|
|
GENESEOS
CAPUT SEPTIMUM De Inferno
Arcana Coelestia 1
#692 Homo, sicut de caelo, ita de inferno, non habet ideam nisi communissimam, quae ita obscura est ut sit paene nulla; sicut qui non extra suas casas silvae fuerunt, ideam habere de tellure possint, et non sciunt imperia, nec regna, minus regiminis formas, et adhuc minus societates, et societatum vitas; antequam haec sciunt, non possunt quam in communissima idea de tellure esse, quae talis est ut fere nulla; ita de caelo et de inferno; cum tamen utrobivis innumerabilia sunt, et indefinite plura quam in aliquo terrarum orbe. Quam innumerabilia sunt, exinde solum constare potest, quod sicut nusquam aliquis simile caelum habet, ita nec usquam aliquis simile infernum; et quod omnes animae, quaecumque in mundo fuerunt a prima creatione, illuc veniant et congregentur.
Arcana Coelestia 1
#693 Sicut amor in Dominum, et erga proximum, ac gaudium et felicitas inde, constituit caelum, ita odium contra Dominum, et contra proximum, ac poena et cruciatus inde, constituit infernum. Odiorum sunt innumerabilia genera, et innumerabiliores species; totidem sunt inferna.
Arcana Coelestia 1
#694 Sicut caelum a Domino, per amorem mutuum, unum quasi hominem et unam animam constituit, ac ita unum finem spectat, qui est ad conservandum et salvandum omnes in aeternum; ita contra, infernum a proprio, per amorem sui et mundi, hoc est, per odium, unum diabolum et unum animum constituit, ac ita unum finem spectat, qui est ad perdendum et damnandum omnes in aeternum; conatus eorum, quod talis, millies et millies perceptus; quare nisi Dominus singulis momentis, etiam omnium minimis, conservaret omnes, perirent.
Arcana Coelestia 1
#695 Sed infernis talis forma et talis ordo a Domino inducitur ut omnes teneantur vincti et alligati suis cupiditatibus et phantasiis, in quibus ipsamet eorum vita consistit; quae vita, quia est mortis, in diros cruciatus vertitur; qui cruciatus tanti sunt ut describi nequeant; nam jucundissimum eorum vitae consistit in eo ut punire, torquere et cruciare unus alterum possit; immo per artes in mundo ignotissimas, quibus sciunt inducere sensus exquisitos prorsus sicut forent in corpore, tum phantasias diras et horrendas, praeter terrores et horrores, et plura similia; diabolica turba tantum voluptatis in eo percipiunt ut si in infinitum possent dolores et cruciatus augere et intendere, ne tunc quidem acquiescerent quin flagrarent adhuc in infinitum; sed Dominus aufert eorum conatus et lenit cruciatus.
Arcana Coelestia 1
#696 Tale est aequilibrium omnium et singulorum in altera vita ut ipsum malum se puniat, sic ut in malo sit poena mali; similiter in falso, quod redit ad illum qui in falso est; inde poenam et cruciatum sibi unusquisque inducit, et incurrit tanc in turbam diabolicam quae tale patrat. Dominus nusquam aliquem in infernum mittit, sed omnes ab inferno educere vult; minus in cruciatum inducit; sed quia spiritus malus ipse irruit, vertit Dominus omnem poenam et cruciatum in bonum et in aliquem usum; nulla usquem poena dari potest nisi sit apud Dominum finis usus, nam regnum Domini est regnum finium et usuum; sed (x)usus quos praestare possunt infernales, sunt vilissimi, in quibus cum sunt, non ita sunt in cruciatu; sed cessante usu, in infernum remittuntur.
Arcana Coelestia 1
#697 Apud unumquemvis hominem sunt ad minimum duo spiritus mali et duo angeli; homo per spiritus malos communicationem habet cum inferno, et per angelos cum caelo; absque communicatione utrinque homo nequaquam minutum temporis vivere potest; ita unusquisque homo in aliqua societate infernalium est, quod prorsus nescit; sed cruciatus eorum ei non communicantur, quia in praeparatione ad vitam aeternam est; societas illa, in qua fuit, ei in altera vita quandoque ostenditur, nam ad illam redit et sic in vitam quam habuit in mundo, et inde vel ad infernum tendit, vel ad caelum elevatur: ita homo qui non in bono charitatis vivit et se non duci a Domino patitur, unus infernalium est et post mortem fit quoque diabolus.
Arcana Coelestia 1
#698 Praeter inferna, sunt etiam vastationes, de quibus multum in Verbo; homo enim trahit secum in alteram vitam ex actualibus peccatis innumera mala et falsa, coacervat illa, et copulat: qui probe vixerunt, similiter; hi antequam in caelum possunt elevari, eorum mala et falsa dissipanda sunt: haec dissipatio vocatur vastatio; vastationum genera sunt plura, et vastationis tempora majora et minora; quidam intra breviusculum tempus auferuatur in caelum, quidam statim post mortem.
Arcana Coelestia 1
#699 Ut viderem cruciatum eorum qui in inferno, tum vastationem eorum qui in terra inferiore, aliquoties illuc demissus (demitti in infernum non est transferri e loco in locum, sed est immissio in aliquam infernalem societatem, manente homine in eodem loco); sed hanc solum experientiam hic licet referre: percipiebam manifeste quod quasi columna quaedam me circumdaret; columna illa sensibiliter augebatur; et insinuabatur quod haec esset "murus1 aheneus," de quo in Verbo, ex spiritibus angelicis formatus, ut tutus demitti possem ad infelices; cum ibi eram, audiebam lamentationes miserabiles, et quidem has, "Ah Deus, ah Deus, misereatur nostri, misereatur nostri," et hoc diu; concedebatur etiam cum miseris illis loqui, et satis multum; imprimis conquesti sunt de malis spiritibus, quod non aliud cuperent et flagrarent quam eos cruciare; in desperatione erant, dicentes quod crederent aeternum fore cruciatum; sed eos consolari datum. @1 e.g. Jer. xv 20. Dabo te populo huic in murum aeris munitum.$
Arcana Coelestia 1
#700 Quia totidem inferna sunt, ut dictum, ut de iis ordine dicatur, in sequentibus dicendum. I. De infernis eorum qui vitam in odiis, vindictis et crudelitate transegerunt. II. De infernis eorum qui in adulteriis et lasciviis; tum de infernis dolosorum, et praestigiatricium. III. De infernis avarorum; et ibi de "spurca Hierosolyma" et latronibus in deserto: tum de infernis excrementitiis eorum qui in meris voluptatibus vixerunt. IV. Postea de infernis aliis quae ab illis distincta sunt. V. Demum de illis qui in vastatione sunt. Haec videantur in praemissis et finibus capitum sequentium. CAPUT VII 1. ET dixit JEHOVAH Noaho, Intra tu et omnis domus tua in arcam, quia te vidi justum coram Me in generatione hac. 2. De omni bestia munda accipias tibi septena septena, virum et uxorem ejus, et de bestia quae non munda illa, bina, virum et uxorem ejus. 3. Etiam de ave caelorum septena septena, masculum et feminam; ad vivificandum semen super faciebus totius terrae. 4. Quia ad dies adhuc septem Ego pluere faciens super terram, quadraginta dies et quadraginta noctes, et delebo omnem substantiam, quam feci, a super faciebus humi. 5. Et fecit Noah secundum omne, quod praecepit ei JEHOVAH. * * * 6. Et Noah filius sexcentorum annorum, et diluvium factum aquaram super terra. 7. Et intravit Noah, et filii ejus, et uxor ejus, et uxores filiorum ejus cum illo, in arcam, a coram aquis diluvii. 8. De bestia munda, et de bestia quae non ea munda, et de avi, et omni quod repit super humo. 9. Bina bina intrarunt ad Noahum in arcam, masculus et femina, quemadmodum praeceperat DEUS Noaho. 10. Et erat ad septem dies, et aquae diluvii erant super terra. * * * 11. In anno sexcentesimo anni vitae Noahi, in mense secundo, septimo decimo die mensis, in die hoc disrupti sunt omnes fontes abyssi magnae, et cataractae caeli apertae. 12. Et fuit imber super terra quadraginta diebus et quadraginta noctibus. 13. In ipso die hoc intravit Noah, et Shem, et Ham et Japheth, filii Noahi, et uxor Noahi, et tres uxores filiorum ejus cum illis, in arcam. 14. Illi, et omnis fera secundum speciem suam, et omnis bestia secundum speciem suam, et omne reptile repens super terra secundum speciem suam, et omnis avis secundum speciem suam, omnis volucris, omne alatum. 15. Et intrarunt ad Noahum in arcam; bina bina de omni carne, in qua spiritus vitarum. * * * 16. Et intrantes, masculus et femina de omni carne intrarunt, quemadmodum praeceperat illi Deus; et clausit JEHOVAH post illum. 17. Et fuit diluvium quadraginta dies super terra, et creverunt aquae, et sustulerunt arcam, et elevata est desuper terra. 18. Et corroboratae aquae, et auctae valde super terra; et ivit arca super faciebus aquarum. * * * 19. Et aquae corroboratae valde valde super terra, et operti sunt omnes montes alti, qui sub toto caelo. 20. Quindecim cubitis de sursum superarunt aquae, et operuerunt montes. 21. Et exspiravit omnis caro repens super terra, quoad avem, et quoad bestiam, et quoad feram, et quoad omne reptile reptans super terra; et omnis homo. 22. Omne cui flatus spiritus vitaram in naribus ejus, ab omni, quod in arida, mortua sunt. 23. Et delevit omnem substantiam quae super faciebus humi, ab homine usque ad bestiam, usque ad reptile, et usque ad avem caelorum; et deleta sunt e terra, et relictus tantum Noah et quod cum illo in arca. 24. Et corroboratae sunt aquae super terra quinquaginta et centum dies. CONTENTA
Arcana Coelestia 1
#701 Hic in genere agitur de praeparatione novae Ecclesiae; sicut prius quoad ejus intellectualia, ita hic quoad ejus voluntaria, a vers. 1 ad 5.
Arcana Coelestia 1
#702 Dein agitur de ejus tentationibus, quae describuntur quoad ejus intellectualia a vers. 6 ad 10; et quoad voluntaria, vers. 11, 12.
Arcana Coelestia 1
#703 Postea de protectione istius Ecclesiae, et conservatione, a vers. 13 ad 15, sed qualis ejus status fuerit, quod fluctuans, describitur, vers. 16-18.
Arcana Coelestia 1
#704 Demum agitur de ultima posteritate Ecclesiae Antiquissimae, qualis fuit, quod possessa a persuasionibus falsi et cupiditatibus amoris sui, adeo ut perierit, a vers. 19 ad 24. SENSUS INTERNUS
Arcana Coelestia 1
#705 Hic agitur in specie de "diluvio," per quod significantur non solum tentationes quas homo Ecclesiae quae "Noahus" vocatur, sustinere debuit antequam regenerari potuit, sed etiam per diluvium significatur desolatio eorum qui non potuerunt regenerari; tam tentationes quam desolationes, in Verbo comparantur diluviis seu inundationibus aquarum, ac ita vocantur; pro tentationibus, apud Esaiam, In momento parvo reliqui te, et in miserationibus magnis recolligam te; in inundatione1 irae abscondi facies Meas momento a te, sed in misericordia aeternitatis miserebor tui, dixit Redemptor tuus Jehovah, nam aquae Noahi hoc Mihi, cui juravi non transituras aquas Noahi amplius super terram; sic juravi non succensurum tibi, et increpaturum te;... afflicta et procellis jactata, nec consolationem nacta, liv 7-9, 11; hic de regeneranda Ecclesia, et de tentationibus quae vocantur "aquae Noahi." [2] Ipse Dominus etiam tentationes appellat inundationem, apud Lucam, Jesus dixit, Omnis qui venit ad Me, et audit sermones Meos, facitque eos,... similis est homini aedificanti domum, qui fodit et in profundum penetrat, posuitque fundamentum super petra, unde, inundatione facta, illisum flumen domui isti, sed non valuit dimovere eam quoniam fundata erat super petra, vi 47, 48; quod hic per "inundationem" intelligantur tentationes, unicuivis constare potest. Pro desolationibus, apud Esaiam, Dominus ascendere faciens super eos aquas fluminis validas et multas, regem Asshuris, et omnem gloriam ejus, et ascendit super omnes rivos ejus, et ibit super omnes ripas ejus, et ibit per Jehudam, inundabit et transibit, usque ad collum pertinget, viii 7, 8: ubi "rex Asshuris" pro phantasiis, principiis falsi, et ratiociniis inde, quae desolant hominem, et desolarunt antediluvianos: [3] apud Jeremiam, Sic dixit Jehovah, Ecce aquae ascendentes a septentrione, et erunt in flumen inundans, et inundabunt terram, et plenitudinem ejus, urbem et habitantes in ea, xlvii 2, 3; ubi de Philistaeis, per quos repraesentantur illi qui principia falsa capiunt et inde ratiocinantur de spiritualibus, quae inundant hominem, sicut antediluvianos. Quod tam tentationes quam desolationes in Verbo comparentur diluviis seu inundationibus aquarum, et ita vocentur, causa est quia similiter se habent; sunt mali spiritus qui influunt cum suis persuasionibus et principiis falsi in quibus sunt, et excitant similia apud hominem; sed apud hominem qui regeneratur, sunt tentationes, apud hominem qui non regeneratur, sunt desolationes. @1 Heb. [ ] (shetseph) occurs only in this verse. A.V. translates by "little," but R.V. corrects to "overflowing." S. always has inundatione where he quotes this verse. The word is clearly a variant of [ ] (sheteph)flood.$
Arcana Coelestia 1
#706 Vers. I. Et dixit Jehovah Noaho, Intra tu et omnis domus tua in arcam, quia te vidi justum coram Me in generatione hac. "Quod dixerit Jehovah ad Noahum" significat quod ita factum; "Jehovah" dicitur quia nunc agitur de charitate: "intra tu et omnis domus in arcam" significat illa quae sunt voluntatis, quae est "domus"; "intrare in arcam" hic est praeparari: "quia te vidi justum in generatione hac" significat bonum habere, per quod regenerari posset.
Arcana Coelestia 1
#707 Hic usque ad versum quintum fere eadem sunt quae in capite priore dicta, aliquantum modo mutata; similiter in sequentibus; qui non novit sensum internum Verbi, nusquam aliter opinari potest quam quod modo repetitio sit ejusdem rei; similia occurrunt alibi in Verbo, cumprimis apud Prophetas, ubi eadem res aliis et aliis vocibus exprimitur; et quandoque etiam reassumitur et iterum describitur: sed causa est, ut prius dictum, quod binae facultates apud hominem sint, inter se distinctissimae, intellectus et voluntas, et quod distincte in Verbo de utroque agatur; haec causa repetitionum: quod hic similiter, constabit ab illis quae sequuntur.
Arcana Coelestia 1
#708 Quod "dixit Jehovah ad Noahum" significet quod ita factum, constat ex eo quod apud Jehovam non sit nisi quam Esse: "quod dicit" fit, et est factum; similiter ac capite praecedente vers. 13, et alibi, ubi "dicere Jehovae" est fieri et factum.
Arcana Coelestia 1
#709 "Jehovah" dicitur quia nunc agitur de charitate: in praecedente capite a vers. 9 ad fin., non dicitur Jehovah, sed Deus, ex causa quod ibi agatur de praeparatione Noahi, seu hominis Ecclesiae quae Noahus vocatur, quoad ejus intellectualia quae sunt fidei; hic autem de praeparatione ejus quoad voluntaria quae sunt amoris; cum de intellectualibus seu veris fidei, dicitur "Deus," cum de voluntariis seu bonis amoris, dicitur "Jehovah"; intellectualia enim seu quae sunt fidei non constituunt Ecclesiam, sed voluntaria quae sunt amoris; Jehovah in amore et charitate est, non autem in fide nisi sit fides amoris seu charitatis; quare etiam in Verbo fides comparatur nocti, sed amor diei, sicut in primo capite Geneseos, ubi de luminaribus magnis actum, quod "luminare magnum seu sol," qui significat amorem, dominetur die, et "luminare minus seu luna," quae significat fidem, quod dominetur nocte, Gen. i 14, 16; similiter apud Prophetas; Jer. xxxi 35; xxxiii 20; Ps. cxxxvi 9 [A.V. 8]; tum Apoc. viii 12.
Arcana Coelestia 1
#710 "Intra tu et omnis domus in arcam": quod significet illa quae sunt voluntatis, constat inde. In cap. praec. ubi de intellectualibus, aliter, nempe, "Intrabis in arcam tu, et filii tui, et uxor tua, et uxores filiorum tuorum tecum," vers. 28. Quod "domus" significet voluntatem et quae voluntatis, constat passim ex Verbo, ut apud Jeremiam, Transferentur domus eorum ad alios, agri et uxores simul: vi 12; ubi tam "domus" quam "agri et uxores" se referunt ad illa quae sunt voluntatis: apud eundem, Aedificate domos, et inhabitate; et plantate hortos et comedite fructus eorum, xxix 5, 28; ubi "domos aedificare et inhabitare" sunt voluntatis, "hortos plantare" sunt intellectus: similiter alibi: et multoties "Domus Jehovae" pro Ecclesia ubi amor est principale: "Domus Jehudae" pro Ecclesia caelesti "Domus Israelis" pro Ecclesia spirituali, quia "domus" est Ecclesia; inde mens hominis Ecclesiae, in qua voluntaria et intellectualia sunt, seu quae charitatis et fidei, est "domus."
Arcana Coelestia 1
#711 Quod "intrare in arcam" sit praeparari, prius cap. praec. ad vers. 18 dictum; sed ibi significatum, quod praeparatus quoad intellectualia, quae sunt vera fidei; hic quoad voluntaria, quae sunt bona charitatis, ut salvaretur. Homo nisi praeparatus, hoc est, instructus veris et bonis, nusquam potest regenerari, minus subire tentationes; nam mali spiritus, qui tunc apud eum, excitant ejus falsa et mala; nisi adsint vera et bona ad quae flectantur a Domino et per quae discutiantur, succumbit: vera et bona sunt reliquiae, quae ad tales usus a Domino reservantur.
Arcana Coelestia 1
#712 "Quia te vidi justum in generatione hac": quod significet bonum habere, per quod regenerari posset, cap. praec. ad vers. 9 dictam et ostensum est; ibi "justus" significat bonum charitatis,, et "integer" verum charitatis: ibi "generationes," quia de intellectualibus; hic "generatio," quia de voluntariis; voluntas enim comprehendit in se intellectualia, non intellectus voluntaria.
Arcana Coelestia 1
#713 Vers. 2. De omni bestia munda accipias tibi septena septena, virum et uxorem ejus, et de bestia quae non munda illa, bina, virum et uxorem ejus. Per "omnem bestiam mundam" significantur affectiones boni: per "septena," quod sancta sint: per "virum et uxorem" significatur quod vera conjuncta bonis: per "bestiam non mundam" significantur affectiones malae: per "bina," quod respective profana: per "virum et uxorem" falsa conjuncta malis.
Arcana Coelestia 1
#714 Quod per "omnem bestiam mundam" significentur affectiones boni, constat ab illis quae prius de bestiis dicta et ostensa sunt, n. 45, 46, 142, 143, 246. quae quod affectiones ita significatae sint, est quia homo in se et in suo proprio spectatus non est nisi bestia, simillimi ei sensus, simillimi appetitus, simillimae cupiditates, tum simillimae affectiones quaecumque; ejus amores boni et optimi etiam simillimi sunt, ut amare socios suae speciei, amare liberos, et amare conjugem; sic ut nihil prorsus differant: sed quod homo sit, et prae bestiis, est quod vitam interiorem habeat, quae nusquam datur seu dabilis est apud bestias; quae vita est vita fidei et amoris a Domino; quae vita nisi inesset singulis quae communia habet cum bestiis, nusquam aliud esset: sit modo in exemplum, amor erga socios; si amaret illos solum sui causa, nec caelestius quid aut divinius amori inesset, non potest inde dici homo, quia simile est apud bestias; ita in omnibus reliquis: quare nisi voluntati ejus inesset vita amoris a Domino, et intellectui ejus vita fidei a Domino, nusquam foret homo; per vitam quam habet a Domino, vivit post mortem, quia adjungit Sibi eum Dominus; et sic potest in caelo Ipsius cum angelis esse, et vivere in aeternum: et tametsi homo vivit sicut fera, nec quicquam aliud amat quam semet et quae semet spectant, usque misericordia Domini tanta est, quia Divina et Infinita, ut non eum relinquat, sed continue vitam Suam per angelos ei inspirat, quam licet non recipit aliter, usque efficit ut possit cogitare, reflectere, intelligere, num bonum aut malum, morale, civile, mundanum, et corporeum, et inde num verum aut falsum.
Arcana Coelestia 1
#715 Quia antiquissimi noverunt et, cum in humiliatione sui essent, agnoverunt quod non essent nisi quam bestiae et ferae, at quod homines essent, hoc solum haberent a Domino, ideo quicquid apud eos erat, non solum assimilabant bestiis et avibus, sed etiam ita vocabant; quae voluntatis erant, comparabant bestiis et vocabant bestias; et quae intellectus comparabant avibus et vocabant aves; sed distinguebant inter affectiones bonas et affectiones malas; affectiones bonas comparabant agnis, ovibus, haedis, capris, hircis caprarum, arietibus, juvencis, bovibus, ob causam quia bonae et mites, tum quia utiles vitae, ut quod comedi possent, et quod pellibus et lanis eorum vestiri; hae sunt principaliter bestiae mundae: at quae malae et immites, ut et inutiles vitae, sunt bestiae immundae.
Arcana Coelestia 1
#716 Quod per "septena" significentur sancta, constat ab illis quae prius de septimo die seu sabbato dictum, n. 84-87, quod nempe Dominus sit Septimus Dies, et ex Ipso omnis caelestis Ecclesia, seu homo, immo ipsum caeleste quod quia est solius Domini, est sanctissimum; inde "septem" in Verbo significant sanctum, et quidem in sensu interno prorsus nihil quodexnumero, ut hic; nam qui in sensu interno sunt, ut angeli et spiritus angelici, ne quidem sciunt quid numerus, proinde quid septem; ideo nusquam hic significatur quod acciperentur de omni bestia munda septem paria, seu quod tantum boni respective ad malum, ut septem ad bina, haberet; sed quod voluntaria, quibus instructus hic homo Ecclesiae iuit, essent bona quae sancta, per quae, ut prius dictum, potuisset regenerari. [2] Quod "septem" significent sanctum seu sancta, constare potest a ritualibus in Ecclesia repraesentativa, ubi septenarium toties occurrit, sicut "quod de sanguiae et oleo spargeretur septem vicibus"; ut in Levitico, Sumpsit Moses oleum unctionis unxitque" habitaculum et omnia quae ia illo, sanctificavitque illa, et sparsit de illo super altare septem vicibus, et unxit altare et omnia vasa ejus ad sanctificandum illa, viii 10, 11; ubi "septem vices" nihil prorsus significavissent nisi ita repraesentaretur sanctum; "oleum" ibi significat sanctum amoris: et alibi, Cum intraret Aharon in Sanctum,... accipiet de sanguine juvenci, et sparget digito suo super facies propitiatorii orientem versus, et ad facies propitiatorii sparget septem vicibus de sanguine digitosuo: similiter ad altare, Sparget super illud de sanguiae digito suo septem vicibus, et mundabit illud, et sanctificabit illud, Lev. xvi 14, 19; ubi omnia et singula significant Ipsum Dominum, proinde sanctum amoris, tam scilicet "sanguis" quam "propitiatorium," ut et "altare," tum "oriens, versus quem spargeretur sanguis," proinde etiam "septem:" [3] in sacrificiis similiter, de quibus in Levitico1, Si anima peccaverit per errorem,... et si sacerdos unctus peccaverit ad reatum populi,... mactabit juvencum coram Jehovah,... et intinget sacerdos digitum suum in sanguine, et sparget de sanguine septem vicibus coram Jehovah versus velum Sancti, iv (x)2, 3, 4, 6; ubi similiter "septem" significant sanctum, quia de expiatione, quae solius est Domini, ita de Domino, agitur. Similia quoque instituta sunt circa mundationem leprae, de qua in Levitico, Ex volucris sanguine, ligno cedri, et coccineo, et hyssopo, sparget sacerdos super mundandum a lepra septem vicibus, et mundabit eum;... similiter de oleo, quod super vola ejus sinistra, septem vicibus coram Jehovah.... Similiter in domum ubi lepra, ex ligno cedri, et hyssopo, et coccineo, et sanguine volucris sparget septem vicibus, xiv 6, 7, 27, 51; ubi quisque videre potest quod nihil prorsus sit in ligno cedri, coccineo, hyssopo, oleo, sanguine volucris, ita nec in septem, nisi inde quod per illa repraesentarentur sancta; si sancta inde abstrahis, manet mortuum quid, aut profanum idololatricum; sed cum significantur sancta, tunc cultus inibi est Divinus, qui est internus, et modo repraesentatur per externa: non quidem potuerunt scire Judaei quid significarent, sic nec quisquam hodie, quid lignum cedri, quid hyssopus, quid coccineum, quid avis, usque si modo voluissent cogitare quod sancta involverent quae nescirent, et sic coluissent Dominum, seu Messiam venturum, Qui sanaret eos ab eorum "lepra," hoc est, a profanatione sancti, salvari potuissent; nam qui ita cogitant et credunt, in altera vita instruuntur ilico, si desiderant, quid omnia et singula repraesentaverint. [4] Similiter de "vacca rufa," Quod acciperet sacerdos de sanguine digito suo, et spargeret versus facies tentorii conventus de sanguine ejus septem vicibus, Num. xix 4. Quia "septimus dies" seu "sabbatum" significabat Dominum, et ab Ipso caelestem hominem, et ipsum caeleste, septimus dies in Ecclesia Judaica prae omnibus ritibus sanctissimus erat; inde "sabbatum sabbati anno septimo," Lev. xxv 4; tum "jubilaeum, quod proclamaretur post septem sabbata annorum, seu post septem annos septem vicibus," Lev. xxv 8, 9. Quod "septenum" in supremo sensu significet Dominum, et inde sanctum amoris, constare potest etiam a candelabro aureo, et septem ejus lucernis, de quibus, Exod. xxv 31-33, 37; xxxvii 17-19, 23; Num. viii 2, 3; Zach. iv 2; de quibus ita apud Johannem, Septem candelabra aurea; in medio septem candelabrorum similis Filio hominis, Apoc. 1, 12, 13; ubi clarissime constat quod "candelabrum cum septem lucernis" significet Dominum, et quod "lucernae" sint sancta amoris seu caelestia, quare etiam septem fuerunt; [5] et apud eundem, E throno exibant... septem lampades ignis ardentes coram throno, quae sunt septem spiritus Dei, Apoc. iv 5; hic "septem lampades quae exiverunt e throno Domini," sunt septem lucernae. Similiter se habet ubi septenarius numerus occurrit apud Prophetas, ut apud Esaiam, Erit lux lunae sicut lux solis, et lux solis erit septupla, sicut lux septem dierum, in die quo obligabit Jehovah fracturam populi Sui, xxx 26; ubi "lux septupla, sicut lux septem dierum" nusquam significat septuplum, sed sanctum amoris significati per "solem." Videatur etiam, quod de septenario numero prius dictum et ostensum, cap. iv vers. 15. Ex his quoque manifeste constat quod "numeri" in Verbo, quicumque sunt, nusquam significent numeros, ut prius quoque, cap. vi ad vers. 3, ostensum. @1 Numeris I.$
Arcana Coelestia 1
#717 Ex his quoque constat quod de voluntariis hominis, seu de ejus bonis et sanctis quae praedicantur de voluntate, agatur; hic enim dicitur quod "acciperet de bestia munda septena," et in vers. seq. similiter de ave; at in cap. praeced. vers. 19, 20, non dicitur quod acciperet septena, sed "bina" seu paria, quia ibi de intellectualibus, quae non sancta in se, sed ab amore qui voluntatis, sancta sunt, agitur.
Arcana Coelestia 1
#718 Quod per "virum et uxorem" significentur quod vera conjuncta bonis, constat a significatione "viri" quod sit verum quod est intellectus, et a significatione "uxoris" quod sit bonum quod voluntatis, de quibus prius; et exinde quod nusquam apud hominem detur vel minimum cogitationis, nec minimum affectionis et actionis, in quo non sit quoddam conjugium intellectus et voluntatis; absque quodam conjugio nusquam aliquid existit aut producitur; in ipsis organicis hominis compositis et simplicibus, immo simplicissimis, est passivum et activum, quae si non copulata forent quasi conjugio instar viii et uxoris, nequicquam possent ibi esse, minus aliquid producere; in universa natura similiter: perpetua haec conjugia ducunt principium et ortum suum a conjugio caelesti, per quod etiam unicuique rei in universa natura, tam animatae quam inanimatae, impressa est idea regni Domini.
Arcana Coelestia 1
#719 Quod per "bestiam non mundam" significentur affectiones malae, constat ab illis quae de bestiis mundis prius dicta et ostensa sunt: "mundae" dictae quia mites, bonae et utiles; "non mundae" sunt quae contrariae, immites, malae, et inutiles, quarum genera et species sunt; in Verbo etiam exprimuntur per "lupos, ursos, vulpes, sues," et plures, et significantur per eas diversae cupiditates et malitiae. Quod hic dicatur quod in arcam quoque introducerentur "immundae bestiae," seu malae affectiones, ita res se habet, quod hic describatur homo hujus Ecclesiae quales erat, et quidem per "arcam," et sic per illa quae in arca, seu quae introducta sunt in arcam, hoc est, quae fuerunt apud hominem antequam regeneraretur; apud illum fuerunt vera et bona, quibus, antequam regeneratus, a Domino instructus et donatus est, nam absque veris et bonis nusquam aliquis regenerari potest; hic memorantur mala quae apud eum et significantur per "bestias immundas": cum regeneratur homo, sunt mala quae discutienda, hoc est, quae resolvenda et temperanda per bona; nusquam enim aliquod malum actuale et hereditarium apud hominem ita discuti potest ut aboleatur, sed manet insitum, sed modo resolvitur et temperatur per bona a Domino ut non noceat et appareat, quod est arcanum adhuc incognitum: mala actualia sunt quae resolvuntur et temperantur, non ita mala hereditaria, quod etiam est res incognita.
Arcana Coelestia 1
#720 Quod per "bina" significentur respective profana, ex significatione numeri istius constare potest. "Binum vel duo" significant non solum conjugium 1(et quando conjugium caeleste, est numerus sanctus), sed etiam significant idem ac sex, nempe sicut sex dies laboris se habent ad septimum quietis seu sanctum, ita duo ad tres; quare "tertius dies" in Verbo accipitur pro "septimo," et fere simile involvit, ex causa resurrectionis Domini die tertio; inde quoque Adventus Domini in mundum et in gloriam, tum omnis adventus Domini, sicut per "diem septimum," etiam per "diem tertium," describitur; inde "dies bini" qui antecedunt, non sunt sancti, sed respective profani, ut apud Hosheam, Ite et revertemur ad Jehovam, quia Ille sauciavit, et sanabit nos; percussit, et obligabit nos; vivificabit nos post biduum, in die tertio eriget nos, et vivemus coram Ipso, vi 1, 2: et apud Zachariam, Erit in omni terra, dictum Jehovae, duae partes in ea exscindentur, exspirabunt; et tertia relinquetur in ea; et ducam tertiam partem per ignem, et conflabo eos juxta conflare argentum, xiii 8, 9; et quod argentum purissimum esset, cum purificatum septies, Ps. xii 7 [A.V. 6]. Ex quibus patet quod, sicut per "septena" non significata sunt septena sed sancta, ita per "bina" non significata sint bina sed respective profana; ita nusquam quod immundae bestiae seu malae ejus affectiones tam paucae fuerint respective ad mundas bestias seu bona, ut duo ad septem; cum apud hominem mala innumera sunt prae bonis. @1 Parentheses inserted, not in I.$
Arcana Coelestia 1
#721 Quod per "virum et uxorem" significentur falsa conjuncta malis, constat ex illis quae mox prius dicta sunt; hic enim praedicatur "vir et uxor" de immundis bestiis, mox prius de mundis; quare ibi significarunt vera conjuncta bonis, hic falsa conjuncta malis; quale subjectum talis est praedicatio.
Arcana Coelestia 1
#722 Vers. 3. Etiam de ave caelorum septena septena, "masculum et feminam; ad vivificandum semen super faciebus totius terrae. Per "avem caelorum" significantur intellectualia: per "septena" quae sancta: per "masculum et feminam" vera et bona: "ad vivificandum semen super faciebus totius terrae" significant vera fidei.
Arcana Coelestia 1
#723 Quod per "avem caelorum" significentur intellectualia, prius ostensum est; quare illis non immorandum.
Arcana Coelestia 1
#724 Similiter, quod "septena" significent sancta; sed hic sancta vera, quae sancta sunt ex eo quod veniant ex bonis; nusquam aliquod veram sanctum est nisi veniat ex bono; homo potest multa vera ex Verbo, et sic ex memoria, loqui, sed nisi amor sit, seu charitas, quae producit, nusquam de illis praedicari sanctum potest; si vero amor et charitas, tunc agnoscit et credit, ita ex corde; similiter ac fides", de qua tam multi loquuntur quod sola salvet, nisi amor sit, seu charitas, ex qua fides, nusquam est fides; amor et charitas est quae sanctificat fidem; Dominus est in amore et charitate, non autem in fide separata, sed in fide separata est ipse homo, in quo nihil nisi spurcum; nam cum fides separata est ab amore, est vel suae laudis vel sui lucri causa, quae in corde ex qua loquitur: hoc unusquisque ex propria experientia scire potest, qui alicui dicit quod amet eum, quod praeferat aliis, quod agnoscat pro optimate prae aliis, et similia, et tamen atiter corde cogitat; is non nisi quam ore hoc facit et corde negat, quandoque etiam subsannat: ita quoque se habet cum fide, quod notissimum mihi per plures experientias factum est: qui in vita corporis Dominum et fidem praedicarunt cum tali eloquio, et simul ficta devotione, ut obstupuerint auditores, et non ex corde, ex iis in altera vita sunt qui maxime Dominum odio habent et fideles persequuntur.
Arcana Coelestia 1
#725 Quod per "masculum et feminam" significentur vera et bona, constare ab illis potest quae prius dicta et ostensa sunt, quod "vir et masculus" significet verum, "uxor et femina" bonum; sed "masculus et femina" praedicatur de intellectualibus, at "vir et uxor" de voluntariis, ex causa quod per virum et uxorem repraesentetur conjugium, non ita per masculum et feminam; verum enim nusquam potest ex se conjugium inire cum bono, sed bonum cum vero; quia nusquam datur aliquod verum quod non producitur a bono, et sic bono copulatur; si abstrahis bonum a vero, remanet nihil quicquam praeter voces.
Arcana Coelestia 1
#726 "Ad vivificandum semen super faciebus totius terrae": quod significent vera fidei, constat ex eo quod per hanc Ecclesiam vivificatum sit semen; per "semen" intelligitur fides; posteritas cetera Ecclesiae Antiquissimae semen caeleste et spirituale per foedas cupiditates et per diras persuasiones apud se perdidit; ne autem semen caeleste periret, regenerati sunt qui Noahus vocantur, et quidem per semen spirituale; haec sunt quae significantur. "Vivificari" dicuntur qui vitam Domini accipiunt, quia in illis quae sunt Domini, solum est vita; ut cuique constare potest ex eo quod nusquam aliqua vita sit in iis quae non sunt vitae aeternae seu quae non spectant vita aeternam; vita quae non aeterna, non est vita, sed intra pauculum temporis perit; nec praedicari Esse potest de iis quae desinunt esse, sed de illis quae nusquam desinunt esse, ita solum vivere et Esse insunt illis quae sunt Domini seu Jehovae, quia omne Esse et vivere in aeternum est Ipsius: per vitam aeternam intelligitur felicitas aeterna: de quibus videantur quae dicta et ostensa, n. 290.
Arcana Coelestia 1
#727 Vers. 4. Quia ad dies adhuc septem Ego pluere faciens super terram, quadraginta dies et quadraginta noctes, et delebo omnem substantiam, quam feci, a super faciebus humi. Per "ad dies septem" significatur principium tentationis: per "pluere" tentatio: per "quadraginta dies et noctes" duratio tentationis: per "delere omnem substantiam quam feci, a super faciebus humi" significatur hominis proprium quod quasi deletur cum regeneratur. Per eadem significatur etiam deletio eorum qui ab Antiquissima Ecclesia semet perdiderunt.
Arcana Coelestia 1
#728 Quod "ad dies septem" xsignificet hic principium tentationis, constat ex sensu interno omnium quae in hoc versu, quod agatur de tentatione hominis qui "Noabus" vocatur; in genere agitur tam de tentatione illius quam de totali vastatione eoram qui fuerunt ab Antiquissima Ecclesia et tales facti; quare "ad dies septem" non modo significat principium tentationis, sed etiam finem vastationis: quod "ad dies septem" illa significent, causa est quia septem est numerus sanctus, ut prius dictum et ostensum, vers. 2 hujus capitis, et cap. iv 15, 24, et n. 84-87: significat Adventum Domini in mundum, tum adventum Ipsius in gloriam; in particulari omnem Ipsius adventum: omnis Ipsius adventus secum habet quod sit principium iis qui regenerantur, et finis eorum qui vastantur; ita homini hujus Ecclesiae adventus Ipsius fuit principium tentationis; nam cum tentatur homo, tunc incipit novus fieri et regenerari; et simul fuit finis eorum qui ab Antiquissima Ecclesia tales facti ut non potuissent aliter quam perire; sicut cum Dominus in mundum venit, tunc Ecclesia in ultima sua vastatione fuit, et tunc nova facta: quod "ad dies septem" illa significent, constat apud Danielem, Septimanae septuaginta decisae sunt super populum tuum et super civitatem sanctitatis tuam, ad 1consummandum praevaricationem et ad obsignandum peccata et ad expiandum iniquitatem et ad adducendum justitiam saeculorum; et ad obsignandum visionem et prophetam, et ad ungendum Sanctum Sanctorum: et scies et percipies ab exitu Verbi ad restituendum et ad aedificandum Hierosolymam, usque ad Messiam Principem SEPTIMANAE SEPTEM, ix 24, 25; ibi "septimanae septuaginta, et septimanae septem" significant simile ac dies septem, nempe Adventum Domini; sed quia ibi manifesta prophetia, designantur tempora adhuc sanctius et certius per septenarios numeros; inde constat quod "septem" ita applicata temporibus significent non solum Adventum Domini, sed etiam tunc principium novae Ecclesiae, per verba, quod "ungeretur Sanctus Sanctorum" et quod "restitueretur et aedificaretur Hierosolyma": tum simul ultimam vastationem, per verba, quod "septimanae decisae sint super civitatem sanctitatis ad xconsummandum praevaricationem, et ad obsignandum peccatum:" similiter alibi in Verbo, ut apud Ezechielem ubi de se, Veni ad captivitatem xTel-abib, sedentes ad fluvium Kebar, et sedi ibi septem dies, obstupescens inter illos; et fuit a fine septem dierum, et fuit verbum Jehovae ad me, iii 15, 16; ubi "dies septem" quoque pro principio visitationis, nam post dies septem, cum sedit apud eos qui in captivitate, factum est verbum Jehovae ad illum: apud eundem, Sepelient Gogum, propterea ut mundent terram septem mensibus,...a fine septem mensium perscrutabuntur, xxxix 12, 14; ubi similiter pro termino ultimo vastationis, et primo visitationis: apud Danielem, Cor Nebuchadnezzaris ab homine mutabunt, et cor bestiae dabitur ei,...et septem tempora transibunt super eum, iv 13, 22, 29[A V. 16, 25, 32]; pariter pro fine vastationis, et principio novi hominis. Septuaginta anni captivitatis Babylonicae idem repraesentarunt; sive septuaginta, sive septem, idem involvunt; ut si septem dies, vel septem anni, vel septem saecula, quae faciunt septuaginta annos; vastatio repraesentata erat per annos captivitatis; principium novae Ecclesiae repraesentatum per liberationem et reaedificationem templi. Per servitium Jacobi apud Labanem similia quoque repraesentata sunt, ubi haec, Serviam tibi septem annis pro Rachele,...et servivit septem annis:...dixit Laban, Imple septimanam hanc, et dabimus etiam tibi illam pro servitio quod servias mecum adhuc septem annis aliis; et fecit Jacobus ita, et implevit septimanam hanc, Gen. xxix 18, 20, 27, 28; ubi "septem annorum servitium" simile involvit, tum post dies annorum septem quod conjugium et libertas; tempus horum septem annorum vocabatur septimana, sicut etiam apud Danielem. Simile quoque repraesentabat quod mandatum, ut "circumirent urbem Jericho septem vicibus," et caderet murus, et dicitur quod Die septimo surrexerint sub auroram, et circumiverint urbem, secandum morem, septem vicibus,...et factum vice septima clanxerunt septem sacerdotes septem buccinis, et cecidit murus, Jos. xvi 10-20; quae nisi talia etiam significavissent, nusquam mandatum fuisset quod septies circamirent, et septem sacerdotes et septem buccinae essent. Ex his et pluribus aliis locis, ut apud Job. ii 13; Apoc. xv 1, 6, 7; xxi 9, constare potest quod "ad dies septem" significent principium novae Ecclesiae, et finem veteris; hic quia tam de homine Ecclesiae quae Noahus vocatur, et de ejus tentatione agitur, quam de posteritate ultima Ecclesiae Antiquissimae quae se perdidit, per "a diebus adhuc septem" non aliud significari potest quam principium tentationis Noahi, et finis Antiquissimae Ecclesiae seu devastatio ultima et exspirario. @1 I has consumandum, Sch. consuruendum.$
Arcana Coelestia 1
#729 Quod per "pluere" significetur tentario, constat ab illis quae in praemissis ad hoc caput dicta et ostensa sunt, quod nempe diluvium et inundario aquaram, quae est hic "pluere," significent non solum tentarionem, sed etiam vastarionem: tum quoque patebit ex illis quae in sequenribus de diluvio dicenda.
Arcana Coelestia 1
#730 Quod per "quadraginta dies et noctes" significetur duratio tentationis, constat manifeste ex Verbo Domini: quod "quadraginta" significent durationem tentationis, inde venit quod Dominus Se passus sit tentari per quadraginta dies, ut constat apud Matth. iv 1, 2; Luc. iv 2; Marc. i 13, et quia omnia et singula quae instituta in Ecclesia Judaica et ceteris Ecclesiis repraesentativis ante Adventum Domini, fuerunt typi Ipsius, ita quoque "quadraginta dies et noctes," quod repraesentarent et significarent in genere omnem tentarionem, in specie durationem quamcumque tentationis: et quia cum homo in tentatione est, est in vastatione omnium quae sunt proprii et quae sunt corporea, nam propria et corporea moritura sunt et quidem per pugnas et tentationes, antequam renascitur novus seu fit spiritualis et caelestis, ideo etiam "quadraginta dies et noctes" significant quoque durationem vastationis; hic similiter, ubi tam de tentatione hominis novae Ecclesiae Noahus dictae, quam de devastatione antediluvianorum agitur: quod "quadraginta" significent tam tentationis quam vastationis durationem, tam majorem, quam minorem, constat apud Ezechielem, Jacebis super latere tuo dextro, et portabis iniquitatem domus Jehudae quadraginta dies, singulos dies pro singulis annis dedi illud tibi, iv 6; ibi pro duratione vastationis Ecclesiae Judaicae, tum quoque pro repraesentatione tentationis Domini, nam dicitur quod "portaret iniquitatem domus Jehudae": apud eundem, Dabo terram Aegypti vastitates, vastitatem desolatonis, non transibit per eam pes hominis, et pes bestiae non transibit per eam, et non habitabitur quadraginta annis. Et dabo terram Aegypti desolationem in medio terrarum desolationis,...et urbes ejus m medio urbium devastatarum erunt solitudo quadraginta annis, xxix ,] 11, 12; ibi quoque pro duratione vastationis et desolationis; ubi in sensu interno nusquam significantur quadraginta anni, sed tantum desolatio fidei in genere, sive intra minus sive majus tempus: apud Johannem, Atrium quod 1extra Templum, ejice foras ut illud non metiaris, quia datum est gentibus, quae civitatem sanctam conculcabunt mensibus quadraginta duobus, Apoc. xi x2; et apud eundem, Datum est bestiae os loquens magna et blasphemias, dataque ei potestas faciendi menses quadraginta duos, Apoc. xiii 5; ubi pro duratione vastationis; nusquam enim tempus quadraginta duorum mensium intelligitur, ut quisque scire potest: sed hic dicitur "quadraginta duo" quod idem est cum quadraginta; quod inde trahit originem quia "dies septem" significant finem vastationis et principium novum, "sex" autem significant laborem ex sex diebus laboris aut pugnae, quare multiplicati sunt septem per sex, inde numerus exsurgit "quadraginta duo" significans durationem vastationis et durationem tentationis seu laborem et pugnam hominis regenerandi, in qua sanctum; sed numerus rotundus quadraginta pro non rotundo quadraginta duo assumptus est, ut constat ex illis locis Apocalypseos. Quod populus Israeliticus per quadraginta annos circumductus fuisset in deserto antequam introducti in terram Canaanem, repraesentabat et significabat similiter durationem tentationis, tum quoque durationem vastationis; durationem tentationis per id quod postea introducti in terram sanctam; durationem vastationis per id quod omnes qui supra viginti annos exiverunt Aegypto, in deserto mortui sint praeter Josuam et Chalebum: sunt tentationes quae intelliguntur per illa contra qua toties murmurarunt; et sunt vastariones quod toties illis plagae e interitus: quod significent tentationes et vastariones, ibi, ex Divina Domini Misericordia, ostendetur; de quibus ita apud Mosen, Recorderis omnis viae, quam duxit te Jehovah Deus tuus his quadraginta annis in deserto propter ad affligendum te, ac tentandum te, ad sciendum quid in corde tuo, an serves praecepta Ipsius, annon, Deut. viii 2, 3, 16. Quod "Moses fuerit quadraginta dies et quadraginta noctes super monte Sinai" similiter significat durarionem tentarionis, seu tentarionem Domini, ut constat apud illum, In monte Sinai fuit quadraginta dies et quadraginta noctes non edens panem, non bibens aquam, supplicans pro populo ne perderetur, Deut. ix 9, 11, 18, 25 ad f.; x 11 [A.V. 10]; Num. xiv 33, 34, 35; xxxii 8-14. Quod per "quadraginta dies" significetur duratio tentarionis, causa est, ut dictum, quod Dominus Se passus tentari a diabolo quadraginta diebus; quare cum omnia erant repraesentativa Domini, cum idea tentarionis fuit apud angelos, idea illa in mundo spirituum repraesentata fuit per talia quae in mundo, sicut fit cum omnibus ideis angelicis dum labuntur in mundum spirituum, quod sistantur repraesentative; ita per quadraginta, quia Dominus tentaretur quadraginta diebus; idem est apud Dominum, et inde in caelo angelico, quod venturum, aut quod praesens; quod venturum est praesens, seu quod fiet hoc factum; inde repraesentatio tentationum ut et vastationum per quadraginta in Ecclesia repraesentativa: sed haec nondum satis comprehendi possunt, quia nescitur influxus caeli angelici in mundum spirituum et quod talis. @1 has intra, as also Sch., but S. corrects the latter in his copy, and in A.E. and A.R. has extra, which the Internal sense demands.$
Arcana Coelestia 1
#731 Quod per "delere omnem substantiam, quam feci, a super faciebus humi" significetur hominis proprium quod quasi deletur cum vivificatur, constat ex illis quae prius de proprio "dicta sunt; hominis proprium est omne malum et falsum; quamdiu hoc manet, tamdiu homo est mortuus, sed cum tentationes subit, tunc discutitur, hoc est, resolvitur et temperatur per vera et bona a Domino, et sic vivificatur et apparet sicut non adesset; quod non appareat, nec amplius noceat, significatur per "deleri," tametsi nusquam deletur, sed manet; se habet fere sicut nigrum et album, quae dum temperantur varie per lucis radios, vertuntur in colores pulchros, ut in caeruleos, flavos, purpureos, per quos, secundum dispositionem, ut in floribus, pulchra et jucunda sistuntur, manentibus usque radicitus et fundamentaliter nigro et albo. Sed quia hic simul agitur de ultima vastatione eorum qui fuerunt ab Ecclesia Antiquissima, etiam per "delere omnem substantiam, quam feci, a super faciebus humi," significantur ii qui perierunt, sicut quoque seq. vers. 23: "substantia, quam feci" est omne id, seu omnis homo, in quo fuit semen caeleste, seu qui fuit ab Ecclesia, quare etiam in hoc versu, et in sequente 23, "humus" dicitur, quae hominem Ecclesiae significat cui inseminatum bonum et verum, quod successive apud eos qui Noahus vocantur, discussis, sicut dictum, malis et filsis, succrevit; sed apud antediluvianos qui perierunt, per zizanias exstinctum est.
Arcana Coelestia 1
#732 Vers. 5. Et fecit Noah secundum omne, quod praecepit ei Jehovah, significat ut prius quod ita factum. Videatur cap. praeced. vers. 22, ubi bis dicitur quod "Noahus fecerit," hic modo semel; et ibi "Deus," hic autem "Jehovah." Causa est quia ibi agitur de intellectualibus, hic de voluntariis; intellectualia spectant voluntaria sicut alia et distincta a se, sed voluntaria spectant intellectualia sicut unita sibi, aut sicut unum, nam a voluntate intellectus; quae causa est quod ibi bis "facere" dicatur, hic modo semel; tum quod ibi Deus, hic autem Jehovah.
Arcana Coelestia 1
#733 Vers. 6. Et Noah filius sexcentorum annorum, et diluvium factum aquarum super terra. Per "Noahum, quod filius sexcentorum annorum" significatur stans primus tentationis ejus: per "diluvium aquarum super terra" significatur tentationis incobamentum.
Arcana Coelestia 1
#734 In praecedentibus actum est de intellectualibus veris quibus homo Ecclesiae Noahus dictae a Domino instructus fuit antequam regeneraretur, cap. praec. vers. 13 ad f.; et dein de voluntariis bonis quibus etiam a Domino donatus, in hoc cap. a vers. 1 ad 5; ubi quia de utrisque agitur, apparet sicut repetitio. Nunc autem agitur de tentatione ejus, et quidem hic de primo statu et sic de incohamento tentationis, a vers. 6 ad 11; et quod quisque videre potest, iterum ocurrit repetitio; nam in hoc versu dicitur quod "Noah fuit filius sexcentorum annorum, cum factum diluvium super terra", sed in vers. 11, quod "in anno sexcentesimo vitae ejus, mense secundo, et decimo septimo die": pariter vers. seq. 7, quod "intraverit Noahus in arcana cum filiis et uxoribus," similiter vers. seq. 13; tum quod "bestiae intrarunt in arcam ad Noahum," vers. 8, 9, similiter etiam vers. 14-16; ex quibus constat quod hic similiter sit reperitio priorum: qui in solo sensu litterae manet, non potest aliter scire quam quod sit quoddam historicum ita repertitum; sed hic sicut alibi nusquam aliqua vocula est quae superflua et inanis, quia est Verbum Domini; proinde non aliqua significet alia; et quidem hic, sicut prius, quod sit tentatio prima, quae est quoad ejus intellectualia, et dein ejus tentatio quoad voluntaria: quae tentationes apud regenerandum succedunt; nam aliud prorsus est tentari quoad intellectualia, et aliud tentari quoad voluntaria; tentatio quoad intellectualia levis est, at tentatio quoad voluntaria est gravis.
Arcana Coelestia 1
#735 Quod tentatio quoad intellectualia, seu quoad falsa, quae apud hominem, levis sit, causa est quia homo in fallaciis sensum est, et fallaciae sensuum tales sunt ut non possint non intrare; quare etiam facile discutiuntur; sicut omnes qui in sensu litterae Verbi manent, ubi locutum est secundum captum hominis, proinde secundum fallacias ejus sensuum, quibus si simpliciter fidem habent quia est Verbum Domini, tametsi in fallaciis sunt, usque facile se instrui patiuntur; ut pro exemplo, qui credit quod Dominus irascatur, puniat malum impiis faciat, is quia ex sensu litterae hoc habet, facile potest informari quomodo se res habet: pariter si simpliciter credit quod bonam facere possit ex se, et quod mercedem in altera vita accipiat si bonus sit ex se, is etiam facile instrui potest quod bonum quod facit, sit a Domino, et Dominus mercedem det gratis ex misericordia: quare dum tales in tentarionem quoad intellectualia seu tales fallacias veniunt, non possunt nisi leniter tentari, estque haec prima tentatio, et vix apparet ut tentatio, de qua nunc agitur. Aliter vero se habet cum illis qui non ex simplici corde credunt Verbo, sed in fallaciis et falsitatibus se confirmant, ex causa quod faveant eorum cupiditatibus, et ex hac causa impulsiva ratiocinia ex se et suis scientificis plura congerunt, et dein eadem per Verbum confirmant, et sic imprimunt sibi persuadentque quod falsum sit verum.
Arcana Coelestia 1
#736 Quod Noahum, seu hominem novae hujus Ecclesiae, concernit, is fuit talis quod simpliciter crediderit illis quae habuit ex Antiquissima Ecclesia, quae fuerunt doctrinalia collecta et redacta in quandam doctrinae formam ab illis (x)qui Hanochus dicti sunt: et prorsus diversae indolis fuit ab antediluvianis qui perierunt, et Nephilim dicti, qui doctrinalia fidei immerserunt foedis suis cupiditatibus, et sic captarunt diras persuasiones, a quibus recedere non vellent, utcumque ab aliis instruerentur et iis demonstraretur quod falsa: homines duplicis hujus genii seu indolis hodie quoque dantur; sed illi facile possunt regenerari, hi autem difficile.
Arcana Coelestia 1
#737 Quod per "Noahum, quod filius sexcentorum annorum" significetur status primus tentationis ejus, constat ex eo quod hic usque ad Heberum, cap. xi, per numeros et per aetates annorum et per nomina nihil aliud significentur quam res, sicut etiam per aetates et nomina omnium in cap. v. Hic quod "sexcenti anni" signficent statum primum tentationis, constare potest a numeris qui ibi dominantur, qui sunt decem et sex, qui bis in se multiplicati; numerus major et minor eorundem nihil mutat: quod decem attinet, prius cap. (x)vi ad vers. 3 ostensum est, quod significent "reliquias"; et quod sex hic significent laborem et pugnam, ex Verbo passim constat; nam ita se res habet, in praecedentibus actum est de praeparatione ejus ad tentationem, quod nempe instructus fuerit a Domino intellectualibus veris, et voluntariis bonis; haec vera et bona sunt reliquiae, quae non producuntur ita ut agnoscantur, priusquam homo regeneratur; apud eos qui per tentationes regenerantur, reliquiae apud hominem sunt pro angelis apud eum, qui ex iis depromunt illa quibus hominem defendunt contra malos spiritus qui falsa apud eum excitant et sic oppugnant: quia reliquiae significantur per "decem" et pugna per "sex" inde est quod sexcenti anni dicantur, in quibus dominantur decem et sex, et significant statum tentationis: quod in specie "sex" attinet quod significent pugnam, constat ex capite primo Geneseos, ubi sex dies sunt, quibus regeneratus homo, antequam factus caelestis, intra quos dies continua pugna fuit, sed septimo die quies; inde est quod sex dies laboris sunt, et septimus sabbatum, quod significat quietem; inde quoque est Quod servus Hebraeus, serviret sex annis, et septimo esset liber, Exod. xxi 2; Deut. xv 12; Jer. xxxiv 14; Quodque sex annis consererent terram et colligerent proventum ejus, septimo autem intermitterent eam, Exod. xxiii 10-12; similiter "vineam": et Quod septimo anno sabbatum sabbati terrae, sabbatum Jehovae, Lev. xxv 3,4. "Sex" quia significant laborem et pugnam, etiam significant dispersionem falsi, apud Ezechielem, Ecce sex viri venientes a via portae superioris, quae respiciens versus septentrionem, et cuique instrumentum dispersionis suae in manu sua, ix 2: et apud eundem contra Gogum, Et reverti faciam te, et sextabo te, et ascendere faciam te a lateribus septentrionis, xxxix 2; ubi "sex et sextare" pro dispersione, "septentrio" pro falsis, "Gogus" pro iis qui doctrinalia capiunt ab externis quibus destruunt cultum internum: Jobo, In sex angustiis liberabit te, et in septima non tanget te malum, v 19; ubi pro pugna tentationum. Alioquin sex in Verbo occurrunt, ubi non significant laborem, pugnam aut dispersionem falsi, sed sanctum fidei, quia se referunt ad duodecim, quae significant fidem et fidei omnia in uno complexu; et ad tria, quae significant sanctum, inde etiam derivatio genuina numeri sex, sicut apud Ezechielem, cap. xl 5, ubi calamus viri, quo mensus est urbem Israelis sanctam, quod esset "sex ulnarum"; et alibi; quod derivatio inde, causa est quia in pugna tentationis est sanctum fidei, tum quod sex dies laboris et pugnae spectent septimum sanctum.
Arcana Coelestia 1
#738 "Filius sexcentorum annorum" hic vocatur quia "filius" significat intellectuale verum, ut prius ostensum; non autem filius appellatur, vers. seq. 11, quia ibi de tentatione ejus quoad voluntaria agitur.
Arcana Coelestia 1
#739 Quod per "diluvium aquarum" significetur tentationis incohamentum, inde constat quod hic de tentatione quoad intellectualia agatur, quae tentatio praecedit et levis est, ut dictum; quare appellatur "diluvium aquarum," non simpliciter diluvium, ut seq. vers. 17; "aquae" enim imprimis significant spiritualia hominis, intellectualia fidei, tum illis opposita, seu falsa, ut permultis a Verbo confirmari potest. Quod diluvium aquarum seu inundatio significet tentationem constat ab illis quae in praemissis hujus capitis ostensa sunt, tum quoque apud Ezechielem, Sic dixit Dominus Jehovih, Faciam perrumpere spiritum procellarum in excandescentia Mea; et imber inundans in ira Mea fiet, et lapides grandinis in fervore, ad consummationem, ut destruam parietem, quem incrustatis inepto, xiii 11, 13, 14; ubi "spiritus procellarum, et imber inundans" pro desolatione falsi; "paries incrustatus inepto" pro ficto apparente sicut verum: apud Esaiam, Jehovah Deus protectio ab inundatione, umbraculum ab aestu, nam spiritus violentorum sicut inundatio parietis, xxv 4; ibi "inundatio" pro tentatione quoad intellectualia, et distinguitur a tentatione quoad voluntaria, quae vocatur "aestus": apud eundem, Ecce validus et robustus Domino, sicut inundatio grandinis, procella excisionis, sicut inundatio aquarum validarum superinundantium, xxviii 2; ibi gradus tentationis descripti: apud eundem, Cum transieris per aquas, tecum Ego, et per flumina, non inundabunt te; cum iveris per ignem, non adureris, et flamma non comburet te, xliii 2; ubi "aquae et flumina" pro falsis et phantasiis, "ignis et flamma" pro malis et cupiditatibus: apud Davidem, Super hoc precabitur omnis sanctus ad Te tempore inveniendi; unde in inundatione aquarum multarum ad illum non pertingent; tu latibulum mihi, ab angustia servabis me, Ps. xxxii 6, 7; ubi "inundatio aquarum" pro tentatione; quae etiam appellatur diluvium: apud eundem, Jehovah ad diluvium sedet; et sedet Jehovah Rex in aeternum, Ps. xxix 10. Ex his et a praemissis ante hoc caput, patet quod "diluvium seu inundatio aquarum" nihil aliud significet quam tentationes et vastationes, tametsi historice, secundum morem antiquissimorum, descriptum.
Arcana Coelestia 1
#740 Vers. 7. Et intravit Noah, et filii ejus, et uxor ejus, et uxores filiorum ejus cum illo, in arcam, a coram aquis diluvii. "Quod intraverit Noah in arcam a coram aquis diluvii" significat quod in tentatione tutatus: per "filios" significantur, ut prius, vera: per "uxorem" bona: per "uxores filiorum" vera conjuncta bonis.
Arcana Coelestia 1
#741 Quod "intravit Noahus in arcam a coram aquis diluvii" significet quod tutatus, unicuique constare potest. Tentationes non aliud sunt quam pugnae malorum spirituum cum angelis qui apud hominem: mali spiritus omnia prava hominis facta excitant, etiam cogitata, quae habuit ab infantia, ita tam mala quam falsa, et condemnant, quo illis nihil jucundius est; ipsa vitae eorum jucunditas in eo consistit; at Dominus per angelos, hominem tutatur, et prohibet ne mali spiritus et genii extra limites et ulterius quam sustinere possit homo, vagentur et inundent.
Arcana Coelestia 1
#742 Quod per "filios" significentur vera, per "uxorem" bona, per "uxores filiorum" vera conjuncta bonis, prius cap. praec. ad vers. 18 dictum, ubi eadem verba: per vera et bona, tametsi hic vocantur "filii et uxores," significantur illa quae apud hominem Noahus dictum fuerunt, per quae tutatus. Talis est stilus Verbi antiquissimus, involvens arcana caelestia, qui historice connexus.
Arcana Coelestia 1
#743 Vers. 8, 9. De bestia munda, et de bestia quae non ea munda, et de avi, et omni quod repit super humo. Bina bina intrarunt ad Noahum in arcam, masculus et femina, quemadmodum praeceperat Deus Noaho. Per "bestiam mundam" significantur, ut prius, affectiones boni: per "bestiam non mundam" cupiditates: per "avem" in genere cogitata per "onme quod repit super humo" sensuale et quodcumque volupe "bina bina" significant correspondentia: "quod intrarint in arcam, quod tutata: "masculus et femina," ut prius, verum et bonum: "quemadmodum praeceperat Deus Noaho" quod ita factum.
Arcana Coelestia 1
#744 Quod per "bestiam mundam" significentur affectiones boni prius ad vers. 2 hujus capitis dictum et ostensum est; quare non illis immorandum; similiter quod per "bestiam non mundam" significentur cupiditates seu affectiones malae, ibi.
Arcana Coelestia 1
#745 Quod per avem in genere significentur cogitata, constat ex illis quae prius passim dicta de avibus, quod significent intellectualia aut rationalia, sed ibi "aves caelorum," at hic solum "avis," quare in genere significantur cogitata; sunt enim plura avium genera tam munda quam immunda, quae in seq. vers. 14 distinguuntur in "avem," "volucrem" et "alatum": munda sunt cogitationes veri, immunda sunt cogitationes falsae, de quibus, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus.
Arcana Coelestia 1
#746 Per "omne quod repit super humo" quod significetur sensuale et quodcumque volupe, prius quoque dictum et ostensum est. Antiquissimi sensualia hominis et voluptaria ejus compararunt et assimilarunt reptilibus et repentibus, et ita quoque a vocarunt, quia extrema sunt, et quasi repunt in superficie hominis, et quod iis non altius se elevare permittendum.
Arcana Coelestia 1
#747 Quod "bina bina" significent correspondentia, constare cuivis potest ex eo quod sint paria; paria non possunt esse nisi sibi correspondeant, sicut sibi vera et bona, mala et falsa; omnium enim est conjugii instar, seu copulatio, ut verorum cum bonis, et malorum cum falsis, quia est conjugium intellectus cum voluntate, seu intellectualium cum voluntariis, et quidem unicuivis rei suum est conjugium, seu sua copulatio, absque qua nusquam subsistit.
Arcana Coelestia 1
#748 Quod "intrarunt in arcam" significent quod tutata sint, prius est dictum, vers. praec. 7, ubi de Noaho, et filiis ejus, et uxoribus.
Arcana Coelestia 1
#749 Quod "masculus et femina" significent verum et bonum, constat ab illis quae prius cap. vi vers. 19; ubi "masculus et femina" praedicatur de avibus, sed "vir et uxor" de bestiis; causa quoque ibi dicta est, quod nempe voluntariorum cum intellectualibus sit conjugium, non ita intellectualium in se spectatorum cum voluntariis; illa se habent ut vir et uxor, haec vero ut masculus et femina: et quia hic primum agitur de tentatione istius hominis quoad intellectualia, ut dictum, dicitur masculus et femina; et intelligitur pugna, seu tentatio quoad intellectualia.
Arcana Coelestia 1
#750 (x) "Quemadmodum praeceperat Deus": quod significet ita factum esse, prius cap. praec. vers. 22, tum hujus capitis vers. 5, ostensum.
Arcana Coelestia 1
#751 Hic quia agitur de tentatione hominis Ecclesiae novae Noahus dictae, et paucis, si ulli, notum est quomodo se tentationes habent, quia pauci hodie tales tentationes subeunt, et qui subeunt, non sciunt aliter quam quod aliquid in ipsis sit inhaerenter quod sic patitur, breviter licet rem exponere: sunt mali spiritus qui tunc, ut dictum, excitant falsa et mala hominis, et quidem ex ejus memoria, quaecumque ab infantia cogitavit et patravit; hoc mali spiritus tam solerter et malitiose facere possunt ut non describi possit; sed angeli qui apud eum, depromunt ejus bona et vera, et sic defendunt hominem; haec pugna est quae sentitur et percipitur apud hominem, et causatur conscientiae morsum et cruciatum. Sunt tentationes duplicis generis, unum quoad intellectualia, alterum quoad voluntaria; cum tentatur homo quoad intellectualia, tunc spiritus mali solum facta ejus mala quae patravit, quae hic significantur per "bestias immundas," excitant, et accusant et damnant; tum quidem facta ejus bona, quae hic quoque significantur per "bestias mundas," sed illa mille modis pervertunt; simul etiam "excitant cogitata ejus, quae hic quoque significantur per "avem," porro etiam illa quae hic significantur per "repentia super humo," sed haec tentatio levis est, et percipitur solum per revocationem talium in memoriam, et quandam inde anxietatem. Cum autem tentatur homo quoad voluntaria, tunc non excitantur ita facta et cogitata, sed sunt genii mali, ita vocari possunt hujus generis spiritus mali, qui incendunt eum suis cupiditatibus et foedis amoribus quibus imbutus, et sic per ipsas hominis cupiditates pugnant; quod tam malitiose et clandestine faciunt ut nusquam credi possit quod ab illis; momento enim se infundunt in vitam ejus cupiditatum, ut et vertunt et flectunt fere in instanti affectionem boni et veri in affectionem 1mali et falsi, ut nusquam aliter scire possit homo quam quod ex semet fiat et sponte sic fluat; haec tentatio est gravissima, et percipitur ut dolor internus et ignis crucians; de hac in sequentibus agitur. Quod ita se res habeat, ex multiplici experientia nosse et scire mihi datum, tum quando, undenam, quinam, et quomodo mali spiritus aut genii influxerunt et inundarunt; de quibus experientiis, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus singillatim dicetur. @1 malam I.$
Arcana Coelestia 1
#752 Vers. 10. Et erat ad septem dies, et aquae diluvii erant super terra. Per haec significatur, ut prius, principium tentationis.
Arcana Coelestia 1
#753 Quod per "dies septum" significetur principium tentationis supra ad vers. 4 ostensum est; seque refert ad praecedentia, quod nempe haec tentatio, quae fuit intellectualium ejus, esset principium tentationis, seu prima tentatio, estque clausula ita expressa; et quia tentatio haec prima quoad intellectualia fuit, exprimitur per "aquas diluvii," sicut supra vers. 7, et vers. 6 per "diluvium aquarum," quod proprie significat tentationem talem ut ibi ostensum.
Arcana Coelestia 1
#754 Vers. 11. In anno sexcentesimo anni vitae Noahi, in mense secundo, in septimo decimo die mensis, in die hoc disrupti sunt omnes fontes abyssi magnae, et cataractae caeli apertae. Per "annum sexcentesimum, mensem secundum, et diem decimum septimum" significatur alter status tentationis: "quod disrupti sint omnes fontes abyssi magnae" significant extremum tentationis quoad voluntaria: "quod cataractae caeli apertae" significant extremum tentationis quoad intellectualia.
Arcana Coelestia 1
#755 Quod per "annum sexcentesimum, mensem secundum, et diem decimum septimum" significetur alter status tentationis, sequitur ex illis quae hactenus dicta sunt, nam a vers. 6 ad hunc 11 actum est de primo statu tentationis, qui fuit quoad ejus intellectualia, nunc autem agitur de altero statu, nempe quoad voluntaria, quae causa est quod iterum dicatur aetas ejus, prius quod "fuerit filius sexcentorum annorum, hic quod factum diluvium "anno sexcentesimo ejus vitae, mense secundo, et die decimo septimo": nusquam aliquis autumare potest quod per annos aetatis Noahi, ubi et anni et menses et dies designantur, intelligatur status tentationis quoad voluntaria; sed, ut dictum, talis fuit modus loquendi et scribendi antiquissimorum, et imprimis delectati sunt in eo quod designare tempora et nomina possent et inde historiam vero similem concinnare; in eo sapientia eorum constabat. Quod autem "sexcenti anni" non significent aliud quam statum tentationis primum, ostensum est supra ad vers. 6; hic similiter "anni sexcenti," sed ut alter status tentationis significaretur, additi sunt menses et dies, et quidem menses duo, seu "in mense secundo," qui significant ipsam pugnam, ut constare potest a significatione numeri "duo" prius ad vers. 2 hujus capitis, nempe quod significent idem ac sex, hoc est, laborem et pugnam, tum dispersionem, ut ibi ostensum videatur. Numerus autem "septendecim" significat tam principium tentationis quam finem tentationis, ex causa quia compositus est ex numero septenario et decem; qui numerus cum significat principium tentationis tunc involvit "ad dies septem," seu septimanam septem dierum, quae quod significet principium tentationis, prius ad vers. 4 hujus capitis ostensum est; at cum significat finem tentationis, ut cap. seq. viii vers. 4, tunc "septem" est numerus sanctus, cui "decem" adjectus qui significat reliquias, nam absque reliquiis non potest regenerari homo: quod numerus "septendecim" significet principium tentationis, constat apud Jeremiam, Quod mandatum ei, ut emeret agrum a Hanamele, filio patrui sui, qui in Anathoth; et appendit ei argentum septem 1siclos et decem argenti, xxxii 9; qui numerus quod significet etiam captivitatem eorum Babylonicam, per quam repraesentatur tentatio fidelium et devastatio infidelium, et quidem principium tentationis et simul finis tentationis, seu liberatio, constare potest a sequentibus in capite illo apud Prophetam; quod captivitas ad vers. 36 ibi, quod liberatio a vers. 37 seq. ibi; talis numerus nusquam apud Prophetam exstaret nisi arcana, sicut omnia reliqua, involveret. Quod "septendecim" significent principium tentationis, etiam constare potest ab aetate Josephi, qui septendecim annorum filius erat cum missus ad fratres et venditus in Aegyptum, Gen. xxxvii 2; "quod venditus in Aegyptum" similia repraesentat, ut ibi loci, ex Divina Domini Misericordia, ostendetur; ibi historica repraesentativa sunt, quae ita se habent sicut describuntur, hic autem historica facta significativa, quae se non ita habent sicut describuntur in sensu litterae; sed usque illa involvunt arcana caeli, et quidem unaquaevis vox, sicut haec: quod ita se habeant, non potest non peregrinum apparere, quia ubi aliquod historicum verum aut historicum factum occurrit, animus detinetur in littera, e qua se abstrahere nequit; inde credit quod nihil aliud significet et repraesentet; sed quod internus aliquis sensus sit, in quo vita Verbi, non autem in littera, quae absque sensu interno mortua est, unicuique intelligenti constare potest; absque sensu interno quid historicum aliud est quam historicum apud aliquem profanum scriptorem? ita quid utilitatis foret scire annum Noahi, et mensem et diem, cum diluvium factum, nisi arcanum caeleste involvat? et quis non potest videre quod "omnes fontes abyssi magnae disrupti, et cataractae caeli apertae" sit locutio prophetica? praeter alia similia. 1 I has siclorum, probably a printer"s misreading.
Arcana Coelestia 1
#756 Quod "disrupti sint omnes fontes abyssi magnae" significent extremum tentationis quoad voluntaria, constare potest ex illis quae dicta sunt mox prius de tentationibus, quod duplicis generis sint, unum quoad intellectualia, alterum quoad voluntaria, et quod hoc grave sit respective ad illud; tum ex eo quod huc usque de tentatione quoad intellectualia actum sit: similiter constat ex significatione "abyssi," quod sint cupiditates et falsitates inde, ut prius n. 18, tum etiam ex his in Verbo: apud Ezechielem, Sic dicit Dominus Jehovih, Cum dedero te urbem desolatam, sicut urbes quae non habitantur, cum ascendere fecero supra te abyssum, et obtexerint te aquae multae, xxvi 19; ubi "abyssus et aquae multae" pro tentationis extremo: apud Jonam, Circumcinxerunt me aquae, usque ad animam, abyssus circumdedit me, ii 6 [A.V. 5]; ubi "aquae et abyssus" similiter pro extremo tentationis: apud Davidem, Abyssus ad abyssum clamans, ad vocem aquae canalium Tuorum, omnes confractiones Tuae, et omnes fluctus Tui supra me, Ps. xiii 8 [A.V. 7]; ubi manifeste pro extremo tentationis: apud eundem, Increpavit mare Suph, et exsiccatum est, et ire fecit eos per abyssos, sicut in deserto, et servavit eos e manu osoris, et redemit eos e manu inimici; et obtexerunt aquae hostes eorum, Ps.cvi 9-11; ubi "abyssus" pro tentationibus in deserto. Per "abyssum" antiquitus significatum est infernum, et phantasiae et persuasiones falsi assimilatae sunt aquis et fluminibus, tum fumo, inde; ita quoque apparent quorandam inferna, nempe sicut abyssi et sicut maria, de quibus, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus: spiritus mali qui devastant hominem, tum etiam qui tentant, inde sunt; et phantasiae eorum quas infundunt, et cupiditates quibus incendunt hominem, sunt sicut inundationes et exhalationes inde; nam ut dictum, homo per malos spiritus conjunctus est inferno, et per angelos caelo; quare cum "disrupti" dicuntur "omnes fontes abyssi" (x)significant talia. Quod infernum vocetur abyssus, et foeda quae inde, vocentur flumina, constat apud Ezechielem, Sic dixit Dominus Jehovih, In die descendere eum in infernum, lugere feci, obtexi super eum abyssum, et inhibui flumina ejus, et occlusae sunt aquae magnae, xxxi 15: infernum vocatur quoque "abyssus" apud Johannem, Apoc. ix 1, 2, 1; xi 7; xvii 8; xx 1, 3.
Arcana Coelestia 1
#757 Quod "cataractae caeli apertae" significent extremum tentationis quoad intellectualia, inde quoque constat; tentatio quoad voluntaria seu cupiditates nusquam potest separari a tentatione quoad intellectualia; si separaretur, non foret aliqua tentatio, sed inundatio qualis apud eos qui in cupiditatum incendiis vivunt, in quibus, sicut infernales spiritus, jucunda vitae suae percipiunt. "Cataractae caeli" dicuntur ex inundatione falsorum seu ratiociniorum, de quibus etiam apud Esaiam, Fugiens prae voce pavoris cadet in foveam, et ascendens e medio foveae capietur in laqueo, nam cataractae ab alto apertae sunt, et commota fundamenta terrae, xxiv 18.
Arcana Coelestia 1
#758 Vers. 12. Et fuit imber super terra quadraginta diebus et quadraginta noctibus, significat quod haec tentatio duraverit; "imber" est tentatio, "quadraginta dies et noctes" est duratio.
Arcana Coelestia 1
#759 Quod "imber" hic sit tentatio, constare potest ab illis quae de diluvio et inundatione prius dicta et ostensa sunt; tum quod "fontes abyssi disrupti" et "cataractae caeli apertae" sint tentationes.
Arcana Coelestia 1
#760 Quod "quadraginta dies et quadraginta noctes" significent durationem, supra ad vers. 4 ostensum est: per "quadraginta," ut dictum, significatur omnis duratio tentationis, sive major sive minor sit, et quidem tentatio gravis quae est voluntariorum: homo eram vitam sibi per continuas voluptates et per amores mundi et sui, proinde per cupiditates quae sunt Continua amorum istorum, comparavit, sic ut vita ejus nihil aliud sit quam talium; quae vita nusquam concordare potest cum vita caelesti; nam amare mundana nemo potest et simul caelestia; amare mundana est spectare deorsum, amare caelestia es spectare sursum; minus potest quisquam amare se et simul proximum, et adhuc minus Dominum; qui se amat, omnes qui ipsi non serviunt, odit; ita qui se amat, remotissime abest ab amore et charitate caelesti, quae est ut amet proximum plus quam se, et Dominum supra omnia; ex his constat quantum vita hominis distat a vita caelesti; quare per tentationes a Domino regeneratur, et flectitur ut usque concordet: haec causa est quod haec tentatio sit gravis, ipsam enim vitam hominis tangit, aggreditur, destruit et mutat; quare etiam describitur illa per quod "fontes abyssi sint disrupti" et quod "cataractae caeli sint apertae.
Arcana Coelestia 1
#761 Quod tentatio spiritualis apud hominem sit pugna spirituum malorum cum angelis qui apud hominem, et quod illa pugna communiter in ejus conscientia sentiatur, prius dictam est: de qua pugna porro hoc sciendum est, quod angeli 1continue defendant hominem et avertant mala quae mali spiritus ei intendunt; etiam quae falsa sunt et mala apud hominem defendunt, nam norunt optime unde homini falsa et mala, nempe quod a malis spiritibus et geniis; homo nusquam producit a se aliquid falsum et malum, sed sunt mali spiritus qui apud eum, qui producunt et simul faciunt homini credere quod ex ipsomet; talis est malignitas eorum; et adhuc magis, momento cum infundunt et faciunt credere, etiam accusant et damnant; quod multis experientiis confirmare possum. Homo qui non fidem habet in Dominum, non potest illustrari, quin credat quod malum sit ab ipso; quare etiam appropriat sibi malum, et fit similis spiritibus istis malis qui apud eum; ita se res habet cum homine: hoc quia angeli norunt, etiam in tentationibus regenerationis falsa et mala hominis defendunt; alioquin succumberet, quia apud hominem nihil nisi quam malum est et inde falsum, sic ut sit malorum et inde falsorum mera congeries et compositio. @1 continuo I.$
Arcana Coelestia 1
#762 Sed tentationes spirituales parum hodie notae sunt, nec permittuntur ita ut olim, quia homo non in veritate fidei est, sic etenim succumberet; loco illarum sunt alia, ut infortunia, tristitiae et anxietates, quae a causis naturalibus et corporeis existunt, sicut etiam aegritudines corporis et morbi, quae usque vitam ejus voluptatum et capiditatum aliquantum domant et frangunt, et cogitationes ad interiora et pia determinant et elevant; sed non sunt tentationes spirituales, quae non dantur nisi apud eos qui conscientiam veri et boni a Domino acceperunt; ipsa conscientia est planum illarum, in quod operantur.
Arcana Coelestia 1
#763 De tentationibus huc usque actum est, sequitur nunc finis tentationis, qui quid ut nova Ecclesia existeret.
Arcana Coelestia 1
#764 Vers. 13. In ipso die hoc intravit Noah, et Shem, et Ham, et Japheth, filii Noahi, [et uxor Noahi,] 1 et tres uxores filiorum ejus cum illis, in arcam. Per "quod intrarint 2 in arcam" significatur hic ut prius, quod servati: per "Noahum" quod fuit Ecclesiae: per "Shem, Ham et Japheth" quod fuit Ecclesiarum inde: per "filios Noahi," doctrinalia: [per "uxorem Noahi" ipsa Ecclesia:] per "tres uxores filiorum ejus cum illis" ipsae Ecclesiae inde. @1 Though missing here and later in this [ ] these words are included in n. 765, 770.$ @2 intrarent I.$
Arcana Coelestia 1
#765 Huc usque actum de tentatione hominis Ecclesiae Noahus dicti, et quidem primum de tentatione ejus quoad intellectualia, quae sunt vera fidei, a vers. 6 ad 10, et dein de tentatione ejus quoad voluntaria, quae spectant bona charitatis, vers. 11, 12. Finis tentationum fuit ut inde renasceretur homo Ecclesiae, seu Ecclesia nova, pereunte Antiquissima: haec Ecclesia, ut prius dictum, diversae indolis fuit ab Antiquissima, nempe spiritualis; quae talis est ut homo per doctrinalia fidei renascatur; quae cum implantata sunt, tunc insinuatur ei conscientia, ne contra verum et bonum fidei agat; et sic donatur charitate, quae conscientiam ejus regit, ex qua sic agere incipit; ex quibus constare potest quid spiritualis homo, non qui putat fidem absque charitate salvare, sed qui essentiale fidei facit charitatem, et inde agit: ut talis homo seu talis Ecclesia existeret, fuit finis; quare nunc de ipsa hac Ecclesia agitur: quod nunc de Ecclesia agatur, constare etiam potest a repetitione quasi ejusdem rei, dicitur enim hic, "In ipso hoc die intravit Noah, et Shem, et Ham, et Japheth, filii Noahi, et uxor Noahi, et tres uxores filiorum ejus cum illis in arcam," supra vers. 7 similiter, sed his verbis, "et intravit Noah, et fila ejus et uxor ejus, et uxores filiorum ejus cum illo in arcam," sed quia nunc de Ecclesia agitur, nominantur filii Shem, Ham et Japheth, qui cum nominantur, significant hominem Ecclesiae; at cum vocantur "filii" absque nominibus, significant vera fidei: praeterea repetuntur iterum quae prius dicta sunt vers. 8, 9 de bestiis et avibus, quod intrarint in arcam, vers. 14-16; sed cum varietate conveniente et applicabili hic ad Ecclesiam.
Arcana Coelestia 1
Arcana Coelestia 1
#767 1 Quod "intrarint in arcam" significet salvatos esse, nempe hominem Ecclesiae qui Noahus, et ab illo descendentes et derivatas Ecclesias ceteras de quibus hic sermo, constare potest ex iis quae prius de "intrare in arcam" dicta sunt. 1 @There is no n. 766 in I.$
Arcana Coelestia 1
#768 Quod per "Noahum" significetur quod finit Ecclesiae, et per "Shem, Ham et Japheth" quod fuit Ecclesiarum inde, constat ex eo quod hic non "filii ejus," ut prius vers. 7, sed ipsi quoad nomina, dicantur; cum nominantur ita, significant hominem Ecclesiae; homo Ecclesiae non solum est ipsa Ecclesia, sed omne Ecclesiae; est vox communis comprehendens quicquid est Ecclesiae, sicut prius dictum de Antiquissima Ecclesia, quae dicta finit Homo, similiter de ceteris qui nominati sunt; ita per "Noahum" et per "Shem, Ham et Japheth" significatur quicquid est Ecclesiae, et Ecclesiarum inde, in uno complexu; [2] talis est stilus et modus loquendi in Verbo; sicut ubi nominatur (x)"Juda," significatur apud Prophetas plurimum Ecclesia caelestis, seu quicquid est Ecclesiae; ubi nominatur "Israel," significatur plurimum Ecclesia spiritualis, seu quicquid est Ecclesiae illius; ubi "Jacob," significatur Ecclesia externa; nam apud unumquemvis hominem Ecclesiae datur internum Ecclesiae et externum; internum est ubi vera Ecclesia, externum est quod inde, id est "Jacob": aliter cum non nominantur: [3] causa quod ita sit, est quod se referant tunc ad regnum Domini repraesentative; Dominus est solus Homo et est omne regni Sui; et quia Ecclesia est regnum Domini in terris, est Dominus solus omne Ecclesiae: omne Ecclesiae est amor seu charitas, quare "homo," seu quod idem, nomine nominatus, significat amorem seu charitatem, hoc est, omne Ecclesiae; et tunc "uxor" simpliciter Ecclesiam quae inde; ut quoque hic. Sed quales Ecclesiae significantur per "Shem, Ham et Japheth," in sequentibus, ex Divina Domini Misericordia, dicetur.
Arcana Coelestia 1
#769 Quod per "filios Noahi" significentur doctrinalia, constat a significatione "filiorum," de qua prius; Ecclesia enim non dari potest absque doctrinalibus; quare etiam non solum nominantur, sed etiam additur, quod "filii ejus."
Arcana Coelestia 1
#770 Quod per "uxorem Noahi" significetur ipsa Ecclesia, et per "tres uxores filiorum ejus cum illis" ipsae Ecclesiae inde, constat ex illis quae dicta sunt, nempe, cum homo Ecclesiae nominatur, quod sit omne Ecclesiae seu, ut appellatur, caput Ecclesiae; et tunc "uxor" est Ecclesia, sicut prius ostensum, n. 252, 253; aliter cum in Verbo, vir et uxor, aut masculus et femina, tunc per "virum et masculum" significantur intellectualia, seu vera fidei, et per "uxorem et feminam" voluntaria, seu bona fidei.
Arcana Coelestia 1
#771 Quia unaquaevis vox in Verbo a Domino est, et ita Divinum unicuique inest, constat quod nusquam aliqua vox ne quidem iota sit quae non aliquid significat et involvit, ita quoque quod hic dicatur, "tres uxores," tum "uxores filiorum eius," ut et "cum illis"; sed quid singula involvunt, prolixum foret exponere; satis est modo ideam communem communissimorum dare.
Arcana Coelestia 1
#772 Vers. 14, 15. Illi, et omnis fera secundum speciem suam, et omnis bestia secundum speciem suam, et omne reptile repens super terra secundum speciem suam, et omnis avis secundum speciem suam, omnis volucris, omne alatum. Et intrarunt ad Noahum in arcam; bina bina de omni carne, in qua spiritus vitarum. Per "illi" significatur in genere homo Ecclesiae: per "omnem feram secundum speciem suam" significatur omne bonum spirituale: per "bestiam secundum speciem suam" bonum naturale: per "omne reptile repens super terra secundum speciem suam" omne bonum sensuale et corporeum: per "avem secundum speciem suam" omne spirituale verum: per "volucrem" naturale verum: per "alatum" sensuale verum: "quod intrarint 1 ad Noahum in arcam" significant, ut prius, quod servata: "bina et bina" significant, ut prius, paria: "de omni carne, in qua spiritus vitarum" significant novam creaturam, seu quod vitam novam (x)acceperint a Domino. @1 intrarunt I.$
Arcana Coelestia 1
#773 Quod per "illi" significetur in genere homo Ecclesiae, seu omne quod fuit hujus Ecclesiae, constat ex eo quod se referant ad illos qui mox nominati sunt, ad Noahum, Shemum, Hamum et Japhetum; qui tametsi quatuor sunt, usque simul constituunt unum: in "Noaho," per quem in genere intelligitur antiqua Ecclesia, continentur sicut in parente aut semine, Ecclesiae inde; quare per "illi" significatur Ecclesia Antiqua; omnes illae Ecclesiae quae Shem, Ham et Japheth dictae sunt, constituunt simul Ecclesiam quae Ecclesia Antiqua vocatur.
Arcana Coelestia 1
#774 Quod per "feram secundum speciem suam" significetur omne bonum spirituale; et per "bestiam secundum speciem suam" omne bonum naturale; et per "reptile repens super terra" omne bonum sensuale et corporeum, prius dictum et ostensum est n. 45, 46, 143, 146; at quod "fera" significet bonum spirituale, primo intuitu quidem apparere potest sicut quod ita non esset; sed constare potest serie rerum, quod primum dicantur "illi," hoc est, homo Ecclesiae dein "fera," tum "bestia," demum "reptile," quare "fera" quid dignius et excellentius involvit quam "bestia," ex causa quia vox illa in lingua Hebraea etiam significat animalia in quo anima vivens; ita quoque hic non significat feram, sed animal in quo annna vivens, nam eaden vox est. Quod per "animalia, bestias et reptilia repentia super terra significentur voluntaria, prius dictum et ostensum est, et porro in his sequentibus, ubi de avibus, ostendetur.
Arcana Coelestia 1
#775 Quia omnium dantur genera et species, tam scilicet bonorum spiritualium quam bonorum naturalium, tum etiam sensualium et corporeorum inde, hic dicitur de unoquovis, "secundum speciem suam": tot genera bonorum spiritualium dantur, similiter tot genere verorum spiritualium, ut nusquam possint recenseri; minus adhuc species quae generum sunt: in caelo sunt omnia bona et vera caelestia et spiritualia ita in sua genera et haec in suas species distincta ut ne hilum sit quod non distinctissimum; et tam innumerabilia sunt ut differentiae specificae possint dici indefinitae; ex quibus quam egena: et fere nulla, sapientia humana sit, constare potest, quae nescit fere quod bonum et verum spirituale sit, minus quid sit. [2] Ex bonis caelestibus et spiritualibus, et veris inde, existunt et descendunt bona et vers naturalia, nam nusquam datur aliquod bonum et verum naturale, quod non existit a bono spirituali, et hoc a caelesti, et ab iisdem subsistit; si recederet spirituale a naturali, naturale nullum foret: origo rerum omnium se ita habet; omnia et singula sunt a Domino; ab Ipse est caeleste, per caeleste ab Ipso existit spirituale, per spirituale naturale: per naturale corporeum et sensuale; et sicut existit a Domino ita, etiam subsistit ita, nam, ut notum est, subsistentia est perpetua existentia qui aliter rerum existentias et ortus capiunt, ut ii qui naturam colunt et ex ea ducunt rerum origines, in tam funestis principiis sunt ut ferarum silvae phantasiae possint multo saniores vocari; tales sunt perplures qui aliis praeeminere sapientia sibi videntur.
Arcana Coelestia 1
#776 Quod per "avem secundum speciem suam" significetur omne spirituale verum, per "volucrem" naturale verum, per "alatum" sensuale verum, constat ab illis quae prius de avibus dicta et ostensa sunt, ut n. 40. Antiquissimi assimilarunt cogitata hominis avibus. quia ita se habent respective ad voluntaria: quia hic nominantur avis, et volucris, et alatum, et haec succedunt, sicut in homine intellectualia, rationalia et sensualia, ne cui dubium sit quin illa significent, licet adhuc quaedam loca ex Verbo confirmantia adducere, ex quibus etiam patet quod "bestiae" talia quae dicta sunt, significent; [2] apud Davidem, Dominari fecisti Illum super opera manuum Tuarum, omnia posuisti sub pedibus Illius, gregem et armenta omnia, et etiam bestias agrorum, volucrem caelorum, et pisces maris, Ps. viii 7, 8, [9] [A.V. 6, 7, 8]; ubi de Domino, Cujus dominium super hominem, et super quae sunt hominis, ita describuntur; aliter, quid foret dominium super bestias et aves? apud eundem, Arbor fructus et omnes cedri, fera et omnis bestia, reptile et volucris 1 alae,... glorificabunt nomen Jehovae, Ps. cxlviii 9, 10, 13; "arbor fructus" est caelestis homo, "cedrus" est spiritualis homo, "fera et bestia et reptile" illorum bona, sicut hic; "volucris alae" illorum vera, ex quibus glorificare possunt nomen Jehovae; nequaquam potest fera, bestia, reptile, volucris; in scriptis profanis talia hyperbolice dici possunt, sed in Verbo Domini nusquam hyperbolica sunt, sed significativa et repraesentativa: [3] apud Ezechielem, Contremiscent coram Me pisces maris, et avis caelorum, et fera agri, et omne reptile repens super humo, et omnis homo, qui super faciebus humi, xxxviii 20; quod hic "bestiae et aves" talia significent, constat manifeste, nam quid gloriae Jehovae si contremiscerent pisces, aves, bestiae, an quisque putare potest quod tales locutiones forent sanctae, si non sancta involverent: apud Jeremiam, Vidi et ecce non homo, omnis avis caelorum aufugit, iv 25; pro quod omne bonum et verum; hic quoque "homo" pro bono amoris: apud eundem, Vastata sunt, ut non sit vir transiens, et non audiunt vocem pecoris; ab ave caelorum et usque ad bestiam, evagati sunt, abiverunt, ix 9 [A.V. 10]; similiter, pro quod omne verum et bonum abiverit: [4] apud eundem, Quousque 2 lugebit terra, et herba omnis agri exarescet? propter malitiam habitantium in ea, periit bestiae et avis, quia dixerunt, Non videbit novissimum nostrum, xii 4, ubi "bestiae" pro bonis, et "avis" pro veris, quae perierunt: apud Zephaniam, Consumam hominem et bestiam, consumam avem caelorum, et pisces maris, et offendicula cum impiis, et exscindam hominem a faciebus humi, 13; ubi "homo et bestia" pro illis quae sunt amoris et inde boni; "avis caelorum et pisces maris" pro illis quae sunt intellectus, ita quae sunt veri, quae vocantur "offendicula" quia impiis bona et vera sunt offendicula, non bestiae et aves; quod sint illa quae hominis, manifeste etiam dicitur: apud Davidem, Saturantur arbores Jehovae, et cedri Libani, quas plantavit, ubi volucres nidificant, Ps. civ 16, 17; "arbores Jehovae, et cedri Libani" pro spirituali homine; "volucres" pro ejus veris rationalibus aut naturalibus, quae sunt quasi "nidi." Alioquin communis formula loquendi finit quod "nidificarent aves in ramis," qua significabantur vera; [5] ut apud Ezechielem, In monte altitudinis Israelis plantabo illam, et attollet ramum, et faciet fructum, et erit in cedrum magnificam, et habitabunt sub illa omnis volucris omnis alae, in umbra ramorum ejus habitabunt, xvii 23; pro Ecclesia gentium, quae spiritualis, quae est "cedrus magnifica," "avis omnis alae" pro veris omnis generis: apud eundem, In ramis ejus nidificarunt omnis avis caelorum, et sub ramis ejus genuerunt omnis fera agri, ac in umbra ejus habitabunt omnes gentes magnae, xxxi 6; de Asshure, qui est Ecclesia spiritualis, et vocatur "cedrus," "avis caelorum" pro veris ejus, "bestia" pro bonis: [6] apud Danielem, Ramus ejus pulcher, et fructus ejus multus, et esca omnibus in ea; sub illa umbram habebat bestia agri, et in ramis ejus "habitabant volucres caeli, iv 9, 18 [A.V. 12, 21]; ubi "bestia" pro bonis, "volucris caelorum" pro veris; quod unicuivis constare potest, nam quid foret quod ibi habitaret avis et bestia? Similiter quae Dominus locutus, Regnum Dei simile est grano sinapis, quod accipiens homo projecit in hortum suum, crevitque, et factum est in arborem magnam, ut aves caeli habitarint in ramis ejus, Luc. xiii 19; Matth. xiii 32; Marc. iv 32. @1 Sch. has avis alae, as also n. 994, but Heb. here is [ ] (tsippor) as in Ps. viii 8 above.$ 2@ We follow A.E. 304 and 650 and R.V. in the placing of ?" "A.V. and Sch. have it at end of following clause. I has a comma in both places, Sch. has consumatae sunt for periit, but Heb. verb is singular. In 7571, however, S. has consumentur.$
Arcana Coelestia 1
#777 Quod "avis" significet verum spirituale, "volucris" verum naturale, "alatum" verum sensuale, constat inde; ita quoque distincta sunt vera: "alata" dicuntur vera sensualia quae sunt visus et auditus, quia extrema, qualis quoque est significatio "alae" applicatae ad alia.
Arcana Coelestia 1
#778 Quia nunc "aves caelorum" significant intellectualia vera, ita cogitationes, etiam significant contraria, ut phantasias seu falsa, quae quia sunt cogitationis hominis, quoque aves vocantur, sicut "quod impii darentur in cibum avibus caeli, et feris" pro phantasiis et cupiditatibus, Esai. xviii 6; Jer. vii 33; xvi 4; xix 7; xxxiv 20; Ezech. xxix 5; xxxix 4. Ipse Dominus quoque phantasias et persuasiones falsi comparat avibus, ubi dicit, Semen quod cecidit super viam duram, conculcatum est, et aves caeli comederunt illud, Matth. xiii 4; Luc. viii 5; Marc. iv 4, 15; ubi "aves caeli" non aliud sunt quam falsa.
Arcana Coelestia 1
#779 Quod "intrarunt ad Noahum in arcam, significet quod salvata sint, prius dictum est. Quod "bina et bina" significent paria, quae quid sint, videatur cap. praec. vi ad vers. 19.
Arcana Coelestia 1
#780 Quod "de omni carne, in qua spiritus novam creaturam, seu quod novam vitam acceperint a Domino, constare potest a significatione "carnis" quod sit omnis homo in genere, et corporeus in specie, ut prius dictum et ostensum est; inde "caro, in qua spiritus vitarum," significat regeneratum; nam in proprio ejus est vita Domini, quae est vita charitatis et fidei: omnis homo non est nisi caro; sed cum vita charitatis et fidei ei a Domino inspiratur, tunc vivificatur caro, et fit spiritualis et caelestis, et vocatur nova creatura, Marc. xvi 15, ex eo quod e novo creatus.
Arcana Coelestia 1
#781 Vers. 16. Et intrantes, masculus et femina de omni carne intrarunt, quemadmodum praeceperat illi Deus; et clausit Jehovah post 1 illum. "Intrantes" significant quae apud hominem Ecclesiae: "masculus et femina de omni carne intrarunt" significant quod vera et bona omnis generis apud eum essent: "sicut praeceperat Deus" significat, ad quae recipienda praeparatus esset: "et clausit Jehovah post illum" significat quod amplius non communicationem haberet homo cum caelo, quidem caelestis Ecclesiae homo. @1 apud I, but see below.$
Arcana Coelestia 1
#782 Actum est huc usque ad vers. 11 de Ecclesia quod conservata sit in his qui Noahus dicti; sequitur nunc de statu Ecclesiae, qui describitur, et quidem primum hic sicut explicatum; dein qualis Ecclesiae hujus status fuerit; singuli versus, immo singula verba involvunt peculiarem statum ejus; et quia nunc de statu Ecclesiae agitur, repetitur quod mox prius, et quidem bis, nempe, "et intrantes, masculus et femina de omni carne intrarunt," cum in mox praecedent versu, ita, "et intrarunt ad Noahum in arcam, bina et bina, de omni carne," quae repetitio in Verbo significat, quod de alio statu agatur alioquin, ut quisque comprehendere potest, repetitio foret prorsus inanis.
Arcana Coelestia 1
#783 Quod "intrantes" significent quae apud hominem Ecclesiae constat inde: tum quod "masculus et femina de omni carne intrarunt significent quod vera et bona omnis generis apud eum essent, quo quoque sequitur; nam quod "masculus et femina" significent vera e bona, prius aliquoties dictum et ostensum est. "Sicut praeceperat Deus quod significet, ad quae recipienda praeparatus esset, de quibus, quo talia, etiam prius dictum est; "praecipere" apud Dominum est prae parare et facere.
Arcana Coelestia 1
#784 Quod "clausit Jehovah post illum" significent quod amplius non communicationem haberet homo cum caelo, qualem caelesti Ecclesiae homo, ita se res habet: Antiquissimae Ecclesiae status fuit quod communicationem internam habuerint cum caelo, ita per caelum cum Domino; in amore in Dominum fuerunt; qui in amore in Dominum, illi sunt sicut angeli, modo cum differentia quod corpore induti; interiora illorum aperta fuerunt et patuerunt usque a Domino at Ecclesia haec nova aliter; non in amore in Dominum fuit, sed in fide et per fidem in charitate erga proximum; ii non internam, sicut antiquissimi, communicationem habere possunt, sed externam; sed qualis communicatio haec et illa sit, prolixum foret dicere: unusquisque homo communicationem habet, etiam impii per angelos apud eos, sed cum differentia quoad gradus, quod propius vel remotius; alioquin homo non posset esse: gradus communicationis sunt indefiniti; spiritualis homo nusquam talem communicationem habere potes qualem caelestis homo, ex causa quia Dominus in amore est, non ita in fide; hoc nunc est quod significat, quod "Jehovah clauserit post illum." [2] Post illa tempora nec usquam apertum fuit caelum sicut Antiquissimae Ecclesiae homini; postea quidem plures locuti sunt cum spiritibus et angelis, sicut Moses, Aharon, et alii, sed prorsus alio modo, de quo, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus. Causa quod clausum sit caelum, arcanissima est, tum quod hodie clausum sit ita ut homo ne quidem sciat quod spiritus sint, minus quod angeli apud eum, et quod putet se prorsus solum esse cum absque sociis in mundo, et cum apud se cogitat; cum tamen in consortio spirituum est continue, qui tam probe animadvertunt et percipiunt quid homo cogitat et quid intendit et machinatur, tam probe et aperte sicut existeret coram omnibus in mundo; hoc nescit prorsus homo, ita clausum est ei caelum; cum tamen verissimum est: causa est, nisi clausum fuisset ita apud eum caelum, cum in nulla fide est, minus in veritate fidei, et adhuc minus in charitate, quod ei periculosissimum foret. Hoc significatum etiam est per "Quod Jehovah Deus ejecerit hominem, et habitare fecerit ab oriente ad hortum Edenis cherubos, et flammam gladii vertentis se ad custodiendum viam arboris vitarum," prius, cap. iii vers. 24; videantur etiam quae n. 301-303.
Arcana Coelestia 1
#785 Vers. 17, 18. Et fuit diluvium quadraginta dies super terra, et creverunt aquae, et sustulerunt arcam, et elevata est desuper terra. Et corroboratae aquae, et auctae valde super terra; et ivit arca super faciebus aquarum. Per "quadraginta dies" significatur duratio Ecclesiae Noahus vocatae: per "diluvium" falsa quae adhuc illam inundarunt: quod "creverunt aquae, et sustulerunt arcam, et elevata (x)est desuper terra" (x)significent quod ita ejus fluctuatio fuit: "corroboratae aquae, et auctae valde super terra, et ivit arca super faciebus aquarum" significant quod fluctuationes ejus ita increbruerint.
Arcana Coelestia 1
#786 Quod per "quadraginta dies" significetur duratio Ecclesiae Noahus vocatae, supra ad vers. 4 ostensum est; hic "quadraginta dies," ibi "quadraginta dies et noctes," quia ibi significabatur duratio tentationis, in qua "noctes" sunt anxietates.
Arcana Coelestia 1
#787 Quod per "diluvium" significentur falsa quae adhuc illam inundarunt, sequitur etiam inde; nam diluvium seu inundatio non est nisi falsorum: prius vers. 6 "diluvium aquarum" significabat tentationem, ut ibi ostensum, quae inundatio etiam est falsorum quae mali spiritus tunc apud hominem excitant; hic similiter sed absque tentatione; quare hic simpliciter "diluvium," non diluvium aquarum, dicitur.
Arcana Coelestia 1
#788 Quod "creverunt aquae, et sustulerunt arcam, et elevata est 1 desuper terra" significent quod ita ejus fluctuatio (x)fuerit; et quod "corroboratae aquae, et auctae valde super terra, et ivit arca super faciebus aquarum" significent quod fluctuationes ejus ita increbruerint, non constare potest nisi prius dicatur qualis fuit status hujus Ecclesiae quae Noahus vocatur: "Noahus" non fuit ipsa Antiqua Ecclesia, sed sicut parens aut semen istius Ecclesiae, ut prius dictum; sed "Noahus cum Shemo, Hamo et Japheto" constituebant Ecclesiam Antiquam, quae immediate successit Ecclesiae Antiquissimae; omnis homo" Ecclesiae Noahus dictus fuit ex posteris Ecclesiae Antiquissimae proinde in simili fere statu quoad malum hereditarium sicut cetera posteritas quae periit; et qui in simili statu, non potuerunt regenerari et fieri spirituales, sicut ii qui non ex hereditario tale trahunt; quale hereditarium habuerunt, dictum prius est n. 310; ut hoc clarius sciatur quomodo se habet; [2] qui ex semine Jacobi sunt, ut Judaei, non ita regenerari possunt ac gentes; inhaeret non solum contrarium fidei ex principiis captis ab infantia et dein confirmatis, sed etiam ex hereditario quod inhaereat etiam ex hereditario, aliquantum constare potest ex eo quod diverso genio sint, immo diversis moribus, ut et diversa facie reliquis, a quibus dignosci possunt, quae sunt ex hereditario; ita quoque quoad interiora, nam mores et facies sunt interiorum typi quare etiam Judaei conversi, prae aliis fluctuant inter verum et falsum similiter primi homines hujus Ecclesiae qui Noahus vocantur, qui ex prosapia et semine antiquissimorum fuerunt: hae fluctuationes sunt quae hic describuntur; et dein in sequentibus, Quod Noahus fuerit vir humi, et quod plantaverit vineam, et biberit ex vino, et inebriatus sit, ita ut nudatus jaceret in medio tentorii, ix 20, 21. Quod pauci fuerint, constare mihi potuit ex eo quod homo Ecclesia istius in mundo spirituum repraesentetur sicut vir longus et gracilis, indutus candido, in arto conclavi: sed usque hi fuerunt qui doctrinalia fidei conservarunt et apud se habuerunt. @1 sit I.$
Arcana Coelestia 1
#789 Fluctuationes hominis hujus Ecclesiae describuntur hic per quod "primum creverint aquae," hoc est, falsa; tum quod "sustulerint arcam"; adhuc quod "elevata sit desuper terra"; dein quod "corroboratae aquae et auctae valde super terra"; demum quod "iverit arca super faciebus aquarum"; sed singulos fluctuationis gradus describere, et prolixum nimis et supervacaneum foret; satis est quod sciatur, hic describi illos; solum quid significet quod "arca elevata sit desuper terra, et iverit super faciebus aquarum," quod constare nemini potest nisi sit instructus quomodo homo a malis et falsis detinetur; hoc quia arcanum est, paucis describendum: omnis homo in genere, tum quoque regeneratus, talis est ut nisi Dominus detineat eum a malis et falsis, quod se praecipitem conjiciat in infernum, et quo momento non detinetur, praeceps ruit; quod per experientias mihi notum factum, et repraesentatum quoque per equum, de quo videatur, n. 187, 188: haec detentio a malis et falsis non aliter se habet ac "elevatio," sic ut mala et falsa percipiantur infra, et is supra; de qua elevatione, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus: haec elevatio est quae significatur per "arcam quod elevata sit desuper terra" et quod "iverit arca super faciebus aquarum."
Arcana Coelestia 1
#790 Quod "aquae" hic et in sequentibus significent falsa, constare potest ab illis locis ex Verbo quae in praemissis hujus capitis et quae ad vers. 6 hujus capitis allata sunt, ubi de diluvio seu inundatione aquarum; ibi ostensum est quod "inundationes aquarum" significaverint desolationes et tentationes, quae idem involvunt ac falsa, nam desolationes et tentationes non sunt nisi quam inundationes falsorum excitatorum a malis spiritibus; quod tales aquae falsa significent, inde est quia in genere "aquae" in Verbo significant spirituale, hoc est, intellectuale, rationale et scientificum; et quia haec, etiam significant contraria, omne enim falsum est scientificum quoddam, et apparet sicut rationale et intellectuale, quia est cogitationis: [2] quod "aquae" spiritualia significent, ex plurimis locis in Verbo constat; at quod etiam falsa, praeter illa quae prius adducta sunt, sint sequentia haec confirmationi: apud Esaiam, Reprobavit populus hic aquas Shiloah euntes leniter;... ideo ecce Dominus ascendere faciens super eos aquas fluminis validas et multas;... et ascendet super omnes rivos ejus, et ibit super omnes ripas ejus, viii 6, 7; ubi "aquae leniter euntes" pro spiritualibus, "aquae validae et multae" pro falsis: apud eundem, Vae terrae inumbranti alis, quae trans flumina Kushi, mittens in mare legatos, et in vasis junci super faciebus aquarum: ite legati celeres... ad gentem delineatam et conculcatam, cujus terram depraedata sunt flumina, xviii 1, 2; pro falsis, quae sunt "terrae inumbrantis alis": [3] apud eundem, Cum transibis per aquas, tecum Ego; et per flumina, non submergent te, xliii 2; "aquae et flumina" pro difficultatibus, tum pro falsis: apud Jeremiam, Quid tibi cum via Aegypti, ad bibendum aquas Shihoris? et quid tibi cum via Asshuris, ad bibendum aquas fluminis? ii 18; "aquae" pro falsis ex ratiociniis: apud eundem, Quis hic sicut flumen ascendit, sicut flumina commoventur aquae ejus? Aegyptus sicut flumen ascendit, et sicut flumina commoventur aquae, et dixit, Ascendam, operiam terram, perdam urbem, et habitantes in ea, xlvi 7, 8; [4] "aquae" pro falsis ex ratiociniis: apud Ezechielem, Sic dixit Dominus Jehovih, Cum dedero te urbem vastatam, sicut urbes quae non habitantur, cum ascendere fecero supra te abyssum, et operuerint te aquae multae, et descendere te fecero cum descendentibus in foveam, xxvi 19 [20]; "aquae" pro malis et falsis inde: apud Habakkuk, Calcasti mare equis Tuis, lutum aquarum multarum, iii 15; "aquae" pro falsis: apud Johannem, Ejecit draco post mulierem ex ore suo aquam sicut fluvium 1, ut eam a flumine absorptam faceret, Apoc. xii 15, 16; ubi "aquae" pro falsis et mendaciis: apud Davidem, Mitte manus Tuas de alto, eripe me, et libera me ex aquis multis, e manu filiorum alienigenae, quorum os loquitur mendacium, et dextra eorum dextra falsitatis, Ps. cxliv 7, 8; ubi "aquae multae" manifeste pro falsis: "filii alienigenae" quoque significant falsa. 1 S. apparently follows Sch. Gk. has potamon and potamo phoreton. In A.R. sicut flumen is used.
Arcana Coelestia 1
#791 Hic nunc actum est de Noaho, seu de regeneratis qui Noahus vocati, qui in arca fuerunt et elevati supra aquas; sequitur nunc de posteris Antiquissimae Ecclesiae, qui sub aquis, seu aquis submersi sunt.
Arcana Coelestia 1
#792 Vers. 19, 20. Et aquae corroboratae valde valde super terra, et operti sunt omnes montes alti, qui sub toto caelo. Quindecim cubitis de sursum superarunt aquae, et operuerunt montes. "Aquae corroboratae valde valde super terra" significant persuasiones falsi quod ita accreverint: "et operti sunt omnes montes alti, qui sub toto caelo" significant quod omnia bona charitatis exstincta sint: "quod quindecim cubitis de sursum superarint aquae, et operuerint montes" significant quod nihil residui esset de charitate; "quindecim" significant ita paucum ut vix quicquam.
Arcana Coelestia 1
#793 Hic nunc usque ad finem hujus capitis agitur de antediluvianis qui perierunt, quod constare potest a singulis descriptionis; qui in sensu interno sunt, ilico et quidem ex unica voce scire possunt de qua re agitur, magis ex connexu plurium; cum de alia re agitur, ilico sunt aliae voces, aut eaedem voces aliter connexae; causa est quia voces peculiares sunt pro rebus spiritualibus et peculiares pro caelestibus, seu quod idem, pro intellectualibus et pro voluntariis; sicut pro exemplo, "desolatio" est vox spiritualium, "vastatio" est caelestium; "urbs" est spiritualium, "mons" est caelestium, et sic porro; similiter in connexionibus; et quod quisque non potest non mirari, in lingua Hebraea distinguuntur persaepe sono; quae ad classem spiritualium pertinent, in iis dominari solent vocales tres primae; in quibus caelestia, vocales binae ultimae: quod hic nunc de alia re agatur, etiam inde cognoscitur, tum a repetitione, de qua prius, quod nempe hic iterum dicatur, "Et aquae corroboratae sunt valde valde super terra," quod in vers. praec. etiam dictum; tum ab omnibus quae sequuntur.
Arcana Coelestia 1
#794 "Et aquae corroboratae valde valde super terra": quod significent persuasiones falsi quod ita accreverint, constat ex illis quae mox prius de aquis dicta et ostensa sunt, quod nempe "aquae diluvii seu inundantes" significent falsa; hic quia adhuc magis falsa seu persuasiones falsi, dicitur quod "corroboratae sint aquae valde valde," quod est superlativum linguae originalis. Falsa sunt principia falsi et persuasiones falsi, quae quod apud antediluvianos accreverint immensum, ab illis quae prius dicta sunt de iis, constat. Persuasiones immensum crescunt, cum vera infundunt cupiditatibus, seu faciunt ut amoribus sui et mundi faveant, tunc enim pervertunt illa, et cogunt mille modis in consensum: quis enim est qui principium falsi hausit, aut sibi finxit, qui non confirmat id ex multo scientifico apud eum, immo etiam ex Verbo? an ulla haeresis est quae non confirmantia sic capit, et quae non consentiunt, usque cogit, ac diversimode expiicat et detorquet ut non dissertiant? [2] Sicut qui capit principium, quod sola fides salvet absque bonis charitatis, annon integrum" systema doctrinae ex Verbo contexere queat? et tamen ne hilum curat, ne quidem attendit, immo nec videt, quod Dominus dixit, Quod arbor cognoscatur ex fructu,... et quae arbor non bonum fructum fert, exscindetur et projicietur in ignem, Matth. vii 16-20; xii 33. Quid magis placet quam vivere secundum carnem, et usque salvari, modo sciat quid verum, tametsi ne hilum boni agat? Omnis cupiditas, cui homo favet, vitam ejus voluntatis facit; et omne principium, seu omnis persuasio falsi, vitam ejus intellectus facit; hae vitae unam faciunt, cum vera seu docrtinalia fidei immergunt cupiditatibus; quisque homo ita quasi animam sibi format, cujus vita fit talis post mortem; quare nihil plus interest homini quam scire quid verum; cum scit quid verum, et quidem ita ut non perverti possit, tunc non ita infundi potest cupiditatibus et mortiferum facere. Quid plus homini cordi esse debet quam vita ejus in aeternum? Si animam suam in vita corporis destruit, anne eam in aeternum?
Arcana Coelestia 1
#795 Quod "operti sunt omnes montes qti, qui sub toto caelo" significent quod omnia bona charitatis exstincta sint, constat a significatione "montium" apud Antiquissimos. "Montes" apud eos significabant Dominum, quia cultum Ipsius super montibus habuerunt, ex causa quia montes erant editissima terrae; inde "montes" significabant caelestia, quae etiam "altissima" appellabant, proinde amorem et charitatem, ita bona amoris et charitatis, quae caelestia sunt. In contrario sensu etiam "montes" vocantur in Verbo qui elati animo sunt, ita ipse amor sui. Antiquissima Ecclesia etiam significatur in Verbo per "montes," ex eo quod montes elevati sunt super terra, et propiores quasi caelo, rerum principiis. [2] Quod "montes" significent Dominum, et omnia caelestia inde, seu bona amoris et charitatis, constat a sequentibus in Verbo locis, ex quibus patet quid in specie significant, nam se habent omnia et singula ad rem de qua, applicate: apud Davidem, Ferent montes pacem, et colles in justitia, Ps. lxxii 3; "montes" pro amore in Dominum, "colles" pro amore erga proximum, quali apud Antiquissimam Ecclesiam, quae quoque per montes et colles ideo, quia talis, in Verbo significatur: apud Ezechielem, In monte sanctitatis Meae, in monte altitudinis Israelis, dictum Domini Jehovih, ubi servient Mihi omnis domus Israelis tota illa in terra, xx 40; ubi "mons sanctitatis" pro amore in Dominum, "mons altitudinis Israelis" pro charitate erga proximum: apud Esaiam, Erit in posteritate dierum, stabilis erit mons domus Jehovae in caput montium, et elatus prae collibus, ii 2; pro Domino, inde pro omni caelesti: [3] apud eundem, Faciet Jehovah Zebaoth omnibus populis in monte hoc convivium pinguedinum;... et absorbebit in monte hoc facies obvolutionis, xxv 6, 7; "mons" pro Domino, inde pro omni caelesti: apud eundem, Erit, super omni monte alto, et super omni colle elato, rivi, ductus aquarum, xxx 25; "montes" pro bonis amoris, "colles" pro bonis charitatis, ex quibus vera fidei, quae sunt "rivi et ductus aquarum": apud eundem, Cantus erit vobis, sicut nocte sanctificari festum, et gaudium cordis sicut euntis cum tibia, ad veniendum in montem Jehovae, ad petram Israelis, xxx 29; "mons Jehovae" pro Domino praedicate ad bona amoris; "petra Israelis" pro Domino praedicate ad bona charitatis: apud eundem, Descendet Jehovah Zebaoth ad militandum super monte Zionis, et super colle illius, xxxi 4; "mons Zionis" hic et multoties alibi pro Domino, et inde pro omni caelesti quod est amor, et (x)"collis" pro caelesti inferiore quod est charitas: apud eundem, [4] Super montem altum ascende tibi evangelizatrix Zion; extolle in robore vocem tuam evangelizatrix Hierosolyma, xl 9; "ascendere in montem altum et evangelizare" est colere Dominum ex amore et charitate, quae sunt intima, quare etiam vocantur altissima; quod intimum, hoc altissimum appellatur: apud eundem, Cantent habitatores rupis, e capite montium clament, xiii 11; "habitatores rupis" pro iis qui in charitate; "e capite montium clamare" pro colere Dominum ex amore: apud eundem, Quam jucundi sunt super montibus pedes evangelizantis, audire facientis pacem, evangelizantis bonum, audire facientis salutem, lii 7; "evangelizare super montibus" similiter pro praedicare Dominum ex doctrina amoris et charitatis, et ex illis colere: apud eundem, Montes et colles personabunt coram vobis cantu, et omnes arbores agri complodent 1 vola, lv 12; pro colere Dominum ex amore et charitate, quae sunt "montes et colles," et ex fide inde, quae sunt "arbores agri": apud eundem, Ponam omnes montes Meos in viam, et semitae Meae exaltabuntur, xlix 11; "montes" pro amore et charitate, "via et semitae" pro veris fidei inde, quae "exaltari" dicuntur, cum ex amore et charitate sunt, quae intima: apud eundem, Confidens in Me possidebit in hereditatem terram, et hereditabit montem sanctitatis Meae, lvii 13; pro regno Domini, ubi nihil nisi amor et charitas: apud eundem, Producam ex Jacobo semen, et ex Jehuda heredem montium Meorum, et possidebunt illam electi Mei, lxv 9; "montes" pro regno Domini, et bonis caelestibus, "Jehuda" pro Ecclesia caelesti: apud eundem, Sic dixit Altus et Excelsus habitans in aeternum, et Sanctus Nomen Ipsius; Altus 2 et Sanctus habito, lvii 15; ibi "altum" pro sancto, inde "montes" ex altitudine super terram significabant Dominum, et Ipsius sancta caelestia; quapropter etiam Dominus ex Monte Sinai promulgavit Legem. A Domino etiam intelligitur amor et charitas per "montes," ubi loquitur de consummatione saeculi, Quod qui in Judaea tunc fugerent in montes, Matth. xxiv 16; Luc xxi 21; Marc xiii 14; ubi "Judaea" pro Ecclesia vastata. @1 complaudent I.$ @2 sic. Heb., yet Sch. has in alto et sancto (loco).$
Arcana Coelestia 1
#796 Quia Antiquissima Ecclesia cultum sanctum habuerunt super montibus, ideo quoque Antiquae Ecclesiae, et inde omnibus illius temporis Ecclesiis repraesentativis, immo etiam inde gentibus, ritus sacrificandi super montibus, et exstruendi excelsa. De Abramo constat Gen. xii 8; xxii 2; de Judaeis antequam aedificatum Templum, Deut. xxvii 4-7; Jos. viii 30; 1 Sam. ix 12-14, 19; x 5; 1 Reg. iii 2-4; de gentibus, Deut. xii 2; 2 Reg. xvii 9-11; de Judaeis idololatris, Esai. lvii 7; 1 Reg. xi 7; xiv 23; xxii 44 [A.V. 43]; 2 Reg. xii 4 [A.V. 3;] xiv 4; xv 3, 4, 34, 35; xvi 4; xvii 9-11; xxi (x)5; xxiii 5, 8, 9, 13, 15.
Arcana Coelestia 1
#797 Ex omnibus his nunc constat quid per "aquas quibus operti sunt montes" significetur, nempe quod persuasiones falsi exstinxerint omne bonum charitatis.
Arcana Coelestia 1
#798 Quod "quindecim cubitis de sursum superarunt aquae, et operuerunt montes," significent quod nihil residui esset de cogitate; et quod "quindecim" significent ita paucum ut vix quicquam, constare potest ex significatione numeri "quinque," de qua cap. praec. vi vers. 15; ubi ostensum quod "quinque" in stilo Verbi, seu in sensu interno, significent paucum: et quia numerus quindecim compositus est ex quinque, quae significant paucum, et ex decem, quae significant "reliquias," ut ostensum cap. praec. vi vers 3, spectat hic numerus reliquias, quae apud eos vix erant aliquid: nam persuasiones falsi tantae erant ut exstinxerint omne bonum. Cum reliquiis apud hominem se res habet, ut prius dictum, quod principia falsi, et adhuc magis persuasiones falsi, quales fuerunt apud hos antediluvianos, incluserint et secluserint ita prorsus reliquias ut non produci possent, et si productae fuissent, quod ilico falsificatae fuissent; vita enim persuasionum talis est ut non solum rejiciat omne verum et insorbeat omne falsum, sed etiam verum quod alluit, pervertat.
Arcana Coelestia 1
#799 Vers. 21, 22. Et exspiravit omnis caro repens super terra, quoad avem, et quoad bestiam, et quoad feram, et quoad omne reptile reptans super terra; et omnis homo. Omne cui flatus spiritus vitarum in naribus ejus, ab omni, quod in arida, mortua sunt. "Exspiravit omnis caro repens super terra" significat quod exstincti qui ab ultima posteritate Ecclesiae Antiquissimae: "quoad avem, et quoad bestiam, et quoad feram, et quoad omne reptile reptans super terra" significant persuasiones eoram, in quibus "avis" affectiones falsi, "bestia" cupiditates, "fera" voluptates, "reptile" corporea et terrestria; quae in uno complexu vocantur "omnis homo": "omne cui flatus spiritus vitarum in naribus ejus" significant illos qui ab Antiquissima Ecclesia fuerunt, quibus "flatus spiritus vitarum in naribus," hoc est, vita amoris et fidei inde, fuerat: "ab omni, quod in arida" significant eos in quibus nihil talis vitae amplius: quod "mortua sint" significat exspiravisse.
Arcana Coelestia 1
#800 Quod "exspiravit omnis caro repens super terra" significet quod exstincti qui ab ultima posteritate Antiquissimae Ecclesiae, constat a sequentibus, ubi describuntur quoad persuasiones et quoad cupiditates: hic primum vocantur "caro repens super terra," ex causa quia prorsus sensuales et corporei facti sunt; sensualia et corporea ab antiquissimis assimilata sunt "reptilibus," ut prius dictum; quare cum dicitur "caro repens super terra," significatur talis homo qui mere sensualis et corporeus factus: quod "caro" significet omnem hominem in genere, et corporeum in specie, prius dictum et ostensum est.
Arcana Coelestia 1
#801 Ex descriptione antediluvianorum horum, constare potest qualis stilus antiquissimorum fuit, et inde qualis stilus propheticus: describuntur hic usque ad finem hujus capitis, in hoc versu quoad persuasiones, in vers. seq. 23 quoad cupiditates; hoc est, quoad statum eorum intellectualium, dein quoad statum illorum voluntariorum; et tametsi nulla apud eos intellectualia nec voluntaria, usque ita nominanda sunt quae contraria, sicut persuasiones falsi, quae nihil minus quam intellectus sunt, quia sunt cogitationis et ratiocinationis; pariter cupiditates, quae nihil minus quam voluntatis sunt; describuntur, inquam, primum quoad persuasiones falsi, dein quoad cupiditates, quae causa est repetitionum in hoc vers. 21 et in sequente 23, sed alio ordine. [2] Talis quoque est stilus propheticus; causa est quia binae vitae apud hominem sunt, una intellectualium, altera voluntariorum, quae distinctissimae inter se sunt; homo ex utraque consistit, et tametsi separatae sunt hodie apud hominem, usque tamen influit una in alteram, et se ut plurimum uniunt; quod se uniant, et quomodo se uniunt, a multis constare et illustrari posset: cum itaque homo ex binis his partibus, intellectu et voluntate, consistit, et unum influit alteram, cum describitur homo in Verbo, distincte describitur quoad unam partem, et quoad alteram, quae causa est repetitionum; aliter mancum foret. Similiter se habet cum omni re, res enim se habent prorsus sicut subjecta, nam sunt subjectorum, quia prodeunt a subjectis; res separatae a subjecto suo, seu a substantia sua, sunt nullae res; quae causa est quod similiter quoad utramque partem describantur res in Verbo; ita est descriptio cujuscumque rei plena.
Arcana Coelestia 1
#802 Quod de persuasionibus hic agatur, et in vers. 23 de cupiditatibus, cognoscitur inde quod in hoc versu primum nominetur avis, dein bestia; "avis" enim significat illa quae sunt intellectualium aut rationalium, "bestia" autem quae sunt voluntariorum: cum autem describuntur quae sunt cupiditatum, ut in vers. seq. 23, tunc primum nominatur bestia, et dein avis; et hoc ex causa, ut dictum, quia reciproce influit ita unum in alterum, et sic plena est eorum descriptio.
Arcana Coelestia 1
#803 "Quoad avem, et quoad bestiam, et quoad feram, et quoad omne reptile reptans super terra": quod significent persuasiones eorum, quibus "aves" affectiones falsi, "bestia" cupiditates, "fera" voluptates, "reptile reptans" corporea et terrestria, constare potest ex illis quae prius de significatione avium et bestiarum ostensa sunt; de avibus, n. 40, et supra ad vers. 14, 15, hujus capitis; de bestiis etiam ibi, tum n. 45, 46, 142, 143, 246. "Aves" quia intellectualia, rationalia et scientifica significant, (x)etiam significant contraria, ut perversa rationalia, falsa, et affectiones falsi. Persuasiones antediluvianorum hic plene describuntur, nempe quod in illis affectiones falsi, cupiditates, voluptates, corporea et terrestria; omnia haec insunt persuasionibus, quod homo nescit, putans principium falsi seu persuasionem falsi esse modo simplex quoddam aut unum commune quoddam, sed multum fallitur, prorsus aliter se res habet; unaquaevis affectio hominis trahit suam existentiam et naturam ex ejus intellectualibus et simul ex ejus voluntariis, ita ut totus homo quoad omnia sua intellectualia et omnia sua voluntaria sit unaquavis ejus affectione, immo in affectionis ejus singularissimis seu minimus; [2] quod constare mihi potuit manifeste a pluribus experientiis, ut memorem solum id, quod spiritus in altera vita ex modo unica idea cogitationis ejus cognosci possit qualis est, immo angeli a Domino habent, ut cum modo inspiciunt in aliquem, norunt ilico qualis est, nec fallit quicquam; inde constat quod unaquaevis hominis idea, et quod unaquaevis affectio, immo unumquodvis minimum ejus affectionis, sit imago ejus et effigies ejus, hoc est, quod eis insit aliquid proxime et remote ab omni ejus intellectuali et ab omni ejus voluntario. Ita nunc descriptae sunt antediluvianorum dirae persuasiones, quod in iis fuerint affectiones falsi, tum affectiones mali seu cupiditates, ut et voluptates, demum corporea et terrestria; omnia haec insunt tatibus persuasionibus, et non solum persuasionibus in communi, sed etiam persuasionum singularissimis seu minimus, in quibus corporea et terrestria dominantur: si sciret homo quantum uni principio falsi ac uni persuasioni falsi insit, horresceret; est quaedam imago inferni: sed si ex innocentia aut ex ignorantia, falsa ibi facile discutiuntur.
Arcana Coelestia 1
#804 Additur "omnis homo," quo significatur quod illa fuerint in homine isto; est clausula communis quae comprehendit praecedentia; tales clausulae passim adjiciuntur.
Arcana Coelestia 1
#805 "Omne cui flatus spiritus vitarum in naribus ejus": quod significent illos qui ab Antiquissima Ecclesia, quibus flatus vitarum in naribus, hoc est, vita amoris et fidei inde, fuerat, constat ab illis quae prius, n. 96, 97, dicta sunt. Vita ab antiquissimis significata fuit per "flatum in naribus," seu per respirationem, quae est vita corporis correspondens spiritualibus; sicut motus cordis est vita corporis correspondens caelestibus: hic quia agitur de antediluvianis, in quibus fuit a parentibus hereditario semen ex caelesti, sed exstinctum seu suffocatum, hic dicitur "omne cui flatus spiritus vitarum in naribus ejus": [2] in his verbis quoque altius quid reconditum latet, de quo prius, n. 97, quod nempe Antiquissimae Ecclesiae homo respirationem internam habuerit, ita concordem et similem cum respiratione angelorum, de qua, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus; quae respiratio variata fuit secundum omnes status interni hominis; sed successu temporis in posteris mutata usque ad primam hanc posteritatem, in qua omne angelicum periit; tunc nec amplius cum caelo angelico respirare potuerunt; quae causa genuina exstinctionis eorum fuit, inde nunc dicitur quod "exspiraverint" et quod "mortui sint, quibus flatus spiritus vitarum in naribus." Post haec tempora cessavit respiratio interna, et cum illa communicatio cum caelo, ita perceptio caelestis, et successit externa; et quia sic communicatio cum caelo cessavit, homines Antiquae seu novae Ecclesiae non amplius potuerunt caelestes homines esse, sicut antiquissimi, sed spirituales sed de his, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus.
Arcana Coelestia 1
#806 "Ab omni quod in arida": quod significet illos in quibus nihil talis vitae amplius et quod "mortua sunt" significet exspiravisse inde nunc sequitur: et quia omnis vita amoris et fidei exstincta fuit, hic dicitur "arida." Arida est ubi non aqua, hoc est, ubi nihil spirituale amplius, minus caeleste; persuasio falsi omne spirituale et caeleste exstinguit et quasi suffocat; sicut unusquisque scire potest a multa experientia, si attendat; qui semel opiniones captarunt, tametsi falsissimas, inhaerent iis tam obstinate ut ne quidem audire velint aliquid quod contrariatur; ita nusquam patiuntur se instrui, si vel ante oculos eorum ponatur verum; adhuc magis dum opinionem falsi ex sanctitate quadam colunt; tales sunt qui omne verum respuunt, et quod admittunt, pervertunt, et sic infundunt phantasiis: hi sunt qui per "aridam" hic significantur, super qua nec aqua, nec gramen, ut apud Ezechielem, Ponam fluvios aridam, et vendam terram in manum malorum et desolabo terram et plenitudinem ejus, xxx 12; "ponere fluvios aridam" pro quod non amplius quid spirituale: et apud Jeremiam, Facta est terra vestra in aridam, xliv 22; "arida" pro terra desolata et vastata, ut amplius nihil veri et boni.
Arcana Coelestia 1
#807 Vers. 23. Et delevit omnem substantiam quae super faciebus humi, ab homine usque ad bestiam, usque ad reptile, et usque ad avem caelorum; et deleta sunt e terra, et relictus tantum Noah et quod cum illo in arca. "Delevit omnem substantiam" significat cupiditates quae amoris sui: "quae super faciebus humi" significant posteritatem Ecclesiae Antiquissimae: "ab homine usque ad bestiam, usque ad reptile, et usque ad avem caelorum" significant naturam mali eorum; "homo" ipsam naturam, "bestia" cupiditates, "reptile" voluptates, "avis caelorum" falsitates inde: "et deleta sunt e terra" est conclusio, quod Antiquissima Ecclesia exspiraverit: "relictus tantum Noah et quod cum illo in arca" significat quod conservati qui novam Ecclesiam constituerunt; "quod cum illo in arca" significant omnia quae novae Ecclesiae.
Arcana Coelestia 1
#808 "Delevit omnem substantiam": quod significet cupiditates quae amoris sui, constat a sequentibus, ubi describuntur per repraesentativa; "substantia" praedicatur de voluntariis, quia a voluntate omnia exsurgunt, seu existunt et subsistunt, apud hominem; voluntas est ipsa substantia hominis, seu ipse homo. Cupiditates antediluvianorum fuerant amoris sui; sunt bina cupiditatum genera universalissima; unum est amoris sui, alterum est amoris mundi; homo nihil aliud cupit quam quod amat, quare cupiditates sunt amoris; apud hos regnabat amor sui, proinde ejus cupiditates; ita enim semet amarunt ut putavissent se deos esse, non agnoscentes aliquem deum supra se; de eo sibi persuaserunt.
Arcana Coelestia 1
#809 "Quae super faciebus humi": quod significet posteritatem Ecclesiae Antiquissimae, constat ex significatione "humi," de qua prius, quod sit Ecclesia, et inde quod est Ecclesiae; hic quia substantia dicitur "deleta quae super faciebus humi," est quod deleti qui ab Antiquissima Ecclesia et tales fuerunt; "humus" hic dicitur, in vers. praec. 21 "terra," ex causa quia Ecclesia nusquam praedicatur ex intellectualibus, sed ex voluntariis; scientificum et rationale fidei nusquam constituit Ecclesiam aut hominem Ecclesiae, sed charitas quae est voluntatis; omne essentiale a voluntate venit; proinde nec doctrinale facit Ecclesiam, si non doctrinale in genere et in specie spectet charitatem; tunc charitas fit finis; ex fine constat quale doctrinale, num sit Ecclesiae vel non: Ecclesia Domini, sicut regnum Domini in caelis, non est nisi amoris et charitatis.
Arcana Coelestia 1
#810 "Ab homine usque ad bestiam, usque ad reptile, et usque ad avem caelorum": quod significent naturam mali eorum, "homo" ipsam naturam, "bestia" cupiditates, "reptile" voluptates, "avis caelorum" falsitates inde, constat a significatione omnium illorum, de qua prius; quare iis non immorandum.
Arcana Coelestia 1
#811 Quod "deleta sunt e terra" sit conclusio, quod Antiquissima Ecclesia exspiraverit, et quod "relictus tantum Noah et quod cum illo in arca" significent quod conservati qui novam Ecclesiam constituerunt; et quod "cum illo in arca" significent omnia quae novae Ecclesiae, nec opus habent explicatione ulteriore, quia ex se patent.
Arcana Coelestia 1
#812 Vers. 24. Et corroboratae sunt aquae super terra quinquaginta et centum dies, significant terminum ultimum Antiquissimae Ecclesiae; "quinquaginta et centum" est terminus ultimus et primus.
Arcana Coelestia 1
#813 Quod haec signficent terminum ultimum Antiquissimae Ecclesiae, et "quinquaginta et centum" terminum ultimum et primum non quidem ex Verbo ita confirmari potest sicut numeri simpliciores qui frequenter occurrunt; sed usque constat a numero quindecim, de quo supra ad vers. 20, qui significat ita paucum ut vix quicquam; ita adhuc magis numerus "quinquaginta et centum," qui est compositus inde per multiplicationem in decem, quae significant "reliquias"; multiplicatio pauci, sicut multiplicatio dimidiae, quartae aut decimae partis, facit ut adhuc minus sit, sic tandem ut paene nihil, proinde quod sit finis seu terminus ultimus; occurrit idem numerus in cap. seq. viii vers. 3, quod "recesserint aquae, a fine quinquaginta et centum dierum," ubi simile significat. Numeri in Verbo prorsus abstracte a sensu litterae intelligendi sunt, inserti modo ad concinnandum seriem historicam quae in sensu litterae, ut prius dictum et ostensum: sicut ubi septem occurrunt, significant sanctum, prorsus abstracte a temporibus et mensuris quibus adjungi solent; angeli enim, qui sensum internum Verbi percipiunt, non sciunt quicquam temporis et mensurae, minus quid numerus designatus, et usque plene intelligunt Verbum cum legitur ab homine; quare cum numerus alicubi occurrit, nusquam possunt habere ideam alicujus numeri, sed rei per numerum significatae; ita hic per hunc numerum, quod terminus ultimus sit Antiquissimae Ecclesiae, et in cap. seq. vers. 3, quod terminus primus Ecclesiae Antiquae, seu novae. Continuatio de Infernis Hic de Infernis eorum qui in odiis, vindictis et crudelitate vitam transegerunt
Arcana Coelestia 1
#814 TALES qui odium internecinum habent et inde vindictam spirant, nec spirant nisi necem alterius, prius non acquiescendo, tenentur in inferno profundissimo cadaveroso, ubi fetor graveolentus sicut a cadaveribus; et mirum, quod tales ibi fetore isto in tantum delectentur ut praeferant jucundissimis odoribus; talis est eorum dira natura, et inde phantasia; ex quo inferno talis fetor actualiter exhalat. Cum aperitur hoc infernum, quod raro fit et modo parumper, inde tantus fetor exundat ut spiritus in vicinia nequeant morari: quidam genii, seu potius furiae, inde emissi, ut scirem quales sunt, tali venenoso et pestifero halitu infectabant sphaeram, ut spiritus qui circum me non manere possent, et simul habebat effectum in ventriculum ut evomerem. Se manifestabant per 1infantem non impulchrae faciei, cum latente pugione, quem ad me mittebant ferentem vas in manu; inde dabatur scire quod animus iis necandi, vel pugione vel veneno, sub specie innocentiae; at ipsi erant corpore nudo nigerrimo: sed mox rejecti sunt in infernum suum cadaverosum; tunc observare datum, quomodo delapsi. Pergebant ad sinistrum in plano sinistri temporis, et quidem ad multam distantiam absque descensu, et postea delapsi, primum in ignem qui apparuit, tum in fumum igneum sicut fornacis, mox sub ista fornace versus interiora, ubi plures cavernae tenebrosissimae, deorsum tendentes; in via continue volvebant et intendebant mala, et quidem praecipue contra innocentes absque causa; cum per ignem lapsi, multum lamentati sunt. Ut dignoscantur unde et quales cum emissi, habent circulum quendam cui affixi aculei quasi aenei, quos premunt manibus et contorquent, quod indicium quod tales sint, et ligati. @1 S.D. 1283 has "per visionem infantis".$
Arcana Coelestia 1
#815 Qui ita delectantur odiis et inde vindictis ut non solum non cortenti sint perdere corpus, sed etiam cupiunt animam quam tamen Dominus redemit; demittuntur deorsum per tenebrosissimum foramen versus infima terrae, profunde secundum gradum odii et inde vindictae; et iis tunc terror et horror incutitur gravis, et simul tenentur in vindictae cupidine, quae sicut augetur profundius demittuntur: postea mittuntur in locum sub Gehenna, ubi serpentes diri, magni, ventribus ampli, apparent, et quidem ita ad vivum sicut prorsus forent, a quibus cruciantur morsibus, quos quoque similiter acute sentiunt: talia sentiuntur exquisite a spiritibus; respondent eorum vitae, sicut corporea illis qui in corpore: et interea vivunt in diris phantasiis, et ibi per saecula, usque dum non amplius sciant quod homines fuerint; aliter eorum vita, quam ex odiis et vindictis talibus traxerant, non exstingui potest.
Arcana Coelestia 1
#816 Quia odiorum et vindictarum genera innumera sunt, et species innumerabiliores, et unum genus non simile infernum ac alterum habet, et sic impossibile est in ordine singula recensere, quare licet referre quae visa sunt. Unus ad me venit, visus sicut nobilis: (apparuerunt mihi sicut in clara die, et adhuc clarius, sed coram visu interno, quia, ex Divina Domini Misericordia, datum interesse spiritibus) is ad primum adventum simulate per nutus insinuabat quod multa haberet quae vellet mecum communicare, interrogans num Christianus essem; cui respondebam quod essem. Se similiter esse aiebat, rogans ut solus mecum esset, se aliquid narraturum quod alii non audirent; sed respondebam quod in altera vita soli esse nequeant, sicut homines se putant esse in terra, et quod plures spiritus adessent; sed propius accessit et subiit ad occipitium ad tergum; percipiebam tunc quod sicarius esset; cumque ibi esset, sentiebam tanquam ictum per cor, et mox in cerebro, ex quali ictu facile moriturus homo; sed quia tutus a Domino, nihil metuebam; qua arte usus non scio; is putans quod ego mortuus, dixit ad alios quod venerit nunc ab homine, quem occiderit ita, et quidem per exitiale quoddam a tergo, dicens quod calleret artem quod homo nesciret priusquam succumbat mortuus, et quod is non aliter crederetur quam quod insons. Inde scire datum, quod is nuper e vita decesserit, ubi tale facinus patravit. Talium punitio est horrenda; postquam infernales cruciatus per saecula subierint, tandem fiunt facie detestabili et monstrosissima, sic ut non facies, sed quoddam quasi stuppeum luridum; ita exuunt omne humanum; tunc unusquisque eos horrescit, qui videt, quare sicut ferae in locis opacis vagantur.
Arcana Coelestia 1
#817 Quidam e camera infernali, quae ad latus sinistrum, ad me venit, et mecum locutus; percipere dabatur quod inter facinorosos: quod patravit in mundo, ita detegebatur; in inferiorem terram, anterius paulo ad sinistrum, satis profunde demissus est, et ibi scrobem coepit ejicere, tanquam ii qui pro mortuis qui sepeliendi; inde suborta suspicio, quod aliquid lethale in vita corporis patraverit; tunc apparuit feralis lectica, nigris pannis circumtecta; mox unus ex lectica surgens ad me venit, narravit pie quod mortuus sit, arbitratus quod veneno ab eo necatus, et quod id circa mortis horam cogitaverit, nesciens tamen an suspicio esset: cum nefandus spiritus id audivit, confessus est quod tale commisit; post confessionem punitio sequebatur; bis involvebatur atrae scrobi quam effodit, et factus niger sicut Aegvptiorum mumia, tam facie quam corpore, et sic evectus in altum circumlatus coram spiritibus et angelis, et clamatum, "Qualis diabolus"; frigidus quoque factus, sic inter infernales frigidos, et missus in infernum.
Arcana Coelestia 1
#818 Sub natibus est infernum horrendum, ubi qui ibi se cultris percutere videntur, cultros dirigentes in pectora aliorum sicut feriae, sed culter iis jugiter in ictu percussionis adimitur: sunt ii qui tanto odio habuerunt alios ut eos crudeliter occidere flagraverint, et inde naturam tam diram traxerant: apertum mihi hoc infernum erat, sed modo leviter ob diras eoram crudelitates, ut viderem qualia sunt odia internecina.
Arcana Coelestia 1
#819 Est stagnum quoddam ad sinistrum in plano cum inferioribus corporis, quod capax est, longitudine majore quam latitudine; circa anteriorem ejus ripam apparent iis qui ibi, monstra serpentum, qualium in stagnis, cum pestifero halitu: ad ripam sinistram inde remotius apparent ii qui comedunt carnes humanas, seque invicem dentibus haerentes in aliorum humeris: ad sinistrum longius inde apparent magni pisces, balaenae monstrosae, quae deglutiunt hominem et evomunt: remotissime, seu in ripa opposita, apparent facies deformissimae, cumprimis anuum, tam monstrosae ut describi nequeant, discurrentes sicut insaniae: ad ripam dextram sunt qui crudelibus instrumentis se mutuo interficere tentant; instrumenta sunt varia secundum diritates cordis: in medio stagni est ubivis nigrum, sicut stagnatum. Aliquoties ad stagnum hoc adductos vidi, et miratus; sed instructus ab aliquibus qui inde venerunt, qui dicebant quod essent illi qui intestina odia contra proximum foverunt, et quod odia, quoties data esset occasio, eruperint, in quo jucundissimum suum perceperunt; nec eos magis oblectavisse quam provocare proximum ad judicia, et facere ut irrogarentur ei poenae, et si legis supplicia non inhibuissent, interficere. In talia vertuntur odia et crudelitates hominum post vitam corporis; phantasiae eoram inde ortae iis prorsus sicut vivae sunt.
Arcana Coelestia 1
#820 Qui latrocinia in vita corporis exercuerunt, et qui piratica, amant prae omnibus aliis liquidis urinam fetidam et graveolentam, in similibus quoque sibi habitare videntur, tum in stagnis fetide olentibus. Quidam latro ad me accedens frendebat dentibus; sonus frendoris dentium ita manifeste auditus sicut hominis, quod mirum, tametsi iis non dentes; fassus quod multo potius cupiat in foedis urinosis vivere quam in aquis limpidissimis; et quod fetor urinae sit quo delectatur; in tonnis urinosis dicebat se morari velle prae aliis, et ibi domicilium habere.
Arcana Coelestia 1
#821 Dantur qui extrinsecus ferunt faciem et vitam honestam, sic ut nemo aliud suspicari possit quam quod sint honesti, studentes omni modo ita apparere ob causam emergendi in honores et absque jactura famae lucrandi; quare nec aperte 1faciunt, sed per alios; artificiis dolosis spoliant alios suis bonis, nihil curantes si familiae quas spoliant, fame perirent; quod si non pateret coram mundo ipsi actu facerent absque conscientia; ii usque sunt tales ac si actu fecissent. Sunt latrones occulti, et genus eorum odii est cum fastu, aviditate lucri, immisericordia et dolo conjunctum. Tales in altera vita volunt insontes esse, dicentes se nihil mali fecisse quia non detectum; utque inculpatos se praebeant, exuunt vestes, sistunt se nudos, testantes sic innocentiam: dum examinantur, ex singulis vocibus et ex singulis ideis cogitationis percipiuntur prorsus quales sunt, quod ignorant. Tales in altera vita socios, quoscumque offendunt, absque conscientia necare cupiunt; et apud se habent securim et malleum in manu, et videntur habere alium spiritum apud se quem supinatum percutiunt, sed non ad sanguinis effusionem, quia timidi sunt mortis; nec possunt instrumenta ista e manu projicere, quod tamen summa opera conantur ne videantur tales, ut animi eorum ferocia coram spiritibus et angelis appareat: sunt in media distantia sub pedibus versus anteriora. @1 I has faciunt; sed per alios, but cf. S.D. 1207.$
Arcana Coelestia 1
#822 Est genus odii contra proximum, quod delectentur injurias facere et lacessere unumquemvis, et quo plus damni ei possint inferre, eo plus semet oblectant; sunt tales ex infima plebe permulti, sunt quoque qui non ex plebe qui illis similes animo, sed extus moratiores ex civili vita in quam educati et propter legis poenas; ii post mortem apparent quoad partem superiorem corporis nudi, circumsparsis comis; ruunt unus in alterum, volas tenentes in alterius scapulis, sic lacessunt, subsultant super caput alterius, redeunt post breves reversus et pugnis lacessunt graviter: qui moratiores fuerunt, de quibus dictum, faciunt similiter, sed salutant se prius, circumeunt ad tergum, et ita lacessunt pugno; sed cum vident eos facie, salutant, et iterum circumeunt ad tergum, et pugno percutiunt; ita apparentiam servant: apparent sinistrorsum in media altitudine, ad aliqualem distantiam.
Arcana Coelestia 1
#823 Quicquid homo fecit in vita corporis, hoc redit in altera vita successive, immo quicquid cogitavit: cum redeunt inimicitiae, odia, doli, etiam personae contra quos odia habuit et clandestine machinatus est, sistuntur praesentes, et quidem momento: ita se res habet in altera vita, de qua praesentia, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus; et cogitationes quas habuit contra illos, patent manifeste, nam omnium cogitationum datur perceptio; inde lamentabiles status; odia recondita ibi aperte erumpunt; qui mali sunt, omnia eorum malefacta et cogitata ita redeunt ad vivum; at qui boni sunt, non ita; eorum omnes status boni, amicitiae et amoris, cum summa jucunditate et felicitate. |
|