URKA  
die Urzentralsonne

christliche Mystiker

            

 Impressum

            

 Linkempfehlungen

Jakob Lorber
Emanuel Swedenborg
Meister Eckhart
Jakob Böhme
  Peter Eppich
Im Breyel 21
79292 Pfaffenweiler
eppich@web.de
  Jakob Lorber
Bergbilder
www.urbibel.de
   
   
Meister Eckhart
Linksammlung
Originaltexte
  
Jakob Böhme
Linksammlung
Originaltexte
  
Emanuel Swedenborg
Linksammlung
Originaltexte
einführende Texte
  
Jakob Lorber
Linksammlung
Originaltexte
einführende Texte
Themensammlung
Adressen
  
Diskussion
Forum
Gästebuch
   
GENESEOS
CAPUT OCTAVUM
Continuatio de Infernis
Hic de Infernis eorum qui in Adulteriis et Lasciviis vitam transegerunt: tum de Infernis Dolosorum et Praestigiatricium

Arcana Coelestia 1
Passage 824

#824 SUB calcaneo pedis dextri est infernum ubi ii qui delectati sunt crudelitate et simul adulteriis, et in iis jucundissimum suae vitae perceperunt: mirum, quod qui in corporis vita crudeles fuerunt, etiam prae aliis adulteri fuerunt; qui tales, in illo inferno sunt: ibi crudelitates exercent infandis modis; vasa sibi per phantasias faciunt, quasi trituratoria sicut quae sunt olerum, et instrumenta trituratoria, quibus sic triturant et cruciant quos possunt; tum etiam quasi secures latas sicut carnificum, ut et terebras, quibus crudeliter unus alterum tractat, praeter alia dira. Ibi sunt aliqui ex Judaeis, qui ita olim crudeliter tractarunt gentes; et hodie infernum hoc crescit, cumprimis ab illis qui sunt ex orbe ita vocato Christiano et in adulteriis omnem vitae suae jucunditatem habuerunt, qui ut plurimum quoque crudeles sunt. Quandoque jucunditas eorum vertitur in fetorem stercoris humani, qui, cum infernum hoc aperitur, (x)affatim exhalat; sentitus in mundo spirituum et tunc fere in deliquium inde lapsus sum; graveolentia ista stercorea per vices occupat infernum et per vices cessat; est jucundum eorum ex adulteriis quod in talem graveolentiam vertitur. Successu temporis, quando aetatem in talibus transegerunt, relinquuntur solitarii, et sedent in cruciatu, et fiunt sicut sceleta deformia, sed usque vivunt.

Arcana Coelestia 1
Passage 825

#825 In plano plantarum pedis antrorsum ad satis multam distantiam est infernum quod vocatur Gehenna, ubi impudicae mulieres quae omne suum jucundum in adulteriis posuerunt, et adulteria non solum pro licitis sed etiam pro honestis reputarunt, ac insontes et innocentes sub varia specie honesti ad talia pellexerunt: apparet ibi sicut igneum quoddam, quale elucere solet in aere ab incendio magno; etiam aestus est, quod sentire datum per calorem inde effusum in faciem meam; estque fetor ut ex ustis quasi ossibus et crinibus qui inde exhalat. Infernum hoc quandoque mutatur in diros serpentes qui mordent eos; tunc mortem appetunt, sed non possunt mori. Quaedam inde solutae ad me venientes dicebant quod ibi aestus sit, et cum iis permittitur approximare ad societatem quandam spirituum bonorum, quod aestus ille vertatur in frigus intensum, et tunc apud eas undulare igneum et frigidum ab uno extremo ad alterum, quo miserabiliter quoque torquentur. Sed usque sua interstitia habent, intra quae in igneae suae libidinis oestro sunt; sed mutantur eorum status, ut dictum.

Arcana Coelestia 1
Passage 826

#826 Quidam ex utroque sexu fuerunt, ex orbe ita vocato Christiano, qui putarunt in vita corporis eorum adulteria non solum licita, sed etiam sancta, et sic communia, ut impie vocarunt, conjugia, sub specie sanctitatis habuerant: videbam quod ii missi sint in Gehennam, sed cum ibi veniebant, facta est mutatio; igneum Gehennae quod rubentius est, ex eorum adventu factum est candentius; et perceptum, quod non concordare possent; quare cohors ista nefanda inde separata est et delata in plagam a tergo; dictum, quod in alium mundum, ubi immergerentur stagnis, et inde in novam Gehennam quae pro iis. Auditum in Gehenna sibilosum quid, quod non describi potest, sed sibilus seu susurrus Gehennae crassior fuit quam horum qui sanctitatem foedarunt adulteriis.

Arcana Coelestia 1
Passage 827

#827 Qui insidiantur per amorem conjugialem et per amorem erga infantes, sic se gerendo ut maritus nullam suspicionem habeat quin hospites sint casti, insontes et amici, et sub tali specie, et alia multiplici, tutius adulterantur, ii sunt in inferno sub natibus in excrementis foedissimis, et devastantur usque dum fiunt sicut ossa, quia inter dolosos. Tales ne quidem sciunt quid conscientia; locutus cum iis, et mirati quod aliquis habeat conscientiam et quod dicant adulteria esse contra conscientiam; quibus dictum, quod adulteris talibus absque conscientia tam impossibile sit in caelum venire, sicut est pisci in aerem, aut volucri in aetherem, quia dum modo approximant, sentiunt quasi suffocationem, et vertitur jucundum tale in fetorem graveolentum; tum quod non possint aliter quam detrudi in infernum, et fieri demum sicut ossei cum pauca vita, quia vitam sibi talem acquisiverant, quam cum amittunt tantillum vitae vere humanae remanet.

Arcana Coelestia 1
Passage 828

#828 Qui nihil plus cupiunt quam deflorare virgines, seu quibus virginitates et virginitatum furta maximae jucunditati sunt, absque omni fine conjugii et prolis, et cum virginitatis florem furati, eas postea relinquunt, nauseae habent, prostituunt: 1ii qui talem vitam egerunt, quia contra ordinem naturalem, spiritualem et caelestem, et quia non solum contra amorem conjugialem qui sanctissimus habetur in caelo, sed etiam contra innocentiam quam laedunt et occidunt, inducendo innocentes quae amore conjugiali imbui possent, in vitam meretriciam; notum est quod primus flos amoris est qui inducit virgines in amorem conjugialem castum et conjungit animos conjugum; et quia sanctitas caeli fundatur in amore conjugiali et in innocentia, et ii homicidae tales interiores sunt, poenam subeunt in altera vita gravissimam; videntur sibi equo furioso insidere, qui eos projicit sursum, sic ut ex equo dejiciantur cum discriminibus quasi vitae, terror talis incutitur; postea apparent sibi sub ventre equi furiosi, et mox subire sibi videntur per partem posteriorem equi in ventrem ejus, et tunc apparet iis subito quasi sint in feminae spurcae meretricis ventre, quae meretrix mutatur in magnum draconem, et ibi manent obvelati in cruciatu; haec poena multoties redit, intra centenos et millenos annos, usque dum talium cupiditatum horrore imbuuntur. De eorum prole, mihi dictum, quod pejores sint infantibus aliis, quia aliquid hereditarium tale a patre trahunt; quare etiam raro infantes ex talium congressu nascuntur, et qui nascuntur, non diu remanent in vita. @1 Predicate is subeunt seven lines below. Possibly printer omitted an earlier verb.$

Arcana Coelestia 1
Passage 829

#829 (x)Qui in vita corporis lascive cogitant, et quicquid alii loquuntur, in lasciviam convertunt, etiam sancta; et quidem dum adulti et senes, cum nihil lasciviae naturalis sufflat; ii nec desistunt aliter cogitare et loqui in altera vita; et quia ibi cogitationes eorum communicantur, et quandoque apud alios spiritus in repraesentationes obscenas evadunt, inde scandala; poena eorum est quod coram spiritibus quos laeserant, sternantur horitontaliter et circumrotentur sicut volumen a sinistro ad dextrum festine, dein transversim alio situ, et sic in alio, nudi coram omnibus aut seminudi, secundum lasciviae qualitatem, et simul pudor eis incutitur; tum circumvolvuntur a capite et pedibus in modum axeos transversaliter; renisus inditur et simul dolor, nam binae vires agunt, una circum et altera retro; ita fit cum distractione dolorifica; quibus peractis datur ei copia se subducendi a conspectu spirituum et insinuatur ei pudor, sed usque sunt qui tentant eum, num adhuc insistat talibus; sed quamdiu est in statu pudoris et doloris, cavet; ita sibi latet, tametsi norant, ubinam: haec poena apparuit antrorsum ad aliquam distantiam. Sunt quoque pueri, adolescentes et juvenes, qui ex vesania aetatis et pruritu conceperunt principia nefanda, quod uxores cumprimis juveniles et venustae, non debeant esse marito, sed sibi, et similibus, marito solum manente patrefamilias et prolis educatore; dignoscuntur in altera vita quoque ex sono loquelae puerili; sunt a tergo ad aliquam ibi altitudinem: qui ex iis confirmarunt se in principiis, et actuali conformi vita, miserabiliter in altera vita mulctantur per colluxationes et reluxationes, seu contorsiones et retorsiones, a spiritibus qui inducere arte possunt iis phantasiam corporis et simul sensum doloris corporeum, ex quibus reverberationibus, cum inductis simul renisibus, ita laniantur, ut quasi (x)frustatim et minutini discissi cum immani dolore sibi videantur; et hoc toties, usque dum talium principiorum vitae horrore perculsi, ita cogitare desistant.

Arcana Coelestia 1
Passage 830

#830 Qui acuto dolo decipiunt homines, faciem et loquelam suavem praeferendo, at intus venenatos dolos recondendo, et sic captando homines fine perdendi, illorum infernum est atrocius quam aliorum, et quidem atrocius inferno homicidarum; inter serpentes videntur sibi vivere; et quo perniciosiores eorum doli fuerunt, eo serpentes apparent diriores et venenatiores et eo plures qui eos circumdant et cruciant; non aliter sciunt quam quod serpentes sint; similes dolores et similes cruciatus sentiunt; quod forte pauci credituri, sed usque est verum: sunt ii qui ex praemeditato dolos exercent et in eo jucunditatem vitae sentiunt. Dolosorum poenae sunt diversae, cujusvis secundum doli naturam; in genere in societatibus non tolerantur, sed expelluntur; quicquid enim cogitat spiritus, vicam ilico sciunt et percipiunt, ita si quid doli, et qualis dolus; quare tandem e societatibus expulsi sedent solitarii, et apparent tunc lata facie, cujus latitudo aequat quatuor vel quinque facies aliorum, cum lato pileo carneo, albescente, sedentes ut mortis similacra in cruciatu. Sunt alii qui natura dolosi sunt, ita non ex praemeditato et non clandestine sub alio vultu, ii statim cognoscuntur et eorum cogitatio percipitur manifeste; et quoque jactant se de eo, sicut quod velint videri callidi; hi non tale infernum habent: sed plura de dolosis, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus.

Arcana Coelestia 1
Passage 831

#831 Sunt quae vixerunt genio, et solum studuerunt sibi et mundo, et in externo decoro posuerunt omnem vitam et vitae jucunditatem, quare in societate civili prae aliis aestimatae; inde ex actualitate et habitu traxerunt id quod per modos decori se insinuare potuerint aliorum cupiditatibus et voluptatibus, simulatione honesti, sed fine dominandi; inde vita eorum facta simulativa et dolosa: similiter ac alii frequentarunt Ecclesias, sed ob nullum alium finem quam ut honestae et piae apparerent; et praeterea fuerunt absque conscientia, ad flagitia et adulteria pronissimae, quantum occultari potuissent. Tales in altera vita similiter cogitant; quid conscientia non sciunt, irrident eos qui nominant conscientiam; in aliorum quascumque affectiones intrant, simulando honestum, pium, misericors, innocens, quae iis sunt media decipiendi; et quoties vincula externa iis auferuntur, ruunt in scelestissima et obscenissima. Hae sunt quae in altera vita fiunt magae seu praestigiatrices, quarum quaedam sunt quae vocantur sirenes; et arripiunt ibi artes in mundo ignotas; sunt sicut spongiae quae imbibunt artificia nefanda, et tali genio ut prompte exerceant: artificia in mundo ignota quae ibi addiscunt, sunt quod loqui possint sicut alibi, ut vox audiatur sicut a spiritibus bonis alio loco: quod possint simul quasi apud plures esse, persuadendo sic aliis se esse quasi praesentes ubivis: quod loquantur ut plures simul, et in pluribus locis simul: quod avertere possint quae influunt a spiritibus bonis, etiam quae a spiritibus angelicis, et pervertere ilico in sui favorem diversimode: quod inducere similituditiem alius per ideas quas captant et effigiant: cuivis inspirare affectionem pro se, insinuando se ipsi statui affectionis alterius; se surripere subito e conspectu et evadere inconspicuae; repraesentare coram spiritibus candidam flammam circum caput et hoc coram pluribus, quod signum est angelicum; innocentiam simulare diversis modis, etiam repraesentando infantes quos osculantur: inspirant quoque aliis, contra quos odium habent, ut se necent, quia sciunt se mori non posse, postea accusant eos pro homicidis et divulgant: excitaverunt e memoria quicquid mali cogitavi et patravi, et hoc solertissime; cum in somno essem, locutae sunt prorsus sicut a me cum aliis, sic ut persuaderentur spiritus, et quidem falsa et obscena; praeter alia plura: natura earum tam persuasiva est ut ei nihil dubitativi inesse percipiatur; inde non communicantur ideae earum sicut aliorum spirituum; suntque iis oculi quasi serpentini, ut dicitur, undequaque visum et ideam praesentem habentes. Hae praestigiatrices seu sirenes puniuntur graviter; quaedam in Gehenna; quaedam in curia quadam inter angues; quaedam per distractiones et varias collisiones, cum maximo dolore et cruciatu; successu temporis dissociantur, et fiunt sicut sceleta a capite ad calcem. Continuatio sequitur in fine capitis. CAPUT VIII 1. ET recordatus est DEUS Noahi, et omnis ferae, et omnis bestiae, quae cum illo in arca; et transire fecit Deus ventum super terram, et desederunt aquae. 2. Et obturati sunt fontes abyssi, et cataractae caeli, et inhibitus est imber e caelo. 3. Et recesserunt aquae de super terra, eundo et redeundo, et defecerunt aquae a fine quinquaginta et centum dierum. 4. Et quievit arca in mense septimo, in septimo decimo die mensis, super montibus Ararat. 5. Et aquae erant eundo et deficiendo usque ad mensem decimum; in decimo, in primo mensis, apparuerunt capita montium. * * * 6. Et factum a fine quadraginta dierum, et aperuit Noah fenestram arcae, quam fecit. 7. Et emisit corvum, et exivit exeundo et redeundo, usque ad exsiccationem aquarum de super terra. 8. Et emisit columbam a secum ad videndum, num diminutae sint aquae de super faciebus humi. 9. Et non invenit columba quietem volae pedis sui, et reversa est ad illum ad arcam, quia aquae super faciebus totius terrae; et emisit manum suam, et accepit illam, et induxit illam ad se in arcam. 10. Et exspectavit adhuc septem dies alios, et perrexit emittere columbam de arca. 11. Et reversa est ad illum columba ad tempus vesperae; et ecce folium olivae decerptum in ore illius; et cognovit Noah quod diminutae aquae de super terra. 12. Et exspectavit adhuc septem dies alios, et emisit columbam, et non addidit redire ad illum amplius. 13. Et factum in primo et sexcentesimo anno, in principio in primo mensis, aruerunt aquae de super terra, et removit Noah tectum arcae, et vidit, et ecce arefactae sunt facies humi. 14. Et in mense secundo, in septimo et vigesimo die mensis, exsiccata est terra. * * * 15. Et locutus est DEUS ad Noahum, dicendo, 16. Exi de arca tu et uxor tua, et filii tui, et uxores filiorum tuorum tecum. 17. Omnis fera quae tecum de omni carne, quoad avem, et quoad bestiam, et quoad omne reptile repens super terra, educ tecum; et diffundant se in terram, et fructificent se, et multiplicentur super terra. 18. Et exivit Noah, et filii ejus, et uxor ejus, et uxores filiorum ejus cum illo. 19. Omnis fera, omne reptile, et omnis avis, omne repens super terra; secundum familias suas exiverunt de arca. * * * 20. Et aedificavit Noah altare JEHOVAE, et accepit de omne bestia munda, et de omni ave munda, et obtulit holocausta super altari. 21. Et odoratus JEHOVAH odorem quietis, et dixit JEHOVAH in corde Suo, Non addam maledicere amplius humo, propter hominem, quia figmentum cordis hominis malum a pueritia ejus; et non addam amplius percutere omne vivum sicut feci. 22. Adhuc omnibus diebus terrae, sementis et messis, et frigus et aestus, et aestas et hiems, et dies et nox, non cessabunt. CONTENTA

Arcana Coelestia 1
Passage 832

#832 Sequitur nunc secundum seriem, de novae Ecclesiae homine, qui Noahus vocatur; et quidem de statu ejus post tentationem, usque ad ejus regenerationem, et porro.

Arcana Coelestia 1
Passage 833

#833 De Primo statu post tentationem: de ejus fluctuatione inter verum et falsum, usque dum apparere incipiunt vera, vers. 1-5.

Arcana Coelestia 1
Passage 834

#834 De Secundo statu, qui tripartitus: primum cum nondum vera fidei, dein cum vera fidei cum charitate, postea cum bona charitatis elucent, vers. 6-14.

Arcana Coelestia 1
Passage 835

#835 De Tertio statu, cum ex charitate incipit agere et cogitare, qui est status primus regenerati, vers. 15-19.

Arcana Coelestia 1
Passage 836

#836 De Quarto statu, cum ex charitate agit et cogitat, qui est status secundus regenerati, vers. 20, 21.

Arcana Coelestia 1
Passage 837

#837 Tandem de Ecclesia hac nova, loco prioris, exsuscitata, quae describitur, vers. 21, 22. SENSUS INTERNUS

Arcana Coelestia 1
Passage 838

#838 IN binis capitibus quae praecedunt, actum est de nova Ecclesia, Noahus dicta, seu de homine istius Ecclesiae; et quidem primum de illius praeparatione ad recipiendum fidem, et per fidem charitatem; deinde de ejus tentatione; postea de protectione, pereunte Ecclesia Antiquissima; hic nunc sequitur de statu ejus post tentationem, et quidem ordine quo se habuit; et simul ordine quo se habet apud regenerandos quoscumque; nam Verbum Domini tale est ut de omnibus et singulis, ubi de uno, agatur, cum differentia secundum cujusvis indolem; qui sensus est Verbi universalis.

Arcana Coelestia 1
Passage 839

#839 Vers. 1. Et recordatus est Deus Noahi, et omnis ferae, et omnis bestiae, quae cum illo in arca; et transire fecit Deus ventum super terram, et desederunt aquae. "Recordatus est Deus" significat finem tentationis et principium renovationis: per "Noahum" significatur, ut prius, homo Antiquae Ecclesiae: per "omnem feram, et omnem bestiam quae cum illo in arca" significantur omnia quae apud illum: "et transire fecit Deus ventum super terram, et desederunt aquae" significant dispositionem omnium in suum ordinem.

Arcana Coelestia 1
Passage 840

#840 "Et recordatus Deus": quod significet finem tentationis et principium renovationis, constat ab illis quae praecedunt et ab illis quae sequuntur: quod recordetur Deus, in specie significat quod misereatur; recordatio Ipsius est misericordia, quae praedicatur imprimis post tentationem, quia tunc nova lux effulget; quamdiu perstat tentatio, putat homo Dominum abesse, quia a malis geniis agitatur, et quidem ita ut quandoque in desperatione sit tali ut vix credat aliquem Deum dari; sed Dominus praesentior tunc est quam usquam is credere potest; at cum tentatio desinit, tunc solatium accipit, et tunc primum credit adesse Dominum; quare hic, quia ita apparet, "recordari Deus" significat finem tentationis, et principium renovationis. Deus recordari dicitur, non autem Jehovah, quia adhuc in statu ante regenerationem; cum autem regeneratus est, tunc nominatur Jehovah, ut in fine hujus capitis, vers. 20, 21 causa est quia nondum fides conjuncta est charitati; tunc primum dicitur homo regeneratus, cum ex charitate agit; in charitate est Jehovah, non ita in fide antequam charitati juncta; charitas est ipsum esse et vivere hominis in altera vita; ipsum Esse et Vivere est Jehovah; quare antequam est et vivit homo, non dicitur apud eum esse Jehovah sed Deus.

Arcana Coelestia 1
Passage 841

#841 Quod per "Noahum" significetur, ut prius, homo Antiquae Ecclesiae, et per "omnem feram, et omnem bestiam quae cum illo in arca" significentur omnia quae apud illum, constare potest ab illis quae prius de Noaho, et de significatione ferae et bestiae, dicta sunt. "Fera" in duplici sensu in Verbo accipitur, pro iis apud hominem quae viva sunt et pro iis quae mortua; quod pro iis quae viva sunt, causa est quia vox illa in lingua Hebraea significat vivum; sed quia antiquissimi in humiliatione sua agnoverunt se pro feris, inde quoque per eandem vocem significata sunt quae apud hominem mortua; hic per feram significatur tam quod vivum quam quod mortuum in uno complexu, quale solet esse apud hominem post tentationem, in quo viva et mortua, seu quae Domini sunt et quae hominis propria, ita confusa apparent ut vix tunc sciat homo quid verum et bonum; sed Dominus tunc omnia in ordinem redigit et disponit, ut constare potest ab illis quae sequuntur. Quod "fera" significet quae apud hominem viva sunt, videatur in cap. preac. vii ad vers. 14, tum quoque in hoc cap. ad vers. 17 et 19 quod significet quae apud hominem sunt, etiam mortua, constat ab illis quae prius de feris et bestiis aliquoties ostensa sunt, ut n. 45, 46, 142, 143, 246.

Arcana Coelestia 1
Passage 842

#842 "Et transire fecit Deus ventum super terram, et desederunt aquae": quod significent dispositionem omnium in suum ordinem, constat ex significatione "venti" in Verbo; omnes spiritus tam boni quam mali comparantur et assimilantur vento, etiam vocantur venti; per eandem vocem in lingna originali exprimuntur spiritus, per quam venti. In tentationibus, quae hic sunt "aquae quae desederunt," ut prius ostensum, sunt spiritus mali qui inundant, qui acervatim influunt cum suis phantasiis et excitant similes quae apud hominem; hi spiritus, seu hae phantasiae, cum disperguntur, dicitur in Verbo fieri per "ventum," et quidem per "ventum orientalem"; se habet res apud hominem qui in tentatione, cum turbae seu aquae tentationis cessant, sicut in communi, quod a pluri experientia scire datum, quod nempe mali spiritus in mundo spirituum se quandoque in cohortes consocient et sic turbas excitent, sed dispelluntur per alias cohortes spirituum a dextra utplurimum, sic a plaga orientali, alluentes, qui illis tantum metum et terrorem incutiunt ut nihil cogitent quam de fuga; tunc qui se consociarunt, dispergantur in omnes plagas et sic dissolvuntur societates spirituum male confarctae: cohortes spirituum qui male: ita dispergunt, vocantur "ventus orientalis"; praeter quod innumeri aliis modis dissipentur, qui etiam "venti orientales" sunt, de quibus, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus. Cum ita dispersi sunt mali spiritus, tunc post tarbam seu turbulentum statum oritur quasi serenum, seu silentium: similiter se habet cum homine qui in tentatione; is dum in tentatione est, inter turbam talium spirituum est; quibus abactis seu dispersis fit quasi serenum, quod principium est dispositionis omnium in ordinem. Antequam aliquid in ordinem redigitur, communissimum est quod primum in confusum quoddam quasi chaos redigantur, ita quae male cohaerent, dissociantur, quae cum dissociata sunt, tunc disponit Dominus illa in ordinem; comparari hoc potest cum illis quae existunt in natura, ubi quoque omnia ei singula in confusum quoddam prius rediguntur antequam disponuntur; nisi procellae forent in atmosphaera quae dissiparent heterogenea, nusquam serenaretur aer, sed coacervarentur pestifera in perniciem: similiter in corpore humano, nisi omnia sanguinis tam heterogenea quam homogenea continue et per vices confluerent prius in unum cor et ibi confunderentur, liquida conglutinarentur in perniciem et nusquam singula disponerentur distincte ad suos usus: ita quoque se habet apud hominem regenerandum. Quod "ventus," in specie "ventus orientalis," nihil aliud significet quam dispersionem falsorum et malorum, seu quod idem est, malorum spirituum et geniorum, et dein dispositionem in ordinem, constare potest in Verbo; ut apud Esaiam, Disperges eos, et ventus auferet eos, et procella dissipabit eos; et tu exsuitabis in Jehovah, in Sancto Israelis gloriaberis, xli 16; ubi dispersio comparatur "vento," et dissipatio "procellae," quae est malorum; tunc qui regenerati "exsultabunt in Jehovah"; apud Davidem, Ecce reges se congregarunt, transiverunt una, ii viderunt, sic obstupefacti sunt, confusi sunt, festinarunt, terror apprehendit eos ibi, dolor sicut parturientis, per ventum orientalem confringes [naves Tarshishi], Ps. xiviii 5-8 [A.V. 4-7]; hic describitur terror et confusio in quo sunt ex "vento orientali"; descriptio haec ab illis quae fiunt in mundo spirituum, desumpta est, nam sensus internus Verbi illa involvit: apud Jeremiam, Ponet terram eorum in stuporem, sicut ventus orientalis dispergam eos coram hoste; cervice et non faciebus respiciam eos in die exitii eorum, xviii 16, 17; hic similiter "ventus orientalis pro dispersione falsorum. Similia repraesentantur per ventum orientalem, quo exsiccatum mare Suph, ut filii Israelis transirent, de quo in Exodo ita, Abduxit Jehovah mare Suph per ventum orientalem vehementem tota nocte, et posuit mare in siccum, et scissae sunt aquae, xiv 21; quod similia repraesentata sint per "aquas maris Suph" ac hic significata per "aquas diluvii," constat inde quod "Aegyptii" per quos mali repraesentati, submersi sint, et "filii Israelis" per quos regenerati, ut hic Noahus, transgressi; perque "mare Suph" sicut per "diluvium" damnatio ut et tentatio, ita per "ventum orientalem" dissipatio aquarum seu malorum damnationis, aut tentationis; ut quoque ex cantico Mosis postquam transgressi sunt, constat, Exod. xv 1-19, et apud Esaiam, Devovebit Jehovah linguam maris Aegypti, et agitabit manum Suam super flumen in vehementia venti Sui, percutietque illud in septem flumina, et viam faciet in calceis; tum erit semita reliquiis populi Ipsius qui residuus erit ab Asshure, quemadmodum fuit Israeli,...cum ascenderet e terra Aegypti, xi 15, 16; ubi "semita reliquiis populi residui ab Asshure" pro dispositione in ordinem.

Arcana Coelestia 1
Passage 843

#843 Vers. 2. Et obturati sunt fontes abyssi, et catarctae caeli, et inhibitus est imber e caelo significant quod tentatio cessavit: "fontes abyssi" mala quae voluntatis: "cataractae caeli" falsa quae intellectus: "imber" ipsam tentationem in genere.

Arcana Coelestia 1
Passage 844

#844 Ab hoc versu ad sextum agitur de primo statu hominis hujus Ecclesiae post tentationem; et quae in hoc versu, significant cessationem tentationis. Actum est prius de tentatione ejus quoad voluntaria, tum de tentatione ejus quoad intellectualia; quod cessaverit tentatio quoad voluntaria, significatur per quod "obturati sint fontes abyssi"; et quod quoad intellectualia, per quod "cataractae caeli"; quae quod talia significent, prius dictum et ostensum est cap. praec. vii ad vers. 11; et quod "imber" ipsam tentationem, etiam ibi vers. 12, quare iis confirmandis non amplius immorandum.

Arcana Coelestia 1
Passage 845

#845 Quod per "fontes abyssi" significetur tentatio quoad voluntaria, et per "cataractas caeli" tentatio quoad intellectualia, causa est quia voluntarium hominis est quod agitur ab inferno, non ita intellectuale nisi immersum sit cupiditatibus quae sunt volantatis; mala quae voluntatis sunt quae damnant hominem et detrudunt eum ad infernum, non ita falsa nisi copulata sint malis, tunc unum sequitur alterum; ut constare potest a permultis qui in falsis sunt et usque salvantur; sicut plurimi ex gentibus qui in charitate naturali vixerunt et in misericordia; tum Christiani qui ex simplicitate cordis crediderunt ipsa ignorantia et simplicitas excusat, quia in illis potest esse innocentia; aliter se habet cum illis qui confirmarunt se in falsis, et inde vita: falsi talem traxerunt ut renuant et respuant omne verum; quae vita prius vastatur, antequam aliquid veri et sic boni inseminari potest pejus autem se habet cum illis qui se in falsis confirmarunt ex cupiditatibus sic ut falsitates et cupiditates unam vitam constituerint; ii sunt qui se demergunt inferno: haec causa est quod tentatio quoad voluntaria significetur per "fontes abyssi," qui sunt inferna, et tentatio quoad intellectualia per "cataractas caeli," quae sunt nubes ex quibus imber.

Arcana Coelestia 1
Passage 846

#846 Vers. 3. Et recesserunt aquae de super terra, eundo et redeundo, et defecerunt aquae a fine quinquaginta et centum dierum. "Quod recesserint aquae de super terra, eundo et redeundo" significant fluctuationes inter verum et falsum: "quod defecerint aquae a fine quinquaginta et centum dierum" significant quod tentationes cessaverint: "quinquaginta et centum dies" significant hic, ut prius, terminum.

Arcana Coelestia 1
Passage 847

#847 Quod "recesserint aquae de super terra, eundo et redeundo" significent fluctuationes inter verum et falsum, constat ab illis quae dicta sunt, quod nempe "aquae diluvii" seu inundationes, quoad Noahum, significaverint tentationes, et quia hic agitur de primo statu post tentationem, "aquae recedentes eundo et redeundo" non aliud significare possunt quam fluctuationem inter vera et falsa: sed quomodo haec fluctuatio se habet, non sciri potest nisi sciatur quid tentatio; nam qualis tentatio, talis fluctuatio post tentationem; cum tentatio caelestis, tunc fluctuatio est inter bonum et falsum; cum tentatio spiritualis, est fluctuatio inter verum et falsum; cum tentatio naturalis, tunc fluctuatio est inter illa quae sunt cupiditatum et iis contraria; nam tentationes dantur plures, in genere sunt caelestes, spirituales, et naturales, quae minime confundendae sunt: caelestes tentationes non possunt esse nisi apud eos qui in amore in Dominum sunt; spirituales apud eos qui in charitate erga proximum; naturales sunt prorsus distinctae ab illis, nec sunt tentationes sed solum anxietates ex eo quod impugnentur naturales eorum amores, excitatae ab infortuniis, morbis et mala sanguinis et fluidorum corporis temperie. Ex his paucis aliquatenus sciri potest quid tentatio, nempe, angustia et anxietas ex illis quae repugnant amoribus; apud quos amor in Dominum est, quicquid impugnat amorem in Dominum, cruciatum intimum producit; hoc est tentatio caelestis: apud quos est amor erga proximum, seu charitas, quicquid impugnat hunc amorem, cruciatum conscientiae sistit; hoc est tentatio spiritualis: at vero naturales, quas perplurimi vocant tentationes, et dolores vocant morsus conscientiae, non sunt tentationes, sed modo anxietates ex eo quod amores eorum impugnentur; ut cum praevident et sentiunt se privari honore, bonis mundi, fama, voluptatibus, vita corporis, et similibus; sed usque aliquid boni solent producere: praeterea etiam tentationes dantur apud eos qui in charitate naturali sunt, ita apud haereticos quoscumque, gentiles, idololatras, ex iis quae impugnant eoram fidei vitam, quam caram habent; sed hae sunt angustiae aemulae tentationum spiritualium.

Arcana Coelestia 1
Passage 848

#848 Peractis tentationibus est quasi fluctuatio; et si tentationes spirituales sunt, est fluctuatio inter verum et falsum, quod etiam inde satis manifeste constare potest, quod tentatio sit principium regenerationis; omnis regeneratio ideo est ut homo novam vitam accipiat, seu potius ut vitam, et fiat homo ex nullo homine, seu vivus homo ex mortuo; quare cum vita ejus prior, quae solum est animalis, per tentationes destruitur, tunc non potest aliter quam post tentationem fluctuare inter verum et falsum; verum est novae vitae, falsum est veteris: nisi destruatur prior vita et tale fit, nequaquam semen spirituale potest inseminari, nam nulla est humus. Cum autem prior vita destructa est, et talis fluctuatio, tunc paene nihil scit quid verum et bonum, usque adeo ut vix sciat dari aliquid verum; sicut pro exemplo, cum cogitat de bonis charitatis, seu ut illa vocant, de bonis operibus, annon ex proprio illa possit iacere, et in proprio sit meritum, tunc ita in obscuro et tenebroso est, ut cum dicitur "ei quod ex semet, seu ex proprio, nemo facere bonum possit, minus aliquid mereri, sed quod omne bonum ex Domino et omne meritum sit Domini, nihil aliud possit quam obstupescere; similiter in omnibus reliquis quae sunt fidei, sed usque obscurum illud seu tenebrosum in quo est, sensim et per gradus illustratur. Regeneratio se prorsus habet, sicut cum homo nascitur infans, tunc in obscurissima vita est, fere nihil novit; quare tunc communia rerum primum influunt, quae per gradus distinctiora fiunt sicut communibus particularia insinuantur, porro particularibus singularia; ita communia a singularibus illustrantur ut sciat non modo quod sint sed etiam qualia sunt: ita se habet cum omni qui emergit ex tentatione spirituali: similis status quoque est eorum in altera vita qui in falsis fuerunt, et vastantur. Hic status vocatur fluctuatio et describitur hic per "aquas recedentes eundo et redeundo."

Arcana Coelestia 1
Passage 849

#849 Quod "defecerint aquae a fine quinquaginta et centum dierum" significent quod tentationes cessaverint, exinde nunc manifeste sequitur: quod "quinquaginta et centum dies" significent terminum, constat ab illis quae in cap. praec. ad vers. 24 de eodem numero dicta sunt; ita hic terminum fluctuationis et [principium] novae vitae.

Arcana Coelestia 1
Passage 850

#850 Vers. 4. Et quievit arca in mense septimo, in septimo decimo die mensis, super montibus Ararat. "Quod quieverit arca" significat regenerationem: "mensis septimus" sanctum: "septimus decimus dies mensis" significat novum: "montes Ararat" lumen.

Arcana Coelestia 1
Passage 851

#851 Quod "quieverit arca" significet regenerationem, constare potest ex eo quod "arca" significet hominem hujus Ecclesiae et omnia quae in illa, quae apud illum hominem, ut prius multis ostensum est; cum itaque arca "quiescere" dicitur, est quod hic homo regeneretur: ex serie sensus litterae quidem involvi videtur, quod per "quiescere arcam" significetur quod fluctuationes post tentationem, de quibus in vers. praec., cessaverint, sed fluctuationes, quae sunt dubia et obscuritates de veris et bonis, non cessant ita sed diu perstant, ut quoque ex sequentibus constabit; inde constat quod continua alia in sensu interno sint; quae quia arcana, hic licet aperire, nempe quod homo spiritualis, postquam sustinuit tentationes, similiter fiat quies Domini sicut homo caelestis; tum quoque quod similiter fiat septimus, non "dies septimus" ut homo caelestis, sed "mensis septimus"; de homine caelesti, quod sit quies Domini seu sabbatum et quod sit septimus dies, videatur n. 84-88; sed quia differentia est inter hominem caelestem et hominem spiritualem, illius quies exprimitur in lingua originali per vocem quae significat sabbatum, hujus autem quies per vocem aliam, ex qua nominatus Noah, qui proprie est quies.

Arcana Coelestia 1
Passage 852

#852 Quod "mensis septimus" significet sanctum, constat abunde ab illis quae prius ostensa sunt n. 84-87, 395, 716; sanctum hic correspondet illis quae cap. ii vers. 3 de caelesti homine dicta, quod "septimus dies sanctificatus, quia quievit in illo Deus."

Arcana Coelestia 1
Passage 853

#853 Quod "septimus decimus dies" significet novum, constat ab illis quae de eodem numero dicta et ostensa sunt cap. praec. vii ad vers. 11, n. 755, ubi significat principium; omne principium est novum.

Arcana Coelestia 1
Passage 854

#854 Quod "montes Ararat" significent lumen, constare potest a significatione "montis" quod sit bonum amoris et charitatis, n. 795, et a significatione "Ararat," quod est lumen et quidem lumen regenerati. Lumen novum seu primum regenerati nusquam existit a cognitionibus veritatum fidei, sed ex charitate; se enim habent veritates fidei sicut radii lucis, amor seu charitas sicut flamma; lumen in regenerando non est ex veritatibus fidei, sed ex charitate; ipsae veritates fidei sunt radii luminis inde; ita constat quod "montes Ararat" significent tale lumen: hoc lumen est primum lumen post tentationem, quod quia primum, est obscurum, et vocatur lumen, non lux.

Arcana Coelestia 1
Passage 855

#855 Ex his nunc constare potest quid haec quae in hoc versu, in sensu interno significant, nempe, quod homo spiritualis sit quies sancta, ex novo lumine intellectuali quod charitatis; haec cum mirabili varietate et in jucundo ordine ita percipiuntur ab angelis ut si homo potuisset solum in una tali idea esse, millia et millia in multiplici serie forent, quae intrarent et afficerent, et quidem talia quae nusquam potuissent describi: tale est Verbum Domini ubivis in sensu interno, tametsi appareat in sensu litterae ut rude historicum, sicut haec quae illa significent, quod "quievit arca in mense septimo, 1in septimo decimo die mensis, super montibus Ararat." @1 I has et, but cap., 850 and Heb. have in.$

Arcana Coelestia 1
Passage 856

#856 Vers. 5. Et aquae erant eundo et deficiendo usque ad mensem decimum; in decimo, in primo menis, apparuerunt capita montium. "Quod aquae essent eundo et deficiendo" significat quod falsa inciperent disparari: "mensis decimus" significat vera quae reliquiarum: "quod in primo mensis apparuerint capita montium" significant vera fidei quae tunc videri coeperunt.

Arcana Coelestia 1
Passage 857

#857 Quod "aquae essent eundo et deficiendo" significet quod falsa inciperent disparari, constat ex ipsis verbis et ex illis quae mox prius vers. 3 dicta, ubi dicitur quod "aquae recesserint eundo et redeundo," hic autem quod "aquae essent eundo et deficiendo"; per haec sicut per illa significantur fluctuationes inter verum et falsum, sed hic quod fluctuationes istae diminuerentur. Se habent fluctuationes post tentationem, ut dictum, quod non sciat homo quid verum; sed ut per gladus cessant, ita lux veritatis apparet; causa inde est quo quamdiu homo est in tali statu, non operari possit internus homo, hoc est, Dominus per internum, in externum; in interno sunt "reliquiae quae sunt affectiones boni et inde veri, de quibus prius; in externo sunt cupiditates et inde falsitates; quamdiu externa haec non domata et exstincta sunt, non patet via bonis et veris ab interno, hoc est, per internum a Domino: tentationes ideo quoque sunt ut externa hominis domentur et sic obsequiosa reddantur internis; quod cuivis constare potest ex eo ut primum impugnantur et franguntur hominis amores ut in infortuniis, morbis, aegritudinibus animi, tunc cessare incipiunt ejus cupiditates, quibus cessantibus incipit pia loqui; ut primum autem redit ad pristinum statum, dominatur externus homo et vix cogitat de illis; similiter in ultima mortis hora, cum corporea exstingui incipiunt: ex quibus quisque videre potest quid internus homo, et quid externus, tum quid reliquiae, ut et quomodo cupiditates et voluptates quae sunt externi hominis, impediunt quin Dominus per internum hominem operari possit: inde quoque cuivis patet quid etiam tentationes, seu dolores interni qui vocantur morsus conscientiae, efficiunt; ut nempe externus homo obsequia praestet interno; obsequium hominis externi nihil aliud est quam quod affectiones boni et veri non impediantur, resistantur et suffocentur a cupiditatibus et inde falsitatibus; cessationes cupiditatum et falsitatum hic describuntur per "aquas quae sunt eundo et deficiendo."

Arcana Coelestia 1
Passage 858

#858 Quod "mensis decimus" significet vera quae sunt reliquiarum, constat a significatione "decem," quod sint reliquiae, n. 576, tum ex illis quae mox supra de reliquiis apud internum hominem dicta sunt.

Arcana Coelestia 1
Passage 859

#859 Quod "in primo mensis apparuerint capita montium" significent vera fidei quae tunc videri incipiunt, constat a significatione "montium," n. 795, quod sint bona amoris et charitatis; haec capita tunc videri incipiunt, cum homo regeneratur, et donatur conscientia et per illam charitate: qui putat se videre "capita montium," seu vera fidei aliunde quam ex bonis amoris et charitatis, prorsus fallitur; absque illis Judaei et profani gentiles possunt similiter videre. "Capita montium" sunt prima lucis quae apparent.

Arcana Coelestia 1
Passage 860

#860 Ex his constare quoque potest quod omnis regeneratio procedat a vespera ad mane, ut capite primo Geneseos sexies dicitur ubi de regeneratione hominis agitur; vespera hic describitur vers. 2, 3, mane vers. 4, 5, hic, quod primum lucis seu mane hujus status, per quod "apparerent capita montium."

Arcana Coelestia 1
Passage 861

#861 Vers. 6. Et factum a fine quadraginta dictum, et aperuit Noah fenestram arcae, quam fecit. "Factum a fine quadraginta dierum" significat durationem prioris status et principium sequentis: "aperuit Noah fenestram arcae, quam fecit" significat statum alterum, cum vera fidei ei apparerent.

Arcana Coelestia 1
Passage 862

#862 Quod "factum a fine quadraginta dierum" significet durationem prioris status et principium sequentis, constat a significatione "quadraginta," n. 730, ubi quia agitur de tentatione, dicitur "quadraginta dies et quadraginta noctes" et significavit durationem tentationis; hic quia de statu post tentationem agitur, dicitur "quadraginta dies," non autem noctes; causa est quia nunc charitas incipit apparere, quae in Verbo comparatur diei et vocatur dies; at fides quae praecedit nondum ita juncta charitati, comparatur nocti et vocatur nox, sicut in cap. 1 vers. 16, et alibi in Verbo. Fides quoque "nox" in Verbo inde appellatur, quia lucem suam accipit a charitate, sicut luna a sole; quare etiam fides comparatur lunae et vocatur luna; et amor seu charitas comparatur soli et vocatur sol. Quadraginta dies, seu duratio quam significant, se refert tum ad illa quae praecedunt, tum ad illa quae sequuntur, quare dicitur "a fine quadraginta dierum"; ita significant durationem prioris status et principium hujus, de quo nunc agitur: hic nunc incohat descriptio secundi status hominis hujus Ecclesiae post tentationem.

Arcana Coelestia 1
Passage 863

#863 Quod "aperuit Noah fenestram arcae, quam fecit" significet statum alterum, cum vera fidei ei apparerent, constare Potest ab ultimis verbis versus praecedentis, quod "apparuerint capita montium," et de illorum significatione; tum a significatione "fenestrae," de qua prius, n. 655, quod sit intellectuale, proinde verum fidei, quod idem est; et ex eo quod hoc sit primum lucis. De intellectuali seu vero fidei, per "fenestram" significato, idem hic observandum quod prius, nempe quod nusquam aliquod verum fidei dari queat risi a bono amoris aut charitatis, sicut nusquam aliquod vere intellectuale nisi a voluntario; si removes voluntarium, nullum intellectuale est, ut prius aliquoties ostensum, ita si removes charitatem, nulla est fides: sed quia hominis voluntas est mera cupiditas, ne intellectuale seu verum fidei cupiditati ejus immergeretur, Dominus miraculose providit, et distinxit intellectuale ab hominis voluntario per medium quoddam quod est conscientia, cui charitas a Domino inditur; absque miraculosa hac providentia nusquam aliquis salvari potuisset.

Arcana Coelestia 1
Passage 864

#864 Vers. 7. Et emisit corvum, et exivit exeundo et redeundo, usque ad exsiccationem aquarum [de] super terra. "Quod emisit corvum, et exivit exeundo et redeundo" significant quod falsitates adhuc interturbarent; per "corvum" significantur falsitates; per "exire et redire" significatur status eorum, qui talis: "usque ad exsiccationem aquarum [de] super terra" significant dissipationem apparentem falsitatum.

Arcana Coelestia 1
Passage 865

#865 Quod "emisit corvum, et exivit exeundo et redeundo" significent quod falsitates adhuc interturbarent, constat a significatione "corvi" et a significatione "exire et redire," de quibus in sequentibus: describitur hic secundus status hominis regenerandi post tentationem, quando vera fidei, ut prima lucis, incipiunt apparere; qui status talis est quod falsitates jugiter interturbent, sic ut sit status qualis crepusculi 1 matutini dum adhuc obscurum ex nocte manet, quare hic significatur per "corvum": falsitates apud spiritualem hominem, imprimis antequam regeneratus est, se habent sicut densae maculae nubis; causa est quia nihil veri fidei potest scire nisi ex revelatis in Verbo, ubi omnia communiter dicta sunt; communia non sunt nisi quam maculae nubis; nam unumquodvis commune in se comprehendit mille et mille particularia, et unumquodvis particulare mille et mille singularia; particularium singularia sunt quae illustrant communia; haec nusquam ita revelata sunt homini, tam quod non describi possint quam quod non capi, ita non agnosci et credi, sunt enim contraria fallaciis sensuum in quibus homo, quas destrui non facile admittit: aliter prorsus se habet cum homine caelesti, qui habet perceptionem a Domino; ei possunt particularia et particularium singularia insinuari; ut exempli causa, quod verum conjugium sit unius viri et unius uxoris, et quod tale conjugium sit repraesentativum conjugii caelestis, proinde quod in tali conjugio possit esse felicitas caelestis, nusquam in conjugio viri cum pluribus uxoribus; homo spiritualis, qui ex Verbo Domini hoc scit, acquiescit et inde accipit conscientiam quod conjugium cum pluribus uxoribus sit peccatum; plus non novit: at homo caelestis percipit millia quae confirmant sic ut abhorreat matrimonium cum pluribus. Cum homo spiritualis modo communia scit, et ex communibus formatur ejus conscientia, et communia Verbi accommodata "sunt fallaciis sensuum, constat quod innumerae falsitates se adjungant, ut et se insinuent, quae non discuti possunt: hae falsitates hic significantur per "corvum, qui exivit eundo et redeundo." @1 crepusculus usually refers to "evening twilight." S. generally employs diluculus for "morning light," as in n. 883, 2405, 5579, etc.$

Arcana Coelestia 1
Passage 866

#866 Quod per "corvum" significentur falsitates, constare potest in genere ex illis quae prius de avibus dicta et ostensa sunt, quod significent intellectualia, rationalia et scientifica; et quod similiter opposita, quae sunt ratiocinia et falsa; illa et haec describuntur in Verbo per varias species avium; intellectualia vera per aves mites, pulchras et mundas; falsa autem per aves immites, impulchras, et immundas; et quidem secundum speciem veri et falsi; falsitates crassae et densae per "noctuas et corvos," per "noctuas" quia in tenebris noctis vivunt, per "corvos" quia colore sunt nigro; ut apud Esaiam, Noctua atque corvus habitabunt in ea, xxxiv 11; ubi agitur de Ecclesia Judaica, quod ibi nihil nisi falsitates, quae etiam describuntur per "noctuam et corvum."

Arcana Coelestia 1
Passage 867

#867 Quod per "exire et redire" significetur status earum 1, qui talis, constat ex falsitatibus quae apud hominem cum in statu primo et secundo post tentationem, quod nempe ita falsa volitent ut exeant et redeant, ex causa, de qua prius, quod solum in communissimorum cognitione sit et esse possit, in quae influunt phantasiae ex corporeis, sensualibus, et mundanis, quae non concordant cum veritatibus fidei. @1 T. alters to eorum, as in 864, but earum may refer to the falsitates of proceding [ ].$

Arcana Coelestia 1
Passage 868

#868 "Usque ad exsiccationem aquarum [de] super terra": quod significent dissipationem apparentem falsitatum, constat ex statu hominis cum regeneratur: "hodie nullus non credit quod mala et falsa apud hominem prorsus discutiantur et aboleantur cum regeneratur, sic ut cum regeneratus est nihil mali et falsi remaneat, ita ut mundus sit et justus, sicut abstersus et ablutus aquis; sed hoc est falsissimum; nusquam unicum malum aut unicum falsum discutitur ita ut aboleatur, sed omne quodcumque ab infantia hereditario imbuit et actualitate acquisivit, remanet, sic ut homo, tametsi regeneratus est, non sit nisi malum et falsum, quod animabus post mortem ad vivum ostenditur; quod etiam inde satis manifeste constare potest quod nihil boni et nihil veri sit homini nisi a Domino, et quod omne malum et falsum homini a proprio, et quod homo, ut et spiritus, immo angelus, si vel minime relinquitur sibi, ruat ex se ad infernum; quare etiam in Verbo dicitur quod caelum 1 non sit purum; hoc angeli agnoscunt, et qui non agnoscit, is inter angelos non esse potest; est sola Domini Misericordia quae liberat eos, immo quae extrahit eos et detinet ab inferno ne illuc ex semet ruant; quod detineantur a Domino ne ruant in infernum, manifeste percipiunt angeli, quodammodo etiam spiritus boni; spiritus autem mali, sicut homines, hoc non credunt, sed iis multoties ostensum est; de quibus ab experientia, ex Divina Domini Misericordia, dicetur in sequentibus. [2] Cum itaque status hominis talis est quod nusquam aliquod malum et falsum ita discuti possit ut aboleatur, quia in malo et falso consistit ejus vita propria, Dominus, ex Divina Misericordia, dum regenerat hominem, per tentationes mala ejus et falsa ita domat ut quasi mortua appareant; tametsi non mortua sunt, solum domata ne repugnare possint ita bonis et veris quae a Domino; tum quoque Dominus per tentationes novam facultatem dat recipiendi bona et vera, donando hominem ideis et affectionibus boni et veri ad quae mala et falsa possint flecti; et insinuando communibus ejus, de quibus prius, particularia, et his singularia, quae apud hominem recondita sunt et quae homo prorsus nescit, nam intra ejus captus et perceptionis sphaeram sunt; quae talia sunt ut pro receptaculis seu vasis inservire possint, ut iis a Domino insinuari queat charitas, et huic innocentia; per quorum mirabilem temperaturam apud hominem, spiritum et angelum, iridis species repraesentari potest, quare iris signum foederis facta est, cap. ix 12-16; de qua, ex Divina Domini Misericordia, ibi. Cum ita formatus est homo, tunc dicitur regeneratus, remanentibus usque omnibus ejus malis et falsis, tum etiam conservatis omnibus ejus bonis et veris; qui malus est, ejus omnia mala et falsa, prorsus sicut fuit in illis in vita corporis, in altera vita redeunt et vertuntur in phantasias et poenas infernales; qui autem bonus, omnes ejus status boni et veri, ut amicitiae, charitatis, et innocentiae, cum illorum jucundis et felicibus, immensum auctis et multiplicatis, in altera vita revocantur. Haec nunc sunt quae significantur per "exsiccationem aquarum," quae est dissipatio apparens falsitatum. @1 This seems to be from Job. xv 15; which S. learnt was not a book of the Word. $

Arcana Coelestia 1
Passage 869

#869 Vers. 8. Et emisit columbam a secum ad videndum, num diminutae sint aquae de super faciebus humi. Per "columbam" significantur vera et bona fidei apud regenerandum: "quod emiserit columbam a secum ad videndum" significant statum recipiendi vera et bona fidei: "num diminutae sint aquae" significant falsitates quae impediunt: "facies humi" sunt illa quae apud hominem Ecclesiae; "humus" dicitur quia primus status, cum homo fit Ecclesia.

Arcana Coelestia 1
Passage 870

#870 Quod per "columbam" significentur vera et bona fidei apud regenerandum, constat a significatione "columbae" in Verbo; imprimis a columba quae venit super Jesum cum baptizaretur, de qua apud Matthaeum, Baptizatus Jesus ascendit statim ex aqua, et ecce aperti sunt caeli, viditque spiritum Dei descendentem sicut columbam et venientem super Ipsum, iii 16, 17; et apud Joh. i 32; Luc. iii 21, 22; Marc. 1 10, 11; ubi "columba" non aliud significavit quam sanctum fidei, ipse "baptismus" regenerationem: inde, apud Ecclesiam novam quae exsurgeret verum et bonum fidei, quod accipiunt per regenerationem a Domino. Similia repraesentabant et involvebant "pulli columbarum" aut "turtures" quos in sacrificium et in holocaustum offerebant in Ecclesia Judaica; de quibus Lev. i 14 ad f.; v, 7-10; xii 6; xiv 21, 22; xv [14], 15, 29, 30; Num. vi 10, 11; Luc. ii 22 (x)24; quod constare potest a singulis illis locis; quod talia significaverint, unusquisque comprehendere potest solummodo ex eo quod non potuissent quin aliquid repraesentarent; si nihil, foret inane quid et nusquam aliquid Divinum; externum Ecclesiae est quoddam inanimatum, sed vivit ab interno, et internum a Domino. [3] Quod "columba" in genere intellectualia fidei significet, etiam constat apud Prophetas, ut apud Hosheam, Erit Ephraim sicut columba stolida, non cor, Aegyptum vocarunt, Assyriam abiverunt, vii 11: apud eundem, Ephraim, pavebunt sicut volucris ex Aegypto, et columba e terra Assyriae, xi 11; ubi "Ephraim" pro intelligente, "Aegyptus" pro sciente, "Assyria" pro rationali, "columba" pro illis quae sunt intellectualium fidei, ubi etiam de regeneratione Ecclesiae spiritualis agitur: apud Davidem, Jehovah, ne des ferae animam turturis, Ps. (x)lxxiv 19; "fera" pro illis qui sunt nullius charitatis, "anima turturis" pro vita fidei. Videantur quae prius n. 40, 776, de avibus dicta et ostensa sunt, quod nempe significent intellectualia, et quidem quod aves mites, pulchrae, mundae, et utiles, intellectualia vera et bona; at immites, deformes, immundae et inutiles, opposita, nempe falsa, ut "corvus," qui hic opponitur "columbae."

Arcana Coelestia 1
Passage 871

#871 "Quod emiserit columbam a secum ad videndum": quod significent statum recipiendi vera et bona fidei, constare a serie rerum, tum a sequentibus, potest, ubi de tribus statibus regenerationis hujus hominis post tentationes agitur, significatis per quod "ter" emiserit columbam: hic proxime involvunt verba explorationem ejus, nam dicitur quod emiserit columbam a secum "ad videndum," nempe, ut sequitur, "num diminutae sint aquae," hoc est, num falsitates adhuc tantae essent ut bona et vera fidei recipi possent 1; sed exploratio nulla est apud Dominum, quia omnia et singula novit; quare in sensu interno non significant explorationem, sed statum, et hic primum statum, quando adhuc falsitates impedirent, quae significantur per verba "num diminutae sint aquae." @1 T. i non, but this seems unnecessary, for tantae means of such measure, either great or small.$

Arcana Coelestia 1
Passage 872

#872 Quod "facies humi" sint illa quae apud hominem Ecclesiae, et quod "humus" dicatur, quia est primus status cum homo fit Ecclesia, constat a significatione humi, de qua prius, quod sit homo Ecclesiae, qui tunc "humus" appellatur cum ei inseminari possunt bona et vera fidei; prius vocatur "terra"; sicut in primo capite Geneseos, ubi antequam homo factus caelestis, de illo praedicatur terra, at cum factus caelestis, capite secundo, de illo praedicatur humus et ager; similiter in hoc capite. Solum ex voce "terra" et voce "humus," conspici potest quid significatur in sensu interno, non solum hic sed etiam ubivis in Verbo: per "humum" in sensu universali significatur Ecclesia, et quia Ecclesia, etiam significatur homo Ecclesiae, nam, ut prius dictum, unusquisque homo Ecclesiae est Ecclesia.

Arcana Coelestia 1
Passage 873

#873 Vers. 9. Et non invenit columba quietem volae pedis sui, et falsa est ad illum ad arcam, quia aquae super faciebus totius terrae, et emisit manum suam, et accepit illam, et induxit illam ad se in arcam. "Quod non invenerit columba quietem volae pedis sui" significat quod nihil boni et veri fidei adhuc potuisset radicem figere: "quod reversa ad illum ad arcam" significat bonum et verum apparens quasi fidei apud eum: "quia aquae super faciebus terrae" significat falsitates quod adhuc superfluerent: "emisit manum suam" significat potentiam ejus propriam: "et accepit illam et adduxit illam ad se in arcam" significat quod ex semet bonum faceret et verum cogitaret.

Arcana Coelestia 1
Passage 874

#874 Hic describitur primus status regenerationis hominis hujus Ecclesiae post tentationem, qui communis est omnibus qui regenerantur; nempe, quod putent ex semet bonum facere et verum cogitare, et quia adhuc in obscurissimo sunt, etiam Dominus relinquit iis ita opinari: sed usque omne bonum quod faciunt et omne verum quod cogitant, cum in tali opinione sunt, quae falsa non est bonum et verum fidei; nam quicquid homo ex semet producit, non potest esse bonum quia a semet, qui est fons impurus et immundissimus; a fonte impuro et immundissimo nusquam potest bonum exire, cogitat enim semper de merito et justitia sui; quidam adhuc plus, contemnunt prae se alios, sicut Dominus docet Luc. xviii 9-14; alii aliter; propriae cupiditates se admiscent ita ut appareat extus sicut bonum et usque intus est spurcum; quare bonum quod in hoc statu facit homo, non est bonum fidei. Similiter se habet cum vero quod cogitat, tametsi verissimum foret quod cogitat, usque quamdiu ex proprio, est in se quidem verum fidei, sed ei bonum fidei non in est; omne verum ut sit verum fidei, ei bonum fidei a Domino inesse debet, tunc primum fit bonum et verum.

Arcana Coelestia 1
Passage 875

#875 Quod "non invenit columba quietem volae pedis sui" significet quod nihil boni et veri fidei adhuc potuisset radicem figere, constat a significatione "columbae," quod sit verum fidei, tum a significatione "quietis volae pedis," quod sit radicem figere; quod radicem non possit figere, causa in sequentibus dicitur, nempe quod falsitates adhuc superfluerent: sed quomodo hoc se habet, non intelligi potest nisi sciatur quomodo fit regeneratio hominis spiritualis; [2] apud hunc hominem cognitiones fidei ex Verbo Domini, seu ex doctrinalibus inde, quae Antiqua Ecclesia habuit ex revelatis Antiquissimae Ecclesiae, implantandae memoriae ejus, et inde mens ejus intellectualis instruenda; sed quamdiu ibi falsitates superfluunt, non possunt vera fidei, utcumque inseminata, radicari; haerent solum superficie tenus seu in memoria; nec fit humus apta antequam falsitates discussae sunt ut non appareant, ut prius dictum est; [3] ipsa humus apud hunc hominem praeparatur in mente ejus intellectuali, quae dum praeparata est, tunc a Domino insinuatur bonum charitatis, inde conscientia, ex qua dein agit, hoc est, per quam Dominus operatur bonum et verum fidei: ita distinguit Dominus intellectuali hujus hominis ab ejus voluntariis, sic ut nusquam uniantur; quae si unirentur, non potuisset non in aeternum perire; [4] apud hominem Antiquissimae Ecclesiae unita fuerunt voluntaria intellectualibus, ut quoque sunt apud angelos caelestes; sed apud hominem hujus Ecclesiae non unita sunt, nec apud hominem spiritualem uniuntur; apparet usque sicut bonum charitatis quod facit, quasi sit ex ejus voluntate, sed est solum apparentia et fallacia; omne bonum charitatis quod facit, est solius Domini non per voluntatem, sed per conscientiarn; si Dominus vel tantillum remitteret ut homo ex voluntate propria ageret, pro bono faceret malum ex odio, vindicta et crudelitate; [5] similiter se habet cum vero quod homo spiritualis cogitat et loquitur, nisi ex conscientia et sic ex bono Domini cogitaret et loqueretur, nusquam aliter posset cogitare et loqui verum quam diabolica turba, cum se lucis angelos fingunt: haec clarissirne patent m altera vita. Ex his constat quomodo fit regeneratio, et quid sit regeneratio spiritualis hominis; scilicet quod sit separatio partis ejus intellectualis a voluntaria per conscientiam quae a Domino in intellectuali ejus parte formatur, ex qua quod fit, apparet sicut quod ab ejus voluntate, sed est a Domino.

Arcana Coelestia 1
Passage 876

#876 Quod "reversa ad illum ad arcam" significet bonum et verum apparens quasi fidei, ex illis quae dicta sunt, constat, tum ex quae sequuntur: "reverti ad arcam" in sensu interno non significat liberationem, sed "emitti ab arca et non redire," ut constat ab illis quae sequuntur, ut vers. 12, quod "emiserit columbam, et non addiderit redire ad iilum amplius"; tum a vers. 15 et 16, quod "jussus exire ab arca," et a vers. 18, quod "exiverit." "Arca" significat statum ejus ante regenerationem, in qua cum fuit, in captivitate aut in carcere fuit, obsessus undique a malis et falsis, seu ab "aquis diluvii"; quare "quod reversa ad illum ad arcam" significat quod bonum et verum per "columbam" intellectum rursus ad illum rediret; quicquid boni homo ex semet facere putat, hoc ad illum redit, nam spectat ipsum; vel facit illud ut coram mundo appareat, vel ut coram angelis, vel ut mereatur caelum, vel ut maximus sit in caelo; talia proprio et unicuivis ejus ideae insunt, tametsi appareat in externa forma sicut bonum et verum fidei; bonum et verum fidei est intus bonum et verum ab intimis, hoc est, per intima hominis a Domino influit omne bonum et verum fidei; at cum a proprio seu ex merito, tunc interiora sunt spurca, et exteriora apparent munda prorsus sicut putida meretrix quae facie apparet venusta; aut sicut Aethiops vel potius Aegyptiorurn mumia candida veste circam induta.

Arcana Coelestia 1
Passage 877

#877 Quod "aquae super faciebus terrae" significent falsitates quod adhuc superfluerent, constat" a significatione "aquarum diluvii," quod sint falsitates, ut prius satis ostensum est, ita ex ipsis verbis.

Arcana Coelestia 1
Passage 878

#878 Quod "emiserit manum suam significet potentiam ejus propriam et quod "acceperit illam, et induxerit illam ad se in arcam" significet quod ex semet bonum faceret et verum cogitaret, constat a significatione "manus" quod sit potentia, ita hic quod sit potentia propria ex qua; "emittere enim manum, et accipere columbam, et inducere ad se" est sibi applicare et tribuere verum per columbam intellectum. Quod per manum significetur potentia 1, tum potestas, et inde confidentia, constat a multis in Verbo; ut apud Esaiam, Visitabo super fructum magnitudinis cordis regis Asshuris,... quia dixit, In potentia manus meae feci, et in sapientia mea, quia intelligens sum, x ,] 13; ubi manifeste "manus" pro potentia propria cui tribuerit, quare visitatio super eum: apud eundem, Moabus expandet manus in medio sui, quemadmodum expandit natans ad natandum, et humiliabit superbiam ejus, cum cataractis 2 manuum ejus, xxv 11; "manus" pro potentia propria, ex praeeminentia sui prae aliis, ita ex superbia: apud eundem, Habitatores eorum breves manu, consternati sunt, et pudore affecti, xxxvii 27; "breves manu" pro quod nullius potentiae: apud eundem, Num dicet lutum figulo suo, Quod facis? et opus tuum, Non manus ei? xlv 9; "non manus ei" pro quod ei nulla potentia: apud Ezechielem, Rex lugebit, et princeps induetur stupore, et manus populi terrae perturbabuntur, vii 27; "manus" pro potentiis: apud Micham, Vae cogitantibus iniquitatem, et operantibus malum super cubilibus suis, quod in luce mane faciunt id, et quoniam est pro deo manus eorum, ii 1; "manus" pro potentia propria cui sicut suo deo confidunt: apud Zachariam 3, Vae pastori nihili, deserenti gregem; gladius super brachium ejus, et super oculum dextrae ejus; brachium ejus arescendo arescet, et oculus dextrae ejus caligando caligabit, xi 17. [3] Quia "manus" significant potentias, ideo mala et falsa hominis in Verbo passim vocantur "opera manuum eorum"; mala sunt ex proprio ejus voluntatis, falsa ex proprio ejus intellectus; quod mala et falsa inde, constare satis potest ex natura proprii hominis, quod non sit nisi malum et falsum: de natura proprii quod talis, videantur quae prius, n. 39, 41, 141, 150, 154, 210, 215. Quia "manus" significant in genere potentiam, ideo Jehovae seu Domino in Verbo multoties tribuuntur manus, et ibi per manus in sensu interno intelligitur Omnipotentia; ut apud Esaiam, Jehovah, exaltata est manus Tua, xxvi 11; pro Potentia Divina: apud eundem, Jehovah extendit manum Suam,... omnes consumuntur, xxxi 3; pro Potentia Divina: apud eundem, Super opus manuum Mearum praecipite Mihi,... Manus Meae expanderunt caelos, et omni exercitui eorum praecepi, xlv 11, 12; pro Potentia Divina; regenerati vocantur saepe in Verbo "opus manuum Jehovae": apud eundem, Manus Mea fundavit terram, et dextra Mea palmo mensa est caelos, xlviii 13; "manus et dextra" pro Omnipotentia: [4] apud eundem, Num abbreviata est manus Mea, ut non sit redemptio? et num non in Me potentia ad eripiendum? l 2; pro Potentia Divina: apud Jeremiam, Eduxisti populum Tuum Israelem e terra Aegypti per signa et portenta, et per manum fortem et per brachium extensum, xxxii 17, 21; pro Potentia Divina; ubi in vers. 17, "potentia"; in vers. 21, "manus." Quod "per manum fortem et per brachium extensum educti sint ex Aegypto" saepius dicitur: apud Ezechielem, Sic dixit Dominus Jehovih, In die quo elegi Israelem, et sustuli manum Meam semini domus Jacobi, et notus factus sum iis in terra Aegypti:... sustuli manum Meam illis, ad educendum eos e terra Aegypti, xx 5, 6, 23: apud Mosen, Vidit Israel manum magnam quam fecit Jehovah in Aegyptios, Exod. xiv 31. [5] Quod per "manum" significetur potentia, ex his nunc manifeste patet; immo in tantum manus significavit potentiam, ut quoque repraesentativum factum, ut constat a miraculis quae facta sunt in Aegypto, quod Mosi mandatum ut extenderet baculum aut manum et sic fierent; ut, Moses extendit manum et facta est grando super Aegyptum, Exod. ix 22, 23; Moses extendit manum et factae tenebrae, Exod. x 21, 22; Moses extendit manum et baculum super mare Suph et exsiccabatur; et extendit manum et reducebatur, Exod. xiv 21 4, 27; nemo cui aliqua mens vere cogitandi, potest credere quod aliquid potentiae fuerit in manu aut in baculo Mosis; sed quia sublatio et extensio manus significavit Potentiam Divinam, etiam repraesentativum factum est in Ecclesia Judaica; [6] similiter cum Josua extenderet lanceam, de qua ita, Jehovah dixit, Extende lanceam quae in manu tua ad Ajam, quia in manum tuam dabo illam; cum extendit Josua lanceam quae in manu,... venerunt in urbem, ceperunt eam,... et Josua non reduxit manum qua extendit lanceam, usque dum devoverit omnes habitatores Ajae, Jos. viii 18, ,] 26; exinde quoque constat quomodo se habent repraesentativa quae fuerant externa Ecclesiae Judaicae; inde quoque quale est Verbum, ut illa quae in externo ejus sensu sunt, non appareant sicut forent repraesentativa Domini et regni Ipsius, ut hic quod "extenderent manum," et similiter omnia reliqua, quae nusquam patent quod talia sint dum mens tenetur solum in historicis litterae: patet inde quoque quantum Judaei a vero intellectu Verbi et rituum Ecclesiae recesserint, dum modo in externis omnem cultum posuerint, immo eousque ut tribuerint baculo Mosis et lanceae Josuae potentiam, cum tamen in illis non plus potentiae fuit quam in ligno, sed quia significabant Omnipotentiam Domini, et haec in caelo tunc intellecta cum extenderent ex mandato manum aut baculum, inde signa et miracula; similiter quod, Cum Moses super vertice collis elevaret manus, quod Josua victor esset; et cum remitteret, quod victus; et quod ideo sustentarent manus ejus, Exod. xvii 9-13: [7] similiter quod imponerentur manus cum consecrabantur, ut a populo Levitis, Num. viii 9, 10, 12; Josuae a Mose, cum loco ejus substitueretur, Num. xxvii 18, 23; ut sic daretur potentia: inde ritus hodie quoque inaugurandi et benedicendi per impositionem manuum. In quantum manus significabat et repraesentabat potentiam, constare potest ex Uzzah et Jeroboamo, de quibus haec in Verbo; "De Uzzah, quod emiserit in arcam Dei (manum) et prehenderit illam; quare mortuus," ii Sam. vi 6, 7; "arca" repraesentabat Dominum, ita omne sanctum et caeleste; quod "Uzzah emiserit in arcam" repraesentabat potentiam propriam, seu proprium hominis, quod quia profanum, non legitur manus sed usque intelligitur, ex causa ne perciperetur ab angelis tale profanum quod tetigisset sanctum, et "quia emisit, mortuus est." [8] De Jeroboamo, Factum, cum audivit verbum viri Dei, quod clamavit contra altare,... et emisit Jeroboam manum suam de super altari, dicendo, Prehendite illum; et arefacta est manus ejus quam emisit contra illum et non potuit reducere eam ad se,... dixit ad virum Dei, Precare quaeso facies Jehovae Dei tui,... ut revertatur manus mea ad me; et precatus est vir Dei facies Jehovae, et reversa est manus ejus ad eum, et facta sicut prius, 1 Reg. xiii 4-6; hic similiter per "emittere manum" significatur potentia propria, seu proprium, quod profanum, quod violare vellet sanctum per emissionem manus ad virum Dei, quare manus arefacta; sed quia idololatra erat nec profanare potuit, ut prius dictam, reversa est manus ejus. Quod "manus" significet et repraesentet potentiam, constare potest a repraesentativis in mundo spirituum; ibi brachium quoddam nudum quandoque in conspectum venit, in quo tantum robur ut confringere possit ossa et intimas medullas quasi in nihilum contundere, et inde tantus terror ut corde liquefiant; immo actualiter ei est tale robur. @1 A general study of S"s use of potentia and potestas suggests that potentia "ability" and potestas "the exercise of ability"; to borrow a comparison from physics the former is "potential," the latter "kinetic."$ @2 Heb. is [ ] "arvoth) "ambushes" which occurs only in this text. Sch. has obicibus. Sw. seems to have accepted the rendering of Tremellius, which may have arisen from confusion with [ ] "aruboth) windows, i.e., floodgates of heaven.$ @3 This ref. seems to be inserted accidentally, though we find later that brachium also signifies potentiam, while the Heb. for "arm" is used to mean power," as in Gen. xlix 24.$ @4 Ref. to baculus below suggests that vv. 15, 16 should have been inserted here. Possibly the printer omitted them.$

Arcana Coelestia 1
Passage 879

#879 Vers. 10, 11. Et exspectavit adhuc septem dies alios, et perrexit emittere columbam de arca. Et reversa est ad illum columba ad tempus vesperae; et ecce folium olivae decerptum in ore illius; et cogitare Noah quod diminutae aquae de super terra. "Quod exspectaverit adhuc septem dies" significat principium secundi status regenerationis; "septem dies" significant sanctum, quia nunc de charitate: "et perrexit emittere columbam de arca" significat statum recipiendi bona et vera fidei: "et reversa est ad illum columba ad tempus vesperae" significat quod pauxillum apparere inciperent; "tempus vesperae" est sicut in diluculo ante mane: "et ecce folium olivae decerptum in ore ejus" significant aliquantulum veri fidei; "folium" est verum; "oliva" est bonum charitatis; "decerptum" est quod verum fidei inde; "in ore ejus" est quod ostensum: "et cognovit Noah quod diminutae aquae de super terra" significant quod haec ita, quia falsitates non tantae, ut prius, quae impedirent.

Arcana Coelestia 1
Passage 880

#880 Quod "exspectavit adhuc septem dies" significet principium secundi status regenerationis, constare exinde potest quod per hoc, tempus quod intercedit inter primum statum (de quo in vers. mox praec. 8 et 9) 1, et hunc secundum (de quo hic in vers. 10 et 11), describatur; tempus illud quod intercedit, ut historice connexa sint, exprimitur per quod "exspectaverit." Quomodo secundus status regenerationis se habet, constare aliquantum potest ab illis quae dicta et ostensa sunt de primo statu, qui fuit quod nondum potuerint vera fidei radicem figere, ex eo quod falsitates impedirent; tunc primum vera fidei radicantur quando homo incipit agnoscere et credere; prius nondum radicata sunt; quae homo audit ex Verbo et memoria tenet, non est nisi inseminatio: sed radicatio nusquam incipit nisi cum homo bonum charitatis accipit et recipit; omne verum fidei radicatur a bono fidei, hoc est, a bono charitatis; se habet hoc sicut semen quod injicitur terrae; tempore quando adhuc hiems est, seu quando terra friget, tunc ibi quidem jacet, sed non radicem agit; ut primum vero calor solis, quod fit tempore primi veris, terram calefacit, tunc incipit semen radicem in se primum agere, et dein emittere in terram: similiter se habet cum semine spirituali quod implantatur; hoc nusquam radicatur antequam bonum charitatis quasi calefacit illud, tunc primum in se radicem agit quam dein producit. [2] Sunt tria apud hominem quae concurrunt et se uniunt, nempe naturale, spirituale, et caeleste; naturale ejus nusquam aliquam vitam accipit, nisi a spirituali, et spirituale nusquam nisi a caelesti, et caeleste a solo Domino, qui est ipsa Vita: sed ut adhuc plenior ejus idea capiatur, est naturale, receptaculum quod recipit, seu vas cui infunditur spirituale; et spirituale est receptaculum quod recipit, seu vas cui infunditur caeleste; ita per caelestia vita a Domino; talis est influxus. Caeleste est omne bonum fidei, apud hominem spiritualem est bonum charitatis; spirituale est verum, quod nusquam fit verum fidei nisi in illo sit bonum fidei, seu bonum charitatis, in quo est ipsa vita ex Domino: ut adhuc manifestius sciatur quomodo se habet, naturale hominis est quod faciat opus charitatis, hoc vel manu vel ore, sic per organa corporis; sed hoc in se est mortuum, non vivit nisi a spirituali quod in opere, et non vivit spirituale nisi a caelesti quod a Domino; inde dicitur opus bonum, nam nihil bonum nisi a Domino; [3] quia ita se res habet, unicuique constare potest quod in omni opere charitatis ipsum opus sit nihil nisi materiale quoddam, sed quod sit animatum, hoc habeat a vero fidei quod in opere; et porro quod verum fidei nec sit aliquid nisi inanimatum quoddam, sed quod sit vivum, hoc habeat a bono fidei; et quod bonum fidei non sit vivum nisi a solo Domino, Qui est ipsum Bonum et ipsa Vita: inde patet cur caelestes angeli non audire velint de fide, minus de opere, videatur n. 202, quia tam fidem quam opus derivant ex amore, et faciunt fidem ex amore, ipsumque opus fidei ex amore, sic ut iis evanescat tam opus quam fides, et remaneat solum amor et bonum inde, quorum in amore est Dominus: angeli illi quia tam caelestes ideas habent, distincti sunt ab angelis qui spirituales vocantur; ipsaque eorum cogitatio et loquela inde est multo incomprehensibilior cogitatione et loquela angelorum spiritualium. @1 Parentheses inserted.$

Arcana Coelestia 1
Passage 881

#881 Quod "septem" significent sanctum, quia nunc de charitate, constat a significatione "septem," de qua prius n. 395 et 716: septem hic quoque insertum est ut historice omnia cohaereant, nam septem, et septem dies, in sensu interno nihil nisi quam sanctitatem quandam adjiciunt quam secundus hic status habet a caelesti, hoc est, a charitate.

Arcana Coelestia 1
Passage 882

#882 "Et perrexit emittere columbam de arca": quod significet statum recipiendi bona et vera fidei, constat ab illis quae dicta sunt ad vers. 8, ubi similia fere verba sunt, sed cum differentia quod ibi dicatur quod "emiserit columbam a secum," ex causa de qua etiam ibi quod tunc operatus sit verum et bonum a semet, seu quod crediderit ex propria potentia, quod est "a secum."

Arcana Coelestia 1
Passage 883

#883 Quod "reversa est ad illum columba ad tempus vesperae" significet quod pauxillum apparere inciperent et quod "tempus vesperae" sit sicut in diluculo ante mane, constare similiter potest ab illis quae dicta sunt prius ad vers. 8, tum ab eo quod hic dicatur "tempus vesperae"; de vespera videantur quae dicta sunt in cap. 1 Gen., ubi sexies dicitur, quod "fuit vespera et fuit mane"; est "vespera" vox regenerationis, et quidem illius ejus status cum adhuc in umbra est, seu cum adhuc modo pauxillum ex luce apud eum appareat; ipsum mane describitur in vers. seq. 13 per quod "removit tectum arcae, et vidit." Quia "vespera" significabat diluculum ante mane, in Ecclesia Judaica toties mentio vesperae fit; tum ideo incoharunt sabbata et festa sua a vespera; ut et mandatum Aharoni ut accenderet lucernam sanctam "vespere," Exod. xxvii 21.

Arcana Coelestia 1
Passage 884

#884 "Et ecce folium olivae decerptum in ore ejus": quod significent aliquantulum veri fidei, quod "folium" sit verum, "oliva" sit bonum charitatis, "decerptum" quod verum fidei inde, "in ore ejus" quod ostensum, constat a significatione "olivae," et ex ipsis verbis elucet; et quod pauxillum, ex eo quod solum esset "folium."

Arcana Coelestia 1
Passage 885

#885 Quod" "folium" significet verum, constat passim a Verbo, ubi homo comparatur arbori, seu appellatur arbor; ibi "fructus" significant bonum charitatis, et "folium" verum inde; similiter etiam se habent; ut apud Ezechielem, Juxta fluvium ascendit super ripa ejus hinc et illinc omnis arbor cibi, cujus non decidit folium, nec consumitur fructus, in menses suos renascitur; quia aquae ejus e Sanctuorum ipsae exeuntes; et erit fructus ejus in cibum, et folium ejus in medicinam, xlvii 12; Apoc. xxii 2; ibi "arbor" pro homine Ecclesiae in quo regnum Domini, "fructus" pro bono amoris et charitatis, "folium" pro veris inde, quae ad instructionem generis humani et ejus regenerationem inserviunt, quare foliam dicitur esse "in medicinam": apud eundem, Nonne radices ejus evellet et fructum ejus succidet: et exarescet? onmia decerpta (folia) germinis ejus arescet, xvii 9; ibi de vite, seu de Ecclesia, vastata, cujus bonum quod est "fructus,, et "decerptum germinis" quod est verum, ita arescit: apud Jeremiam, Benedictus vir qui confidit in Jehovah;... erit sicut arbor plantata juxta aquas;... erit folium ejus viride, in anno caritatis 1 non erit sollicitus; et non recedet a faciendo fructum, xvii 7, 8; "folium viride" pro vero fidei, ita pro ipsa fide quae ex charitate; similiter apud Davidem, Ps. i 3: apud eundem prophetam, Non uvae in vite, nec ficus in ficu, et folium decidit, viii 13, "uvae in vite" pro bono spirituali, "ficus in ficu" pro bono naturali, "folium" pro vero, quod ita decidit; pariter Esai. xxxiv 4. Similia intellecta sunt per "ficum" quam Jesus vidit et ubi nihil invenit praeter "folia," quare arefacta, Matth. xxi 20; Mar. xi 13, 14; erat Ecclesia Judaica in specie per "ficum" hic intellecta, apud quam nihil boni naturalis amplius; sed doctrinale fidei seu verum quod apud eam conservatum, est "folium"; Ecclesia vastata talis est quod sciat verum sed non vult intelligere; similes sunt qui dicant se scire verum, seu quae fidei sunt, et nihil boni charitatis babent; sunt modo "folia ficus," et arescunt. @1 Sch. has siccitatis, which S. copies in A.E. 451; but Heb. [ ] (batsoreth) restraint, scarcity.$

Arcana Coelestia 1
Passage 886

#886 Quod "oliva" significet bonum charitatis, constat non solum a significatione "olivae," sed etiam a significatione "olei" in Verbo. Oleum olivae erat, praeter aromata, quo ungebantur sacerdotes et reges; et oleum olivae erat pro lucernis; de illo videatur, Exod. xxx 24; de hoc Exod. xxvii 20; causa quod oleum olivae adhiberetur ad unctiones et lucernas, erat quod repraesentabat omne caeleste, proinde omne bonum amoris et charitatis; oleum enim est ipsum essentiale arboris et quasi anima ejus, sicut caeleste aut bonum amoris et charitatis est ipsum essentiale seu ipsa anima fidei; inde repraesentatio. Quod "oleum" significet caeleste aut bonum amoris et charitatis, multis ex Verbo confirmari potest, sed quia hic nominatur oliva, solum aliqua loca confirmantia de oliva licet afferre; apud Jeremiam, Olivam virentem, pulchram fructu forma, vocavit Jehovah nomen tuum, xi 26; ubi ita appellatur Ecclesia Antiquissima seu caelestis, quae fundamentalis erat Ecclesiae Judaicae; quare omnia repraesentativa istius Ecclesiae spectabant caelestia, et per caelestia Dominum: [2] apud Hosheam, Ibunt rami ejus et erit sicut oliva honor ejus, et odor illi sicut Libani, xiv 7 [A.V. 6]; ubi de Ecclesia plantanda, cujus honor est "oliva," seu bonum amoris et charitatis, et "odor sicut Libani" est affectio veri fidei inde; "Libanus" pro cedris, quae significabant spiritualia seu vera fidei: apud Zachariam, Duae olivae juxta candelabrum, una a dextra lecythi et una juxta sinistram illius:... hi duo filii olei puri, stantes juxta Dominum totius terrae, iv 3, 11, 14; ubi "duae olivae" pro caelesti et spirituali, ita pro amore qui est Ecclesiae caelestis, et pro charitate quae est Ecclesiae spiritualis; hae sunt ad dextram et sinistram Domini; "candelabrum" significat hic, sicut repraesentabat in Ecclesia Judaica, Dominum; "lucernae" caelestia, ex quibus spiritualia sicut a flamma radii lucis seu lux: apud Davidem, Uxor tua, sicut vitis fructifera in lateribus domus tuae; filii tui sicut plantae olivarum, Ps. cxxviii 3; ubi "uxor sicut vitis" pro Ecclesia spirituali; "filii" pro veris fidei, quae vocantur "plantae olivarum" quia a bonis charitatis: apud Esaiam, Relinquentur in eo racemationes sicut decussio olivae, duae tresve baccae in capite rami, xvii 6; ubi de reliquiis apud hominem; "olivae" pro reliquiis caelestibus: apud Micham, Calcabis olivam, et non unges te oleo; et mustum, et non bibes vinum, vi 15: et apud Mosen, Vineas plantabis et coles, et vinum non bibes;... olivae erunt tibi in omni termino tuo, et oleo non unges te, Deut. xxviii 39, 40; ubi de abundantia doctrinalium de bonis et veris fidei quae, quia tales, rejiciebant. Ex his locis constare potest quod "folium" significet verum fidei, et "oliva" bonum charitatis; et quod similia significentur per "folium olivae, quod columba ferebat in ore," hoc est, quod nunc appareret apud hominem Antiquae Ecclesiae aliquantulum veri fidei ex bono charitatis.

Arcana Coelestia 1
Passage 887

#887 Quod "diminutae aquae de super terra" significent quod haec ita, quia falsitates non tantae, quae impedirent, constat a significatione eorundem verborum prius, vers. 8. Quod falsitates non tantae, ut prius, quae impedirent, in secundo statu, de quo hic agitur, ita se habet; quod omnes falsitates quas sibi acquisivit homo, remaneant sic ut non una aboleatur, ut prius dictum; sed cum regeneratur homo, sunt vera quae inseminantur, ad quae falsa flectuntur a Domino, et sic apparent quasi discussae; et quidem per bona quibus donatur.

Arcana Coelestia 1
Passage 888

#888 Vers. 12. Et exspectavit adhuc septem dies alios, et emisit columbam, et non addidit (x)redire ad illum amplius. "Exspectavit adhuc septem dies" significant principium tertii status; "septem dies" significant sanctum: "et emisit columbam" significat statum recipiendi bona et vera fidei: "quod columba non rediret ad illum amplius" significat statum liberum.

Arcana Coelestia 1
Passage 889

#889 Quod "exspectavit adhuc septem dies" significet principium tertii status; et quod "septem" significent sanctum, constat ex illis quae de secundo statu mox prius dicta sunt, ubi similia verba.

Arcana Coelestia 1
Passage 890

#890 "Et emisit columbam": quod significet statum recipiendi bona et vera fidei, similiter constat ab illis quae dicta sunt ad vers. 10, nam eadem verba sunt et idem sensus, solum quod ibi de secundo statu, hic de tertio agatur. Tertius status describitur per quod "columba non redierit," tum quod "Noah removerit tectum arcae"; demum quod "exiverit ex arca, quia arefactae facies humi, et exsiccata terra."

Arcana Coelestia 1
Passage 891

#891 Quod "columba non rediret ad illum amplius" significet statum liberum, inde nunc sequitur, et quidem ex eo quod columba, seu verum fidei, sicut ceterae aves, ut et bestiae, ita Noahus, non amplius in arca teneretur pro aquis diluvii; quamdiu in arca erat, status servitutis, seu status captivitatis aut carceris erat, agitantibus eum aquis diluvii seu falsis, qui status cum statu tentationis describitur in cap. praec. vers. 17, quod "aquae creverint et sustulerint arcam," et quod "elevata arca de super terra"; tum vers. 18 quod "corroboratae aquae, et iverit arca de super faciebus aquarum"; status ejus libertatis describitur, quod non solum exiverit ex arca Noahus, sed etiam omnia quae (x)cum illo fuerunt, in hoc capite vers. seq. 15;-18; ita omnium primum "columba," hoc est, verum fidei ex bono; nam omne liberum est ex bono fidei, hoc est, ex amore boni.

Arcana Coelestia 1
Passage 892

#892 Quando homo regeneratus est, tunc primum in statum libertatis venit; antea in statu servitutis fuit; servitus est cum imperant cupiditates et falsitates, libertas cum affectiones boni et veri; quod quomodo se habet, nusquam homo percipit quamdiu in statu servitutis est, sed tunc primum quando in statum libertatis venit: cum in statu servitutis est, hoc est, cum cupiditates et falsitates imperant, putat homo qui ab illis subjugatus est, quod in statu libertatis sit; sed crassa est falsitas, aufertur enim tunc a jucundo cupiditatum et voluptatum inde, seu a jucundo amorum suorum, et quia a jucundo, apparet ei sicut liberum; quisque dum a quodam amore ducitur, quocumque aufertur, dum sequitur, liberum putat; sed sunt diabolici spiritus, in quorum consortio et quasi torrente est, qui auferant eum; hoc putat homo liberrimum esse, et quidem in tantum ut credat, si privaretur hoc statu, quod in vitam miserrimam veniret, immo quod non in aliquam; et hoc non solum ex eo quod nesciat dari aliam vitam, sed etiam ex eo quod impressiones captaverit quod nemo in caelum venire possit nisi per miserias, paupertatem, et voluptatum privationes; sed quod hoc falsum sit, a plure experientia mihi scire datum est; de qua experientia, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus. [2] Homo nusquam in statum libertatis venit antequam regeneratus est et per amorem boni et veri ducitur a Domino; in quo statu cum est, tunc primum scire et percipere potest quid liberum, quia tunc quid vita, et quid vera vitae jucunditas, et quid felicitas; prius ne quidem scit quid bonum; id quandoque summum bonum vocat quod summum malum: qui in statu libertatis a Domino sunt, cum vident, magis cum sentiunt vitam cupiditatum et falsitatum, ita eam abhorrent sicut qui infernum ante oculos apertum vident: sed quia ignotissimum plerisque est quid vita libertatis, licet his paucis dicere quid sit, nempe quod vita libertatis, seu libertas, solummodo sit duci a Domino. Sed quia plura sunt quae obveniunt quin homo credere possit quod illa vita sit vita libertatis, tam quia tentationes subeunt, quae fiunt "ob causam ut liberentur a dominio spirituum diabolicorum, quam quia non aliud jucundum et bonum norunt quam cupiditatum ex amore sui et mundi; tum etiam quia falsam opinionem conceperunt de omnibus quae sunt vitae caelestis, quare non possunt per descriptiones ita erudiri quam per vivas experientias, ideo, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus 1 illas licet adducere. @1 For full explanation de libero hominis see n. 2870-2893.$

Arcana Coelestia 1
Passage 893

#893 Vers. 13. Et factum in primo et sexcentesimo anno, in principio in primo mensis, aruerunt aquae de super terra, et removit Noah tectum arcae, et vidit, et ecce arefactae sunt facies humi. "Quod factum in primo et sexcentesimo anno" significant terminum ultimum: "in principio in primo mensis" significant terminum primum: "aruerunt aquae de super terra" significant quod falsitates tunc non apparerent: "et removit Noah tectum arcae et vidit" significant remotis falsis lucem veritatum fidei quas agnovit et quibus fidem habuit: "et ecce arefactae sunt facies humi" significant regenerationem. [2] Quod "factum in primo et sexcentesimo anno" significent terminum altimum, constat ex significatione numeri sexcenteni, de quo in cap. praec. vers. 6, n. 737, quod sit principium, et quidem ibi, principium tentationis; finis ejus designatur per eundem numerum, transacto integro anno, sic ut factum in fine anni; quare etiam adjicitur, quod "in principio in primo mensis," quo significatur terminus primus. Tota aliqua periodus in Verbo designatur vel per diem, vel per septimanam, vel per mensem, vel per aunum, immo si vel foret centum aut mille annorum, sicut "dies" in primo capite Geneseos, per quem significatae sunt periodi regenerationis hominis Antiquissimae Ecclesiae; nam dies et annus nihil aliud in sensu interno significant quam tempus, et quia tempus, significant statum; quare annus pro tempore et statu passim sumitur in Verbo; ut apud Esaiam, Ad proclamandum annum beneplaciti Jehovae, et diem ultionis Deo nostro, ad consolandum omnes lugentes, lxi 2; ubi de Adventu Domini: apud eundem, Lies ultionis in corde Meo, et annus redemptorum Meorum venerat, lxiii 4; ubi quoque "dies et annus" pro tempore et statu: apud Habakkuk, Jehovah opus Tuum in medio annorum vivifica illud; in medio annorum notum facias, iii 2; ubi "anni" pro tempore et statu: apud Davidem, Deus Tu Ipse, et anni Tui non consumuntur, Ps. cii 28 [A.V. 27]; "anni" pro temporibus, et quod Deo non tempus: similiter hic "annus," qui fuit diluvii, nusquam significat aliquem annum, sed tempus non per certos annos determinatum, et simul statum; videantur quae prius de annis n. 482, 487, 488, 493.

Arcana Coelestia 1
Passage 894

#894 "In principio in primo mensis": quod significent terminum primum, inde nunc constat. Quae praeterea haec involvunt, sunt arcaniora quam ut ita describi possint, solum quod non determinatum sit tempus quo homo regeneratus est sic ut dicere queat quod "Nunc perfectus sim"; sunt enim indefiniti status mali et falsi apud unumquemvis hominem, non solum status simplices sed etiam multifariam compositi, qui discutiendi sunt ita ut non appareant, ut dictam; in aliquibus statibus potest homo perfectior dici, sed in indefinitis aliis non ita; qui in vita corporis regenerati sunt, et qui in fide in Dominum inque charitate erga proximum vixerunt, in altera vita jugiter perficiuntur.

Arcana Coelestia 1
Passage 895

#895 Quod "aruerunt aquae de super terra" significent quod falsitates tunc non apparerent, constat ab illis quae dicta sunt; in specie significant quod falsitates separatae sint a voluntariis hujus hominis Ecclesiae; "terra" significat hic hominis voluntatem, quae non est nisi cupiditas, quare dicitur quod "aquae aruerint de super terra"; humus ejus est, ut prius dictum, in parte hominis intellectuali, cui inseminantur vera; nusquam in parte ejus voluntaria, quae ab intellectuali in homine spirituali separata est; quare in sequentibus hujus versus dicitur "quod arefactae sint facies humi": apud Antiquissimae Ecclesiae hominem fuit humus in parte ejus voluntaria, cui inseminavit Dominus bona; de ex bonis nosse et percipere potuit verum, seu ex amore habere fidem; si nunc idem fieret, non potuisset non homo in aeternum perire, nam voluntas ejus prorsus corrupta est: quomodo inseminatio in partem voluntariam et in partem intellectualem hominis" se habeat, [2] inde constare potest quod Antiquissimae Ecclesiae homini quidem fuissent revelationes, per quas in perceptionem bonorum et verorum ab infantia initiaretur, sed qua in voluntaria ejus parte inseminabantur, percipiebat absque nova instructione innumera sic ut ex uno communi, a Domino nosset particularia et singularia, quae nunc discere et sic scire debent, et vix tamen millesimam eorum partem scire possunt; nam homo Ecclesiae spiritualis nihil novit nisi quod discit; et quod sic scit, retinet et credit verum esse; immo si discit falsum, et hoc imprimitur ei sicut foret verum, etiam credit, quia non habet aliam perceptionem quam quod ita sit, quia ita persuasus: qui conscientiam habent, ex conscientia aliquod dictamen habent, sed non aliud quam quod verum sit, quia sic audiverunt et didicerunt; hoc conscientiam eorum format, quod constare potest ab iis qui conscientiam falsi habent.

Arcana Coelestia 1
Passage 896

#896 Quod "removit Noah tectum arcae, et vidit" significent remotis falsis lucem veritatum fidei quas agnovit et quibus fidem habuit, constare potest a significatione "removere tectum," quod sit auferre illa quae impediunt lucem; quia per "arcam" significatur homo Antiquae Ecclesiae qui regenerandus, per "tectum" non aliud significari potest quam id quod impedit ne videat caelum, seu lucem; quod impedivit, fuit falsum, quare dicitur quod "vidit"; videre in Verbo significat intelligere et fidem habere; hic quod veritates agnoverit et illis fidem habuerit: prorsus apud est veritates scire, et veritates agnoscere, et veritatibus fidem habere; scire est primum regenerationis, agnoscere est secundum, fidem habere est tertium; quae differentia sit inter scire, agnoscere, et fidem habere, inde constare potest quod pessimi queant scire et usque non agnoscere, sicut Judaei et ii qui ratiociniis speciosis destruere conantur doctrinalia; quod fides possint quoque agnoscere, et cum in certis statibus sunt, ex zelo praedicare, confirmare et persuadere; sed fidem habere non possunt nisi fideles; qui fidem habent, ii sciunt, agnoscunt et credunt, ii charitatem habent, ii conscientiam; quare nusquam praedicari potest fides, seu de aliquo quod fidem habeat, nisi talis sit; hoc nunc est, regeneratum esse: solum scire quid fidei, est memoriae non consentiente ejus rationali; agnoscere quod fidei, est rationale quoddam consentiens inductum a certis causis et propter certos fines; sed fidem habere est conscientiae, hoc est, Domini operantis per conscientiam: hoc constare quam optime potest ab iis in altera vita; qui modo sciunt, sunt plures in inferno; qui agnoscunt, sunt etiam, quia agnoverunt in vita corporis, sicut dictum, in certi, statibus, sed cum percipiunt in altera vita quod verum sit quod praedicarunt, informarunt et persuaserunt, multum mirantur; agnoscunt solum quando iis revocatur in memoriam quod ita praedicaverint: sed qui fidem habuerunt, illi omnes sunt in caelo.

Arcana Coelestia 1
Passage 897

#897 Hic quia agitur de homine Antiquae Ecclesiae regenerato, significatur per "videre," agnoscere et fidem habere; quod "videre" haec (x)significet, constare potest ex Verbo; ut apud Esaiam, Non spectastis ad factorem illius, et formatorem illius e longinquo non vidistis, xxii 11; de civitate Zionis; "formatorem e longinquo non videre" est non agnoscere, minus fidem habere: apud eundem, Impingua cor populi hujus, et aures ejus aggrava, ac oculos ejus obline, ne forte videat oculis suis et auribus suis audiat, et cor ejus intelligat et convertatur, et sanetur ei, vi 10; "oculis videre" pro agnoscere et fidem habere: apud eundem, Populus ambulantes in tenebris viderunt lucem magnam, ix 2; de gentibus quae fidem acceperunt; similiter ac hic, "removit tectum, et vidit": apud eundem, Audient in die illo surdi verba libri, et e caligine et e tenebris oculi caecorum videbunt, xxix 18; de conversione gentium ad fidem; "videre" pro fidem accipere: apud eundem, Surdi audite, et caeci spectate videndo, xlii 18; similiter: apud Ezechielem, Quibus oculi ad videndum et non vident; quibus aures ad audiendum et non audiunt quia domus rebellionis illi, xii 2; pro qui intelligere, agnoscere, et fidem habere possunt et non volunt. Quod "videre" significet fidem habere constat manifeste ex repraesentatione Domini per serpentem aeneum in deserto, quod sanarentur omnes qui viderent illum, de quo apud Mosen, Pone serpentem super signum, et fiet omnis morsus, et viderit illum, et vivet;... factum est, si momordit serpens virum, et vidit ad serpentem aeris, et vixit, Num. xxi 8, 9; ex quo quisque videre potest quod "videre" significet fidem, nam quid ibi videre nisi repraesentativum fidei in Dominum? Inde quoque constat quod primogenitus Jacobi, Reuben, a videndo ita vocatus, significet in sensu interno fidem; videantur quae prius dicta de primogenitis Ecclesiae, n. 352 et 367.

Arcana Coelestia 1
Passage 898

#898 "Et ecce arefactae sunt facies humi": quod significent regenerationem, constat a significatione "humi," de qua passim prius, quod sit homo Ecclesiae: "arefactae dicuntur facies humi" quando falsitates non amplius apparerent.

Arcana Coelestia 1
Passage 899

#899 Vers. 14. Et in mense secundo, in septimo et vigesimo die mensis, exsiccata est terra. "Mensis secundus" significat omnem statum ante regenerationem: "septimus et vigesimus dies" sanctum: "exsiccata terta" quod regeneratus. Sunt haec clausula praecedentium et principium sequentium.

Arcana Coelestia 1
Passage 900

#900 Quod "mensis secundus" significet omnem statum ante regenerationem, constat a significatione "duo" in Verbo; "duo" significant idem ac "sex," hoc est, pugnam et laborem qui praecedit regenerationem, ita hic omnem statum qui praecedit antequam regeneratus est. Tempora maxima et minima communiter in Verbo distinguuntur in tria aut in septem, et vocantur vel dies, vel septimanae, vel menses, vel anni, vel saecula; "tria et septem" sunt sancta, "duo aut sex" quae praecedunt, non sancta, sed respective profana, ut ostensum prius, n. 720; tria et septem quoque sunt sacrosancta, utrumque ex causa quia praedicantur de ultimo judicio quod venturum tertio vel septimo die; ultimum judicium unicuique est, cum Dominus venit tam in communi quam in particulari; nempe ultimum judicium fuit cum Dominus venit in mundum; ultimum judicium cum venturus in gloriam; ultimum judicium cum ad hominem quemcumque in particulari; ultimum judicium quoque est unicuique cum moritur; ultimum hoc judicium est "dies tertius" et "dies septimus," qui sanctus est iis qui bene vixerunt, at non sanctus iis qui male vixerunt; quare tam de iis qui judicantur ad mortem, praedicatur "dies tertius et septimus" quam de iis qui judicantur ad vitam; inde numeri illi significant non sanctum iis qui judicantur ad mortem, at sanctum iis qui judicantur ad vitam. Duo aut sex quae praecedunt, se babent respective et significant in genere omnem itium statum qui praecedit; haec significatio est numerorum duo et sex, et se habent applicate ad quodcumque subjectum, et ad quamcumque rem quae est subjectum, de qua praedicantur: quod manifestius constare potest ab bis quae nunc sequuntur de numero "viginti septem."

Arcana Coelestia 1
Passage 901

#901 Quod "septimus et vigesimus dies" significet sanctum, inde constat, quia compositus est ex tribus in se his multiplicatis, tria in se multiplicata sunt novem, et haec novem iterum per tria multiplicata sunt viginti septem; quare in hoc numero regnant tria; ita antiquissimi supputabant suos numeros, et per illos nihil nisi quam res intelligebant quod "tria" idem significent ac "septem," constare potest ab illis quae mox prius dicta sunt: causa arcana est quod Dominus resurrexerit die tertio; ipsa Domini resurrectio involvit omne sanctum, et omnium resurrectionem; quare in Ecclesia Judaica numerus hic repraesentativus factus est, inque Verbo est sanctus; similiter ac in caelo, ubi numeri nulli, sed loco tria et septem idea communis sancta resurrectionis ei adventus Domini: [2] quod "tria et septem" sancta significent, constat sequentibus locis in Verbo; apud Mosen, Tangens mortuum... immundus septem diebus, hic expiabit se illo in die tertio et die septimo mundus erit: et si non expiaverit se in die tertio, et in die septimo non mundus erit.... Qui tangit confossum gladio,... aut mortuum, aut os hominis, aut sepulcrum, immundus erit septem dies;... sparget mundus super immundum die tertio, et in die septimo, et expiabit eum in die septimo et lavabit vestes suas et abluet se in aquis, et mundus erit in vespera, Num. xix 11, 12, 16, 19; quod haec repraesentativa sint, seu quod externa significent interna, manifeste constat; ut quod immundus esset qui tetigerit mortuum, confossum, os hominis, sepulcrum, quae omnia in sensu interna significant hominis propria, quae mortua et profana: tum quoque quod lavaret se in aquis et quod in vespera mundus; ita quoque dies tertius et dies septimus repraesentativi sunt, significantes sanctum, quia in illis expiaretur et sic mundus esset. [3] Similiter, qui redierunt a proelio contra Midianitas, de quibus, Vos castrametamini foris extra castra septem dies; omnis qui occidit animam et omnis qui tetigit confossum, expiabitis vos... in die tertio et in die septimo, Num. xxxi 19: si hoc solum rituale foret et dies tertius et septimus non repraesentativus et significativus sancti seu expiationis, foret mortuum quid, sicut quod absque causa et causa absque fine, seu sicut separatum a causa et hae: a suo fine, ita nequaquam Divinum. Quod dies tertius repraesentativis fuerit et ita significativus sancti, constat manifeste ab adventu Domini super montem Sinai, de quo ita praeceptum, Dixit Jehovah ad Mosen, Abi ad populum, et sanctifica eos hodie et cras, ut lavent vestes suas, et sint parati ad diem tertium, quia in die tertio descendet Jehovah in oculis omnis populi super montem Sinai, Exod. xix 10, 11, 15, 16: [4] similiter quod Joshua transiret Jordanem die tertio, de quo ita, Praecepit Joshua, Transite per medium castrorum et praecipite populo dicendo, Parate vobis viaticum, quia a tribus diebus vos transeuntes Jordanem hunc, ad veniendum hereditare terram, Jos. i 11; (x)iii 2; "transitus Jordanis" repraesentabat introductionem filiorum Israelis, hoc est regeneratorum, in regnum Domini; "Joshua qui introduxit" Ipsum Dominum, et hoc "die tertio." Quia dies tertius fuit sanctus sicut septimus, institutum, Quod annus decimarum esset annus tertius et tunc se sancte praeberent per opera charitatis, Deut. xxvi 12 seq; "decimae" repraesentabant reliquias, quae quia solius Domini, sanctae sunt: Quod Jonas fuerit in visceribus piscis tres dies et tres noctes, Jon. ii 1, manifeste repraesentabat sepulturam, et resurrectionem Domini tertio die, Matth. xii 40. [5] Quod "tria" significent illud sanctum, constat etiam apud Prophetas, ut apud Hosheam, Jehovah vivificabit nos a duobus diebus, in die tertio suscitabit nos, ut vivamus coram Ipso, vi 2; ubi "dies tertius" quoque manifeste pro adventu Domini, et resurrectione: apud Zachariam, Fiet in omni terra,... duae partes in ea exscindentur, exspirabunt, et tertia relinquetur in ea: et ducam tertiam partem per ignem, et conflabo eos juxta conflare argentum, et probabo eos juxta probare aurum, xiii 8; ubi "tertia pars seu tria" pro sancto: simile involvit tertia pars ac tria, tum tertia pars tertiae partis, sicut hic, nam tria sunt tertia pars tertiae partis viginti septem.

Arcana Coelestia 1
Passage 902

#902 Quod "exsiccata terra" significet quod regeneratus, constat ex illis quae prius dicta de exsiccatione aquarum et de arefactione terrae et facierum humi, ad vers. praec. 7 et 13.

Arcana Coelestia 1
Passage 903

#903 Vers. 15, 16. Et locutus est Deus ad Noahum, dicendo, Exi de arca tu et uxor tua, et filii tui, et uxores filiorum tuorum tecum. "Quod locutus sit Deus ad Noahum" significat Domini praesentiam apud hominem hujus Ecclesiae: "exire de arca" significat libertatem: "tu et uxor tua" Ecclesiam: "filii et uxores filiorum tuorum tecum" vera et bona conjuncta veris apud illum.

Arcana Coelestia 1
Passage 904

#904 Quod "locutus est Deus ad Noahum" significet Domini praesentiam apud hunc hominem Ecclesiae, constare potest ab interno sensu Verbi. Dominus cum unoquovis homine loquitur, nam quicquid est bonum et verum quod vult et cogitat homo, est a Domino: sunt apud unumquemvis hominem ad minimum bini spiritus mali et bini angeli; illi excitant mala ejus, hi autem inspirant bona et vera; omne bonum et veram quod angeli inspirant, est Domini, ita Dominus continue loquitur cum homine, sed prorsus aliter apud unum hominen quam apud alterum; cum illis qui se a spiritibus malis abduci patiuntur loquitur Dominus sicut absens seu e longinquo, vix ut dici queat quod loquatur; at cum illis qui a Domino ducuntur, loquitur Dominus praesentius; quod satis constare potest inde quod nusquam aliquis cogitare possit aliquid bonum et verum nisi a Domino; [2] praesentia Domini praedicatur secundum statum amoris erga proximum et fide in quo est homo; in amore erga proximum est Dominus praesens, quia in omni bono, non ita in fide, ut eam vocant, absque amore; fide absque amore et charitate est separatum quid, aut disjunctum; ubi cumque conjunctio, erit medium conjungens, quod solum est amor e charitas; cuivis hoc constare potest ex eo quod Dominus misereatur cujusvis et unumquemvis amet et unumquemvis felicem facere in aeternum vult; qui ergo non est in tali amore ut aliorum misereatur alios amet et illos felices facere velit, is non potest esse conjunctus Domino quia dissimilitudo, et nihil minus quam imago; intueri Dominum per fidem, ut aiunt, et (x)odisse proximum, est non solum longinquo stare, sed etiam inter se et Dominum habere profundum infernale, in quod caderet si propius accedere vellet; nam est odium contra proximum, profundum illud infernale quod est intermedium: [3] praesentia Domini apud hominem tunc primum datur cum amat proximum; in amore est Dominus; et quantum homo in amore, tantum est Dominus praesens; et quantum Dominus est praesens, tantum loquitur cum homine; homo nescit aliter quam quod cogitet ex se sed homo non unicam ideam cogitationis et ne quidem minimum idea habet a se, sed quod malum et falsum est, habet per malos spiritus ab inferno, et quod bonum et verum est, habet per angelos a Domino; talis est influxus, inde vita ejus et inde commercium ejus animae cum corpore. Ex his constare potest quid sit quod "Deus locutus a Noahum"; aliud significat "dicere ad aliquem," ut Gen. i 29; (x)iii 13, 14, 17; iv 6, 9, 15; vi 13; vii 1; et aliud "loqui ad aliquem"; hic "loqui a Noahum" est praesens esse, quia nunc de regenerato homine agitur qui donatus charitate.

Arcana Coelestia 1
Passage 905

#905 Quod "exire de arca" significet libertatem, constat ab illis quae prius dicta sunt et ex ipsa serie contextus rerum: quamdiu Noahus fuit in arca et circumfusus aquis diluvii, significatum quod in captivitate fuit, hoc est, agitatus a malis et falsis, seu quod idem est, a malis spiritibus, a quibus pugna tentationis; inde sequitur quod "exire de arca" significet libertatem: praesentia Domini libertatem involvit; unum sequitur alterum; quantum praesentior est Dominus, tantum liberior est homo, hoc est, quantum in amore boni et veri, tantum libere agit; influxus Domini per angelos talis est; at contra, influxus inferni per malos spiritus est cum vi et impetu dominandi; nihil apud spirant quam subjugare hominem, in tantum ut nihil sit et illi omne; cum omne sunt, tunc homo est unus eorum, et vix unus, sed est sicut nullus in oculis eorum; quare cum Dominus liberat hominem a dominio et jugo eoram, oritur pugna; et cum liberatus est, hoc est, regeneratus, tunc tam leniter ducitur per angelos a Domino ut nihil minus sit quam jugum et dominium; per jucunda et felicia ducitur, et amatur, et aestimatur; quod Dominus docet apud Matthaeum, Jugum Meum blandum est, et onus Meum leve est, xi 30; quod prorsus contrarium est apud malos spiritus, apud quos, ut dictum, pro nihilo reputatur homo, et si potuissent, cruciarent illum omni momento; quod a multa experientia scire datum, de qua, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus.

Arcana Coelestia 1
Passage 906

#906 Quod "tu et uxor tua" significet Ecclesiam, similiter a serie rerum constare potest; tum quod "filii et uxores filiorum tecum" significent vera et bona conjuncta veris apud illum: quod "tu" significet hominem Ecclesiae, patet; et quod "uxor" significet Ecclesiam, et quod "filii" vera, et "uxores filiorum" bona conjuncta veris, prius passim ostensum est, quare non illis immorandum.

Arcana Coelestia 1
Passage 907

#907 Vers. 17. Omnis fera quae tecum de omni carne quoad avem, et quoad bestiam, et quoad omne reptile repens super terra, educ tecum; et diffundant se in terram, et fructificent se, et multiplicentur super terra. "Omnis fera quae tecum de omni carne" significat omne vivificatum apud hominem hujus Ecclesiae: "avis" significat hic, ut prius, ejus intellectualia, "bestia" ejus voluntaria, quae ambo sunt interni hominis: "omne reptile repens super terra" significat similia correspondentia apud externum hominem: "educ tecum" significat statum eorum libertatis: "et diffundant se in terra" significat operationem interni hominis in externum: "fructificent se" significat incrementa boni: "et multiplicentur" incrementa veri: "super terra" significat apud externum hominem.

Arcana Coelestia 1
Passage 908

#908 Quod "omnis fera quae tecum de omni carne" significet omne vivificatum apud hominem hujus Ecclesiae, constat inde quod "fera" praedicetur de Noaho seu de homine hujus Ecclesiae nunc regenerato et spectat manifeste sequentia, ut "avem, bestiam et reptile repens," nam dicitur "omnis fera quae tecum de omni carne, quoad avem, et quoad bestiam, et quoad omne reptile repens super terra": ipsa vox fera 1 in lingua originali significat proprie vitam seu vivum; sed in Verbo non solum vivum sed etiam quasi non vivum seu feram quare nisi quis internum sensum Verbi novit, quandoque non scire potest quid significatur; causa quod utrumque significet, est quod homo Antiquissimae Ecclesiae in humiliatione sui coram Domino agnoverit se pro non vivo, ne quidem pro bestia sed pro fera, novem enim quod talis est homo in se aut in suo proprio spectatus; inde eadem vox significat vivum et significat feram. [2] Quod vivum, constat apud Davidem, Fera tua habitabunt in ea (hereditate Dei); confirmabis bono Tuo miserum, Deus, Ps. lxviii 11 [A.V. 10]; ubi per "feram," quia habitabit in hereditate Dei, non aliud quam homo regeneratus, ita sicut hic, vivum apud illum, intelligitur; apud eundem, Mihi omnis fera silvae, bestiae in montibus millium; novi omnem avem montium, et fera agri Mei Mecum, Ps. 1 10, 11; ubi "fera agri Mecum" seu cum Deo, etiam pro regenerato, ita pro vivis apud eum; apud Ezechielem, In ramis ejus nidificarunt omnis avis caelorum, et sub rami ejus genuerunt omnis fera agri, xxxi 6; ubi de Ecclesia spirituali plantata, ita pro vivis apud hominem Ecclesiae apud Hosheam, Feriam foedus in die illo cum fera agri, et cum ave caelorum ii 18; ibi de regenerandis, cum quibus "foedus" pangendum: immo in tantum "fera" significat vivum, ut cherubi seu angeli visi Ezechieli appellentur quatuor ferae, Ezech. i 5, 13-15, 19; x 15. [3] Quod "fera" in contrario sensu pro non vivo seu pro immani fera in Verbo accipiatur, ex multis locis constat; solum haec pro confirmatione sint; apud Davidem; Ne des ferae animam turturis Tui, Ps. lxxiv 19: apud Zephaniam, Urbs facta est in desolationem, in cubile ferae, ii 15: apud Ezechielem, Non erunt amplius praeda gentibus, et fera terrae non comedet eos, xxxiv 28: apud eundem, Super ruina ejus habitabunt omnis avis caelorum, et ad ramos ejus erunt omnis fera agri xxxi 13: apud Hosheam, Consumam eos ibi, sicut leo, fera agri diffindet eos, xiii 8: apud Ezechielem, Ferae terrae, et avi caelorum dari in cibum, xxix 5; quod saepius occurrit: et quia Judaei in sensu litterae solum manebant, et per "feram" intelligebant feram et per "avem" avem, nec interiora Verbi scire, minus agnoscere, volebant, et sic instrui, etiam tam crudeles et tales ferae erant, ut jucundum suum perceperint in eo quod hostes proelio occisos non sepelirent, sed exponerent avibus et feris devorandos; ex quibus etiam constare potest qualis fera homo est. @1 Heb. [ ](hayah)$

Arcana Coelestia 1
Passage 909

#909 Quod "avis" significet ejus intellectualia et "bestia" ejus voluntaria, quae sunt interni hominis, et "omne reptile repens super terra" significet similia correspondentia apud externum ejus hominem, constare potest a significatione "avis" de qua prius n. 40 et 776, et "bestiae" de qua n. 45, 46, 142, 143, 146; quod "reptile repens super terra" significet correspondentia apud externum hominem, constat inde; "reptile repens" enim hic se tam ad avem seu intellectualia quam ad bestiam seu voluntaria refert: antiquissimi sensualia et voluptates corporis vocabant "reptilia repentia," quia non aliter se habent ac reptilia repentia super terra; assimilabant etiam corpus hominis terrae aut humo, immo illud vocabant terram aut humum, ut hic, ubi per "terram" nihil aliud significatur quam externus homo.

Arcana Coelestia 1
Passage 910 Fatal Error:
Passage number out of range or missing!

Arcana Coelestia 1
Passage 911

#911 1 Quod "reptile repens" significet similia correspondentia apud externum ejus hominem, ita se habet: apud regeneratum hominem correspondent externa internis, hoc est, obsequia praestant; externa ad obsequium rediguntur cum homo regeneratur, et tunc fit imago caeli; sed antequam regeneratus est, externa dominantur super interna, et tunc est imago inferni: ordo est ut caelestia regant spiritualia et per haec naturalia et demum per haec corporea; at cum corporea et naturalia dominatur super spiritualia et caelestia, est ordo destructus; cum ordo destructus est, est imago inferni, quare a Domino per regenerationem ordo restituitur, et cum restitutus est, fit imago caeli; ita homo Domino extrahitur ab inferno; et ita attollitur ad caelum; [2] ut sciatur quomodo tunc correspondentia externi hominis ad internum se habeat paucis licet exponere; unusquisque homo regeneratus est exiguum quoddam caelum, seu effigies aut imago universi caeli, quare etiam in Verbo internus ejus homo vocatur caelum; in caelo talis ordo est quod Dominus per caelestia regat spiritualia et per haec naturalia, et si universum caelum sicut unum hominem, quare etiam caelum Maximus Homo vocatur; talis ordo quoque est apud unumquemvis qui in caeli est; cum talis etiam homo, tunc similiter est exiguum caelum, seu quod idem est, est regnum Domini, quia in eo est regnum Domini tunc apud eum correspondent similiter ac in caelo externa internis hoc est, oboediunt; nam in caelis, qui tres sunt et unum hominen simul referunt, spiritus constituant externum hominem, spiritus angelici interiorem, angeli internum, n. 459. [3] Contrarium est apud eo qui solam vitam in corporeis, hoc est, in cupiditatibus, voluptatibus appetitibus et sensualibus ponunt, hoc est, qui nihil jucundum percipiunt quam quod est amoris sui et mundi, quod idem est ac quod est odiorum contra omnes qui sibi non favent et serviunt; apud hos quia corporea et naturalia dominantur super spiritualia et caelestia, non solum nulla correspondentia aut oboedientia externorum est, sed prorsus contrarium, et ita plane destructus ordo, et quia ita destructus ordo, non possunt aliter esse quam imagines inferni. @1 There is no n. 910 in I.$

Arcana Coelestia 1
Passage 912

#912 Quod "educ tecum" significent statum eorum libertatis constat ab iis quae in vers. praec. 15 dicta sunt de exire ex arca, quod signficet libertatem.

Arcana Coelestia 1
Passage 913

#913 Quod "diffundant se in terra, significent operationem interni hominis in externum, et quod "fructificent" significent incrementa boni, et "multiplicentur" incrementa veri, et quod "super terra" significet apud externum hominem, constat a serie rerum, tum ab ii quae prius dicta et ostensa sunt de significatione "fructificare" quod in Verbo praedicetur de bonis, et de significatione "multiplicari" quod praedicetur de veris: quod "terra" significet externum hominem similiter prius ostensum est; quare non illis confirmandis immorandum. Hic agitur de interni hominis operatione in externum postquam homo regeneratus est, quod nempe tunc primum "fructificetur" bonum et "multiplicetur" verum cum externus homo redactus est in correspondentiam aut oboedientiam; prius nusquam potest, quia repugnant bonis corporea et veris sensualia; illa amorem boni, haec amorem veri exstinguunt: fructificatio boni, et multiplicatio veri fit in externo homine; fructificatio boni in ejus affectionibus, multiplicatio veri in ejus memoria. Externus homo hic vocatur "terra," in quam 1 se diffundunt, et super qua se fructificant et multiplicant.

Arcana Coelestia 1
Passage 914

#914 Vers. 18, 19. Et exivit Noah, et filii ejus, et uxor ejus, et uxores filiorum ejus cum illo. Omnis fera, omne reptile, et omnis avis, omne repens super terra; secundum familias suas exiverunt de arca. "Exivit" significat quod factus: per "Noahum et filios ejus" significatur homo Antiquae Ecclesiae: per "uxorem ejus et uxores filiorum ejus cum illo" significatur ipsa Ecclesia: "omnis fera et omne reptile" significant bona ejus; "fera" bona interni hominis, "reptile" bona externi: "et omnis avis, omne repens super terra," significant vera: "avis" vera interni hominis, "repens super terra" vera externi: "secundum familias suas" significant paria: "exiverunt de arca" significant, ut prius, ita facta; et simul statum libertatis.

Arcana Coelestia 1
Passage 915

#915 Quod "exivit" significet quod ita factus, quod per "Noahum et filios ejus" significetur homo Antiquae Ecclesiae, et per "uxorem ejus, et uxores filiorum ejus" significetur ipsa Ecclesia, ex rerum serie constat, quae talis, quod sic facta sit Ecclesia Antiqua, nam haec sunt ultima seu clausula praecedentium: cum describitur Ecclesia in Verbo, vel per "virum et uxorem" vel per "hominem et uxorem" describitur; cum per virum et uxorem, significatur per "virum" intellectuale seu verum, et per "uxorem" voluntarium seu bonum; cum per hominem et uxorem, significatur per "hominem" bonum amoris seu amor, et per "uxorem" verum fidei, seu fides; ita per "hominem" essentiale Ecclesiae, per "uxorem" ipsa Ecclesia; ita passim in Verbo: hic quia huc usque actum est de formatione novae Ecclesiae, pereunte Antiquissima, per "Noahum et filios ejus" significatur homo Antiquae Ecclesiae, et per "uxorem ejus et uxores filiorum ejus cum illo" ipsi Ecclesia; quare hic alio ordine dicuntur quam in vers. Praec. 16: ibi, "Exi tu et uxor tua, et filii tui, et uxores filiorum tuorum tecum," ubi tu et uxor conjungitur, ac filii et uxores filiorum tuorum, et sic per "tu ac filios" significatur verum, et per "uxorem et uxores filiorum" bonum; hic autem non taa ordine, ex causa, ut dictum, quia per "tu et filios" significatur homo Ecclesiae, ac per "uxorem ejus et uxores filiorum ejus," ipsa Ecclesia; est enim clausula praecedentium. Antiquam Ecclesiam non constituit Noahus, sed filii ejus Shem, Ham et Japheth, sicut prius dictum; nam tres quasi Ecclesiae fuerunt quae hanc Ecclesiam Antiquam formarunt, de qua, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus; quae Ecclesiae prodierunt sicut natae ex una, quae Noahus vocatur; inde hic dicitur "tu et filii tui," tum "uxor et uxore" filiorum." @1 I has quem.$

Arcana Coelestia 1
Passage 916

#916 Quod "omnis fera et omne reptile" significent bona ejus: "fera" bona interni hominis, "reptile" bona externi, tum quod "omni" avis et omne repens super terra" significent vera, "avis" vera interni hominis, "repens super terra" vera externi, constare potest ab illis quae in vers. praec. de fera, de avi et de reptili repente dicta et ostensa sunt:" ibi "reptile repens," quia utrumque tam bonum quam verum externi hominis significabat. Quia haec clausula sunt praecedentium, adjunguntur haec quae sunt Ecclesiae, nempe bona et vera ejus; per quae quoque indicatur qualis Ecclesia, nempe quod spiritualis, et quod facta talis, nempe quod charitas seu bonum esset principale; quare hic primum nominatur "fera et reptile," et deinde "avis et repens." [2] Ecclesia spiritualis vocatur cum ex charitate, seu ex bono charitatis, agit; nusquam cum se dicit habere fidem absque charitate; tunc ne quidem est Ecclesia; nam quid doctrina fidei, nisi doctrina charitatis? et cur doctrina fidei, nisi ut fiat sicut docet? Scire et cogitare sicut docet non potest esse; sed fieri sicut docet, hoc solum est; quare Ecclesia spiritualis tanc primum est Ecclesia quando ex charitate, quae est ipsa fidei doctrina, agit; seu quod idem est, homo Ecclesiae tunc primum est Ecclesia; sicut quid est praeceptum, non ut sciat, sed ut secundum praeceptum vivat; tunc enim in se habet regnum Domini, nam regnum Domini solum in amore mutuo et felicitate inde consistit; [3] qui separant fidem a charitate et in fide absque bonis charitatis ponunt salutem, sunt "Cainitae" qui occidunt fratrem Habelem, hoc est, charitatem; et sunt sicut aves quae volitant circum cadaver, nam talis fides est avis, et cadaver est homo absque charitate; sic etiam comparant sibi spuriam conscientiam, od vivere possint sicut diaboli, odio habere et persequi proximum, in adulteriis agere totam vitam, et usque salvari, sicut notissimum est in orbe Christiano. Quid dulcius potest esse homini quam audire et persuaderi quod salvari possit, si vel vivat ut immanis fera? ipsi gentiles percipiunt quod hoc falsum sit; quorum multi quia vitam Christianorum vident, doctrinam abhorrent; constat quoque inde quod nusquam alicubi detestabilior vita detur quam in orbe Christiano.

Arcana Coelestia 1
Passage 917

#917 Quod "secundum familias suas" significent paria, constat ex illis quae prius dicta sunt, nempe quod "septena et septena ex mundis et bina et bina ex immundis intraverint" cap. praec. vii vers. 2, 3, 15; hic autem quod "secundum familias" exiverint: quod non septena et septena, bina et bina dicantur, sed familiae, causa est quia omnia nunc in ordinem a Domino ita redacta sunt ut repraesentent familias; apud hominem regeneratum se ita habent bona et vera, seu illa quae sunt charitatis et inde fidei, quod se mutuo spectent sicut consanguinitates et affinitates, ita sicut familiae ex una stirpe seu parente, similiter ac se habent in caelo, n. 685, qui est ordo qui bonis et veris inducitur a Domino: in specie hic significatur quod omnia et singula bona spectent sua vera, sicut conjugio conjuncta; et sicut in communi charitas fidem, ita in omni particulari bonum verum; nam commune nisi existat a particulari, non est commune; a particularibus habet commune suam existentiam, et ex illis vocatur commune; in unoquovis homine ita se res habet: qualis homo in communi est, talis est in singularissimis suae affectionis et suae ideae; ex his componitur aut ex his fit talis in communi: quare qui regenerati sunt, tales fiunt in singularissimis quales sunt in communi.

Arcana Coelestia 1
Passage 918

#918 Quod "exire ex arca" etiam statum libertatis involvat, constat ex illis quae mox supra ad vers. 16 de exire ex arca dictum. Qualis libertas hominis spiritualis sit, constare potest inde quod is per conscientiam regatur a Domino; qui per conscientiam regitur, seu qui secundum conscientiam agit, libere agit; nihil magis repugnat quam agere contra conscientiam; agere contra conscientiam ei est infernum, at agere secundum conscientiam ei est caelum; ex quo quisque videre potest quod hoc liberum sit. Dominus hominem spiritualem regit per conscientiam boni et veri, quae, ut dictum, formata est in parte ejus intellectuali, et sic separata a voluntariis hominis; et quia prorsus separata est a voluntariis hominis, constare potest manifeste quod nusquam homo ex se faciat aliquod bonum; et quia omne verum fidei ex bono fidei est, constat quod nusquam homo a se cogitet aliquod verum, sed quod a Domino solo sit; quod videantur a se fieri, est solam apparentia; et quia ita se res habet, homo vere spiritualis etiam hoc agnoscit et credit. Inde patet quod conscientia homini spirituali a Domino donata, sit quasi nova voluntas, et sic quod homo qui e novo creatus est, praeditus sit nova voluntate et inde novo intellectu.

Arcana Coelestia 1
Passage 919

#919 Vers. 20. Et aedificavit Noah altare Jehovae, et accepit; de omni bestia munda, et de omni ave munda, et obtulit holocausta super altari. "Aedificavit Noah altare Jehovae" significat repraesentativum Domini: "accepit de omni bestia munda, et de omni ave munda" significat bona charitatis et fidei: "et obtulit holocausta super altari" significat omnem cultum inde.

Arcana Coelestia 1
Passage 920

#920 In hoc versu describitur cultus Antiquae Ecclesiae in genere, et quidem per "altare et holocaustum," quae fuerunt principalia omnis cultus repraesentativi: sed hic primum dicendum qualis fuit cultus Antiquissimae Ecclesiae, et inde quomodo ortus est cultus Domini per repraesentativa. Antiquissimae Ecclesiae homini non fui alius cultus quam internus qualis est in caelo, nam communicabat apud eos caelum cum homine ut unum facerent; communicatio illa erat perceptio, de qua prius saepe dictum; ita quia angelici, interni homines erant; externa quae erant corporis et mundi quidem sentiebant sed non curabant; in objectis singulis sensuum aliquid Divinum e caeleste percipiebant; ut pro exemplo, cum altum quendam montem viderent, non montis ideam percipiebant, sed altitudinis, et ex altitudine caelum et Dominum; inde factum quod Dominus dictus "habitare in altissimis," et Ipse "Altissimus et Excelsissimus" appellatus, et postea cultus Domini super montibus habitus; similiter in ceteris; ut cum perciperent mane, tunc non ipsum mane diei percipiebant, sed caeleste quod est instar mane et aurorae in mentibus; inde Dominus appellata "Mane, Oriens et Aurora"; similiter cum arborem et ejus fructum e folia; haec nihil curabant, sed in illis videbant quasi repraesentatum hominem, in "fructum amorem et charitatem, in "foliis" fidem; inde quoque non solum comparatus est homo Ecclesiae arbori, ut et paradiso et quae apud eum fructui et foliis, sed etiam ita appellatus: [2] tales sunt qui in caelesti et angelica idea sunt: notum cuique esse potest quod idea communis regat omnia particularia, ita omnia objecta sensuum, tam illa quae vident quam quae audiunt; et quidem ita ut objecta nihil curent nisi quatenus ea influunt in ejus ideam communem; ut qui animo laetus est, omnia quae audit et videt, apparent ei sicut laeta e ridentia; qui autem animo tristis est, ei apparent omnia quae vide et audit, sicut tristia et dolorifica; ita in omnibus ceteris; nam affectio communis est in singulis, et facit ut videat et audiat singula in affectione communi; cetera ne quidem apparent sed sunt tanquam forent absentia aut nihili: ita se habuit cum Antiquissimae Ecclesiae homine; quicquid oculis vidit, hoc ei caeleste fuit; ac ita apud illum omnia et singula quasi vivebant. [3] Exinde constare Potest qualis ejus cultus Divinus fuit, quod fuerit internus, et nullatenus externus. Cum vero declinabat Ecclesia, ut in posteris, et perceptio illa, seu communicatio cum caelo, perire inciperet, aliter se res habere coepit; in objectis sensuum non amplius percipiebant caeleste, ut prius, sed mundanum, et tantum magis quantum minus perceptionis residuum haberent; et tandem in posteritate ultima, quae erat proxime ante diluvium, in objectis nihil aliud quam mundanum, corporeum et terrestre capiebant: ita separabatur caelum ab homine, nec communicabat nisi admodum remote; communicatio tunc homini facta cum inferno, et inde idea communis e qua ideae omnium particularium, ut dictum; tunc cum aliqua idea caelestis obveniebat, ea nihili apud eos erat, usque tandem ut ne quidem agnoscere vellent quod daretur aliquid spirituale et caeleste; ita status hominis mutatus et inversus factus est. [4] Quia a Domino praevisum quod talis fieret status hominis, etiam provisum fuit quod doctrinalia fidei haberent conservata ut inde scirent quid caeleste et quid spirituale. Doctrinalia illa ex Antiquissimae Ecclesiae homine collegerunt illi qui Cain dicti et qui Hanoch, de quibus actum; quare de Caino dicitur, quod signum ei impositum ne quis eum occideret; et de Hanoch, quod sumptus a Deo, de quibus videantur cap. iv ad vers. 15, n. 393, 394; et cap. v ad vers. 24. Doctrinalia haec constabant solum in significativis, et sic quasi in aenigmaticis, quid nempe significarent illa quae super terra; ut quid montes, quod caelestia et Dominum; quid mane et oriens, quod quoque caelestia et Dominum; quid diversi generis arbores et earum fructus, quod hominem et ejus caelestia; et sic quid cetera: in talibus constabant doctrinalia eorum quae collecta fuerunt a significativis Antiquissimae Ecclesiae; exinde eorum scripta quoque talia fuerunt: et quia in talibus Divinum et caeleste, quia etiam antiquum, admirabantur et conspicere sibi videbantur, cultus eorum ex similibus inceptus et permissus est; inde eorum cultus super montibus, inque lucis, in medio arborum; inde eorum statuae subdiales; et tandem altaria et holocausta, quae principalia omnis cultus postea facta sunt. Hic cultus inceptus est ab Antiqua Ecclesia et inde emanabat ad posteros adque omnes gentes circumcirca; praeter alia plura, de quibus, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus.

Arcana Coelestia 1
Passage 921

#921 Quod "aedificavit Noah altare Jehovae" significet repraesentativum Domini, constat ex illis quae modo nunc dicta sunt. Ritus omnes Ecclesiae Antiquae repraesentativi Domini erant, sicut etiam ritus Ecclesiae Judaicae; sed principale repraesentativum fuit postea altare, tum holocaustum, quod quia fiebat ex bestiis mundis et avibus mundis repraesentabat sicut significabat, bestiae mundae bona charitatis et aves mundae vera fidei; quae cum offerebantur, significabant apud Antiquam Ecclesiam quod offerrent Domino inde munera; Domino nihil aliud, quod gratum Ei sit, offerri potest: sed posteri, ut gentes, tum etiam Judaei, haec pervertebant, ne quidem scientes quod talia significarentur, cultum solum in externis ponentes. [2] Quod "altare" fuerit principale repraesentativum Domini, constare quoque inde potest quod antequam ceteri ritus instituti, et antequam arca exstructa, et antequam templum aedificatum, altaria fuerint, etiam inter gentes; de Abramo constat, Quod cum venerit in montem ab oriente Bethelis exstruxerit altare, et invocaverit nomen Jehovae, Gen. xii 8; Quod ei jussum offerre Isaacum in holocaustum super altari: Gen. xxii 2, 9; Quod Jacobus aedificaverit altare ad Luz seu Bethel, Gen. xxxv 6, 7; Quod Moses aedificaverit altare sub Monte Sinai, et sacrificaverit, Exod. xxiv 4-6; quod fuit antequam sacrificia instituta sunt, et antequam arca exstructa, ubi cultus dein peragebatur in deserto. Similiter quod altaria fuerint apud gentes, constat ex Bileamo, Qui ad Balakum dixit, quod aedificaret septem altaria, et pararet septem boves, et septem arietes, Num. xxiii 1-7, 15-18, 29, 30; tum quod mandatum, quod gentium altaria destruerentur, ut Deut. vii 5; Jud. ii 2; quare cultus Divinus per altaria et sacrificia, non fuit novum quoddam institutum apud Judaeos. Immo altaria prius aedificata sunt quam noverunt super iis mactare boves et pecudes, et quidem in memoriale. [3] Quod "altaria" significent repraesentativum Domini, et "holocausta" cultum Ipsius inde, constat manifeste apud Prophetas: ut apud Mosen de Levi cui sacerdotium, Docebunt judicia Tua Jacobum, et legem Tuam Israelem; ponent suffitum in naribus Tuis, et totum (holocaustum) super alteri Tuo, Deut. xxxiii 10; ubi pro omni cultu; "quod docerent judicia Jacobum, et legem Israelem" pro cultu interno; "quod ponerent suffitum in naribus, et totum super altari" pro cultu externo correspondente; ita pro omni cultu: apud Esaiam, In die illo aspiciet homo ad Factorem suum, et oculi ejus ad Sanctum Israelis spectabunt; et non aspiciet ad altaria, opus manuum ejus, xvii 7, 8; ubi "aspicere ad altaria" manifeste significat cultum repraesentativum in genere, qui aboleretur: apud eundem, In die illo erit altare Jehovae in medio terrae Aegypti, et statua juxta terminum ejus Jehovae, xix 19; [4] ibi etiam "altare" pro cultu externo: apud Jeremiam, Deseruit Dominus altare Suum, detestatus est sanctuarium Suum, Thren. ii (x)7; "altare" pro cultu repraesentativo, qui factus idololatricus: apud Hosheam, Multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum; fuerant ei altaria ad peccandum, viii 11; "altaria" ibi pro omni repraesentativo separato ab interno, sic pro idololatrico: apud eundem, Perdentur excelsa Aven, peccatum Israelis, spina et carduus ascendet super altaria eorum, x 8; ibi etiam "altaria" pro cultu idololatrico: apud Amos, In die visitare Me praevaricationes Israelis super eum, et visitabo super altaria Bethelis, et succidentur cornua altaris, iii 14; ubi "altaria" quoque pro repraesentativo facto idololatrico: [5] apud Davidem, Deducent me ad montem sanctitatis Tuae, et ad habitacula Tua, et ingrediar ad altare Dei, ad Deum, laetitiam exsultationis meae, Ps. xliii 3, 4; ubi "altare" manifeste pro Domino; ita altaris constructio in Ecclesia Antiqua et Judaica, pro repraesentativo Domini; quia cultus Domini peragebatur principaliter per holocausta et sacrificia, et sic illa principaliter significabant cultum repraesentativum, constat quod ipsum altare significet ipsum repraesentativum.

Arcana Coelestia 1
Passage 922

#922 "Accepit de omni bestia munda, et de omni ave munda": quod significet bona charitatis et vera fidei, prius ostensum est; quod "bestia" significet bona charitatis, n. 45, 46, 142, 143, 246; quod "avis" vera fidei, n. 40, 776. Holocausta fiebant ex bobus, ex agnis et capris, et ex quibus aut pullis columbarum, Lev. i 3-18 [A.V. 2-17]; Num. xv 2-15; xxviii 1 ad fin.; bestiae erant mundae, et quaelibet earum aliquod speciale caeleste significabat; et quia haec significabant in Ecclesia Antiqua, et in sequentibus repraesentabant, constat quod nihil aliud essent holocausta et sacrificia quam repraesentativa cultus interni; et quod cum separata essent a cultu interno, idololatrica fuissent; hoc quisque, si modo sanae rationis sit, videre potest; nisi quid altare nisi lapideum quid? et quid holocaustum et sacrificium quam mactatio bestiae? Si Divinus cultus, repraesentabit caeleste quod scient et agnoscent et ex quo colent Illum Quem repraesentant. [2] Quod repraesentativa Domini fuerint, nemo ignorare potest nisi qui prorsus nihil de Domino intelligere vult; sunt interna, nempe charitas et fides inde, per quae spectandus et agnoscendus et credendus, Qui repraesentatur, quod clare constat apud Prophetas, ut apud Jeremiam, Dixit Jehovah Zebaoth, Deus Israelis, Holocausta vestra addite super sacrificia vestra, et comedite carnem; non locutus sum cum patribus vestris, et non praecepi eis in die quo eduxi eos e terra Aegypti, super verbis holocausti et sacrificii; sed verbum hoc praecepi iis, dicendo, Oboedite voci Meae, et ero vobis in Deum, vii 21-23; audire, seu oboedire voci, est oboedire legi, quae omnis se refert ad unicum praeceptum, Ut ament Deum super omnia, et proximum ut seipsum; nam in his lex et prophetae, Matth. xxii 35-38 [A.V. 37-40]; vii 12: apud Davidem, Jebovah, sacrificium et munus non voluisti, holocaustum et sacrificium peccati non petiisti;... facere voluntatem Tuam, Deus mi, desideravi; et lex Tua in medio viscerum meorum, Ps. xl 7, 9 [A.V. 6, 8]: [3] apud Samuelem, qui dixit ad Saulem, Num complacentia Jehovae in holocaustis et sacrificiis, ac in oboedire voci Jehovae? Ecce oboedire prae sacrificio bonum, auscultare prae adipe arietum, 1 Sam. xv 22: quid oboedire voci, apud Micham, Num praeveniam Jehovam holocaustis, vitulis filiis anni? num complacebit Jehovae in millibus acietum, in myriadibus fluviorum olei?... Indicavit tibi, homo, quid bonum, et quid Jehovah requirens a te, nisi facere judicium, et amorem 1 misericordiae, et humiliare se ambulando cum Deo (x)Tuo? vi 6-8; haec sant quae significant holocausta et sacrificia ex bestiis et avibus mandis: apud Amos, Si obtuleritis Mihi holocausta et munera vestra, non acceptabo et pacificum pingnium vestrorum non aspiciam,... fluat sicut aquae judicium, et justitia sicut flumen forte, v 22, 24; "judicium" est verum, et "justitia" est bonum, utrumque ex charitate, quae sant holocausta et sacrificia interni hominis: apud Hosheam, Misericordiam volo et non sacrificium; et cognitionem Dei prae holocaustis, vi 6. Ex his cogitat qualia sant sacrificia et holocausta ubi non charitas et fides: ex iisdem quoque constat quod "bestiae mundae et aves mandae" repraesentaverint, quia significarant, bona charitatis et fidei. @1 see note to n. 519.$

Arcana Coelestia 1
Passage 923

#923 "Et obtulit holocausta super altari": quod significet omnem cultum inde, ex illis quae bactenus dicta sant, patet: holocausta erant principalia cultus Ecclesiae repraesentativae, ita dein sacrificia, de quibus, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus. Quod holocausta in uno complexu significent cultum repraesentativum, constat quoque apud Prophetas; ut apud Davidem, Jehovah mittet auxilium tuum e sanctuario, et ex Zione fulciet te; recordabitur omnium munerum tuorum, et holocaustum tuum pingue faciet, Ps. xx 3,4; et apud Esaiam, Quisquis custodit sabbatum a profanando illud,... introducam ducam eos ad montem sanctitatis Meae,... holocausta eorum et sacrificia eorum ad beneplacitum super altari Meo, lvi 6, 7; ubi "holocausta et sacrificia" pro omni cultu; "holocausta" pro cultu ex amore, "sacrificia" pro cultu ex fide inde: interna hic describantur, ut communiter apud Prophetas, per externa.

Arcana Coelestia 1
Passage 924

#924 Vers. 21. Et odoratus Jehovah odorem quietis, et dixit Jehovah in corde Suo, Non addam maledicere amplius humo, propter hominem, quia figmentum cordis hominis malum a pueritia ejus et non addam amplius percutere omne visum sicut feci. "Odoratus Jehovah odorem quietis" significat quod gratus fuerit Domino cultus inde: "et dixit Jehovah in corde Suo" significat quod ita non amplius fieret: "non addam maledicere" amplius humo, significat quod homo non amplius ita se avertet: "propter hominem" significat sicut homo e posteritate Antiquissimae Ecclesiae: "quia figmentum cordis hominis malum a pueritia ejus" significat quod voluntarium hominis sit prorsus malum: "non addam amplius percutere omne vivum sicut feci" significat quod homo non amplius ita se perdere poterit.

Arcana Coelestia 1
Passage 925

#925 Quod "odoratus Jehovah odorem quietis" significet quod gratus fuerit Domino cultus inde, nempe cultus ex charitate et fide charitatis, qui per "holocaustum" significatus, dictum est in versu proxime praecedente. Passim in Verbo dicitur quod "Jehovah odoratus est odorem quietis," et quidem praecipue ex holocaustis, et ubivis significat gratum seu acceptum; sicut ex holocaustis quod odoratus odorem quietis, Exod. xxix 18, 25, 41; Lev. i 9, 13, 17; xxiii 12, 13, 18 Num. xxviii 6, 8, 13; xxix 2, 6, 8, 13, 36; tum ex aliis sacrificiis, Lev. ii 2, 9; vi 8, 14 [A.V. 15, 21]: viii 21, 28; Num. xv 3, 7, 13; et vocantur "ignitum in odorem quietis Jehovae," quo significatur quod ex amore e charitate; "ignis" in Verbo et "ignitum," cum praedicatur de Domino et de cultu Ipsius, significat amorem: similiter etiam "panis," quare etiam cultus repraesentativus per holocausta et sacrificia appellatur "panis igniti Jehovae in odorem quietis," Lev. iii 11, 16. [2] Quod "odor" significet gratum et acceptum, et sic quod odor quoque in Ecclesia Judaica fuerit repraesentativum grati, et tribuatur Jehovae seu Domino, est causa quod bonum charitatis et verum fidei ex charitate correspondeat odoribus jucundis et suavibus; ipsa correspondentia quod sit et qualis sit, constare potest a sphaeris in caelo spirituum et angelorum; sunt ibi sphaerae amoris et fidei, quae manifeste percipiantur; sphaerae tales sunt ut cum spiritus bonus aut angelus, seu societas spirituum bonorum aut angelorum adventat, tunc percipitur ilico quoties Domino beneplacet, qualis est spiritus, angelus, seu societas, quoad amorem et fidem, et quidem e longinquo, et magis cum praesentior fit; quod incredibile, sed usque est verissimum; talis est communicatio in altera vita, et talis perceptio; quare, cum Domino beneplacet, non opus est multis explorare qualis anima seu spiritus est, nam ad primum adventum potest cognosci: his sphaeris correspondent sphaerae odorum in mundo; quod correspondeant, inde constare potest quod sphaerae amoris et fidei, quando Domino beneplacet, manifeste in sphaeras odorum jucundorum et suavium vertantur in mundo spirituum, et manifeste percipiantur. [3] Ex his nunc constat unde et quare "odor quietis" significat gratum, et quare odor repraesentativum factum in Ecclesia Judaica, et "odor quietis" Jehovae seu Domino tribuatur. "Odor quietis" est pacis seu gratum pacis; pax in uno complexu comprehendit omnia et singula quae sunt regni Domini, nam status regni Domini est status pacis; in statu pacis existunt omnes status felices ex amore et fide in Dominum. Ex his quae nunc dicta sunt, patet non solum quomodo repraesentativa se habent; sed etiam quare in Ecclesia Judaica suffimenta, pro quibus altare ante velum et propitiatorium; quare turis oblationes in sacrificiis; tum quare tot aromata, in suffimento, in ture, ut et in oleo unctionis adhibebantur; ita quid "odor quietis," quid "suffitus," et quid "aromata" significant in Verbo, nempe quod caelestia amoris et inde spiritualia fidei, in genere quicquid gratum inde; [4] ut apud Ezechielem, In monte sanctitatis Meae, in morte altitudinis Israelis,... ibi servient Mihi omnis domus Israelis, tota in terra, ibi acceptos habebo illos; et ibi quaeram sublationes vestras, et primitias munerum vestrorum in omnibus sanctificationibus vestris; per odorem quietis acceptos habebo vos, xx 40, 41; ubi "odor quietis" praedicatur de holocaustis et muneribus, hoc est, de cultu ex charitate et ejus fide, qui per holocausta et munera significatur, et inde acceptus est, quod est "odor": apud Amos, Odi, reprobavi festa vestra, et non odorabor cessationes vestras, quia si obtuleritis Mihi holocausta et munera vestra, non accepta erunt," v 21, 22; ibi manifeste quod significet gratum aut acceptum. De Isaco benedicente Jacobo pro Esavo, legitur, Cum accederet Jacob, et Isaacus osculatus eum, et odoraretur odorem vestium ejus, et benedixit ei, et dixit, Vide, odor filii mei, sicut odor agri, cui benedixit Jehovah, Gen. xxvii 26, 27; "odor vestium" significat naturale bonum et verum, quod gratum ex concordantia cum caelesti et spirituali bono et vero; cujus gratitudo describitur per "odorem agri."

Arcana Coelestia 1
Passage 926

#926 Quod "dixit Jehovah in corde Suo" significet quod ita non amplius fieret, ex sequentibus constat: quando de Jehovah praedicatur quod "dicat," non aliud est quam quod ita vel non ita sit aut fiat, nam de Jehovah nihil aliud dici potest quam Est: quae in Verbo passim praedicantur de Jehovah, pro iis sunt qui nihil capere possunt nisi ex talibus quae apud hominem, quare sensus litterae talis est; simplices corde ex apparentiis apud hominem instrui possunt, nam ultra cognitiones ex sensualibus vix vadunt, quare secundum captum eorum locutum est in Verbo; ita hic quod "Jehovah dixit in corde Suo."

Arcana Coelestia 1
Passage 927

#927 "Non addam maledicere amplius humo, propter hominem": quod significet quod homo non amplius ita se avertet sicut homo e posteritate Ecclesiae Antiquissimae, constat ab illis quae prius de Antiquissimae Ecclesiae posteritate dicta sunt; quod "maledicere" significet in sensu interno se avertere, videatur prius n. 223, 245. [2] Quomodo haec et sequentia se habent, quod nempe homo se amplius non ita avertet sicut homo Antiquissimae Ecclesiae et quod non amplius se perdere poterit, constare etiam potest ab illis quae de Antiquissimae Ecclesiae posteris qui perierunt et de nova Ecclesia quae Noahus vocatur, prius dicta sunt; nempe quod Antiquissima Ecclesiae homo talis fuerit quod voluntas et intellectus apud eum unam mentem constituerit, seu quod apud eum amor implantatus fuerit in parte ejus voluntaria et sic simul fides quae implebat alteram mentis ejus partem seu intellectualem; posteri eorum ex hereditario inde traxerunt quod voluntas eorum et intellectus unum facerent quare cum amor sui et inde vesanae cupiditates occupare coeperunt partem eorum voluntariam, ubi prius amor in Dominum et charitas (x)erga proximum, tunc non solum pars voluntaria seu voluntas prorsus perversa facta est, sed etiam simul pars intellectualis seu intellectus eoque magis cum ultima posteritas immersit cupiditatibus falsitate et inde Nephilim facti; inde tales facti ut non restitui possent, quia utraque pars mentis eorum seu tota mens destructa fuit. [3] Sed quia Domino praevisum, etiam provisum est, quod homo exstrueretur, et quidem per id quod homo reformari posset et regenerari quoad alteram ejus mentis partem seu intellectualem, ac ei implantari nova voluntas, quae est conscientia, per quam Dominus bonum amori seu charitatis et verum fidei operaretur: ita homo, ex Divina Domini Misericordia, restitutus est. Haec sunt quae significantur in hoc versu per quod "non addam maledicere amplius humo, propter hominem quia figmentum cordis hominis meum a pueritia," et quod "non addam percutere omne vivum sicut feci."

Arcana Coelestia 1
Passage 928

#928 Quod "figmentum cordis hominis malum a pueritia ejus significet quod voluntarium hominis sit prorsus malum, ex illis quae nunc dicta sunt, constat; "figmentum cordis" non aliud significat Homo putat se habere voluntatem boni sed prorsus fallitur; cum bonum facit, non est ex ejus voluntate sed est ex nova voluntate quae est Domini, ita ex Domino; proinde cum verum cogitat et loquitur est ex novo intellectu qui est inde, et sic quoque ex Domino; nam regeneratus est prorsus novus homo formatus a Domino, inde quoque dicitur e novo creatus.

Arcana Coelestia 1
Passage 929

#929 Quod "non addam percutere omne vivum sicut feci" significet quod homo non amplius ita se perdere poterit, inde nunc constat: ita enim se res habet; cum homo regeneratus est, tunc detinetur a malo et falso quod apud eum, et tunc non percipit aliter quam quod bonum et verum a se faciat et cogitet, sed est apparentia seu fallacia, est detentio a malo et falso, et quidem valida; et quia detinetur a malo et falso, non potest se perdere; si vel minimum remitteretur aut relinqueretur sibi, in omne malum et falsum rueret.

Arcana Coelestia 1
Passage 930

#930 Vers. 22. Adhuc omnibus diebus terrae, sementis et messis, et frigus et aestus, et aestas et hiems, et dies et nox, non cessabunt. "Adhuc omnibus diebus terrae" significant omne tempus: "sementis et messis" significant hominem regenerandum, et inde Ecclesiam: "frigus et aestus" significant statum hominis qui regeneratur, qui talis quoad recipiendum fidem et charitatem; "frigus" significat nullam fidem et charitatem; "aestus" autem fidem et charitatem: "aestas et hiems" significant statum hominis regenerati quoad nova ejus voluntaria, quorum vices se habent sicut aestas et hiems: "dies et nox" significant statum ejusdem, seu regenerati, quoad intellectualia, quorum vices se habent sicut dies et nox: "non cessabunt" est quod hoc omni tempore.

Arcana Coelestia 1
Passage 931

#931 Quod "adhuc omnibus diebus terrae" significent omne tempus, constat ex significatione "diei," quod sit tempus, videatur n. 23, 487, 488, 493; quare hic "dies terrae" est omne tempus quamdiu terra seu incola super tellure; incola super tellure tunc primum cessat esse cum amplius nulla Ecclesia; nam cum nulla Ecclesia, non amplius datur communicatio hominis cum caelo, qua communicatione cessante, omnis incola perit; Ecclesia se habet, ut prius dictum, sicut cor et pulmo in homine; quamdiu cor integrum est et pulmo, tamdiu vivit homo, ita quoque quamdiu Ecclesia respective ad Maximum Hominem, qui est universum caelum; quare hic dicitur "omnibus diebus terrae sementis et messis, et frigus et aestus, et aestas et hiems, et dies et nox, non cessabunt"; inde constare quoque potest quod tellus in aeternum non duratura, sed quod quoque suum finem habitura, nam dicitur "omnibus diebus terrae," hoc est, quamdiu terra. [2] Quod autem credant finem terrae idem fore ac ultimum judicium de quo in Verbo, ubi de consummatione saeculi, de die visitationis, et de ultimo judicio agitur, in eo falluntur; nam ultimum judicium est cujusvis Ecclesiae cum vastata est seu cum in ea amplius nulla fides; ultimum judicium Antiquissimae Ecclesiae fuit cum periit, ut in posteritate ejus ultima proxime ante diluvium: ultimum judicium fuit Ecclesiae Judaica cum Dominus venit in mundum: ultimum judicium quoque futurum cum Dominis venturus in gloriam; non quod tunc peritura sit terra e periturus mundus sed quod pereat Ecclesia; at tunc semper nova Ecclesia a Domino resuscitatur; sicut tempore diluvii Ecclesia Antiqua et tempore Adventus Domini, Ecclesia primitiva gentium; ita quoque cum Dominus venturus in gloriam; quod quoque per "novam caelum et novam terram" etiam intelligitur; [3] similiter ac apud unumquemvis regeneratum qui fit homo Ecclesiae seu Ecclesia, qui dum e novo creatus est, internus ejus homo vocatur "novum caelum" et externus "nova terra": praeterea etiam ultimum judicium est cuivis homini cum moritur, nam tunc secundum illa quae egit in corpore, judicatur vel ad mortem vel ad vitam. Quod per consummationem saeculi, finem dierum, aut ultimum judicium, non intelligatur aliud, proinde non mundi interitus, constat clare a Domini verbis apud Lucam, In illa nocte, erunt duo in lecto uno, unus assumetur, alter relinquetur: duae erunt molentes simul, una assumetur, et alter relinquetur: duo erunt in agro, unus assumetur et alter relinquetur xvii 34-36; ubi ultimum tempus vocatur "nox," quia nulla fides, hoc est, charitas et quod "relinquetur," quo clare indicatur quod non periturus tunc mundus.

Arcana Coelestia 1
Passage 932

#932 Quod "sementis et messis" significent hominem regenerandum et inde Ecclesiam, non opus est confirmare ex Verbo, qui toties occurrit tam quod homo comparetur et assimiletur agro, ita "sementi," quam quod Verbum Domini "semini," et ipse effectus "proventui aut messi"; quod quisque ex familiari inde facto sermone etiam comprehendit. In genere hic agitur de omni homine, quod nusquam desiturum, quin ei inseminaretur semen a Domino, sive si intra Ecclesiam sive extra Ecclesiam, hoc est, sive noverit Verbum Domini sive non noverit; absque inseminato semine a Domino, homo ne hilum boni potest facere; omne bonum charitatis, etiam apud gentes, est semen a Domino, apud quas tametsi non est bonum fide sicut potest esse intra Ecclesiam, usque bonum fidei potest fieri gentes enim qui in charitate vixerunt sicut solent in mundo, etiam in altera vita, cum ab angelis instruuntur, facilius multo quam Christiani verae fidei doctrinam et fidem charitatis amplectuntur et accipiunt de quibus, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus. In specie autem hic agitur de homine regenerando, quod nempe non desiturum, quin Ecclesia alicubi in terra existat; quod hic significatur per quod "omnibus diebus terrae sementis et messis." Quod semper sementis et messis, seu Ecclesia, exstitura sit, spectat illa quae in versu praecedente, nempe quod homo non amplius se ita perdere poterit sicut posteritas ultima Antiquissimae Ecclesiae.

Arcana Coelestia 1
Passage 933

#933 Quod "frigus et aestus" significent statum hominis qui regeneratur, qui talis quoad recipiendum fidem et charitatem, [et] quod "frigus" significet nullam fidem et charitatem, "aestus" autem charitatem, constat a significatione "frigoris et aestus" in Verbo, ubi praedicantur de regenerando vel regenerato, vel de Ecclesia; tum quoque constat a serie, nempe ab illis quae praecedunt et quae sequuntur, nam de Ecclesia agitur; in versu praecedente, quod homo non amplius ita se perdere poterit; in hoc versu, quod semper aliqua Ecclesia exstitura, quae describitur primum quomodo se habet cum fit, seu cum regeneratur homo ut fiat Ecclesia, et mox de regenerato, qualis; ita de omni statu hominis Ecclesiae. [2] Quod talis ejus status sit cum regeneratur, nempe "frigus et aestus," seu nulla fides et charitas, tum fides et charitas, non ita constare alicui potest nisi ab experientia, et quidem per (x)reflexionem ad experientiam; et quia pauci sunt qui regenerantur, et inter eos qui regenerantur, pauci si ulli qui reflectunt, aut quibus reflectere datur, super statum suae regenerationis, his paucis licet dicere: homo cum regeneratur, vitam accipit a Domino, nam prius non vixisse dici potest; vita mundi et corporis non est vita, sed vita caelestis et spiritualis unice est vita; homo per regenerationem a Domino ipsam vitam accipit, et quia prius nullam vitam habuit, alternat nulla vita et ipsa vita, hoc est, nulla fides et charitas et aliqua fides et charitas; nulla fides et charitas hic significatur per "frigus," aliqua fides et charitas per "aestum"; [3] quod ita se habet; quoties homo est in corporeis suis et mundanis, tunc est nulla fides et charitas, hoc est, "frigus," nam tunc operantur corporea et mundana, proinde quae sunt ejus propria; quamdiu homo est in iis, tunc est absens aut remotus a fide et charitate, sic ut ne quidem cogitet de caelestibus et spiritualibus; causa est quia nusquam simul esse possunt apud hominem caelestia et corporea, nam voluntas hominis prorsus deperdita est; at cum corporea hominis et ejus voluntaria non operantur sed quiescant, tunc Dominus per internum ejus hominem operatur et tunc est in fide et charitate, quod hic vocatur "aestus"; cum iterum redit in corpus iterum est in frigore; et cum corpus seu quod corporis est, quiescit et quasi nullum est, tunc est in aestu; et sic per vices; nam talis est conditio hominis quod apud eum caelestia et spiritualia non possint simul esse cum ejus corporeis et mundanis, sed vices sunt: haec sunt quae unicuivis regenerando fiunt, et quidem tamdiu, quamdiu est in stat regenerationis; nam aliter homo non potest regenerari, hoc est, mortuo fieri vivus, ex causa, ut dictum, quia voluntas ejus prorsus deperdita est, quae ideo prorsus separatur a nova voluntate quam accipit a Domino, quae est Domini, non hominis: exinde nunc constat potest quid per "frigus et aestum" hic significatur. ] Quod ita se res habeat, quisque regeneratus potest ab experientia scire, nempe, quo cum in corporeis et mundanis est,tunc absens et remotus sit ab internis ut non solum de illis nihil cogitet sed apud se sentiat tunc quasi frigus sed cum quiescunt corporea et mundana, quod tunc in fide et charitate sit: tum quoque ab experientia scire potest quod haec alternent; quare etiam cum corporea et mundana superfluere incipiunt et volunt dominari, tunc in angustias et tentationes venit, usque dum in talem statum redactus sit ut externus homo obsequia praestet interno, qui obsequia nusquam praestare potest nisi dum quiescit et quasi nullus est. Ultima posteritas Antiquissimae Ecclesiae non potuit regenerari, quia ut dictum, intellecta et voluntaria apud eos unum mentem constituerunt; quare intellectualia non potuerunt separari ab eorum voluntariis, et sic per vices esse in caelestibus et spiritualibus et per vices in corporeis et mundanis; sed iis erat continuum frigus in caelestibus et continuus aestus in cupiditatibus, sic ut apud eos nulla alternatio dari potuerit.

Arcana Coelestia 1
Passage 934

#934 Quod "frigus" significet nullum amorem seu nullam charitatem et fidem, et quod "aestus seu ignis" amorem aut charitatem et fidem, constare potest ab his locis in Verbo; apud Johannem a Ecclesiam Laodicensem, Novi opera tua, quod neque frigidus neque fervidus," utinam frigidus esses aut fervidus" sed quia tepidus, et neque frigidus, neque fervidus, exsputurus te ore Meo, Apoc. iii 15, 16; ubi "frigidus" pro nulla charitate, et "fervidus" pro multa: apud Esaiam, Sic dixit Jehovah, Quiescam et spectabo in loco Meo, sicut aestus serenus super luce, sicut nubes roris in aestu messis, xviii 4; ubi de nova Ecclesia plantanda, "aestus super luce et aestus messis pro amore et charitate: apud eundum, Jehovae ignis in Zione, et furnus in Hierosolyma, xxxi 9; "ignis" pro amore. De cherubis visis Ezechieli, Similitudo animalium, aspectus illorum sicut prunae ignis ardentes juxta aspectum lampadum, is incedens inter animalia; et splendor ignis, et de igne exiens fulgur, Ezech. i 13; [2] et apud eundem de Domino, Super expansum, quod super capite cheruborum, quasi aspectus lapidis sapphiri, similitudo throni; et super similitudine throni, similitudo quasi aspectus hominis super illo superius; et vidi quasi speciem prunae1 ignitae, juxta speciem ignis, (x)intra illam circumcirca ab aspectu lumborum Ipsius et sursum; et ab aspectu lumborum Ipsius et deorsum, vidi quasi aspectum ignis, cui splendor circumcirca, i 26, 27; viii 2; ibi "ignis" pro amore: apud Danielem, Antiquus dierum sedit,... thronus Ipsius flammae ignis, rotae illius ignis ardens, fluvius ignis emanans et exiens a coram Ipso; mille millia ministrabant Ipsi, et myrias myriadum coram Ipso stabant, vii 9, 10; "ignis" pro amore Domini: apud Zachariam, Ero ei, dictum Jehovae, murus ignis circumcirca, ii 9, [A.V.5]; ubi de nova Hierosolyma: apud Davidem, Jehovah facit angelos suos spiritus, ministros suos ignem flammantem, Ps. civ 4; "ignis flammans" pro caelesti spirituali. [3] Quia "ignis" significabat amorem, ignis quoque repraesentativum Domini factus, quod constat ex "Igne super altari holocausti qui nusquam exstingueretur," Lev. vi 2, 5, 6 [A.V. 9, 12, 13], repraesentans misericordiam Domini: ideo "antequam Aharon intraret ad propitiatorium, suffire debebat igne sumpto ex altari holocausti," Lev. xvi 12-14; ideo quoque, ut significaretur quod cultus esset acceptus Domino, "ignis de caelo demittebatur et consumpsit holocausta," ut Lev. ix 24, et alibi. Per "ignem" quoque in Verbo significatur amor proprius et ejus cupiditas, cum quo amor caelestis concordare nequit, quare etiam "bini filii Aharonis consumpti sunt igne, quod adolerent igne alieno," Leo. x 1, 2; "ignis alienus" est omnis amor sui et mundi et omnis amorum istorum cupiditas. Praeterea etiam amor caelestis impiis non aliter apparet ac ignis ardens et consumens, ac ideo in Verbo praedicatur de Domino ignis consumens, sicut ignis super Monte Sinai, qui repraesentabat amorem seu misericordiam Domini, coram populo perceptus sicut ignis consumens; Quare dixerunt ad Mosen, ne faceret eos audire vocem Jehovae Dei, et videre Ignem magnum, ne morerentur, Deut. xviii 16. Amor seu misericordia Domini talis apparet iis qui in igne amorum sui et mundi sunt. @1 Heb. is [ ] (hashmal,) a word occurring only in Ezekiel. In his Sch. S notes non est pruna, sed intimum ignis, vide textum [ ] sic amor caelestis.$

Arcana Coelestia 1
Passage 935

#935 "Et aestas et hiems": quod significent statum hominis regenerati quoad nova ejus voluntaria quorum vices se habent sicut aestas et hiems, constare potest ab illis quae de frigore et aestu dicta sunt; vices regenerandorum assimilantur frigori et aestui, sed vices regeneratorum aestati et hiemi: quod de regenerando ibi actum, hic autem de regenerato, constat inde quod ibi primo loco "frigus" nominetur et secundo "aestus"; hic autem primo loco "aestas" et secundo "hiems"; causa est quia homo qui regeneratur, incipit a frigore, hoc est, a nulla fide et charitate, at cum regeneratus est, tunc incipit a charitate. [2] Quod vices regenerato sint, nempe quod apud eum nunc nulla charitas et nunc aliqua charitas, constare manifeste potest ex causa quod apud unumquemvis, etiam regeneratum, non sit nisi malum, et quod omne bonum sit solius Domini: quia apud eum nihil nisi malum, non potest aliter quam vices subire, et nunc esse quas in "aestate," hoc est, in charitate, nunc autem in "hieme," hoc est, in nulla charitate: vices tales sunt ut homo magis et magis perficiatur et sic ut magis et magis felix reddatur. Vices tales non solum sunt apud hominem regeneratum dum vixit in corpore, sed etiam cum in alteram vitam venit, nam absque viribus quasi aestatis et hiemis quoad voluntaria et quasi diei et noctis quoad intellectualia, nusquam perficitur et felicior redditur; sed vices eorum in altera vita se habent sicut vices aestatis et hiemis in zonis temperatis et sicut vices diei et noctis temporibus vernis. [3] Status hi etiam apud Prophetas describuntur per aestatem et hiemem et per diem et noctem, ut apud Zachariam, Et erit, in die illo exibunt aquae vivae de Hierosolyma pars illarum ad mare orientale, et pars illarum ad mare posterius in aestate et in hieme erit, xiv 8; ubi de Nova Hierosolyma, seu de regno Domini in caelo et in terra, seu de statu utrobique, qui etiam vocatur aestas et hiems: apud Davidem, Deus, Tibi dies, etiam Tibi nox; Tu praeparasti lucem e solem; Tu statuisti omnes terminos terrae; aestatem et hiemem Tu formasti, Ps. lxxiv 16, 17; quae similia involvunt: similiter apud Jeremiam, Quod non irritum reddetur foedus diei, et foedus noctis, ut sit dies et nox in tempore suo, xxxiii 20.

Arcana Coelestia 1
Passage 936

#936 Quod "dies et nox" significent statum ejusdem seu regenerati quoad intellectualia quorum vices se habent sicut dies et nox, ex illis quae nunc dicta sunt, constat: "aestas et hiems" praedicatur de voluntariis, ex calore et frigore, nam voluntaria se ita habent; "dies" autem et "nox" de intellectualibus, ex luce et tenebris, nam intellectualia se ita habent: haec quia ex se manifesta sunt, non opus est similibus ex Verbo confirmare.

Arcana Coelestia 1
Passage 937

#937 Ex his quoque constare potest quale est Verbum Domini in sensu interno; in sensu litterae tam rude apparet ut non aliud sciatur quam quod solum dicatur de sementi et messe, de frigore et aestu, de aestate et hieme, deque die et nocte, cum tamen involvant arcana Ecclesiae Antiquae seu spiritualis; ipsa verba in sensu litterae sunt talia, ita communissima quasi vasa, in quorum singulis tot et tanta arcana caelestia continentur ut nusquam quoad partem unius myriadis exhauriri queant; nam angeli, ex Domino, in verbis istis tam communissimis, desumptis ex terrestribus, ridere possunt, cum indefinita varietate, totum processum regenerationis, et statum regenerandi ac regenerati, cum homo vix quicquam. Continuatio de Infernis Hic de Infernis Avarorum; et de spurca Hierosolyma, et Latronibus in deserto: tum de Infernis excrementitiis eorum, qui in meris Voluptatibus vixerunt

Arcana Coelestia 1
Passage 938

#938 Avari omnium sordidissimi sunt, et omnium minime de vita post mortem, de anima et de interno homine cogitant; ne quidem sciunt quid caelum, quia omnium minime elevant suas cogitationes, sed eas prorsus infundunt et immergunt corporeis et terrestribus; quare cum in alteram vitam veniunt, diu non sciunt quod spiritus sint, sed putant se prorsus esse adhuc in corpore: ideae eorum cogitationis, quae ab avaritia factae quasi corporeae et terrestres, vertuntur in diras phantasias; et quod incredibile usque verum, sordide avari in altera vita videntur sibi in cellis versari, ubi eorum pecuniae, et ibi infestari a muribus; sed utcumque infestantur, non inde recedunt usque dum defatigantur, sic tandem se evolvunt iis sepulcris.

Arcana Coelestia 1
Passage 939

#939 Ideae cogitationis eorum qui sordide avari fuerunt, in phantasias quam sordidis vertantur, constat ab eorum inferno, quod sub pedibus prounde; vapor inde exhalat sicut vapor ex suibus excoriatis in canali; ibi sunt avarorum domicilia: qui illuc veniunt, primum atri apparent, et ibi per pilorum derasionem, sicut solent sues, candidi sibi fieri videntur; ita quoque sibi tunc apparent; sed usque manet inde nota quod tales sint ubicumque veniunt. Quidam spiritus niger, qui nondum in infernum suum delatus quia adhuc moraturus in mundo spirituum, illuc demissus, qui non ita avarus fuerat, sed usque dum vixit, malitiose aliorum opibus inhiaverat, quo alluente avari ibi aufugiebant, dicentes quod latro, quia niger, et sic eos necaret; avari enim fugiunt tales quia maxime timent vitae; tandem comperti, quod non talis latro, dicebant ei, si candidus vellet fieri, modo ei pili, sicut suibus qui in conspectu visi, detraherentur, sic candesceret; sed hoc non voluit; inter spiritus sublatus est.

Arcana Coelestia 1
Passage 940

#940 In hoc inferno sunt quoad multam partem Judaei qui sordide avari fuerunt; quorum praesentia quoque, cum ad alios spiritus veniunt, ex fetore murium sentitur. Quia de Judaeis, quam miserabilis eorum status post mortem sit, nempe eorum qui sordide avari fuerunt et contempserunt alios prae se ex innata arrogantia, quod putaverint se solos esse qui electi, de urbibus eorum et latronibus in deserto licet referre. [2] Ex phantasia quam in vita corporis conceperunt et apud se confirmarunt, quod venturi in Hierosolymam et ibi in terram sanctam quam possessuri, non volentes scire quod per Novam Hierosolymam intelligatur regnum Domini in caelis et in tertis, quando in alteram vitam veniunt, apparet iis urbs a sinistro Gehennae paulo antrorsum in quaro confertim alluunt; sed urbs illa est caenosa et putida, quare spurca Hierosolyma vocatur; ibi discurrunt per plateas, in luto et caeno supra talos, querentes et ejulantes. Urbem 1 vident oculis, etiam plateas; est iis repraesentatio talium ut in clara die: vidi etiam aliquoties urbem 1. [3] Apparuit nihil quidam obscurus veniens spurca hac Hierosolyma; aperiebatur tanquam porta; circum eum errantes stellae erant a sinistra ejus imprimis; stellae errantes circum spiritum significant in mundo spirituum falsitates; aliter dum stellae non errantes sunt; accessit ad me et applicuit se sinistrae meae auri superne, quam tangebat quasi ore ut mecum loqueretur; sed non locutus est voce sonora ut alii, verum intus in se usque tamen ut audirem et intelligerem; dicebat quod Rabbinus Judaeus esse et quod a longo tempore fuerit in urbe ista caenosa; dicens quod plateae ib nihil nisi lutum et caenum essent, ubi eundum; et quod non alio cibo vesceretur quam caeno. [4] Quaerebam cur ita, quia spiritus, quod cuperet edere. Dixit quod edat, et cum cupit edere, nihil aliud ei offerri quam caenum, quare valde lamentatus: quaerebat ergo quid faciendum, dicens se non invenire Abrahamum Isacum et Jacobum; de quibus aliqua ei referebam et quod frustra quaererentur et dum inveniuntur, prorsus nihil opis ferre possint, praeter alia quae arcaniora sunt; dicebam quod nullus alius quaerendus quam solus Dominus, Qui est Messias, Quem in vita contempserunt, et quod Ipse regat universum caelum et universam terram, et quod a nullo alio auxilium: quaesivit sollicite aliquoties ubi est. Dixi quod inveniatur ubivis et quod audiat et norit omnes: sed tunc alii spiritus Judaei eum retrahebant. @1 urbes I.$

Arcana Coelestia 1
Passage 941

#941 Est quoque alia urbs a dextro Gehennae, seu inter Gehennam et stagnum, ubi meliores ex Judaeis sibi videntur habitare; sed haec urbs iis mutatur secundum phantasias; nunc vertitur in pagos, nunc in stagnum, nunc iterum in urbem; timor illis ibi est pro latronibus; et quamdiu in urbe ista sunt, tuti sunt. Inter binas urbes est quasi triangulare spatium tenebrosum; ibi latrones, qui sunt Judaei sed eorum pessimi, qui quoscumque offendunt, miserabiliter cruciant; hos latrones e timore Judaei vocant "dominum," et desertum ubi sunt, vocant "terram": ut tuti pro latronibus in urbem hanc a dextro veniant, est in termino angulari spiritus bonus, qui excipit venientes; ad quem cum veniunt, incurvant se versus terram et sub pedes ejus admittantur, qui ritus est admissionis in hanc urbem. Quidam spiritus ad me subito venit; quaerebam unde venit; dixit quod fugeret et timeret latrones, qui occidunt, mactant, cremant, coquunt homines, quaerens ubi tutus esse posset. Interrogabam undenam esset et ex qua terra; nihil aliud ausus est respondere ex timore quam quod terra sit domini, desertum enim vocant "terram," et latrones "dominum." [2] Venerunt dein latrones, qui nigerrimi; locuti sono basso sicut gigantes, et mirum, cum adventant, terrorem et horrorem sensibilem incutiunt; quaesivi quinam essent; dicebant quod quaerant spolia; dixi, ubi congerere vellent sua spolia; anne sciant quod spiritus sint, et quod nec spolia auferre nec congerere possint, et quod talia sint phantasiae malorum? Respondebant se esse in deserto quaerentes rapinas, et quod crucient quos offendunt. Agnoverunt tandem cum penes me, quod spiritus essent, sed usque non adduci potuerunt aliter credere quam quod viverent in corpore. Sunt Judaei qui ita vagantur, ore ferentes occidere, mactare, cremare, coquere, et hoc contra quoscumque, si vel Judaei vel amici sint. Inde quoque innotuit quali animo sunt tametsi in mundo non tale evulgare audent.

Arcana Coelestia 1
Passage 942

#942 Non procul a spurca Hierosolyma est quoque alia urbs quae vocatur Judicium Gehennae; ibi sunt qui ex propria justitia vindicant sibi caelum; et qui condemnant alios qui non secundum phantasias eorum vivunt: inter hanc urbem et Gehennam apparet sicut pons, satis pulcher, coloris pallidi seu grisei, ubi niger spiritus, quem metuunt, inhibens ne transeant; nam ab altera parte pontis apparet Gehenna.

Arcana Coelestia 1
Passage 943

#943 Qui in vita corporis pro fine habuerunt meras voluptates, et solum amarunt indulgere genio, et vivere in lautitiis et opiparis, sibi solis et mundo studentes, Divina pro nihilo reputantes, absque fide et charitate, post mortem in vitam similem ei quam habuerunt in mundo, primum introducuntur; est locus antrorsum ad sinistrum, aliquantam profunde; ubi nihil nisi quam voluptates, ludi, saltationes, (x)comessationes, confabulationes; illuc feruntur tales, et tunc non aliter sciunt quam quod in mundo sint: sed scena mutatur; post aliquam moram temporis deferuntur in infernum sub natibus quod est mere excrementitium; nam talis voluptas quae mere corporea est, in excrementitium in altera vita vertitur; vidi ibi portantes stercora, et lamentantes.

Arcana Coelestia 1
Passage 944

#944 Feminae quae ex sordida et vili conditione divites factae, et ex fastu inde se prorsus dediderunt voluptatibus ac vitae delicatae et otiosae, accumbendo, sicut reginae, stratis, sedendo ad tabulas et mensas, nihil aliud curantes, in altera vita cum conveniunt, miserabiliter inter se collidunt, contundunt, lacerant, capillis trahunt, et fiunt sicut furiae.

Arcana Coelestia 1
Passage 945

#945 Aliter vero quae in voluptates aut jucunditates vitae natae sunt, et quae ab infantia in similia educatae; sicut reginae, ex nobili prosapia aliae, ut et divites; quae tametsi in voluptatibus et lautitiis inque splendidis, dummodo in fide in Dominum et in charitate erga proximum simul vixerunt, in altera vita inter felices sunt: nam se abdicare jucundis vitae, potentiam et divitias, et sic per miserias mereri caelum, hoc falsum est; sed tam voluptates quam potentiam et divitias pro nihilo aestimare respective ad Dominum, et vitam mundi pro nihilo respective ad vitam caelestem, est quod in Verbo intelligitur.

Arcana Coelestia 1
Passage 946

#946 Locutus cum spiritibus de eo quod forte pauci credituri sint tot et talia dari in altera vita, ex causa quod homo non alium conceptum habeat de vita sua post mortem quam communissimum quendam obscurum, qui est nullus, in quo se confirmarunt ex eo quod animam aut spiritum non oculis videant; et quod docti, tametsi aiunt quod anima aut spiritus sit, usque quis inhaerent vocibus fictis et terminis qui intellectum rerum magis obscurant: immo exstinguunt, et quia student sibi et mundo, raro communi et caelo: adhuc minus quam sensuales homines credant. Spiritus cum quibus locutus mirati sunt quod homo talis sit, cum tamen sciat quod in ipsa natura et in unoquovis ejus regno dentur tot mirabilia et varia quae ignorat; ut pro exemplo solum in aure interna humana, de qua integer liber stupendis et inauditis impleri posset, quibus unusquisque fidem habet; at si de mundo spirituali ex quo omnia et singula quae sunt in naturae regnis existunt, aliquid dicitur vix aliquis credit, ex causa, ut dictum, praeconceptae et confirmatae opinionis quod nihil sit quia non videt.

 
 28.04.2005 © Peter Eppich, Eichenstr. 1, 29664 Walsrode, eppich@web.de FAX: 01212-5-115-69-389