Shemi," nempe ut internus cultus sit in externo. Sed quia homo "Japhethus" seu homo externae Ecclesiae non novit ita quid interna sunt, quare paucis dicetur; quando homo apud se sentit aut percipit quod cogitet bene de Domino et quod cogitet bene de proximo, eique officia praestare velit, non propter lucrum aliquod aut propter honorem sui; et quando sentit quod misereatur ejus qui in calamitate est et magis qui in errore est quoad doctrinam fidei, tunc scire potest quod "habitet in tentoriis Shemi," hoc est,quod interna apud se habeat per quae Dominus operatur.

Arcana Coelestia 1
Passage 1103

#1103 "Erit Canaan servus illi": quod significet qui solum in externis ponunt cultum quod vilia officia praestare possint, constat ex illis quae dicta sunt supra ad vers. praec. 25, 26 de Canaane quod sit servus: tales quidem non sunt "servi" in Ecclesia Domini in terris, plures enim eorum sunt qui primas tenent et qui reliquis praesunt, qui nihil ex charitate et conscientia faciunt, et tamen admodum stricte observant externa Ecclesiae, immo etiam damnant eos qui non observant; sed tales, quia nulla charitate et nulla conscientia sunt, et in externis absque internis solum cultum ponunt, sunt "servi" in regno Domini, hoc est, in altera vita, nam inter infelices sunt; servitia quae ibi praestant sunt vilia, quae quia plura sunt, non ita exponi possunt, sed de iis, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus; omnis enim, quicumque est, debet in altera vita praestare usum, [2] nam homo nusquam propter alium finem nascitur quam ut usum praestet societati in qua est, et proximo, dum vivit in mundo; in altera vita usum secundum beneplacitum Domini: se habent haec sicut in corpore humano; quicquid ibi est, usum praestare debet, etiam quae in se nauci sunt, sicut humores qui in se excrementitii, ut sunt plures salivales, tum biles, et similia, quae non solum cibis inservire debent, sed etiam separare excrementitia, et expurgare intestina; aut sicut in agris et vineis, fimi et stercora; et sic porro.

Arcana Coelestia 1
Passage 1104

#1104 Vers. 28, 29. Et vixit Noah post diluvium, trecentis annis et quinquaginta annis. Et fuerunt omnes dies Noahi nongenti anni et quinquaginta anni; et mortuus est. Significant durationem primae Ecclesiae Antiquae, et simul statum ejus.

Arcana Coelestia 1
Passage 1105

#1105 Quod haec significentur, constat satis ab illis quae de numeris et annis prius dicta sunt, quae videantur n. 482, 487, 488, 493, 575, 647, 648. De Vastationibus

Arcana Coelestia 1
Passage 1106

#1106 Sunt plures qui dum fuerunt in mundo, ex simplicitate et ignorantia, falsa quoad fidem imbuerunt, et quandam speciem conscientiae secundum fidei eorum principia habuerunt; et non, ut alii, in odiis, vindictis et adulteriis vixerunt; illi in altera vita quamdiu in falso sunt, non possunt intromitti in societates caelestes, sic enim illas contaminarent, quare in terra inferiore per aliquantum temporis tenentur ut ibi exuant principia falsi; tempora quibus ibi manent, sunt longiora et breviora, secundum naturam falsi et inde contractam vitam, et secundum confirmata apud se principia; quidam ibi satis dura patiuntur, quidam non dura: haec sunt quae appellantur "vastationes," quarum plurima mentio fit in Verbo: peracto tempore vastationis auferuntur in caelum, et sicut novitii instruuntur in veris fidei, et hoc per angelos a quibus recipiuntur.

Arcana Coelestia 1
Passage 1107

#1107 Sunt quidam qui libenter volunt vastari, et sic exuere principia falsa quae secum e mundo traxerunt, (principia falsa nusquam aliquis potest exuere in altera vita nisi per moram temporis perque media a Domino provisa); illi dum in terra inferiore manent, a Domino in spe liberationis tenentur, et in cogitatione finis quod sic emendentur et ad felicitatem caelestem recipiendam praeparentur.

Arcana Coelestia 1
Passage 1108

#1108 Quidam in statu medio tenentur inter vigiliam et somnum, et perparum cogitant, modo per vices quasi expergiscuntur, et reminiscuntur eorum quae in vita corporis cogitarunt et fecerunt; et iterum in statum medium inter vigiliam et somnum relabuntur; et sic vastantur: sunt sub pede sinistro paulo antrorsum.

Arcana Coelestia 1
Passage 1109

#1109 Qui se prorsus confirmarunt in principiis falsis, rediguntur in ignorantiam plenariam, et tunc iis est obscurum et confusum, adeo ut cum modo cogitant de iis in quibus se confirmarunt, intus iis dolor sit: at post exactum tempus, e novo quasi creantur, et imbuuntur veris fidei.

Arcana Coelestia 1
Passage 1110

#1110 Qui in bonis operibus justitiam et meritum posuerunt ac ita sibi tribuerunt efficaciam salvationis, non Domino ac Ipsius justitiae et merito, seque in eo confirmarunt cogitatione et vita, eorum principia falsi vertuntur in altera vita in phantasias, quod videantur sibi scindere ligna, ita prorsus iis apparet; cum iis locutus sum: cum in labore suo sunt, et interrogantur annon defatigentur, respondent quod nondum tantum laboris egerint ut possint mereri caelum. Apparet, cum ligna scindunt, quasi quid Domini sub lignis, sic ut lignum sit meritum; quo plus Domini in lignis, eo diutius tales manent; at cum hoc incipit disparari, tunc tendit ad finem vastationis: tandem fiunt tales ut quoque admitti in societates bonas possint, sed usque fluctuant diu inter verum et falsum: illorum, quia piam egerunt vitam, curam multam Dominus habet; et ad eos subinde mittit angelos. Hi sunt qui in Ecclesia Judaica repraesentati sunt per "sectores lignorum," Jos. ix 23, 27.

Arcana Coelestia 1
Passage 1111

#1111 Qui vitam civilem et moralem bonam vixerunt, sed sibi persuaserunt per opera mereri caelum, et crediderunt quod satis sit si agnoscant unicum Deum universi creatorem, eorum principia falsi vertuntur in altera vita in tales phantasias quod videantur sibi secare gramen, et vocantur "graminis serratores"; sunt frigidi, et per serrationem istam se calefacere student; quandoque circumeunt et quaerunt apud eos quos inveniunt, num quid caloris iis dare velint: quod etiam spiritus possunt facere, sed calor quem accipiunt, nihil apud eos efficit, quia externus est, volentes habere calorem internum, quare redeunt ad serrationes suas, et sic sibi calorem labore acquirunt; frigus eorum sensi: sperant semper quod in caelum auferendi; quandoque consultant quomodo semet sua potentia queant illuc immittere. Hi quia bona opera praestiterunt, inter eos sunt qui vastantur; et tandem peracto tempore intromittuntur in societates bonas et instruuntur.

Arcana Coelestia 1
Passage 1112

#1112 Qui autem in bonis et veris fidei fuerunt, et inde conscientiam et vitam charitatis nacti sunt, statim post mortem in caelum a Domino elevantur.

Arcana Coelestia 1
Passage 1113

#1113 Sunt puellae quae in scortationes inductae sunt ac ita persuasae quod nihil mali iis insit, indole alioquin probae; illae, quia nondum ad eam aetatem pervenerunt ut scire et judicare de tali vita potuerint, habent quendam instructorem apud se, admodum severum, qui eas castigat quoties cogitatione in tales petulantias erumpunt; hunc maximopere timent; et sic vastantur. At feminae adultae quae scorta fuerunt et pellexerunt alias, non vastationem subeunt, sed in inferno sunt.

 
 28.04.2005 © Peter Eppich, Eichenstr. 1, 29664 Walsrode, eppich@web.de FAX: 01212-5-115-69-389