URKA  
die Urzentralsonne

christliche Mystiker

            

 Impressum

            

 Linkempfehlungen

Jakob Lorber
Emanuel Swedenborg
Meister Eckhart
Jakob Böhme
  Peter Eppich
Im Breyel 21
79292 Pfaffenweiler
eppich@web.de
  Jakob Lorber
Bergbilder
www.urbibel.de
   
   
Meister Eckhart
Linksammlung
Originaltexte
  
Jakob Böhme
Linksammlung
Originaltexte
  
Emanuel Swedenborg
Linksammlung
Originaltexte
einführende Texte
  
Jakob Lorber
Linksammlung
Originaltexte
einführende Texte
Themensammlung
Adressen
  
Diskussion
Forum
Gästebuch
   
GENESEOS
CAPUT SEXTUM
De Caelo et Gaudio caelesti

Arcana Coelestia 1
Passage 547

#547 Animae quae in alteram vitam veniunt, omnes ignorant quid caelum et quid gaudium caeleste; putant plerique esse quoddam gaudium in quod intromitti queant, utcumque vixerunt, etiam qui odio habuerunt proximum et vitam in adulteriis transegerunt; nescientes prorsus quod caelum sit amor mutuus et castus et quod gaudium caeleste sit felicitas inde.

Arcana Coelestia 1
Passage 548

#548 Cum spiritibus qui e mundo recens venerunt, aliquoties locutus de statu vitae aeternae, quod nempe iis scire xintersit, quis Dominus regni, quale regimen, et quae regiminis forma; sicut qui in mundo in aliud regnum veniunt, iis nihil prius est quam scire, quis et qualis rex, quale regimen, et plura quae istius regni sunt; magis in hoc regno in quo in aeternum victuri: et dictum, quod Dominus solus non modo regat caelum sed etiam universum, nam qui regit unum reget alterum; tum quod regnum in quo nunc sunt, sit Homini; et quod hujus regni leges sint veritates aeternae, quae omnes fundantur in illa unica lege ut ament Dominum supra omnia et proximum ut semet; immo nunc adhuc magis si velint esse sicut angeli, quod amare debeant proximum plus quam semet. Cum haec audiverunt, nihil respondere poterant, quia in vita corporis tale quid audiverunt sed non crediderunt: mirati quod talis amor sit in caelo, et quod dabilis ut quisque amet proximum plus quam semet, cum tamen audiverunt quod amarent proximum sicut semet: sed informati quod omnia bona indefinite crescant in altera vita, et quod talis vita sit in corpore ut non ultra progredi possint quam amare proximum ut semet, quia in corporeis; at iis remotis, tunc amor magis purus fit, et tandem angelicus, qui est amare proximum plus quam semet. [3] Quod talis amor dabilis sit, constare potuit ex quorundam amore conjugiali, quod praetulerint mortem quam ut laederetur conjux: ex amore parentum erga liberos, quod mater potius famem patiatur quam ut videat infantem esurire; etiam apud aves et animalia: ut et ab amicitia sincera, quod pro amicis pericula subeant: etiam ex amicitia civili et simulata, quae aemulari vult sinceram, quod potiora offerant iis quibus bene volunt; et tale ore ferant tametsi non corde: demum ex natura amoris, quae talis est ut gaudium ejus sit inservire aliis, non sui sed ejus causa. Verum haec non potuerunt capere qui se prae aliis amabant; et qui lucri avidi in vita corporis fuerunt; omnium minime avari.

Arcana Coelestia 1
Passage 549

#549 Talis est status angelicus ut unusquisque suam beatitudinem et felicitatem communicet alteri; nam omnium affectionum et cogitationum communicatio et perceptio exquisitissima datur in altera vita, quare unusquisque communicat suum gaudium omnibus, et omnes unicuique, sic ut unusquisque sit quasi centrum omnium; quod est forma caelestis: quare quo plures qui regnum Domini constituunt, eo major felicitas, nam in ratione plurium augescit; inde est quod felicitas caelestis sit ineffabilis. Communicatio talis est omnium cum singulis, et singulorum cum omnibus, cum amat unus alterum plus quam semet: at si quis sibi melius vult quam alteri, tunc sui amor regnat, qui nihil ex se communicat alteri quam sui ideam, quae est spurcissima; quae cum percipitur, ilico dissociatur et rejicitur.

Arcana Coelestia 1
Passage 550

#550 Sicut in corpore humano omnia et singula concurrunt ad usus communes et singulares omnium, similiter in regno Domini, quod est sicut unus homo, et quoque appellatur Maximus Homo; ibi unusquisque propius vel remotius multiplicibus modis concurrit, et hoc secundum ordinem a Domino solo institutum et jugiter stabilitum, ita ad felicitates cujusvis.

Arcana Coelestia 1
Passage 551

#551 Quod universum caelum se referat ad Dominum, et omnes et singuli ad Ipsum unicum in universali et in singularissimis; inde ordo, inde unio, inde amor mutuus, et inde felicitas; ita namque singuli spectant salutem et felicitatem omnium, et omnes singulorum.

Arcana Coelestia 1
Passage 552

#552 Quod omne gaudium et felix in caelo, a solo Domino, ostensum mihi est per plures experientias, quarum hanc hic loci licet referre. Videbam quod quidam spiritus angelici summo studio formare candelabrum cum suis lucernis et floribus ornatissime in honorem Domini; videre datum per unam alteramve horam quantum laborabant ut omnia et singula pulchra et repraesentativa essent, opinantes quod a semet; sed mihi manifeste appercipere datum quod nihil usque invenire possent a semet; tandem post aliquot horas dicebant quod formaverint pulcherrimum candelabrum repraesentativum in honorem Domini, inde ex intimis gavisi; sed dicebam quod nihil usquam ex semet invenerint et formaverint sed solus Dominus pro iis; primum illud vix credere volebant; sed quia spiritus angelici erant, illustrati sunt et fassi quod ita sit. Similiter se habet cum repraesentativis ceteris, et cum omnibus et singulis affectionis et cogitationis, et sic cum gaudiis caelestibus et felicitatibus, quod omnium minima eorum a solo Domino.

Arcana Coelestia 1
Passage 553

#553 Qui in amore mutuo sunt, in caelo continue ad vernum adolescentiae suae pergunt; et quo plura millia annorum vivant, eo ad vernum jucundius et felicius, et hoc in aeternum cum continuis incrementis, secundum amoris mutui, charitatis et fidei progressus et gradus. Ex sexu feminino quae seniles ac senio confectae mortuae sunt, et in fide in Dominum, [in] charitate erga proximum, et in amore conjugiali felici cum marito vixerunt, post annorum successum magis et magis in juventutis et adolescentiae florem veniunt, inque pulchritudinem quae excedit omnem pulchritudinis ideam usquam visu perceptibilem: bonitas enim et charitas est quae format, et sui simile sistit, et facit ut jucundum et pulchrum charitatis ex singularissimis faciei eluceat sic ut ipsae charitatis formae sint: visae sunt quibusdam et obstupuerunt. [2] Charitatis forma est talis quae ad vivum conspicitur in altera vita, quod ipsa charitas sit quae effigiat et effigiatur, et quidem sic ut totus angelus, cumprimis facies, sit quasi charitas, quae manifeste et apparet et percipitur; quae forma cum spectatur, est pulchritudo ineffabilis afficiens charitate ipsam vitam mentis intimam; per pulchritudinem illius formae exhibentur, in imagine, vera fidei, quae quoque inde percipiuntur. Qui in fide in Dominum vixerunt, hoc est, in fide charitatis, tales formae seu tales pulchritudines in altera vita fiunt; omnes angeli tales formae sunt cum innumerabili varietate; ex his caelum. CAPUT VI 1. ET fuit, quod inciperet homo multiplicare se super faciebus humi, et filiae natae iis. 2. Et viderunt filii Dei filias hominis, quod bonae illae, et acceperunt sibi uxores ab omnibus quas eligebant. 3. Et dixit Jehovah, Non arguet spiritus Meus hominem in perpetuum, eo quod ille caro; et erunt dies ejus centum et viginti anni. 4. Nephilim fuerunt in terra in diebus istis, et quam maxime postquam Intrabant filii Dei ad filias hominis, et genuerunt eis; hi viri fortes, qui a saeculo viri nominis. 5. Et Vidit JEHOVAH, quod multiplicatum malum hominis in terra; et omne figmentum cogitationum cordis ejus solummodo malum omni die. 6. Et paenituit JEHOVAH, quod fecerit hominem in terra; et doluit Ipsi ad cor Ipsius. 7. Et dixit JEHOVAH, Delebo hominem quem creavi desuper faciebus humi, ab homine usque ad bestiam, usque ad reptile, et usque ad avem caelorum, quia paenitet Me quod feci ea. 8. Et Noah invenit gratiam in oculis JEHOVAE. CONTENTA

Arcana Coelestia 1
Passage 554

#554 AGITUR de statu antediluvianorum.

Arcana Coelestia 1
Passage 555

#555 Quod apud hominem ubi Ecclesia, regnare coeperint cupiditates, quae sunt "filiae." Tum quod cupiditatibus suis conjunxerint doctrinalia fidei, ac ita se confirmaverint in malis et falsis, quae sunt quod "filii Dei acceperint sibi uxores ex filiabus hominis," vers. 1, 2.

Arcana Coelestia 1
Passage 556

#556 Quia sic ei nullae reliquiae boni et veri, praedicitur quod homo aliter formaretur, ut ei reliquiae, quae sunt "centum et viginti anni," vers. 3.

Arcana Coelestia 1
Passage 557

#557 Qui doctrinalia fidei immerserunt cupiditatibus, et inde, tum ex amore sui, diras persuasiones de magnitudine sui prae aliis conceperunt, sunt "Nephilim," vers. 4.

Arcana Coelestia 1
Passage 558

#558 Inde nulla amplius voluntas et perceptio boni et veri, vers. 5.

Arcana Coelestia 1
Passage 559

#559 Misericordia Domini describitur per "paenitere, et dolere ad cor," vers. 6; quod tales facti ut cupiditates eorum et persuasiones non potuissent non eos exstinguere, vers. 7; quare ut salvaretur genus humanum, quod existeret nova Ecclesia quae est "Noahus," vers. 8. SENSUS INTERNUS

Arcana Coelestia 1
Passage 560

#560 Antequam ulterius progredi licet, memorandum quomodo se res habuit cum Ecclesia ante diluvium; in genere se habuit sicut cum Ecclesiis postea, ut cum Judaica ante Adventum Domini, et cum quam post Adventum, quod verae fidei cognitiones depravaverint et adulteraverint: in specie, quod hominem Ecclesiae antediluvianae attinet, is successu temporis diras concepit persuasiones, et bona et vera fidei foedis cupiditatibus immersit, usque adeo ut vix aliquae "reliquiae" apud eos essent; et cum tales facti, a semet quasi suffocati sunt; nam homo absque reliquiis non vivere potest; "reliquiae" enim sunt, ut prius dictum, quibus vita hominis prae brutis inest; ex reliquiis seu per reliquias a Domino, potest homo esse sicut homo, scire quid bonum et verum, reflectere super singula, proinde cogitare et ratiocinari; nam reliquiis solis vita spiritualis et caelestis inest.

Arcana Coelestia 1
Passage 561

#561 Sed ut sciatur quid "reliquiae"; sunt non solum bona et vera quae ex Verbo Domini homo usque ab infantia didicit, et sic memoriae ejus impressa; sed etiam sunt omnes status inde, sicut status innocentiae ab infantia, status amoris erga parentes, fratres, instructores, amicos; status charitatis erga proximum, ut et misericordiae erga pauperes et egenos; verbo omnes status boni et veri: hi status cum bonis et veris memoriae impressis dicuntur reliquiae, quae a Domino apud hominem conservantur et reconduntur in interno ejus homine, illo prorsus nesciente, et separantur probe ab iis quae sunt hominis propria, seu mala et falsa: omnes illi status ita conservantur a Domino apud hominem ut ne minimum illorum pereat; quod scire mihi datum ex eo quod unusquisque status hominis ab infantia ejus usque ad ultimam senectam, in altera vita non solum remaneat sed etiam redeat, et quidem prorsus ita sicut fuerunt dum vixit in mundo; ita non solum bona et vera memoriae sed etiam status innocentiae et charitatis omnes; et quando status mali et falsi, seu malitiae et phantasiae, recurrunt, qui etiam omnes et singuli quoad omnia minima remanent et redeunt, tunc a Domino hi status per illos temperantur; ex quibus constare potest, si homo nullas reliquias haberet, quod nusquam posset aliter quam in damnatione aeterna se; videantur quae prius, n. 468.

Arcana Coelestia 1
Passage 562

#562 Antediluviani ita fuerunt ut fere nullas reliquias tandem habuerint, ex causa quod tali genio essent quod imbuerint diras et abominabiles persuasiones de omnibus quaecumque obvenerunt et in cogitationem eorum inciderunt, sic ut ab iis ne hilum recedere voluerint, et quidem quam maxime ex sui amore, putantes se quasi deos esse, et quicquid cogitarent, divinum esse; talis persuasionis natura nusquam apud aliquam gentem exstitit antea et postea, nam est necativa seu suffocativa; quare in altera vita nec usquam possunt esse ubi alii spiritus; cum adsunt, illis per persuasionum pervicacissimarum suarum influxum omnem cogitandi facultatem adimunt; praeter alia, de quibus, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus.

Arcana Coelestia 1
Passage 563

#563 Cum talis persuasio occupat hominem, tunc est sicut gluten, cui inviscantur bona et vera quae forent reliquiae, sic ut reliquiae non amplius recondi et quae reconditae non usui esse possint; quare etiam cum ad summum talis persuasionis pervenerunt, ex semet exstincti sunt, et suffocati sicut inundatione non dissimili diluvio; ideo eorum exstinctio diluvio comparatur, et quoque ad morem antiquissimorum per "diluvium" describitur.

Arcana Coelestia 1
Passage 564

#564 Vers. I. Et fuit, quod inciperet homo multiplicare se super faciebus humi, et filiae natae iis. Per "hominem" significatur hic genus humanum tunc temporis: per "facies humi" omnis ille tractus ubi Ecclesia fuit: per "filias" significantur hic quae sunt voluntatis istius hominis, proinde cupiditates.

Arcana Coelestia 1
Passage 565

#565 Quod per "hominem" significetur hic genus humanum tunc temporis, et quidem malum seu corruptum, constare potest a sequentibus: "Non arguet spiritus Meus hominem in perpetuum, eo quod ille caro," vers. 3, "quod multiplicatum malum hominis in terra, et omne figmentum cogitationum cordis ejus solummodo malum," vers. 5, "delebo hominem, quem creavi," vers. 7, et cap. seq. vers. 21, 22, "Exspiravit omnis caro repens super terra,... et omnis homo, in cujus naribus xflatus spiritus vitarum". De homine prius dictum quod Dominus solus Homo, et quod ab Ipso omnis caelestis homo seu caelestis Ecclesia vocatur homo; inde reliqui; tum quoque omnis cujuscumque fidei ad distinguendum eum a brutis; sed homo non est homo et distinctus a brutis, nisi per reliquias, ut dictum, quae sunt Domini; inde quoque homo vocatur homo, et quia propter reliquias quae sunt Domini, ita quoque a Domino, etiamsi pessimus; nam homo nusquam est homo sed vilissimum brutorum si non ei reliquiae.

Arcana Coelestia 1
Passage 566

#566 Quod per "facies humi" significetur omnis ille tractus ubi Ecclesia fuit, constat a significatione "humi," nam in Verbo accurate distinguitur humus a terra; per "humum" ubivis significatur Ecclesia seu aliquid Ecclesiae; inde quoque nomen hominis seu Adam, quod est humus; per "terram" intelligitur ibi 1 passim non Ecclesia, seu non aliquid Ecclesiae, sicut in capite primo modo nominatur "terra" quia nondum Ecclesia seu regeneratus homo; in capite secundo primum nominatur "humus" quia tunc Ecclesia; similiter hic et in cap. seq. quod perderetur "omnis substantia desuper faciebus humi," vers. 4, 23; ubi significatur in tractu ubi Ecclesia; et ibidem, "Ad vivificandum semen super faciebus terrae 2 vers. 3, ubi de Ecclesia creanda: similiter in Verbo ubivis, ut apud Esaiam, Miserebitur Jehovah Jacobi, et eliget adhuc Israelem, et ponet illos super humo illorum,... et accipient eos populi, et deducent eos ad locum suum, et hereditabunt eos domus Israel super humo Jehovae, xiv 1, 2; ubi de Ecclesia facta; at ubi nulla Ecclesia in eodem capite dicitur "terra," vers. 9, 12, 16, 20, 21, 25, 26: [2] apud eundem, Et erit humus Jehudae Aegypto in tremorem;... die illo erant quinque urbes in terra Aegypti loquentes labio Canaanis, xix 17, 18; ibi "humus" ubi Ecclesia, et "terra" ubi non Ecclesia: apud eundem, Vagando vagabitur terra sicut ebrius;... visitabit Jehovah super exercitum altitudinis in altitudine, et super reges humi super humo, xxiv 20, 21; similiter: apud Jeremiam, Propter humum contritam, quia non fuit pluvia in terra, pudefacti sunt agricolae, operuerunt caput suum; nam etiam cerva in agro peperit, xiv 4, 5; ibi "terra" pro continente ubi humus, et "humus" pro continente ubi ager: [3] apud eundem, Deduxit semen domus Israelis e terra septentrionali, et ex omnibus terris, quo propuli eos, et habitabunt super humo eorum, xxiii 8; "terra et terrae" ubi non Ecclesiae, "humus" ubi Ecclesia aut cultus verus: apud eundem, Dabo... reliquias Hierosolymae, relictos in terra hac, et habitantes in terra Aegypti, et dabo illos in commotionem, in malum omnibus regnis terrae,... et mittam in eos gladium, famem et pestem, usque ad consumere eos desuper humo, quam dedi illis et patribus eorum, xxiv 8-10; "humus" pro doctrina, et cultu inde: similiter apud eundem, cap. xxv 5: apud Ezechielem, Congregabo vos e terris, in quas dispersi fuistis, et agnoscetis, quod Ego Jehovah, cum reduxero vos in humum Israelis, in terram, qua sustuli manum Meam ad dandum eam patribus vestris, xx 41, 42; "humus" pro cultu interno, "terra" vocata dum non cultus internus: apud Malachiam, Increpabo vobis in consumentem, et non corrumpet vobis fructum humi, neque orba erit vobis vitis in agro,... et beatos vos dicent omnes gentes, quia eritis vos terra beneplaciti, iii 11, 12; ubi "terra" pro continente, ita manifeste pro homine, qui vocatur "terra"; ubi "humus" pro Ecclesia aut doctrina: [5] apud Mosen, Cantate gentes, populus Ejus,... expiabit humum Suam, populum Suum, Deut. xxxii 43; manifeste pro Ecclesia gentium quae vocatur "humus:" apud Esaiam, Antequam sciat puer reprobare malum, et eligere bonum, deseretur humus, quam tu fastidis coram duobus regibus ejus, vii 16; de Adventu Domini; quod "deseretur humus" pro Ecclesia seu doctrina vera fidei. Quod "humus et ager" dicatur a semente, constat: ut apud Esaiam, Dabit pluviam seminis tui, quo semines humum;... boves et pulli asinini laborantes humum, xxx 23, 24: et apud Joelem, Vastatus ager, et luxit humus, quia vastatum frumentum, i 10; inde nunc constat quod "homo," qui in Hebraea lingua dicitur Adam ab humo, significet Ecclesiam. @ 1 ubi I.$ @ 2 humi I, but see n. 722; Heb. is "earth".$

Arcana Coelestia 1
Passage 567

#567 Omnis illa regio vocatur tractus Ecclesiae ubi illi sunt qui instructi in doctrina" verae fidei; sicut terra Canaan cum ibi Ecclesia Judaica; et sicut Europa ubi nunc Ecclesia Christiana; terrae et regiones quae extra sunt, non sunt tractus Ecclesiae, seu "facies humi." Ubinam ante diluvium fuit, etiam constare potest ex terris quas circumdabant fluvii exeuntes ex horto Edenis, per quos passim in Verbo quoque describuntur termini terrae Canaanis; tum ex iis quae sequuntur, ut a "Nephilim in terra" qui quod in terra Canaane fuerint, constat a filiis Anaki quod fuerint ex Nephilim, Num. xiii 33.

Arcana Coelestia 1
Passage 568

#568 Quod "filiae" significent quae sunt voluntatis istius hominis, proinde cupiditates, constat ab illis quae de filiis et filiabus dicta et ostensa sunt, cap. praec. ad vers. 4, ubi significarunt "filii" vera et "filiae" bona; "filiae" seu bona, sunt voluntatis; sed qualis homo, talis intellectus et talis voluntas, ita tales "filii et filiae"; hic agitur de homine corrupto, cui voluntas nulla sed pro voluntate mera cupiditas quam putant, et quam quoque vocant, voluntatem; quod praedicatur, se habet secundum qualitatem ejus de quo praedicatur; quod homo sit corruptus homo, prius ostensum, de quo praedicantur "filiae." [2] Quod "filiae" significent quae sunt voluntatis, et cum nulla voluntas boni, quod cupiditates, et quod "filii" significent quae sunt intellectus, et cum nullus intellectus veri, quod phantasias, causa est quod sexus femininus talis sit et ita formatus ut voluntas seu cupiditas regnet prae intellectu; talis est omnis dispositio earum fibrarum, talis earum natura: at sexus masculinus ita formatus est ut intellectus seu ratio regnet; talis quoque est dispositio eorum fibrarum, talis eorum natura; inde conjugium utriusque, sicut est voluntatis et intellectus in unoquovis homine: et quia nulla hodie voluntas boni sed cupiditas, et usque intellectuale quid seu rationale dari queat, inde est quod tot leges in Ecclesia Judaica latae sint de praerogativa viri et oboedientia uxoris.

Arcana Coelestia 1
Passage 569

#569 Vers. 2. Et viderunt filii Dei xfilias hominis, quod bonae illae, et acceperunt sibi uxores ab omnibus quas eligebant. Per "filios Dei" significantur doctrinalia fidei: per "filias" hic ut prius, cupiditates: "quod filii Dei viderint filias hominis quod bonae, et acceperint sibi uxores ab omnibus quas eligebant" significat quod doctrinalia fidei conjunxerint cum cupiditatibus, et quidem cum quibuscumque.

Arcana Coelestia 1
Passage 570

#570 Quod per "filios Dei" significentur doctrinalia fidei, constat a significatione "filiorum," de qua mox prius, et cap. praec. ad vers. 4, ubi "filii" significarunt vera Ecclesiae; vera Ecclesiae sunt doctrinalia; quae, quia illi de quibus, per traditiones habuerunt ab antiquissimis, in se spectata vera fuerunt; quare vocantur "filii Dei," et quoque respective quia cupiditates vocantur "filiae hominis." Quales fuerunt, hic describitur, nempe quod vera Ecclesiae quae sancta, immerserint suis cupiditatibus, et sic conspurcaverint; inde quoque persuasissima sua principia confirmarunt: hoc quomodo se habet quisque potest judicare a se et aliis; qui de aliqua re sibi persuadent, ii se confirmant ab omni quod verum esse putant, etiam ab illis quae in Verbo Domini; nam cum in principiis captis et persuasis haerent, tunc faciunt ut omnia faveant et assentiantur, et quo magis quis se amat, eo magis obfirmat se; haec gens talis fuit, de qua ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus; ubi etiam de diris eorum persuasionibus quae, mirum, tales sunt ut nusquam liceat eis a ratiociniis influere, tunc necant omne rationale spirituum praesentium, sed solum ex cupiditatibus. Inde constat quid significat "quod filii Dei viderint filias hominis, quod horae, et acceperint sibi uxores ab omnibus quas eligebant," quod nempe doctrinalia fidei conjunxerint cum cupiditatibus, et quidem cum quibuscumque.

Arcana Coelestia 1
Passage 571

#571 Cum homo talis est ut immergat vera fidei suis vesanis cupiditatibus, tunc profanat vera, et deprivat se reliquiis, quae tametsi manent, usque non possunt produci; nam ilico ut producuntur, ab iis quae profana sunt, iterum profanantur; nam profanationes Verbi faciunt quasi callum qui obstat, et qui absorbet bona et vera reliquiarum; quare caveat sibi homo a profanatione Verbi Domini: ubi, tametsi is qui in falsis principiis est, non credit quod veritates sint, usque sunt veritates aeternae, in quibus vita.

Arcana Coelestia 1
Passage 572

#572 Vers. 3. Et dixit Jehovah, Non arguet spiritus Meus hominem in perpetuum, eo quod ille caro; et erunt dies ejus centum e viginti anni. "Quod Jehovah xdixerit, Non arguet spiritus Meus hominem in perpetuum" significat quod homo non ita amplius duceretur: "ex eo quod ille caro" significat quia corporeus factus: "e erunt dies ejus centum et viginti anni" significat quod reliquiae fide ei esse debeant; estque praedictio de Ecclesia futura.

Arcana Coelestia 1
Passage 573

#573 Quod "Jehovah dixit, Non arguet spiritus Meus hominem in perpetuum" significet quod homo non ita amplius duceretur, constat ex illis quae praecedunt et quae sequuntur; ex illis quae praecedunt, quod tales facti per immersionem doctrinalium seu veritatum fidei in cupiditates ut non amplius potuissent redargui seu scire quid malum; omne perceptivum veri et boni erat per persuasiones exstinctum, id solum credentes verum quod persuasionibus eorum conforme: ex illis quae sequuntur, quod aliter homo Ecclesiae factus post diluvium, apud quem loco perceptionis successit conscientia per quam redargui posset; quare per "redargutionem a spiritu Jehovae" significatur dictamen internum, perceptio vel conscientia, et per "spiritum Jehovae" influxus veri et boni, ut quoque apud Esaiam, Non in aeternum litigabo, non in perpetuum succensebo, quia spiritus a coram Me obrueret; et animas Ego feci, lvii 16.

Arcana Coelestia 1
Passage 574

#574 Quod "caro" significet quod homo corporeus factus, constat ex significatione "carnis" in Verbo, ubi tam pro omni homine in genere quam pro corporeo m specie sumitur; pro omni homine, apud Joelem, Effundam spiritum Meum super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri, et filiae vestrae, iii 1; "caro" pro homine, "spiritus" pro influxu veri et boni a Domino: apud Davidem, Audiens preces, usque ad Te omnis caro venient, Ps. lxv 3 [A.V.2]; pro omni homine: apud Jeremiam, Maledictus is vir, qui confidet in homine, et ponet carnem brachium suum, xvii 5; "caro" pro homine, "brachium" pro potentia: [2] apud Ezechielem, Et 1 scient omnis caro, xxi 4, 5: apud Zachariam, Sile omnis caro coram Jehovah, ii x17; pro omni homine. Pro corporeo in specie: apud Esaiam, Aegyptius homo, et non Deus; et equi ejus caro, et non spiritus, xxxi 3; pro quod scientificum eorum sit corporeum; "equi" hic et alibi in Verbo pro rationali: apud eundem, Recidet 2 ad dextram et esuriet, et comedet ad sinistram, et non saturabuntur, quisque carnem brachii sui comedent, ix 19 [A.V. 20]; pro propriis quae omnia sunt corporea: apud eundem, Ab anima et usque carnem consumet, x 18; "caro" pro corporeis: apud eundem, Revelabitur gloria Jehovae, et videbunt omnis caro simul,... vox dicit, Clama, et dixit, Quid clamabo? omnis ea caro gramen, xl 5, 6; [3] "caro" pro omni homine qui corporeus: apud eundem, In igne Jehovah disceptabit, et gladio Suo cum omni carne, et multiplicabuntur confossi Jehovae, lxvi 16; "ignis" pro punitione cupiditatum, "gladius" pro punitione falsitatum, "caro" pro hominis corporeis: apud Davidem, Deus recordatus, quod caro illi, spiritus vadens, ut non reverteretur, Ps. lxxviii 39; de populo in deserto desiderante carnem, quod corporei; qui quod desideraverint carnem, repraesentabat quod solum corporea cuperent, Num. xi 32-34. @ 1 ut I.$ @ 2 recedet I.$

Arcana Coelestia 1
Passage 575

#575 Quod "dies hominis essent centum et viginti anni" significent quod reliquiae fidei ei esse debeant: in cap. praec. ad vers. 3 et 4 dictum quod "dies et anni" significent tempora et status: et quod antiquissimi per numeros varie compositos significaverint status et mutationes statuum Ecclesiae; sed qualis eorum ecclesiasticorum computus fuerit, inter res perditas est. Hic similiter occurrunt numeri annorum, quos nusquam aliquis scire potest quid significant, nisi quid in numeris singulis ab 1 ad 12 et sic porro latet, sciatur: manifeste apparet quod aliud quid et arcanum involvant, nam quod "victuri centum et viginti annos" cum praecedentibus versus non cohaeret; nec vixerunt postea 120 annos, ut constat de illis qui post diluvium vixerunt, cap. xi, de Shemo, quod vixerit postquam genuit Arpachshad 500 annos; Arpachshad postquam genuit Shelah, 403 annos; Shelah postquam genuit Eberum pariter 403 annos: Eberus postquam genuit Pelegum 430 annos: Noahus post diluvium 350 annos, cap. xix 28, et sic porro. Quid autem numerus 120 involvit, constat solum ex 10 et 12, ex quibus multiplicatis compositus est; nempe quod significet reliquias fidei; numerus "decem" in Verbo sicut etiam "decimae" significant et repraesentant reliquias quae in interno homine conservatae a Domino, quae sanctae quia solius Domini; numerus "duodecim" significat fidem seu omnia quae sunt fidei in uno complexu; ex illis nunc compositus numerus significat reliquias fidei.

Arcana Coelestia 1
Passage 576

#576 Quod numerus "decem" significet reliquias similiter ac "decimae," ex his quae sequuntur locis constare potest: apud Esaiam, Domus multae in desolationem erunt, magnae et pulchrae, absque habitatore, nam decem jugera vineae facient bathum unum, et sementis homer faciet epham, v 9, 10; de vastatione spiritualium et caelestium; "decem jugera vineae facient bathum" pro quod tam paucae reliquiae spiritualium; "sementis homer faciet epham" pro quod tam paucae reliquiae caelestium: apud eundem, Et multa derelicta in medio terrae, et adhuc in ea pars decima et convertetur, et tamen erit ad exstirpandum, vi 12, 13; "medium terrae" pro interno homine, "decima pars" pro reliquiis tantillis: apud Ezechielem, Lances justitiae, et ephah justitiae, et bath justitiae erit vobis: ephae et bathi mensura una erit, ad tollendum decimum homeris bathus, et decimum homeris ephah, ad homerem erit mensura ejus,... et statutum olei bathus olei, decimum bathi de koro, decem bathi homer, nam decem bathi homer, xlv 10, 11, 14; ubi de sanctis Jehovae per mensuras agitur, per quas significantur sanctorum genera; per "decem" hic reliquiae caelestium et inde spiritualium; nam quid tot mensurae deteiminatae numeris, ut in hoc capite et prioribus apud hunc Prophetam ubi agitur de Hierosolyma caelesti et templo novo, et apud alios, tum circa ritus varios Ecclesiae Judaicae, nisi arcana sancta contineant? [2] apud Amosum, Cecidit, non addet surgere virgo Israel:... sic dixit Dominus Jehovih, Urbs exiens mille, reliquias faciet centum, et exiens centum reliquias faciet decem domui Israelis, v 2, 3; ubi "reliquiae" nominantur quarum minimum mansurum, quia modo decima pars, seu reliquiarum reliquiae: apud eundem, Ego superbiam Jacobi, et palatia ejus odi, et concludam urbem et plenitudinem ejus; et fiet, si relicti fuerint decem viri in domo una, et morientur, vi 8, 9; pro reliquiis quae vix remansurae: apud Mosen, Non veniet Ammonita et Moabita in congregationem Jehovae, etiam generatio decima non veniet illis in congregationem Jehovae usque in aeternum, Deut. xxiii 4 [A.V. 3]; "Ammonita et Moabita" pro profanatione caelestium et spiritualium fidei, de quorum reliquiis prius. [3] Quod "decimae" repraesentent "reliquias," inde constat; de quibus ita apud Malachiam, Adducite omnes decimas ad domum thesauri, ut sit praeda in domo Mea, et probent Me, agite, in hoc, si non aperuero vobis cataractas caeli, et effudero vobis benedictionem, iii 10; "ut sit praeda in domo Mea" pro reliquiis in interno homine, quae comparantur "praedae" quia quasi furtim" insinuantur inter tot mala et falsa, per quas reliquias omnis benedictio. Quod per reliquias quae in interno homine, omnis charitas hominis, repraesentatum quoque fuit in Ecclesia Judaica per id quod Postquam dederint decimas, darent Levitae, peregrino, orphano et viduae, Deut. xxvi 12 seq. [4] Quia reliquiae sunt solius Domini, ideo decimae vocantur "Sanctitas Jehovae," de quibus ita per Mosen, Omnes decimae terrae, de semine terrae, de fructu arboris, Jehovae illae, sanctitas Jehovae.... Omnes decimae armenti et gregis, omne quod transit sub baculo (pastoritio) decimum erit sanctitas Jehovae, Lev. xxvii 30, x32. "Quod Decalogus fuerint Decem Praecepta, seu Decem Verba, et quod Jehovah scripserit illa super tabulis," Deut. x 4, significat "reliquias," et "quod scripta manu Jehovae," significat quod reliquiae sint solius Domini; quod in interno homine repraesentatum est per tabulas.

Arcana Coelestia 1
Passage 577

#577 Quod "duodecim" significent fidem, seu illa quae sunt amoris et inde fidei in uno complexu, multis quoque confirmari a Verbo potest, tam ex duodecim filiis Jacobi et eorum nominibus quam ex duodecim tribubus Israelis; et ex duodecim discipulis Domini; sed de illis, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus, imprimis in cap. xxix et xxx Gen.

Arcana Coelestia 1
Passage 578

#578 Ex his solum numeris constare potest quid Verbum Domini in sinu et recessu interiore habet, quae abscondita arcana quae nusquam ad oculum nudum patent; praeter quae ubivis; similia in unaquavis voce.

Arcana Coelestia 1
Passage 579

#579 Quod apud hos antediluvianos, de quibus, paucae et fere nullae reliquiae fuerint, constabit ex iis quae de iis, ex Divina Domini Misericordia, "dicentur in sequentibus; apud quos quia reliquiae non conservari potuerunt, hic praedicitur de nova Ecclesia Noahus dicta quod reliquias haberet, de quibus etiam, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus.

Arcana Coelestia 1
Passage 580

#580 Vers. 4. Nephilim fuerunt in terra in diebus istis, et quam maxime postquam intrabant filii Dei ad filias hominis, et genuerunt eis; hi viri fortes, qui a saeculo viri nominis. Per "Nephilim" significantur qui ex persuasione suae altitudinis et praeeminentiae nihili fecerunt omnia sancta et vera: "quam maxime postquam intrarunt filii Dei ad filias hominis et genuerunt eis" significat quod tunc, cum doctrinalia fidei immerserint suis cupiditatibus, et persuasiones falsi formaverint: "viri fortes" vocantur ex amore sui; "a saeculo viri nominis" significat quod prius quoque tales fuerint.

Arcana Coelestia 1
Passage 581

#581 Quod per "Nephilim" significentur qui ex persuasione suae altitudinis et praeeminentiae nihili fecerunt omnia sancta et vera, constat ex illis quae praecedunt et mox sequuntur; quod nempe immerserint doctrinalia suis cupiditatibus, quae significantur per illa, quod "filii Dei intraverint ad filias hominis," et hic quod "genuerint eis": persuasio de se et suis phantasiis crescit etiam secundum ingredientium multitudinem, tandem ut fiat persuasio indelebilis; et cum doctrinalia fidei adjiciuntur, tunc ex persuasissimis principiis nihili faciunt omnia sancta et vera, et fiunt Nephilim. Gens ista quae vixit ante diluvium talis est, ut dictum, ut quemcumque spiritum dirissimis suis phantasiis, quae sicut venenata et suffocativa sphaera ab illis effunduntur, ita necat et suffocat ut ne hilum sciant spiritus cogitare, sic ut sibi semineces videantur; et nisi Dominus per Adventum Ipsius in mundum liberavisset mundum spirituum a venenata tali gente, nusquam unus potuisset ibi esse; ita periisset genus humanum quod regitur per spiritus a Domino; quare nunc in inferno sub nebulosa et densa quasi petra sub calcaneo pedis sinistri tenentur, nec hiscunt minimum exsurgere; ita ab infestissima illa turba liber est mundus spirituum, de qua turba et ejus sphaera persuasionum venenatissima, ex Divina Domini Misericordia, seorsim. Illi sunt qui Nephilim vocantur et mihi faciunt omne sanctum et verum. [2] Mentio quoque eorum fit in Verbo, sed posteri eorum dicti sunt Enakim et Rephaim; quod dicti Enakim, constat apud Mosen, Exploratores terrae Canaanis, dixerunt, Ibi vidimus Nephilim, filios Enaki de Nephilim, et fuimus in oculis nostris sicut locustae, et sic fuimus in oculis eorum, Num. xiii 33. Quod dicti Rephaim, etiam apud Mosen, Emim prius habitarunt in tetra Moabi, populus magnus, et multus, et excelsus, sicut Enakim; Rephaim reputabantur etiam ii sicut Enakim, et Moabitae vocant eos Emim, Deut. ii 10, [11] Nephilim non amplius memorantur, sed Rephaim, qui describuntur apud Prophetas, quod tales, sicut dictum; ut apud Esaiam, Infernus inferius commotus est tibi, obviam veniendo tibi, excitavit tibi Rephaim, xiv 9; agitur de inferno ubi tales: apud eundem, Mortui non vivent, Rephaim non surgent, eo quod visitasti, et delevisti eos, et perdidisti omnem memoriam illis, xxvi 14; ubi etiam de eorum inferno, a quo non amplius resurgent; et apud eundem, Vivent mortui tui, cadaver meum resurgent; expergiscimini, et cantate habitatores pulveris; nam ros olerum ros tuus; at terram Rephaim projicies, xxvi 19; "terra Rephaim" est infernus, de quo dictum: apud Davidem, Num mortuis facies miraculum, num Rephaim surgent, confitebuntur tibi, Ps. lxxxviii 11 [A.V. 10]; similiter de eorum inferno, et quod surgere nequeant et sphaeram mundi spirituum dirissimis persuasionum venenis 1 infestare. Sed quod non genus humanum tam diris phantasiis et persuasionibus amplius imbueretur, provisum est a Domino. Qui ante diluvium vixerunt, tali natura et genio fuerunt ut imbui possent, ex causa adhuc nemini nota, de qua etiam, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus. @ 1 veneris I.$

Arcana Coelestia 1
Passage 582

#582 Quod "postquam intrarunt filii Dei ad filias hominis, et genuerunt eis" significet quod tunc cum immerserint doctrinalia fidei suis cupiditatibus, facti Nephilim, constat ex illis quae mox prius ad vers. 2 dicta et ostensa sunt, quod nempe "filii Dei" significent doctrinalia fidei, et "filiae" cupiditates; partus inde non alius est quam quod nihili faciant et profanent sancta fidei; nam cupiditates hominis, quae sunt amorum sui et mundi, prorsus contrariae sunt omni sancto et vero, et apud hominem cupiditates praevalent; quare cum sanctum et verum, quod agnitum, cupiditatibus immergitur, actum est cum homine, nam exstirpari et resolvi non possunt; in unaquavis idea cohaerent, et ideae sunt quae communicantur mutuo in altera vita; quare ut primum aliqua idea sancti ac veri producitur, profanum et falsum adjunctum est, quod ilico et momento percipitur; quare tales non possunt non separari et detrudi in infernum.

Arcana Coelestia 1
Passage 583

#583 Quod Nephilim "viri fortes" vocati sint ab amore sui, constat passim quoque in Verbo ubi tales "fortes" vocantur, ut apud Jeremiam, Cessarunt fortes Babelis pugnare, sedent in munitionibus; deficit fortitudo eorum, facti sunt in mulieres, li 30; ubi "fortes Babelis" pro iis quoque qui sui amore inescati sunt: apud eundem, Gladius adversus mendaces, et insanient, gladius adversus fortes ejus, et consternabuntur, l 36: apud eundem, Vidi, illi consternati, se convertentes retrorsum, fortes eorum contusi 1 sunt, et fugam fugerunt, nec respexerunt, terror circumcirca,... non fugiet celer, et non evadet fortis,... ascendite equos, et insanite currus, exeant fortes, Kush, Put,... Ludii, xlvi 5, 6, 9; abi de persuasione ex ratiociniis: apud eundem, Quomodo dicitis fortes nos, et viri roboris ad bellum? devastatus est Moabus, xlviii 14, 15: apud eundem, Capta est urbs, et munitiones, occupata est, et factum est cor fortium Moabi in die illo sicut cor mulieris angustatae, xlviii 41; similiter "cor fortium Edomi," xlix 22: apud eundem, Redemit Jehovah Jacobum, et vindicavit illum e manu fortioris illo, xxxi 11; ubi "fortis" 2 alia voce. Quod Enakim, qui ex Nephilim, fortes praedicati sint, constat apud Mosen, Transis hodie Jordanem, veniendo ad possidendum gentes magnas et numerosas prae te, urbes magnas et munitas in caelum, populum magnum et excelsum, filios Enakim, quos tu nosti, et tu audivisti, quis consistet coram filiis Enaki 3 ? Deut. ix 1, 2. @ 1 conclusi I.$ @ 2 fortes I.$ @ 3 Enakim I.$

Arcana Coelestia 1
Passage 584

#584 Vers. 5. Et vidit Jehovah, quod multiplicatum malum hominis in terra; et omne figmentum cogitationum cordis ejus solummodo malum omni die. "Quod viderit Jehovah, quod multiplicatum malum hominis in terra" significat quod voluntas boni inceperit nulla esse: "omne figmentum cogitationum cordis solummodo malum omni die" significat quod nulla perceptio veri et boni.

Arcana Coelestia 1
Passage 585

#585 Quod per "multiplicatum malum hominis in terra" significetur quod voluntas boni inceperit nulla esse, constat a praecedentibus, quod amplius nulla voluntas sed solum cupiditas; tum ex significatione "hominis in terra"; "terra" in litterali sensu est ubi homo; in interno ubi amor, qui quia est voluntatis aut cupiditatis, "terra" pro ipsa voluntate hominis sumitur; homo enim a velle est homo, non ita a scire et intelligere, quia scire et intelligere fluit ex ejus velle; quicquid non fluit ex velle ejus, non scire vult nec intelligere; immo cum aliud loquitur et agit quam vult, usque est voluntatis quoddam a loquela et actione remotius quod eum regit. Quod "terra Canaan" seu "Terra Sancta" pro amore et sic pro voluntate caelestis hominis accipiatur, multis ex Verbo confirmari potest: pariter quod "terrae gentium diversarum" pro amoribus illorum, qui in genere sunt amor sui et mundi; sed quia toties recurrit, non hic loci immorandum; inde constat quod per "malum hominis in terra," significetur malum ejus naturale, quod est voluntatis, quod "multiplicatum" dicitur quia non ita depravatum apud omnes quin bonum aliis vellent, sed sui causa: at quod prorsus perversum factum, est figmentum cogitationum cordis.

Arcana Coelestia 1
Passage 586

#586 "Figmentum cogitationum cordis solummodo malum omni die" significat quod nulla perceptio boni et veri, ex causa, ut dicturn et ostensum, quod doctrinalia fidei immerseriut foedis suis cupiditatibus; quod cum factum, periit omnis perceptio, et loco perceptionis successit dira persuasio seu obfirmatissima et morticina phantasia, quae quoque fuit causa exstinctionis et suffocationis eorum; persuasio illa lethalis significatur hic per "figmentum cogitationum cordis," at per "figmentum cordis" absque voce "cogitationum" significatur malum amoris sui seu cupiditatum, ut in sequente Capite viii ubi dixit Jehovah postquam Noah obtulerit holocausta, Non addam maledicere amplius humo propter hominem, eo quod figmentum cordis hominis malum a pueritia ejus, [vers.] 21. "Figmentum" est quod homo sibi met fingit, et de quo sibi persuadet; [2] ut apud Habakkuk, Quid prodest sculptile, quia sculpsit illud fictor ejus, fusile et docens mendacium, quia confidit fictor figmento suo super eo ad faciendum idola muta? ii 18; "sculptile" significat persuasiones falsas ex conceptis et exclusis a semet principiis; "fictor" est is qui persuadet sibi, de quo praedicatur "figmentum:" apud Esaiam, Subversio vestra, num sicut lutum figulus reputabitur, quod dicet opus factori suo, non fecit me, et figmentum dixerit fictori suo, non intellexit? xxix 16; "figmentum" hic pro cogitatione ex proprio et inde persuasione falsi. "Figmentum" in genere est quod homo fingit ex corde seu voluntate, ut et quod ex cogitatione seu persuasione; ut apud Davidem, Jehovah novit figmentum nostrum, memor quod pulvis nos, Ps. ciii 14: apud Mosen, Novi figmentum ejus, quod ille faciens hodie, antequam introducam eum in tertam, Deut. xxxi 21. [a]. 1 Vers. 6. Et paenituit Jehovam, quod fecerit hominem in terra; et doluit Ipsi ad cor Ipsius. "Quod paenituerit" significat misericordiam: "quod doluerit ad cor" similiter: "paenitere" spectat sapientiam; "dolere ad cor" amorem. @ 1 This no. occurs twice in I.$

Arcana Coelestia 1
Passage 587

#587 Quod "paenituit Jehovam, quod fecerit hominem in terra" significet misericordiam et quod "doluerit ad cor" similiter, constat ex eo quod Jehovam nusquam paeniteat quia omnia et singula ab aeterno praevidet; et cum fecit hominem, hoc est, e novo creavit, et perfecit, usque ut factus caelestis, etiam praevidit quod talis successu temporis fieret; et quia praevidit quod talis fieret, non potuit Ipsum paenitere; quod manifeste constat apud Samuelem, Samuel dixit, Invictus Israelis non mentitur, et non Ipsum paenitebit, quia non homo Ille, ut Ipsum paeniteat, 1 Sam. xv 29: et apud Mosen, Non vir Deus et mentitur; et filius hominis et paenitet ipsum; num Ille dixerit, et non faciet? aut locutus fuerit, et non stabiliet? Num. xxiii 19; sed "paenitere" significat misereri. [2] Misericordia Jehovae seu Domini involvit omnia et singula quae a Domino fiunt erga genus humanum, quod tale est ut ejus misereatur, et cujusvis secundum ejus statum; ita miseretur status ejus quem puniri permittit; et miseretur ejus cui bono frui dat; misericordiae est puniri quia flectit omne malum poenae in bonum; et misericordiae est dare bono frui quia nullus aliquid boni meretur: omne enim genus humanum est malum et ex semet ad infernum unusquisque ruit; quare misericordia est ut inde eximatur; nec aliud est quam misericordia, quia nullius indiget. Misericordia inde dicitur quia a miseriis et inferno hominem eximit, ita respective ad genus humanum quod tale, estque effectus amoris erga omnes quia tales.

Arcana Coelestia 1
Passage 588

#588 Sed praedicatur de Domino quod "paeniteat et doleat ad cor," quia tale apparet inesse omni misericordiae humanae; quare secundum apparentiam hic, ut multoties alibi in Verbo, locutum. Quid misericordia Domini nemo scire potest quia infinite transcendit omnem intellectum hominis; sed quid misericordia hominis, novit homo, quod est paenitere et dolere; et nisi ab homine capiatur idea de misericordia ex 1 alia affectione quam novit qualis est, nusquam aliquid cogitare potest, ita nec instrui; quae causa est quod proprietates humanae multoties praedicentur de Jehovae seu Domini attributis; sicut quod Jehovah seu Dominus puniat, inducat in tentationem, perdat, excandescat; cum tamen nusquam aliquem punit, nusquam aliquem in tentationem inducit, nusquam aliquem perdit, et nusquam excandescit; quare cum talia usque praedicantur de Domino, sequitur quod etiam paenitentia et dolor praedicentur, nam praedicatio unius sequitur a praedicatione alterius, sicut manifeste constat ab his in Verbo locis; [2] apud Ezechielem, x Consummabitur ira Mea, requiescere faciam excandescentiam Meam, et paenitebit Me, v 13; ubi quia ira et excandescentia praedicatur, etiam praedicatur paenitentia: apud Zachariam, Quemadmodum cogitavi malum facere, cum iram excitarunt patres vestri Mihi, dixit Jehovah Zebaoth, nec paenituit Me; sic convertere, cogitabo in diebus illis bonum facere Hierosolymae, et domui Jehudae, viii 14, 15; ubi dicitur quod "Jehovah cogitaverit malum facere," cum tamen nusquam malum alicui cogitat facere sed bonum omnibus et singulis: apud Mosen cum deprecatus facies Jehovae, Revertere ab excandescentia irae Tuae, et paeniteat Te super malo populi Tui;... et paenituit Jehovam super malo, quod locutus est facere populo Suo, Exod. xxxii 12, 14; ibi quoque tribuitur Jehovae excandescentia irae, "consequenter paenitentia: apud Jonam, Rex Ninivae [dixit], Quis sciens, revertatur et paeniteat Deum, ut revertatur ab ardore irae Suae, et non peribimus? iii 9; [3] similiter paenitentia praedicatur quia ira: apud Hosheam, Conversum est super Me cor Meum, simul aestuarunt paenitudines Meae, non faciam excandescentiam irae Meae, xi 8, 9; ubi similiter de corde, quod "aestuaverint paenitudines," sicut hic quod "doluerit ad cor"; "paenitudines" manifeste pro multa misericordia: similiter apud Joelem, Convertimini ad Jehovam, Deum vestrum, quia gratiosus et misericors Ipse, longanimis, et multus misericordia, et paenitens super malum, ii 13; ubi quoque manifeste quod "paenitere" significet misericordiam: apud Jeremiam, Si forte audiant et revertantur vir a via sua prava, et paeniteat Me mali, xxvi 3; pro misereri: apud eundem, Si convertitur gens ista a malo suo,... paenitebit Me super malo, xviii 8; ubi etiam "paenitere" pro misereri si se converterent; nam homo est qui avertit a se misericordiam Domini, nusquam Dominus ab homine. @ 1 et I.$

Arcana Coelestia 1
Passage 589

#589 Ex his et perplurimis aliis locis Verbi constare potest quod secundum apparentias apud hominem locutum sit, quare qui ex apparentiis, secundum quas locutum in Verbo, velit confirmare principia falsa, is posset ex innumerabilibus: sed aliud est confirmare principia falsa ex Verbo, et aliud est credere simpliciter quae in Verbo; qui confirmat principia falsa, is prius capit principium a quo nusquam vult recedere aut minimum remittere, sed corradit et cumulat confirmantia ubicumque potest, ita quoque ex Verbo, usque dum ita sibi persuadet ut non amplius possit videre verum. At qui simpliciter aut ex simplici corde credit, is non capit principia prius, sed cogitat, quia Dominus ita locutus, quod verum sit; et si instruitur quomodo intelligendum, ex aliis dictis Verbi, tunc acquiescit, et corde suo gaudet: immo qui ex simplicitate credit quod Dominus irascatur, puniat, paeniteat, doleat, et homo sic timeat a malo et faciat bonum, ei nihil nocet; sic etenim etiam credit quod Dominus videat omnia et singula, et cum in tali fide est, in ceteris dein, si non prius, in altera vita illustratur; secus ac ii qui ex captis principiis sibi persuadent, conspirante amore foedo sui aut mundi.

Arcana Coelestia 1
Passage 590

#590 Quod "paenitere" spectet sapientiam, et "dolere ad cor" amorem, non potest explicari ad captum humanum, solum secundum ea quae apud hominem, ita per apparentias: unicuivis cogitationis ideae apud hominem est aliquid de intellectu et de voluntate, seu de cogitatione et de amore ejus; quae idea non trahit aliquid de voluntate seu amore ejus, non est idea, nam aliter nusquam cogitare potest; est perpetuum quoddam conjugium et indivulsum cogitationis et voluntatis, ita ideis cogitationis inhaerent aut adhaerent ea quae sunt voluntatis seu amoris ejus: ex hoc apud hominem sicut sciri, seu potius sicut idea aliqua capi, posse videtur quid misericordiae Domini inest, nempe sapientia et amor. Ita apud Prophetas, cumprimis apud Esaiam, fere ubivis sunt binae expressiones de quacumque re; una involvit spirituale, altera caeleste; spirituale misericordiae Domini est sapientia, caeleste est amor.

Arcana Coelestia 1
Passage 591

#591 Vers. 7. Et dixit Jehovah, Delebo hominem quem creavi desuper faciebus humi, ab homine usque ad bestiam, usque ad reptile, et usque ad avem caelorum, quia paenitet Me quod feci ea. "Quod dixerit Jehovah, Delebo hominem" significat quod homo se exstingueret: "quem creavi desuper faciebus humi" significat hominem a posteritate Antiquissimae Ecclesiae: "ab homine usque ad bestiam, et usque ad reptile" est quod quicquid est voluntatis exstingueret eum: "usque ad avem caelorum" est quicquid est intellectus seu cogitationis: "quia paenituit Me quod feci ea" significat, ut prius, miserationem.

Arcana Coelestia 1
Passage 592

#592 Quod "dixerit Jehovah, Delebo hominem" significet quod homo se exstingueret, constat ab illis quae prius dicta sunt, quod nempe praedicetur de Jehovah seu Domino quod puniat, quod tentet, quod malum faciat, quod deleat seu occidat, quod maledicat; sicut quod Jehovah occiderit Erum primogenitum Jehudae; et xOnanem alterum filium Jehudae, Gen. xxxviii 7, 10; quod Jehovah necaverit omnem primogenitum Aegypti, Exod. xii 12, 29; sicut apud Jeremiam, Quos percussi in ira Mea, et in excandescentia Mea, xxxiii 5: apud Davidem, Misit in eos excandescentiam irae Suae, iram vehementem, et furorem, et angustiam, immissionem angelorum malorum, Ps. lxxviii 49: apud Amosum, Num erit malum in urbe, et Jehovah non fecit? iii 6: apud Johannem, Septem phialae aureae plenae ira Dei viventis in saecula saeculorum, Apoc. xv 1, 7; xvi 1; quae omnia praedicantur de Jehovah, tametsi prorsus contrarium est: quod praedicentur, causa est, de qua prius; tum etiam ut communissimam ideam primum capiant quod Dominus regat et disponat omnia et singula; at postea quod nihil mali a Domino, minus quod occidat; sed quod homo sit qui sibimet malum inferat, semetque perdat et occidat; tametsi non est homo sed sunt mali spiritus, qui eum excitant et ducunt; sed est homo, quia non aliter credit quam quod ipse. Ita nunc hic quod praedicetur de Jehovah, quod deleret hominem, cum tamen homo esset qui semet perdidit et exstinxit. [2] Quomodo se res habet, imprimis constare potest ab illis in altera vita qui in cruciatu et inferno sunt, qui continue lamentantur, et omne malum poenae tribuunt Domino; similiter spiritus mali in mundo spirituum malorum qui jucundum, immo jucundissimum suum ponunt in eo ut alios laedant et puniant; qui laeduntur et puniuntur, putant a Domino; quibus dictum et ostensum quod ne hilum mali a Domino sed quod ii sibimet ipsis malum inferant; nam talis status et tale aequilibrium omnium est in altera vita ut malum redeat ad illum qui malum facit, et fit malum poenae; et quod non possit aliter quam existere; quod vocatur permitti, ex causa emendationis mali; sed usque Dominus vertit omne malum poenae in bonum sic ut nihil usquam nisi bonum a Domino. Verum quid "permissio," nemo adhuc novit: quod permittitur, putatur fieri ab Ipso qui permittit, quia permittit; sed res se prorsus aliter habet, de qua, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus.

Arcana Coelestia 1
Passage 593

#593 "Quem creavi desuper faciebus humi": quod significet hominem a posteritate Ecclesiae Antiquissimae, constat non solum ex eo quod dicatur "homo quem creavit," quod est quem regeneravit; et postea, "quem fecit," quod est quem perfecit seu regeneravit usque ut factus caelestis: tum quoque ex eo quod dicatur "desuper faciebus humi"; "humus" est ubi Ecclesia, ut prius ostensum est; etiam exinde quod de illis agatur qui doctrinalia fidei immerserunt cupiditatibus suis; qui non habuerunt doctrinam fidei, non potuerunt ita facere; qui extra Ecclesiam, in ignorantia veri et boni sunt: qui in ignorantia, possunt esse in quadam specie innocentiae dum aliquid contra vera et bona fidei loquuntur et agunt, nam zelo quodam agi possunt pro eo cultu quo ab infantia imbuti, quem ideo putant verum et bonum; at cum iis qui doctrinam fidei apud se habent, alia prorsus res est; ii commiscere possunt vera falsis, et sancta profanis; inde sors eorum in altera vita multo pejor est sorte illorum qui gentes vocantur, de quibus, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus.

Arcana Coelestia 1
Passage 594

#594 Quod "ab homine ad bestiam, et usque ad reptile" significet quod quicquid est voluntatis, exstingueret eum, constat ex significatione "hominis, bestiae, et reptilis": homo non est homo nisi a voluntate et intellectu, per quae distinguitur a brutis, cetera sunt simillima iis; apud hos periit omnis voluntas boni et intellectus veri; loco voluntatis boni successerunt vesanae cupiditates, loco intellectus veri vesanae phantasiae, et hae commixtae illis; quare postquam sic quasi deleverunt reliquias, non potuerunt non exstingui: quod quicquid est voluntatis "bestiae et reptilia" vocantur, constat ab iis quae prius de bestiis et reptilibus ostensa sunt; sed hic quia de tali homine agitur, non significantur per "bestias" bonae affectiones, sed malae, proinde cupiditates; et per "reptilia" voluptates tam corporeae quam sensuales. Quod "bestiae et reptilia" significent talia, non amplius eget confirmatione ex Verbo quia de iis prius, n. 45, 46, 142, 143, quae videantur.

Arcana Coelestia 1
Passage 595

#595 Quod "avis caelorum" significet quicquid est intellectus seu cogitationis, videatur etiam prius, n. 40.

Arcana Coelestia 1
Passage 596

#596 Vers. 8. Et Noah invenit gratiam in oculis Jehovae. Per "Noahum" significatur Ecclesia nova: "quod invenerit gratiam in oculis Jehovae" est quod praeviderit Dominus quod ita salvari posset genus humanum.

Arcana Coelestia 1
Passage 597

#597 1 Per "Noahum" significatur nova Ecclesia, quae Ecclesia Antiqua vocanda, ad distinguendum inter Ecclesiam Antiquissimam quae fuit ante diluvium, et illam quae fuit post diluvium. Ecclesiarum illarum prorsus diversi status fuerunt; Ecclesiae Antiquissimae status fuit ut perceptionem boni et inde veri habuerint a Domino; Antiquae Ecclesiae seu "Noahi" status factus ut conscientiam boni et veri haberet: qualis differentia est inter habere perceptionem et habere conscientiam, talis differentia status fuit Ecclesiae Antiquissimae et Ecclesiae Antiquae; [2] perceptio non est conscientia; perceptionem habent caelestes, conscientiam spirituales: Antiquissima Ecclesia fuit caelestis sed Antiqua spiritualis. Antiquissima Ecclesia revelationem immediatam habuit per consortium cum spiritibus et angelis, ut et per visiones et somnia a Domino, ex quibus communiter quid bonum et verum illis nosse datum, et postquam communiter noverunt, tunc confirmata sunt communia illa quasi principia innumerabilibus per perceptiones; quae innumerabilia erant particularia seu singularia communium ad quae se referebant; ita communia quasi principia corroborabantur cotidie; quicquid non congruebat communibus, hoc perceperunt non ita esse, et quicquid congruebat, perceperunt ita esse; talis status etiam est angelorum caelestium: Antiquissimae Ecclesiae communia quasi principia erant veritates caelestes et aeternae; sicut, quod Dominus regat universum; quod a Domino omne bonum et verum; quod a Domino omnis vita; quod proprium hominis non esset nisi malam, et quod esset mortuum in se; praeter similia alia; iunumerabillum ilia confirmantium et consentientium perceptionem acceperunt a Domino: illis amor erat principale fidei; per amorem percipere iis datum a Domino quicquid esset fidei; inde fides illis erat amor, ut prius dictum. Sed Antiqua Ecclesia alia prorsus facta fuit, de qua, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus. @ 1 I has Quod per Noahum significetur and the clause is unfinished, unless it be regarded as a title for the subject discussed in the following paragraph, which is contrary to S. usage, and so in next [?]. Possibly a "constat ex significatione" clause has been omitted here and in next [?]$

Arcana Coelestia 1
Passage 598

#598 Quod "invenerit gratiam in oculis Jehovae" significet quod praeviderit Dominus quod ita salvari posset genus humanum. Misericordia Domini involvit et spectat salvationem totius generis humani; similiter etiam gratia, quare salvatio generis humani significatur: per "Noahum" non solum signi0catur Ecclesia nova, sed etiam Ecclesiae istius fides, quae erat fides charitatis; ita praevidit Dominus quod per fidem charitatis salvari potuisset genus humanum, de qua fide in sequentibus. [2] Sed "misericordia" et "gratia" distinguuntur in Verbo, et quidem secundum differentiam eorum qui recipiunt: misericordia applicatur illis qui caelestes sunt, gratia autem illis qui spirituales; nam caelestes non agnoscunt aliud quam misericordiam, et spirituales vix aliud quam gratiam; caelestes nesciunt quid gratia, spirituales vix sciunt quid misericordia, quam unam eandemque faciunt cuua gratia; quod venit ex causa humiliationis utriusque quae ita differt; qui in humiliatione cordis sunt, ii implorant misericordim Domini; at qui in humiliatione cogitationis, ii petunt gratiam, et si implorant misericordiam, hoc fit in statu tentationis vel fit ore solum non corde. Quia Ecclesia nova Noahus dicta non caelestis fuit sed spiritualis, ideo non misericordiam sed "gratiam invenisse in oculis Jehovae" dicitur. [3] Quod distinguatur in Verbo inter misericordiam et gratiam, constat ex plurimis locis ubi Jehovah dicitur misericors et gratiosus, ut Ps. ciii 8; cxi 4; xcxii 4; Joel ii 13; similiter distinguuntur alibi, ut apud Jeremiam, Sic dixit Jehovah, Invenit gratiam in deserto populus residuorum gladii, eundo ad quietem dandum illi Israeli: e longinquo Jehovah apparuit mihi; et amore saeculi amavi te, propterea attraxi te misericordia, xxxi 2, 3; ubi "gratia" praedicatur de spirituali, et "misericordia" de caelesti: apud Esaiam, Propterea morabitur Jehovah ad gratiam dandum vobis, et propterea attollet se ad miserandum vestri, xxx 18; ubi "gratia" similiter spectat spirituale, "misericordia" caeleste: in sequentibus, ubi Lotus ad angelos, Ecce quaeso invenit servus tuus gratiam in oculis tuis, et magnam fecisti misericordiam tuam, quam fecisti mecum, vivificando animam meam, Gen. xix 19; quod "gratia" spectet spiritualia, quae sunt fidei seu intellectus, hic quoque constat, tum quod dicatur "invenisse gratiam in oculis tuis"; "misericordia" vero caelestia, quae sunt amoris seu voluntatis, constat ex eo quod dicatur "fecisse misericordiam, et vivificasse animam." * * * * * * * * * * * * * 9. Hae nativitates Noahi; Noah vir justus integer luit in generationibus suis; cum DEO ambulavit sibi Noah. 10. Et genuit Noah tres filios, Shem, Ham et Japheth. 11. Et corrupta fuit terra coram DEO, et impleta fuit terra violentia. 12. Et vidit DEUS terram, et ecce corrupta fuit, quia corrupit omnis caro viam suam super terra. 13. Et dixit DEUS Noaho, Finis omnis carnis venit coram Me quia impleta est terra violentia a faciebus eorum; et ecce, Ego perdens eos cum terra. 14. Fac tibi arcam lignorum gopher, mansiones facies arcam et bituminabis eam intus et extus bitumine. 15. Et sic facies illam; trecenti cubiti longitudo arcae, quinquaginta cubiti latitudo ejus, et triginta cubiti altitudo ejus. 16. Fenestram facies arcae, et ad cubitum perficies illam superne et januam arcae in latere ejus pones; infimas, secundanas et tertianas facies illam. 17. Et Ego, ecce Me adducens diluvium aquarum super terram ad perdendum omnem carnem, in qua spiritus vitarum, de sub caelis; omne quod in terra, exspirabit. 18. Et erigam foedus Meum tecum; et intrabis in arcam tu et filii tui, et uxor tua, et uxores filiorum tuorum tecum. 19. Et ab omni vivente, ab omni carne, paria ab omni, intrare facies in arcam ad vivificandum tecum; masculus et femina erunt. 20. Ab ave secundum speciem ejus, et a bestia secundum speciem ejus, ab omni reptili humi secundum speciem ejus; paria ab omnibus intrabunt ad te, ad vivificandum. 21. Et tu sume tibi ab omni cibo, qui comeditur; et collige ad te et erit tibi et illis in cibum. 22. Et fecit Noah secundum omne quod praecepit ei DEUS, ita fecit. CONTENTA

Arcana Coelestia 1
Passage 599

#599 Agitur de statu Ecclesiae quae "Noahus" vocata, ante regenerationem.

Arcana Coelestia 1
Passage 600

#600 Describitur homo istius Ecclesiae, quod talis ut regenerari posset, vers. 9; sed quod inde exsurgerent tria doctrinarum genera quae sunt "Shem, Ham, et Japheth," vers. 10.

Arcana Coelestia 1
Passage 601

#601 Quod reliquus homo qui ab Antiquissima Ecclesia, non posset regenerari, propter diras ejus persuasiones et foedas cupiditates, vers. 11, 12; per quas se omnino perderet, vers. 13.

Arcana Coelestia 1
Passage 602

#602 Sed homo Ecclesiae Noahus vocatae, non ita, qui describitur per "arcam," vers. 14: et describuntur reliquiae apud eum per "mensuras," xvers. 15: ejus intellectualia per fenestram, januam, et mansiones, vers. 16.

Arcana Coelestia 1
Passage 603

#603 Quod is conservaretur, cum ceteri per inundationem mali et falsi perirent, vers. 17.

Arcana Coelestia 1
Passage 604

#604 Et quod salvarentur quae apud illum vera et bona, vers. 18: ita quae intellectus et quae voluntatis per regenerationem, vers. 19, 20: ad quam recipiendam praeparatus esset, vers. 21: et quod ita factum, vers. 22. SENSUS INTERNUS

Arcana Coelestia 1
Passage 605

#605 AGITUR nunc de formatione Ecclesiae novae quae appellatur "Noahus," et ejus formatio describitur per "arcam, in quam recepta omnis generis animantia"; sed antequam Ecclesia illa nova existere potuit, sicut solet, homo Ecclesiae non potuit non plures sustinere tentationes, quae describuntur per "arcae istius elevationem, fluctuationem et moram, super aquas diluvii"; et tandem, quod factus verus spiritualis homo et liberatus, per "cessationem aquarum," et plura quae sequuntur. Nemo hoc potest videre qui solum sensui litterae inhaeret, ex causa hic imprimis quod omnia illa historice connexa sint et sistant ideam qualem historice rerum; sed tunc temporis talis stilus fuit, qui iis gratissimus, ut involverentur omnia typis et hi historice concinnarentur; et quo melius historica serie cohaererent, eo convenientius fuit genio illorum; nam antiquis illis temporibus non ita scientiis quibus hodie, indulserunt, sed cogitationibus profundis, ex quibus tales proles; erat hoc sapientia veterum.

Arcana Coelestia 1
Passage 606

#606 Quod "diluvium," "arca," et sic quae de diluvio et arca describuntur, significent regenerationem, ut et tentationes quae praecedunt, aliquid hodie apud eruditos notum est, a quibus regeneratio et tentationes quoque comparantur aquis diluvii:

Arcana Coelestia 1
Passage 607

#607 Sed qualis illa Ecclesia fuit, in sequentibus describitur; ut hic sistatur idea ejus, breviter dicendum: Antiquissima, ut dictum, caelestis fuit, haec autem facta spiritualis: Antiquissima perceptionem boni et veri habuit; haec seu Antiqua non perceptionem, sed loco ejus aliud quoddam dictamen quod vocari potest conscientia. [2] Sed quod orbi adhuc ignotum est et forte incredibile; Antiquissimae Ecclesiae homo respirationem habuit internam, nec externam nisi tacitam; quare nec ita per voces sicut postea et hodie locuti sunt, sed per ideas, sicut angeli; quas exprimere potuerunt per innumeras mutationes vultus et faciei, imprimis per labiorum, in quibus innumerabiles muscularium fibrarum hodie non extricatarum series sunt: per quas tunc exsolutas, ita ideas sistere, significare et repraesentare potuerunt ut quae hodie debent per horae tempus sonis articulatis seu vocibus, tunc intra minutum potuerunt, et multo plenius et evidentius ad captum et intellectum praesentium quam usquam potest vocibus et vocum combinatarum seriebus; hoc forte incredibile est sed usque verum. Sunt etiam plures alii qui non ex hac tellure, qui similiter locuti et hodie loquuntur, de quibus, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus. [3] Respiratio illa interna qualis fuit et quomodo temporis successu mutata est, etiam scire datum; et qwa talem respirationem habuerunt qualem angeli qui similiter respirant; in proiandis cogitationis ideis fuerunt, et perceptionem potuerunt habere talem quae describi nequit; quare si describeretur qualis fasset, quia non caperetur, etiam nec crederetar. Sed in posteris eorum respiratio illa interna paullatim evanescebat; et apud eos qui diris persuasionibus et phantasiis occupati, talis facta ut nullam cogitationis ideam sistere amplius potuissent nisi deformissimam; cujus effectus fuit ut non supervivere possent, quare omnes illi exstincti sunt.

Arcana Coelestia 1
Passage 608

#608 Quando desiit respiratio interna, sensim subiit respiratio externa, qualis fere hodie; et cum respiratione externa loquela vocum, seu soni articulari, in quem determinabantur ideae cogitationis; ita mutatus est prorsus status hominis et talis factus ut non amplius perceptionem similem potuisset habere, sed loco perceptionis aliud quoddam dictamen quod vocari potest conscientia, nam conscientiae simile erat, tametsi quoddam intermedium inter perceptionem et conscientiam hodie quibusdam notam. Cumque talis determinatio idearam cogitationis facta, nempe in voces loquelae, tunc nec amptius potuerunt instrui ita per internum hominem ut homo antiquissimus, sed per externum; quare tunc loco revelationum Antiquissimae Ecclesiae successerunt doctrinalia, quae sensibus externis primum caperentur, ex quibus ideae memoriae materiales et inde ideae cogitationis formarentur, pcr quas et secundum quas instruebantur: inde luit quod haec Ecclesia quae successit, prorsus alium genium habuit quam Antiquissima; in quem genium, seu in quem statum, nisi Dominus redegisset genus humanum, nusquam aliquis homo salvari potuisset.

Arcana Coelestia 1
Passage 609

#609 Quia status hominis hujus Ecclesiae, quae "Noahus" vocarur, prorsus mutatas est a statu hominis Antiquissimae Ecclesiae, non potuit amplius ille, ut dictam, ita informari et illustrari ut antiquissimus homo, quia interna clausa erant ut nulla amplius communicatio cuan caelo nisi quae ignota; quare nec instrui potuit, nisi quam per viam externam, seu sensuum aut sensualem, ut dictum; propterea, ex Providentia Domini, conservata sunt doctrinalia fidei cum quibusdam revelationibus Antiquissimae Ecclesiae in usum bujus posteritatis; quae doctriaalia primum collecta sunt a "Caino" et reposita ne perirent; quare dicitur de Caino quod "ei signum imposirum ne quis illum occideret," de quibus videantur quae dicta ibi loci, cap. iv 15; postea in doctrinam redacta a "Hanocho," quae doctrina, quia illo tempore nulli usui esset, sed posteritati, ideo dicitur quod "sumpserit eum Deus," de quibus etiam videantar quae ibi loci, cap. v 24. Haec doctrinalia fidei fuerunt quae a Domino conservata sunt in usum hujus posteritatis seu Ecclesiae; nam a Domino praevisum quod periret perceptio; quare etiam provisum ut illa remanerent.

Arcana Coelestia 1
Passage 610

#610 Vers. 9. Hae nativitates Noahi; Noah vir justus et integer fuit in generationibus suis; cum Deo ambulavit sibi Noah. Per "nativitates Noahi" significatar descriptio reformationis seu regenerationis novae Ecclesiae: "quod Noah vir justus et integer in generationibus suis" significat quod talis esset ut charitate donari posset; "justus" spectat bonum charitatis, "integer" verum charitatis; "generationes" sunt fidei: "ambulare cum Deo" significat hic, ut prius ubi de Hanocho, doctrinam fidei.

Arcana Coelestia 1
Passage 611

#611 Quod per "nativitates Noahi" significetur descriptio reformationis seu regenerationis novae Ecclesiae, constat ab illis quae prius ad cap. ii 4 et ad cap. v 1 dicta sunt.

Arcana Coelestia 1
Passage 612

#612 Quod "Noah vir justus et integer in generationibus suis" significet quod talis esset ut charitate donari posset, constat a significatione justi et integri, quod "justus" spectet bonum charitatis, "integer" verum charitatis; tum ab Ecclesiae illius essentiali, quod esset charitas, de qua, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus: quod "justus" spectet bonum charitatis, et "integer" verum charitatis, constat ex Verbo, ut apud Esaiam, Me quovis die quaerent, et scientiam viarum Mearum desiderabunt, velut gens quae justitiam facit, et judicium Dei sui non derelinquit; interrogabunt Me judicia justitiae, appropinquationem Dei desiderabunt, lviii 2; ubi "judicium" pro illis quae sunt veri, et "justitia" pro illis quae sunt boni: sollemnis quasi formula facta "judicium et justitiam facere" pro verum et bonum, ut Esai. lvi 1; Jer. xxii 3, 13, 15; xxiii 5; xxxiii 15 Ezech. xxxiii 14, 16, 19. Dominus dixit, Justi fulgebunt ut sol in regno Patris sui 1, Matth. xiii 43; pro illis qui charitate praediti: tum ubi de consummatione saeculi, Exibunt angeli, et separabunt malos e medio justorum, ibid. vers. 49; ubi etiam pro illis qui in bono charitatis sunt. [2] "Integer" autem significat verum quod ex charitate; verum enim datur ex plurima alia origine, sed quae ex bono charitatis ex Domino, hoc dicitur "integrum" et "homo integer"; ut apud Davidem, xQuis peregrinabitur in tentorio Tuo? quis habitabit in monte sanctitatis Tuae, ambulans integer, et faciens justitiam, et loquens veritatem in corde suo, Ps. xv 1, 2; hic describitur integer: apud eundem, Cum sancto sancte Te geris, cum viro integro integrum Te praebes, Ps. xviii 26 [A.V. 25]; ubi "vir integer," qui ex sancto, seu bono charitatis, talis est: apud eundem, Jehovah non prohibebit bonum ambulantibus in integritat Ps. lxxxiv 12 [A.V. 11]. [3] Quod "integer" sit qui verus ex bono, seu qui loquitur et facit verum ex charitate, constat ex eo quod pluries applicetur integro seu integritati vox "ambulare," et "via," tum "rectum seu rectitudo," quae voces sunt veri, ut apud Davidem, Informabo in via integrum quousque veniet ad me; ambulabo mihi in integritate cordis mei in medio domus meae, Ps. ci 2: et Ambulans in via integri, hic ministrabit Mihi, ibid. vers. 6: apud eundem, Beati integri via, ambulantes in lege Jehovae, Ps. cxix 1: apud eundem, Integritas et rectitudo custodient Me, Ps. xxv 21: apud eundem, Observa integrum, et vide rectum, quia postremum viro pax, Ps. xxxvii 37. Ex his constat quod "justus" dicatur qui facit bonum, et "integer" qui facit verum inde, quod etiam est "facere justitiam et judicium"; "sanctitas et justitia" est caeleste fidei, "integritas et judicium" est spirituale inde. @ 1 I has Mei, Gk. auton. S. has Mei in A.E. 401, H.H. 348, but n. 9192 has sui.$

Arcana Coelestia 1
Passage 613

#613 Quod "generationes" sint fidei, ex sensu litterae non patet, 1 qui est historicas; sed hic quia solum interna sunt, significantur illa quae sunt fidei; ex serie quoque constat quod generationes hic non sint aliae; in Verbo aliquoties similiter, ut apud Esaiam, Aedificent ex te vastitates saeculi, fundamenta generationis et generationis erigas, et vocabitur tibi sepiens rupturam, reducens semitas ad habitandum, lviii 12; ubi omnia significant quae fidei sunt; "vastitates saecali" quae sunt caelestium fidei; "fundamenta generationis et generationis" quae sunt spiritualium fidei, quae lapsa a temporibus antiquis, quae simul significantur: apud eundem, Aedificabunt vastitates saeculi, desolationes priores erigent, et renovabunt urbes vastitatis, desolationes generationis et generationis, lxi 4; similiter: apud eundem, Non laborabunt in vacuum, et non generabunt ad perturbationem; nam semen benedictorum Jehovae illi, et cognati illorum cum illis, lxv 23; ubi etiam "generare" praedicatur de illis quae sunt fidei, "laborare" de illis quae sunt amoris; de his praedicatur "semen benedictorum Jehovae," de illis "prognati." @ 1 possibly quia misread by printer as qui.$

Arcana Coelestia 1
Passage 614

#614 Quod "ambulare cum Deo" significet doctrinam fidei, videantur quae prius de Hanocho, cap. v 22, 24; de quo etiam dicitur quod "ambulaverit cum Deo"; et ibi significavit doctrinam fidei conservatam in usum posteritatis; et quia haec posteritas est in cujus usum, hic nunc reassumitur.

Arcana Coelestia 1
Passage 615

#615 Describitur hic in communi, qualis homo hujus Ecclesiae, non quod ita adhuc fuit, in sequentibus enim agitur de ejus formatione, sed qualis potuit fieri; scilicet quod per cognitiones fidei donari potuisset charitate, et sic a charitate agere, et ex bono charitatis cognoscere quid verum; quare bonum charitatis seu "justus" praecedit, et verum charitatis seu "integer" sequitur. Charitas est, ut prius dictum amor erga proximum, et misericordia, estque inferior gradus amoris qui fuit Antiquissimae Ecclesiae, qui amor fuit in Dominum: ita nunc descendit et exterior factus; et appellandus charitas.

Arcana Coelestia 1
Passage 616

#616 Vers. 10. Et genuit Noah tres filios, Shem, Ham, et Japheth "Quod Noah genuerit tres filios" significat quod tria genera doctrinarum inde exsurgerent, quae significantur per Shem, Ham, et Japheth.

Arcana Coelestia 1
Passage 617

#617 Quod "Noah genuerit tres filios" significet quod tria genera doctrinarum inde exsurgerent, constat ex omnibus illis quae praecedunt, quod nomina nihil aliud significent quam Ecclesias, seu quod idem est, doctrinas; ita quoque hic; sed hic modo nominantur ob seriem seu nexum cum iis quae praecedunt, qui est quod praevisum a Domino quod homo hujus genii potuisset donari charitate, sed usque quod inde doctrinarum tria genera nascerentur, de quibus doctrinis in sequentibus, ex Divina Domini Misericordia, dicetur, ubi de Shemo, Hamo, et Japheto.

Arcana Coelestia 1
Passage 618

#618 Quod "Noah justus et integer fuit," quod "ambulavit cum Deo," et hic quod "genuit tres filios," in praeterito dicatur, et tamen spectant futura; sciendum quod talis sit sensus internus, ut nullam rationem temporum habeat; cui quoque favet lingua originalis, ubi quandoque vox una eademque ad quodcumque tempus explicabilis est, sicut nec distinguit inter voces; sic patent interiora evidentius. Lingua illa ex sensu interno hoc trahit, qui multiplicior est quam usquam aliquis credere possit; inde non se finiri per tempora et per distinctiones patitur.

Arcana Coelestia 1
Passage 619

#619 Vers. 11. Et corrupta fuit terra coram Deo, et impleta fuit terra violentia. Per "terram" significatur gens illa, de qua prius; quae "corrupta" dicitur ex diris persuasionibus, et "impleta violentia" ex foedis cupiditatibus: "Deus" hic et in sequentibus hujus capitis dicitur, quia nulla nunc Ecclesia.

Arcana Coelestia 1
Passage 620

#620 Quod per "terram" significetur gens illa, de qua prius, constat ex illis quae de significatione terrae et humi ostensa sunt. Terra est vox, quae in Verbo saepissime nominatur, et per illam significatur terra ubi vera Ecclesia Domini, sicut terra Canaan; terra quoque ubi non Ecclesia, ut terra Aegypti, et gentium, ita pro gente quae ibi habitat; et quia pro gente, etiam pro unoquovis tali qui ibi: "terra" dicitur ex amore caelesti, ut terra Canaan; "terrae gentium" ex amoribus spurcis; sed "humus" ex fide quae inseminatur; nam, ut ostensum, terra est continens humi, et humus est continens agri, sicut amor est continens fidei, et fides est continens cognitionum fidei quae inseminantur: hic "terra" sumitur pro gente, in qua omne amoris caelestis et Ecclesiae periit; ex subjecto noscitur quid praedicatur.

Arcana Coelestia 1
Passage 621

#621 Quod terra "corrupta" dicatur ex diris persuasionibus, et "impleta violentia" ex foedis cupiditatibus, constat ex significatione vocis "corrumpere," et vocis "violentia"; in Verbo nusquam una vox pro altera sumitur, sed constanter illa adhibetur quae proprie rem de qua, exprimit; et quidem ita ut ex solis vocibus quae adhibentur, pateat ilico quid in sensu interno; sicut hic vox corrumpere et violentia; "corrumpere" praedicatur de iis quae sunt intellectus cum desolatus, "violentia" de iis quae sunt voluntatis cum vastata, ita "corrumpere" de persuasionibus, et "violentia" de cupiditatibus.

Arcana Coelestia 1
Passage 622

#622 Quod "corrumpere" de persuasionibus, constat apud Esaiam, Non facient malum, et non corrumpent in toto monte sanctitatis Meae, quia plena erit terra scientia 1 a cum Jehovah, xi 9; et similiter, cap. lxv 25, ubi "malum facere" spectat voluntatem seu cupiditates, "corrumpere" intellectum seu persuasiones falsi: apud eundem, Vae genti peccatrici, populo gravi iniquitate, semini malefacientium, filiis corruptoribus, i 4; ibi, ut alibi, "gentes et semen malefacientium" pro malis quae sunt voluntatis seu cupiditatum; "populus et filii corruptores" pro falsis quae sunt intellectus seu persuasionum: apud Ezechielem, Corrupta es prae iis in omnibus viis tuis, xvi 47; ibi "corrumpere" de iis quae sunt intellectus, rationis seu cogitationis, "via" enim est vox significans veritatem: apud Davidem, Corruptum fecerunt, et abominabile fecerunt opus, Ps. xiv 1; ubi "corruptum" pro diris persuasionibus, et "abominabile" pro foedis cupiditatibus, quae in opere, seu a quibus opus: apud Danielem, Post septimanas sexaginta et duas excidetur Messias, 2 et non Illi; et civitatem et sanctuarium corrumpet populus ducis venturi, et finis ejus cum inundatione, ix 26; similiter "corrumpere" pro persuasionibus falsi, de quibus praedicatur "inundatio." @ 1 In n. 28 and 9755 S. has scientia Jehovae.$ @ 2 Sch. has sed non sibi, which S. has in Cor. 32 and A.E. 315 fin.; where we read sed non sibi, significat quod revicturum sit apud illos qui in nova Ecclesia; and he compares it with Apoc. i 18.$

Arcana Coelestia 1
Passage 623

#623 Quod "terra impleta violentia" dicatur ex foedis cupiditatibus, et quam maxime ex cupiditatibus quae sunt amoris sui, se" insolentis fastus, constat ex Verbo: "violentia" vocatur cum violentiam inferunt sanctis, illa profanando, sicut tu antediluviani, qui doctrinalia fidei immerserunt cupiditatibus quibuscumque: ut apud Ezechielem, Avertam facies Meas ab iis, et profanabunt absconditum Meum, veniantque in illud effractores, et profanabunt illud; fac catenam, quia terra est plena judicio sanguinum, et urbs plena est violentia, vii 22-24; describuntur violenti, quinam, quod tales ut dictum: apud eundem, Panem suum in sollicitudine edent, et aquas suas in desolatione bibent, ut devastetur terra ejus a plenitudine sua, prae violenti omnium habitantium in ea, xii 19; "panis quem cum sollicitudine edent" sunt caelestia, "aquae quas in desolatione bibent" sunt spiritualia, quibus "violentiam intulerunt," seu quae profanarunt: [2] apud Esaiam, Telae eorum non erunt in vestem, nec tegentur in operibus suis; opera eorum opera iniquitatis, et facinus violentiae in volis eorum, lix 6; ubi "telae et vestes" praedicantur de iis quae sunt intellectus se" cogitationis, "iniquitas et violentia" de iis quae sunt voluntatis seu operum: apud Jonam, Convertantur quisque a via sua mala, et a violentia, quae in volis eoram, iii 8; ubi "via mala" praedicatur de falsis quae sunt intellectus, et "violentia de malis quae sunt voluntatis: apud Jeremiam, Veniet in anno auditio et violentia in terra, li 46; "auditio" pro iis quae sunt intellectus, "violentia" quae sunt voluntatis apud Esaiam, Non violentiam fecit, et non dolus in ore ejus, liii 9; ubi "violentia" de iis quae sunt voluntatis, "dolus in ore" de iis qua sunt intellectus.

Arcana Coelestia 1
Passage 624

#624 Quod hic de statu non Ecclesiae agatur, constat inde quod hic et in sequentibus hujus capitis dicatur "Deus," in praecedentibus autem "Jehovah"; quando non Ecclesia, dicitur Deus, at quando Ecclesia, dicitur Jehovah, sicut in capite, primo Geneseos quando non Ecclesia, dictam est Deus, in sequente autem quando Ecclesia, dictum Jehovah Deus: Jehovah est sanctissimum, et non nisi quam Ecclesiae; at Deus non ita, "quia nulla non gens habuit deos, quare nomen Deus non ita sanctum: nemini Jehovam nominare licuit, nisi cui verae fidei cognitio, at Deum cuicumque.

Arcana Coelestia 1
Passage 625

#625 Vers. 12. Et vidit Deus terram, et ecce corrupta fuit, quia corrupit omnis caro viam suam super terra. "Quod viderit Deus terram" significat quod Deus nosset hominem: "quod corrupta" significat quod nihil nisi falsum: "quia corrupit omnis caro viam suam super terra" significat quod corporeum hominis perdiderit omnem intellectum veri.

Arcana Coelestia 1
Passage 626

#626 Quod "vidit Deus terram" significet quod Deus nosset hominem, constare unicuique potest; Deus enim, qui novit omnia et singula ab aeterno, non opus habet ut videat num talis sit; videre est humanum quid, quare, ut dictim ad vers. 6, et alibi, secundum ea quae apparent in homine, locutum; immo adeo ut etiam oculis dicatur videre.

Arcana Coelestia 1
Passage 627

#627 "Quia corrupit omnis caro viam suam super terra": quod significet corporeum hominis perdidisse omnem intellectum veri, constat a significatione "carnis," de qua prius ad vers. 3, quod sit in genere omnis homo, in specie corporeus, seu omne corporeum; et ex significatione "viae" quod sit intellectus veri, seu ipsa veritas: quod "via" praedicetur de intellectu veri, seu de veritate, constare potest ab illis quae allata sunt prius passim, et praeterea ab his quae sequuntur; apud Mosen, Dixit Jehovah, Surge, descende cito hinc, quia corrupit se populus tuus,... recesserunt subito de via, quam praecepi eis, fecerunt sibi fusile, Deut. ix 12, 16; ibi a praeceptis, quae sunt veritates: [2] apud Jeremiam, Cujus oculi aperti sunt super omnes vias filiorum hominis, ad dandum viro juxta vias ejus, et juxta fructum operum ejus, xxxii 19; "viae" sunt vita secundum praecepta, "fructus operum" est vita ex charitate; ita "via" praedicatur de veris, quae sunt praeceptorum et mandatorum; sicut etiam "filius hominis, et "vir," ut supra ostensum: similiter, Jer. vii 3; xvii 10: apud Hosheam, Visitabo super eum vias ejus, et opera ejus reddam ei, iv 9: apud Zachariam, Revertimini a viis vestris malis, et operibus vestris malis:...sicut cogitavit Jehovah Zebaoth facere nobis juxta vias nostras, et juxta opera nostra, i 4, 6; similiter, sed contraria prioribus, quia viae malae, et opera mala: apud Jeremiam, Dabo iis cor unum, et viam unam, xxxii 39; "cor" pro bonis, et "via" pro veris: apud Davidem, Viam mandatorum Tuorum fac me intelligere.... Viam mendacii remove a me; et legem Tuam gratiose largire mihi. Viam veritatis elegi.... Viam praeceptorum Tuorum curram, Ps. cxix 26, 27, 29, 30, 32, 35; ubi "via mandatorum et praeceptorum" dicitur via veritatis; cui contraria 3 "via mendacii": apud eundem, Vias Tuas Jehovah notas fac mihi, tramites Tuos doce me, duc viam meam in veritate Tua, et doce me, Ps. xxv 4, 5; similiter manifeste pro veritate: apud Esaiam, Cum quo consiliatus est Jehovah, et instruxit Ipsum, et docuit Ipsum semitam judicii, et docuit Ipsum scientiam, et viam intelligentiarum nosse fecit Ipsi?" xl 14; manifeste pro intellectu veri: apud Jeremiam, Sic dixit Jehovah, State super viis, et videte, et quaerite de semitis saeculi, quae sit via bona, et ite in illa, vi 16; similiter pro intellectu veri: apud Esaiam, Ducam caecos in via non noverunt, in semitis non noverunt, ducam eos, xlii 16; de veris praedicantur "et via, et semita, et trames, et platea, et vicus," quia ducunt ad verum; ut etiam apud Jeremiam, Impingere fecerunt eos in viis eorum, tramitibus saeculi, ad eundum semitas, viam non stratam, xviii 15: similiter in Libro Judicum, In diebus Jaelis cessarunt tramites, et euntes semitas, iverunt tramites tortuosos; cessarunt vici in Israel, v 6, [7].

Arcana Coelestia 1
Passage 628

#628 Sensus internus hic est quod omnis homo quicumque fuit in terra ubi Ecclesia, "corruperit viam suam," sic ut non intelligere verum, quia omnis homo corporeus factus; non solum illi de quibus in versu priore, sed etiam illi qui "Noahus" dicuntur, de quibus hi" et in versu sequente in specie agitur; nam antequam regenerati, tales fuerunt; haec praecedunt quia de regeneratione eoram in sequentibus agitur: et quia parum Ecclesiae remansit, nunc dicitur "Deus," non Jehovah. In hoc versu significatur quod nihil verum fuerit; in nunc sequente, quod nihil bonum; modo in reliquiis, quae apud hos qui "Noahus" vocantur, nam absque reliquiis, non datur regeneratio tum in doctrinalibus quae sciverunt: sed non fuit intellectus veri, qui nusquam datur nisi ubi voluntas boni; ubi non voluntas ibi nec intellectus, et qualis voluntas talis intellectus; apud antiquissimos fuit voluntas boni quia amor in Dominum, et inde intellectus veri; sed hic intellectus prorsus cum voluntate periit. Verum quoddam rationale, et bonum naturale, remansit apud hos qui vocantur Noahus, quare etiam potuerunt regenerari.

Arcana Coelestia 1
Passage 629

#629 Vers. 13. Et dixit Deus Noaho, Finis omnis carnis venit coram Me, quia impleta est terra violentia a faciebus eorum; et ecce, Ego perdens eos cum terra. "Quod dixerit Deus" significat quod ita fuerit: "finis omnis carnis venit coram Me" significat quod humanum genus non posset non perire: "quia impleta est terra violentia" significat quod amplius nulla voluntas boni: "ecce, Ego perdam eos cum terra" significat quod genus humanum cum Ecclesia periret.

Arcana Coelestia 1
Passage 630

#630 Quod "dixit Deus" significet quod ita fuerit, constat ex eo quod apud Jehovam non sit nisi quam Esse.

Arcana Coelestia 1
Passage 631

#631 Quod "finis omnis carnis venit coram Me" significet quod genus humanum non posset non perire, constat ab ipsis verbis, tum a significatione "carnis," quod sit omnis homo in genere, et corporeus homo in specie, de quo prius.

Arcana Coelestia 1
Passage 632

#632 Quod "impleta est terra violentia" significet quod amplius nulla voluntas boni, constat ab illis quae de significatione "violentiae" prius ad vers. 11 dicta et ostensa sunt: in praecedente versu dictum est de intellectu veri, hic dicitur de voluntate boni, quod utrumque perierit apud hominem Ecclesiae.

Arcana Coelestia 1
Passage 633

#633 Res se ita habet quod apud nullum hominem sit aliquis intellectus veri ac voluntas boni, ne quidem apud illos qui fuerunt ex Antiquissima Ecclesia; sed cum caelestes fiunt, apparet sicut voluntas boni et intellectus veri esset apud eos, sed est solius Domini, quod etiam sciunt, agnoscunt et percipiunt; sicut etiam apud angelos; usque adeo ut qui non scit, agnoscit et percipit quod ita sit, nihil prorsus intellectus veri et voluntatis boni habeat. Apud hominem quemcumque, et apud angelum quemcumque, etiamsi caelestissimum, proprium ejus non est nisi falsum et malum; nam notum est quod caeli non sint puri coram Domino; et quod omne bonum et omne verum sit solius Domini; sed sicut homo et angelus potest perfici, ita, ex Divina Domini Misericordia, perficitur, et recipit sicut intellectam veri et voluntatem boni, sed quod habeat, est solum apparentia: perfici potest unusquisque homo, et consequenter recipere donum hoc misericordiae Domini, secundum cujusvis vitae actualitates xconvenienter ejus implantato a parentibus malo hereditario.

Arcana Coelestia 1
Passage 634

#634 Sed perquam difficile est ad captum dicere, quid intellectus veri et voluntas boni in proprio sensu, ex causa quod omne quod cogitat homo, putet esse intellectus, quia ita id appellat; et omne quod cupit, putet esse voluntatis, quia ita id appellat: eoque difficilius est dicere ad captum quia plerique hodie quoque ignorant quod intellectuale sit distinctum a voluntario; nam cum cogitant quid, dicunt se velle, et cum volunt quid, dicunt se cogitare, ita quoque ex causa quod ita appellent: praeterea causa est quod difficile comprehendi possit, quia in corporeis solum sunt, seu vita eorum in extremis: [2] ex his causis ignorant quoque quod interius quoddam, et adhuc interius, immo intimum detur apud unumquemvis hominem; et quod corporeum ejus et sensuale sit extremum; cupiditates et res memoriae sint interiora; affectiones et rationalia sint adhuc interiora; et voluntas boni ac intellectus veri sint intima; et haec ita distincta inter se ut nihil usquam distinctius; corporeus homo omnia haec unum facit, et confundit; quae causa est quod credat, cum moritur corporeum ejus etiam omnia moritura esse, cum tamen tunc primum incipit vivere et quidem per interiora sua ordine succedentia; nisi interiora ejus ita distincta essent, et sibi succederent, nusquam potuissent homines in altera vita esse spiritus, esse spiritus angelici, esse angeli, qui distinguuntur ita secundum interiora; inde tres caeli inter se distinctissimi. Ex his nunc aliquantum constare potest quid intellectu veri et voluntas boni in proprio sensu, et quod solum praedicari queant de homine caelesti, seu de angelis tertii caeli.

Arcana Coelestia 1
Passage 635

#635 Quod in fine dierum Ecclesiae antediluvianae perierit omnis intellectus veri et voluntas boni, significatur per illa quae dicta sunt in versu priore, et in hoc; apud antediluvianos qui diris persuasionibus et foedis cupiditatibus imbuti erant, ita ut ne quidem aliquod vestigium appareret; sed apud hos qui "Noahus" appellantur, permanserunt reliquiae, quae tamen non potuerunt sistere aliquod intellectus ac voluntatis, sed modo rationale verum et naturale bonum nam qualis homo, talis reliquiarum operatio; per reliquias potuerunt illi regenerari, nec persuasiones obstabant et absorbebant operatione Domini per reliquias: persuasiones seu principia falsi radicata impediunt omnem operationem, quae nisi prius exstirpentur, nusquam potest homo regenerari; de quibus, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus.

Arcana Coelestia 1
Passage 636

#636 Quod "perdam eos cum terra" significet quod genus humanum cum Ecclesia periret, constat ex eo quod hic dicatur "cum terra"; "terra" enim in lato sensu significat amorem, ut prius dictum, ita caelestia Ecclesiae; hic quia nullus amor, nec quicquam caeleste, remansit, significat amorem sui, et quod contrarium caelesti Ecclesiae est; sed usque homo Ecclesiae fuit quia doctrinalia fidei habuit: nam, sicut dictum, terra est continens humi, et humus continens agri, sicut amor est continens fidei, et fides continens cognitionum fidei.

Arcana Coelestia 1
Passage 637

#637 Quod "perdam eos cum terra" significet quod genus humanum periret cum Ecclesia, res se ita habet: si Ecclesia Domini prorsus exstingueretur in tellure, genus humanum nequaquam potuisset esse, sed omnes cum singulis perirent; se habet Ecclesia sicut cor, ut prius dictum; quamdiu cor vivit, circumjacentia viscera et membra possunt vivere; at ut primum cor moritur, omnia et singula quoque moriuntur: Ecclesia Domini in tellure est sicut cor, inde genus humanum, etiam illud quod extra Ecclesiam est, vitam habent; causa ignotissima unicuivis est; sed ut aliquid sciatur, se habet universum genus humanum in tellure, sicut corpus cum ejus partibus, in quo Ecclesia est instar cordis; et nisi Ecclesia foret, cum qua, sicut cum quodam corde, uniretur Dominus per caelum et mundum spirituum, foret disjunctio; et cum disjunctio humani generis a Domino, ilico periret: quae causa est quod a prima creatione hominis semper aliqua Ecclesia fuerit; et, quoties Ecclesia perire incepit, quod usque remanserit apud quosdam. [2] Haec quoque causa fuit Adventus Domini in mundum; nisi ex Divina Ipsius Misericordia venisset, universum genus humanum in hac tellure periisset; nam tunc Ecclesia in extremis fuit et vix aliquid bonum et verum superstes. Quod genus humanum nusquam vivere possit nisi conjunctum sit cum Domino per caelum et mundum spirituum, causa est quia homo in se spectatus multo vilius est brutis; si relinqueretur sibi, rueret in sui et omnium perniciem, nam nihil aliud quam sui et omnium destructionem cupit, ordo ejus foret ut unus alterum amaret sicut semet, sed nunc unusquisque semet amat prae aliis, ita omnes alios odit; at bruta animalia prorsus aliter; eorum ordo est, secundum quem vivunt; ita vivunt prorsus secundum ordinem in quo sunt, homo autem prorsus contra ordinem; quare nisi Dominus ejus misereretur et conjungeret eum Sibi per angelos, nusquam potuisset unum minutum vivere: hoc homo ignorat.

Arcana Coelestia 1
Passage 638

#638 Vers. 14. Fac tibi arcam lignorum gopher mansiones facies arcam, et bituminabis eam intus et extus bitumine. Per "arcam" significatur homo hujus Ecclesiae: per "ligna gopher" ejus concupiscentiae: per "mansiones" significantur binae partes hominis, quae sunt voluntatis et intellectus: per "bituminare eam intus et extus" significatur conservatio a cupiditatum inundatione.

Arcana Coelestia 1
Passage 639

#639 Quod per "arcam" significetur homo hujus Ecclesiae, seu Ecclesia Noahus dicta, constare satis potest a descriptione ejus in sequentibus; tum ex eo quod Verbum Domini ubivis involvat spiritualia et caelestia, hoc est, quod Verbum Domini sit spirituale et caeleste: si arca, cum ejus bituminatione, dimensione, et constructione, ut et diluvium, non plus quam sonat littera, significarent, nihil prorsus spirituale et caeleste foret, sed modo aliquid historicum, quod pluri usui non foret humano generi quam simile quid, quod describitur a profanis: at quia Verbum Domini ubivis in sinu seu recessu sua continet et involvit spiritualia et caelestia, constat clare quod per "arcam," et per omnia quae de arca dicitur, significentur arcana nondum detecta: [2] similiter quoque alibi, ut per "arculam," in qua Moses reconditus, et quae posita in ulva juxta litus fluminis, Exod. ii 3; et adhuc sublimius per "arcam sanctam" in deserto, quae exstructa secundum typum ostensum Mosi in monte Sinai; in qua nisi omnis et singula fuissent repraesentativa Domini et Ipsius regni, non aliud fuisset quam quoddam idolum, et cultus idololatricus; similiter templum Salomonis, quod nusquam sanctum fuit ex se, seu ex auro argento, cedro et lapide ibi, sed ex singulis quae repraesentabantur per illa; similiter hic, nisi arca et ejus constructio cultus singulis significarent aliquod arcanum Ecclesiae, Verbum non foret Verbum Domini, sed mortua quaedam littera, sicut apud aliquem profanum scriptorem. Quod "arca" significet hominem Ecclesiae, seu Ecclesiam quae "Noahus" dicta, inde constat.

Arcana Coelestia 1
Passage 640

#640 Quod per "ligna gopher" significentur concupiscentiae et per "mansiones" binae partes ejus hominis, quae sunt voluntati et intellectus, nemo adhuc novit: nec quomodo illa significantur, scire quisquam potest, nisi prius dicatur quomodo se res habuit cum illa Ecclesia. Antiquissima Ecclesia, ut saepius dictum, ex amore novit quicquid esset fidei, seu quod idem est, ex voluntate boni habuit intellectum veri; sed posteri eorum ex hereditario quoque traxerunt, quod dominarentur apud eos cupiditates quae sunt voluntatis, quibus etiam immerserunt doctrinalia fidei, inde Nephilim facti: cum itaque Dominus praevidit, si homo in tali natura maneret, quod in aeternum periret, ideo provisum a Domino ut voluntarium separaretur ab intellectuali, et formaretur homo, non ut prius, per voluntatem boni, sed per intellectum veri donaretur ei charitas, quae quasi voluntas boni apparet. Haec nova Ecclesia, quae "Noahus" vocatur, talis facta est, et sic fuit ex prorsus alia indole quam Ecclesia Antiquissima. Praeter hanc Ecclesiam etiam aliae fuerunt tunc temporis, ut illa quae Enosh dicta, de qua prius ad cap. iv 25, 26; tum etiam, quarum non talis mentio et descriptio exstat: hic modo describitur Ecclesia Noah, quia alia et prorsus diversa indole fuit ab Antiquissima.

Arcana Coelestia 1
Passage 641

#641 Quia hic homo Ecclesiae reformandus esset quoad illam partem hominis quae intellectus vocatur, prius quam reformari posset quoad alteram quae voluntas appellatur, hic describitur quomodo illa quae sunt voluntatis separata sint ab illis quae sunt intellectus, et quasi contecta et reservata, ne quicquam eam tangeret; nam si excitarentur ea quae voluntatis, hoc est, quae cupiditatis essent, periisset; ut, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus constabit. Binae illae partes, intellectus et voluntas, ita distinctae sunt apud hominem ut nihil distinctius, quod mihi manifeste scire datum, etiam per id quod intellectualia spirituum et angelorum influant in sinistram partem capitis seu cerebri, at voluntaria in dextram, similiter quoad faciem; cum angelici spiritus influunt, tunc molliter sicut lenissimae aurae influunt; at cum spiritus mali, tunc est quasi inundatio, in sinistram cerebri partem cum phantasiis et persuasionibus diris, in dextram cum cupiditatibus; influxus eorum est quasi inundatio phantasiarum et cupiditatum.

Arcana Coelestia 1
Passage 642

#642 Ex his constare potest quid involvit prima haec arcae descriptio quod constructa sit ex "lignis gopher," quid "mansiones," tum quod "bitumine foris et intus bituminaretur"; nempe quod altera illa pars quae voluntatis, conservaretur ab xinundatione; et solam aperiretur illa pars quae est intellectus, quae describitur, vers. 16, per "fenestram, januam, infimas, secundanas et tertianas." Haec forte incredibilia sunt quia in nullus ideam adhuc venerunt, et quia non talem conceptum habuerunt de Verbo Domini, usque tamen verissima sunt: sed haec minima et communissima arcana sunt, quae homo nescit; si ei singularia dicerentur ne quidem unum caperet.

Arcana Coelestia 1
Passage 643

#643 Quod itaque ipsam significationem vocum attinet, ut quod "ligna gopher" significent concupiscentias, et quod "mansiones" utramque partem hominis, constare potest a Verbo: lignum gopher est lignum abundans sulphure, sicut abies et ejus generis plura; ex sulphure praedicatur quod significet concupiscentias, quia facile arripit ignem. Antiquissimi compararunt et assimilarunt illa quae sunt apud hominem, auro, argento, aeri, ferro, lapidi, ligno: caeleste ejus intimum "auro," caeleste inferius "aeri," et quod infimum seu corporeum inde "ligno": at spirituale intimum compararunt et assimilarunt "argento," spirituale inferius "ferro," et infimum ejus "lapidi"; quae cum nominantur in Verbo, per illa in sensu interno talia significantur, ut apud Esaiam, Pro aere adducam aurum, et pro ferro adducam argentum, et pro lignis aes, et pro lapidibus ferrum; ponamque censum tuum pacem et exactores tuos justitiam, lx 17; ibi agitur de regno Domini, ubi non talia metalla; sed sunt caelestia et spiritualia, quae quod significentur, etiam ex eo clare constat, quia de "pace et justitia" dicitur; ibi "aurum, aes et lignum" sibi correspondent, et significant caelestia, seu voluntaria, ut dictum; et "argentum, ferrum et lapis" sibi correspondent, et significant spiritualia seu intellectualia: [2] apud Ezechielem, Praedabuntur opes tuas, depraedabuntur merces tuas;... lapides tuos et ligna tua, xxvi 12; quod per "opes et merces" non significentur opes et merces mundanae, constat manifeste, sed caelestes et spirituales; ita quoque per lapides et ligna, ubi "lapides" sunt illa quae sunt intellectus, et "ligna" illa quae voluntatis: apud Habakkuk, Lapis e pariete clamat, et trabs e ligno respondet, ii 11; "lapis" pro infimo intellectus, et "lignum" pro infimo voluntatis, quod respondet cum aliquod depromitur ex scientifico sensuali: apud eundem, Vae dicenti ligno, Expergiscere; et Suscitare, lapidi silenti, hic docebit; hic ecce fixus auro et argento, et nullus spiritus in medio ejus; at Jehovah in templo sanctitatis Suae, ii 19, [20]; hic quoque "lignum" pro cupiditate, "lapis" pro intellectuale infimo, quare de eo praedicatur "silere et docere"; "quod spiritus non in medio ejus" significat" quod nihil caeleste et spirituale repraesentet; sicut templum ubi lapis et lignum, et ea alligata auro et argento, apud eos qui nihil cogitant de illis quae repraesentant: [3] apud Jeremiam, Aquas nostras pro argento bibimus, ligna nostra pro pretio veniunt, Thren. v x4; ubi "aquae et argentum" significant ea quae sunt intellectus, "ligna" quae sunt voluntatis: apud eundem, Dicentes ligno, Pater meus tu; et lapidi, Tu genuisti nos, 1 [Jer.] ii 27; ibi "lignum" pro cupiditate quae voluntatis, ex qua conceptus, et "lapis" pro scientifico sensuali, ex quo genitus. Inde apud Prophetas passim, "servire ligno et lapidi" pro sculptilibus ex ligno et lapide, per quae significatur quod serviverint cupiditatibus et phantasiis; etiam "moechari cum ligno et lapide," ut Jer. iii 9: apud Hosheam, Populus lignum suum interrogat, et baculus ejus indicat ei, quia spiritus scortationum seduxit, iv 12; pro quod interroget sculptile ligneum, seu cupiditates: apud Esaiam, Paratum ab heri tophet,... rogus ejus ignis et ligna multum, flatus Jehovae sicut flumen sulphuris ardentis, xxx 33; hic "ignis, sulphur et ligna" pro foedis cupiditatibus. [4] "Lignum" in genere significat illa quae sunt infima voluntatis; "ligna pretiosa," ut cedrinum et similia, quae bona, sicut cedrina ligna in templo; et lignum cedrinum adhibitum in mundatione leprae, Lev. xiv 4, 6, 7, et lignum projectum in aquas amaras ad Marah, ex quo aquae dulces factae, Exod. xv 25; de quibus, ex Divina Domini Misericordia, in illis locis. "Ligna vero non pretiosa" et quae facta in sculptilia, ut et ad rogum adhibita, et talia, significant cupiditates; sicut hic ligna gopher ex sulphure; ut apud Esaiam, Dies ultionis Jehovae;... convertentur flumina ejus in picem, et pulvis ejus in sulphur, et erit terra ejus in picem ardentem, xxxiv ,] 9; "pix" pro diris phantasiis, "sulphur" pro foedis cupiditatibus. @1 Heb. has two readings. S. here has the plural, but in n. 3703 and in A.E. 1145 he has me for nos.$

Arcana Coelestia 1
Passage 644

#644 Quod per "mansiones" significentur binae partes hominis, quae sunt voluntatis et intellectus, constat ex illis quae dicta sunt, quod binae illae partes, voluntas et intellectus, sint inter se distinctissimae, et quod ideo, ut dictum, cerebrum humanum in binas partes, quae vocantur hemisphaeria, divisum sit; ad sinistrum ejus hemisphaerium pertinent intellectualia, ad dextrum voluntaria; haec communissima est distinctio. Praeterea tam voluntas quam intellectus in innumerabiles partes distinguuntur, nam tot divisiones intellectualium et tot voluntariorum hominis sunt ut nusquam quoad genera universalia, minus quoad species, exprimi aut enumerari possint: homo est sicut quoddam exiguissimum caelum, qui correspondet mundo spirituum et caelo, ubi omnia genera et omnes species intellectualium et voluntariorum, ex Domino, ita ordinatissime distincta sunt ut ne quidem omnium minimum sit quod non distinctum; de quibus, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus. In caelo divisiones illae appellantur societates, in Verbo "habitacula," a Domino "mansiones," Joh. xiv 2; hic autem "mansiones" quia praedicantur de arca, per quam significantur homo Ecclesiae.

Arcana Coelestia 1
Passage 645

#645 Quod per "bituminare eam intus et extus bitumine" significetur conservatio a cupiditatum inundatione, constat ab illis quae prius dicta sunt: homo enim hujus Ecclesiae reformandus prius erat quoad ejus intellectualia; quare conservatus est ab inundatione cupiditatum, quae omne reformationis opus destruerent. In textu originali non quidem legitur quod bitumine bituminaretur; sed adhibetur vox 1 quae denotat protectionem, derivata ab expiare aut propitiare, quare simile involvit; expiatio seu propitiatio Domini est protectio ab inundatione mali. @1 In the Heb. there is a remarkable and significant resemblance between [ ] (gopher)? cypress, [ ], (kopher)? cypress, and [ ] (kaphar)cover, forgive (sins). All these occur in this verse; "pitch" may be derived from cypress but it is not actually mentioned.$

Arcana Coelestia 1
Passage 646

#646 Vers. 15. Et sic facies illam; trecenti cubiti longitudo arcae, quinquaginta cubiti latitudo ejus, et triginta cubiti altitudo ejus. Per "numeros" hic ut prius significantur reliquiae quod paucae: "longitudo" est illarum sanctum, "latitudo" est verum, "altitudo" est bonum.

Arcana Coelestia 1
Passage 647

#647 Quod haec talia significent, non potest non unicuique peregrinum et remotissimum apparere, ut quod numeri "trecenti, et quinquaginta, et triginta" significent reliquias et quidem paucas; tum quod "longitudo, latitudo et altitudo" significent sanctum, verum et bonum: sed praeter quae dicta et ostensa supra sunt de numeris, ad vers. 3 hujus capitis, quod ibi "centum et viginti" significent reliquias fidei, etiam constare unicuique potest ex eo quod qui in sensu interna sunt, ut spiritus boni et angeli, extra omnia illa sint quae terrestria: corporea et mere mundana, ita extra omnia quae sunt numerorum et mensurarum, et tamen illis datur a Domino percipere Verbum plene: et quidem prorsus abstracte a talibus; et quia hoc verum, inde manifeste constare potest quod caelestia et spiritualia involvant; quae ita remota sunt a sensu litterae ut ne quidem apparere possit quod talia sint; sicut sunt caelestia et spiritualia omnia et singula; exinde quoque scire potest homo quam vesanum sit velle explorare illa quae sunt fidei per sensualia et scientifica, et non prius credere quam sic illa capiat.

Arcana Coelestia 1
Passage 648

#648 Quod numeri et mensurae in Verbo caelestia et spiritualia significent, constare manifeste potest ex mensuratione Novae Hierosolymae et Templi apud Johannem et Ezechielem; cuivis constare potest quod per "Novam Hierosolymam" et per "Novum Templum" significetur regnum Domini in caelis et in terris, et quod regnum Domini in caelis et in terris non sub mensuras terrestres cadat, et usque dimensiones quoad longitudinem, latitudinem et altitudinem in numeris designantur; inde concludi ab unoquovis potest quod per numeros et mensuras significentur sancta, sicut apud Johannem, Datus mihi est calamus similis baculo, et adstitit angelus, dixit mihi, Surge, et metire templum Dei, et altare, et adorantes in eo, Apoc. xi 1: et de Nova Hierosolyma, Hierosolymae caelestis murus magnus et altus, habens portas duodecim, et super portis angelos duodecim, et nomina scripta quae sunt duodecim tribuum filiorum Israelis; ab oriente portae tres, a septentrione portae tres, a meridie portae tres, ab occasibus portae tres. Murus civitatis habebat fundamenta duodecim, et in iis duodecim nomina apostolorum Agni. Qui mecum loquebatur calamum habebat aureum, ut metiretur civitatem, et portas ejus et murum ejus. Civitas jacet quadrangularis, et longitudo ejus tanta est quanta etiam latitudo; mensus itaque est civitatem calamo in stadiis duodecies mille, longitudo et latitudo et altitudo ejus aequalia erant: Mensus... est murum ejus centum quadraginta quatuor cubitorum, quae est mensura hominis, hoc est angeli, Apoc. xxi x 12-17; [2] hic ubivis numerus duodecim occurrit, qui numerus sanctissimus est, quia significat sancta fidei, ut supra ad vers. 3 hujus capitis dictum, et ad cap. xxix et xxx Geneseos, ex Divina Domini Misericordia, ostendetur; quare etiam additur quod illa mensura sit "mensura hominis, hoc est angeli." Similiter se habet cum Templo Novo et Hierosolyma Nova apud Ezechielem, quae quoque secundum mensuras describuntur, cap. xi 3, 5, 7, 9, 11, 13, 14, 22, 25, 30, 36, 42, 47; xli 1 ad f; xiii 5-15; Zach. ii 5, 6 [A.V. 1, 2]; ubi quoque numeri in se spectati nihil significant, sed sanctum caeleste et spirituale a numeris abstractum. Omnes quoque numeri dimensionum arcae, Exod. xxv 10; propitiatorii, mensae aureae, habitaculi, altaris, similiter, Exod. xxv x 17, 23; xxvi; et xxvii 1; et omnes numeri et dimensiones Templi, 1 Reg. vi 2, 3; praeter plura.

Arcana Coelestia 1
Passage 649

#649 Hic vero "numeri seu mensurae arcae" nihil aliud significant quam reliquias quae fuerant apud hominem hujus Ecclesiae, cum reformaretur, et quidem quod paucae; quod constat ab eo quod in numeris illis dominentur "quinque," qui in Verbo significant aliquid seu parum; ut apud Esaiam, Relinquentur in eo racemationes, sicut decussio oleae, duae tres baccae in capite rami supremi, quatuor quinque in ramis fructiferae, xvii 6; ubi "duo tria et quinque" pro paucis: apud eundem, Mille unum coram increpatione unius, coram increpatione quinque fugietis, donec reliqui sitis sicut malus super capite montis, xxx 17; ubi etiam pro paucis. Minimum etiam mulctae, super restitutionem, fuit "quinta pars," Lev. 16, 24 [A.V. v 16, vi 5]; xxii 14 ; Num. v 7; et minimum additamenti, cum redimerent bestiam, domum, agrum, decimas, erat "quinta pars," Lev. xxvii 13, 15, 19, 31.

Arcana Coelestia 1
Passage 650

#650 Quod "longitudo" significet illarum sanctum, "latitudo" illarum verum, et "altitudo" illarum bonum, quae describuntur per numeros, non ita confirmari potest ex Verbo, quia praedicantur omnia et singula ex subjecto aut re, de qua agitur; sicut "longitudo" applicate ad tempus significat perpetuum et aeternum, ut "longitudo dierum," Ps. xxiii 6; Ps. xxi 5 [A.V.4]; at applicate ad spatium significat sanctum quod inde sequitur: ita quoque se habet cum "latitudine, et altitudine": trina dimensio omnium est in terrestribus, sed tales dimensiones non praedicari possunt de caelestibus et spiritualibus; cum praedicantur, abstracte a dimensionibus intelligitur perfectio major et minor, tum ejus quale et quantum; ut hic quale quod sint reliquiae, et earum quantum quod sint paucae.

Arcana Coelestia 1
Passage 651

#651 Vers. 16. Fenestram facies arcae, et ad cubitum perficies illam superne; et januam arcae in latere ejus pones; infimas, secundanas et tertianas facies illam: Per "fenestram, quae ad cubitum perficienda superne" significatur intellectuale: per "januam a latere" significatur auditio: per "infimas, secundanas et tertianas" significantur scientifica, rationalia et intellectualia.

Arcana Coelestia 1
Passage 652

#652 Quod "fenestra" significet intellectuale, et "janua" auditionem, et sic in hoc versu agatur de parte hominis intellectuali, constare potest ab illis quae prius dicta sunt, quod nempe homo hujus Ecclesiae reformabatur ita: sunt in homine binae vitae, una est voluntatis, altera est intellectus; binae vitae fiunt, cum nulla voluntas, sed pro voluntate cupiditas; pars altera seu intellectualis est quae tunc potest reformari, et postea per eam dari nova voluntas, sic ut usque unam vitam constituant, nempe charitas et fides: quia nunc homo talis erat ut nulla voluntas, sed pro ea mera cupiditas, ea pars quae voluntatis est, clausa erat, sicut ad vers. 14 dictum, et altera pars seu intellectualis aperiebatur, de qua in hoc versu agitur.

Arcana Coelestia 1
Passage 653

#653 Se res ita habet: cum reformatur homo, quod fit per pugnas et tentationes, tunc tales spiritus mali ei associantur qui non nisi quam scientifica ejus et rationalia excitant, et ab illo tunc arcentur prorsus spiritus qui excitant cupiditates; nam bina genera spirituum malorum sunt, qui nempe in ratiocinia hominis agunt et qui in ejus cupiditates; spiritus mali qui ratiocinia hominis excitant, omnia falsa ejus depromunt et persuadere ei conantur quod falsa sint vera, immo etiam vera vertunt in falsa; cum quibus homo, dum in tentationibus est, pugnare debet; sed Dominus, per angelos qui homini adjuncti, pugnat: postquam per pugnas separata sunt, et quasi discussa falsa, tunc praeparatus est homo ut recipere possit vera fidei; quamdiu enim falsa regnant, nusquam potest homo recipere vera fidei, nam principia falsi obstant: cum ita praeparatus est ut recipere possit vera fidei, tunc primum inseminari possunt ei semina caelestia, quae sunt semina charitatis; semina charitatis nusquam possunt seminari in humo ubi falsa regnant, sed ubi vera: ita se habet reformatio seu regeneratio hominis spiritualis; ita quoque se habuit cum homine hujus Ecclesiae quae "Noahus" vocatur. Inde est quod hic nunc agatur de "fenestra et janua arcae," deque "mansionibus ejus infimis, secundanis et tertianis," quae omnia ad spiritualem seu intellectualem hominem pertinent.

Arcana Coelestia 1
Passage 654

#654 Hoc nunc est quod notum est in Ecclesiis hodie, quod fides per auditionem; sed fides nusquam est cognitio illorum quae sunt fidei, seu cognitio credendorum; hoc solum est scientia; sed est agnitio; sed agnitio nusquam apud aliquem dari potest nisi principale fidei apud illum sit, quod est charitas, hoc est, amor erga proximum, et misericordia; quando charitas est, tunc est agnitio, aut tunc est fides; qui aliter capit, tam longe abest a cognitione fidei, quantum abest vel distat terra a caelo: cum charitas adest quae est bonitas fidei, tunc adest agnitio quae est veritas fidei: quare homo dum secundum scientifica, rationalia et intellectualia regeneratur, est ob finem ut praeparetur humus, seu mens ejus, ad recipiendum charitatem, ex qua seu ex cujus vita dein cogitet et agat; tunc reformatus seu regeneratus est, non prius.

Arcana Coelestia 1
Passage 655

#655 Quod per "fenestram, quae quoad cubitum perficienda superne" significetur intellectuale, constare potest unicuique ex illis quae nunc dicta sunt; tum ex eo quod intellectuale non aliter comparari queat quam fenestrae superne, cum agitur de constructione arcae et per "arcam" significatur homo Ecclesiae: in Verbo similiter appellatur "fenestra" hominis intellectuale, sive sit ratio sive ratiocinatio, hoc est, visus ejus internus; ut apud Esaiam, Afflicta, turbine jactata, non consolata;... ponam pyropum soles 1 (fenestras) tuos, et portas tuas in lapides carbuncali, et omnem finem tuum in lapides desiderii, liv 11, 12; ibi pro fenestris "soles" a lumine quod immittitur seu transmittitur; "soles seu fenestrae" ibi sunt intellectualia, et quidem ex charitate, quare "pyropo" assimilantur; "portae" sunt rationalia inde; et "finis" est scientificum et sensuale; agitur ibi de Ecclesia Domini. [2] Omnes "fenestrae" Templi Hierosolymae idem repraesentabant, illarum "supernae" intellectualia, "mediae" rationalia, et "infimae" scientifica et sensualia, nam tres substructiones erant, 1 Reg. vi 4, 6, 8; similiter "fenestrae" Novae Hierosolymae apud Ezechielem, xl 16, 22, 25, 33, 36: apud Jeremiam, Ascendit mors in fenestras nostras, venit in palatia nostra, ad exscindendum infantem e platea, juvenes e vicis, ix 20 [A.V. 21]; ubi fenestrae mediae mansionis significantur, quae sunt rationalia quod exstinguantur; "infans in platea" est nascens veritas. Quia "fenestrae" significant intellectualia et rationalia quae sunt veri, etiam significant ratiocinia quae sunt falsi; ut apud eundem, Vae aedificanti domum suam in non justitia, et hyperoa sua in non judicio,... qui dicit, Aedificabo mihi domum mensurarum, et hyperoa spatiosa, et excidit sibi fenestras, et tabulata cedro, et pingenda minio, xxii 13, 14; "fenestrae" pro principiis falsi: apud Zephaniam, Cubabunt in medio ejus catervae bestiarum, omnis fera ejus gentis; tam platea 2 quam chippod in malogranatis ejus pernoctabunt; vox cantabit in fenestra, vastitas in limine, ii 14; de Asshure et Ninive, "Asshur" pro intellectu, hic vastato; "vox cantans in fenestris" pro ratiociniis ex phantasiis. @1 Heb. [ ] (shimsoth)"suns." Only in reference to the ark the word used for window is [ ] (tsohar)"light", that which shines."$ @2 platea"spoonbill" but here Heb. [ ] (qaath)pelican or heron (A.V. has "cormorant"); [ ] (qippod)hedgehog or porcupine (A.V. has "bittern"). Sch. has platea et anataria.$

Arcana Coelestia 1
Passage 656

#656 Quod per "januam a latere" significetur auditio, inde nunc constare potest, nec opus est ut confirmetur per similia ex Verbo: similiter enim se habet auris ad organa sensoria interna, sicut janua a latere ad fenestram superne, seu quod idem est, auditio quae est auris, ad intellectuale quod est sensorii interni.

Arcana Coelestia 1
Passage 657

#657 Quod per "infimas, secundanas et tertianas" significentur scientifica, rationalia et intellectualia, inde quoque sequitur: sunt tres gradus intellectualium in homine; ejus infimum est scientificum, medium est rationale, supremum est intellectuale; haec ita distincta sunt inter se ut nusquam confundantur; sed quod homo hoc nesciat, causa est quod in sensuali et scientifico solum vitam ponat; et cum ei inhaeret, ne quidem scire potest quod rationale ejus sit a scientifico distinctum, minus tunc quod intellectuale; cum tamen ita se res habet quod Dominus per intellectuale apud hominem influat in ejus rationale, et per rationale in scientificum memoriae, inde vita sensuum, visus et auditus; hic est verus influxus, et hoc est verum commercium animae cum corpore; absque influxu vitae Domini in intellectualia apud hominem (seu potius in voluntaria, et per voluntaria in intellectualia, et per intellectualia in rationalia, et per rationalia in ejus scientifica quae sunt memoriae) 1 nusquam dari potest vita apud hominem: et tametsi homo in falsis est et malis, usque tamen est influxus vitae Domini per voluntaria et intellectualia, sed recipiuntur illa quae influunt, in parte rationali secundum ejus formam; et facit ut homo possit ratiocinari, possit reflectere, possit intelligere quid verum et bonum; sed de his, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus; tum quomodo se habet vita apud bruta. @1 Parentheses inserted by Ed.$

Arcana Coelestia 1
Passage 658

#658 Tres illi gradus, qui in genere vocantur intellectualium hominis, nempe intellectus, ratio et scientia, significati quoque sunt, ut dictum, in Templo Hierosolymae per fenestras trium x substructionum, 1 Reg. vi 4, 6, 8, tum etiam prius per fluvios qui exibant ex horto Edenis ab oriente, ubi "oriens" significat Dominum, "Eden" amorem qui est voluntatis, "hortus" intelligentiam inde, "fluvii" sapientiam, rationem, et scientiam; de quibus videantur quae dicta sunt ad cap. ii vers.10-14.

Arcana Coelestia 1
Passage 659

#659 Vers. 17. Et Ego, ecce Me adducens diluvium aquarum super terram, ad perdendum omnem carnem, in qua spiritus vitarum, de sub caelis; omne quod in terra, exspirabit. Per "diluvium" significatur inundatio mali et falsi: "ad perdendum omnem carnem, in qua spiritus vitarum, de sub caelis" significant quod se perderet omnis posteritas Ecclesiae Antiquissimae: "omne quod in terra, exspirabit" significat eos qui ab Ecclesia illa et tales facti sunt.

Arcana Coelestia 1
Passage 660

#660 Quod per "diluvium" significetur inundatio mali et falsi, constat ex illis quae prius dicta sunt de posteritate Ecclesiae Antiquissimae, quod foedis cupiditatibus possessi fuerint et quod iis immerserint doctrinalia fidei; inde illis persuasiones falsi, quae exstinguebant omne verum et bonum et simul intercludebant viam pro reliquiis ne operari possent; inde non potuit aliter quam quod semet perderent; cum interclusa est via pro reliquiis, tunc homo non amplius est homo, quia non amplius tutari potest ab angelis, sed totus quantus possidetur a malis spiritibus, qui non aliud student et cupiunt quam ut hominem exstinguant; inde mors antediluvianorum, quae describitur per "diluvium," seu inundationem totalem: influxus phantasiarum et cupiditatum a malis spiritibus etiam non est dissimilis cuidam diluvio; quare etiam in Verbo passim vocatur diluvium seu inundatio, quod, ex Divina Domini misericordia, videbitur in praemittendis 1 ad caput sequens. @1 See n. 705.$

Arcana Coelestia 1
Passage 661

#661 "Ad perdendum omnem carnem in qua spiritus vitarum, sub caelis": quod significet quod se perderet omnis posteritas Ecclesiae Antiquissimae, constat inde, tum ex eorum descriptione prius, quod successive hereditario traxerint a parentibus talem genium ut tam diris persuasionibus prae aliis imbuerentur; imprimis ex causa quod doctrinalia fidei, quae apud se habebant, cupiditatibus suis infuderint, tunc tales facti; aliter se res habuit cum iis qui nulla doctrinalia fidei habent, sed in ignorantia prorsus vivunt; ii non possunt ita facere, ita non profanare sancta, et sic intercludere viam pro reliquiis, [2] consequenter non angelos Domini a se expellere. Reliquiae, ut dictum, sunt omnia innocentiae, omnia charitatis, omnia misericordiae, et omnia veritatis fidei, quae homo ab infantia a Domino habuit, et didicit; omnia et singula illa reconduntur; quae si homo non haberet, nusquam aliquid innocentiae, charitatis et misericordiae potuisset inesse ejus cogitationi et actionibus, proinde nihil boni et veri; inde pejor foret immanibus feris; similiter si haberet reliquias talium, at per foedas cupiditates et diras persuasiones falsi viam obturaret ne operari possent; tales fuerunt antediluviani qui semet perdiderunt, qui intelliguntur per "omnem carnem in qua spiritus vitarum, sub caelis." [3] "Caro" significat, ut prius ostensum, omnem hominem in genere, et corporeum in specie; "spiritus vitarum" omnem vitam in genere, sed proprie illorum vitam qui regenerati fuerunt, ita hic posteritatem ultimam Ecclesiae Antiquissimae, in qua tametsi nulla vita fidei residua; usque quia a parentibus traxerunt aliquid seminis inde quod suffocarunt, hic vocatur "spiritus vitarum," seu "in cujus naribus flatus spiritus vitarum," ut cap. seq. vii vers. 22. "Caro sub caelis" significat mere corporeum, "caeli" sunt intellectualia veri et voluntaria boni; quae cum a corporeo separata sunt, homo non amplius potest vivere; quod sustinet hominem, est conjunctio ejus cum caelo, hoc est, per caelum cum Domino.

Arcana Coelestia 1
Passage 662

#662 "Omne quod in terra, exspirabit": quod significet eos qui ab Ecclesia illa et tales facti sunt, [constare potest ex his;] quod "terra" non significet universum terrarum orbem, sed modo illos qui ab Ecclesia fuerunt, prius ostensum est; ita nusquam intelligitur hic aliquod diluvium, minus diluvium universale, sed exspiratio seu suffocatio eoram qui ibi, cum separati a reliquiis, ita ab intellectualibus veri et voluntariis boni, proinde a caelis. Quod "terra" significet tractum ubi Ecclesia, proinde eos qui ibi, praeter loca prius ex Verbo allata, etiam haec confirmationi sint; apud Jeremiam, Sic dixit Jehovah, Desolata erit tota terra, et xconsummationem non factam, propter hoc lugebit terra, et atrati erunt caeli desuper, iv 27, 28; ibi "terra" pro habitatoribus ubi Ecclesia, quae vastata: apud Esaiam, Commovebo caelum, et concutietur terra e loco suo, xiii 13; "terra" pro homine vastando ubi Ecclesia: apud Jeremiam, Erunt confossi Jehovae in die illo a fine terrae usque ad finem terra", xxv 33; ubi "finis terrae" non significat universum orbem terrarum, sed modo tractum ubi Ecclesia, proinde homines qui fuerunt Ecclesiae: apud eundem, Gladium Ego vocans super omnes habitatores terrae;... venit tumultus usque ad finem terrae, quia lis Jehovae contra gentes, xxv 29, 31; ubi nec intelligitur universus orbis, sed modo tractus ubi Ecclesia, proinde habitator, seu homo Ecclesiae; "gentes" ibi pro falsis: apud Esaiam, Ecce Jehovah exiens e loco Suo ad visitandum iniquitatem habitatoris terrae, xxvi 21; similiter: apud eundem, Annon auditis? annon indicatum est ab initio vobis? annon intelligitis fundamenta terrae? xl 21: apud eundem, Jehovah creans caelos, Ille Deus formans terram, et faciens eam, Idem stabiliens eam, xlv 18; "terra" pro homine Ecclesiae: apud Zachariam, Dictum Jehovae extendentis caelos, et fundantis terram, et formantis spiritum hominis in medio ejus, xii 1; "terra" manifeste pro homine Ecclesiae. Terra distinguitur ab humo, ut homo Ecclesiae et ipsa Ecclesia, aut sicut amor et fides.

Arcana Coelestia 1
Passage 663

#663 Vers. 18. Et erigam foedus Meum tecum; et intrabis in arcam tu, et filii tui, et uxor tua, et uxores filiorum tuorum tecum. "Erigere foedus" significat quod regeneraretur: "quod is intraret in arcam, et filii ejus, et uxores filiorum ejus" significat quod salvaretur; "filii" sunt vera, "uxores" sunt bona.

Arcana Coelestia 1
Passage 664

#664 In priore versu actum est de iis qui se perderent; hic vero de regenerandis, et sic salvarentur, qui vocati "Noah."

Arcana Coelestia 1
Passage 665

#665 Quod "erigere foedus" significet quod regeneraretur, manifeste constare potest ex eo quod non aliud foedus intercedere possit inter Dominum et hominem quam conjunctio per amorem et fidem; ita "foedus" significat conjunctionem; est enim conjugium caeleste quod est ipsissimum foedus; conjugium caeleste seu conjunctio non existit nisi apud illos qui regenerantur; ita ipsa regeneratio in latissimo sensu significatur per foedus; Dominus "foedus cum homine init" cum eum regenerat; quare foedus cum antiquis nihil aliud repraesentavit: ex sensu litterae non aliud capitur quam quod foedus cum Abrahamo, Isaco et Jacobo, et toties cum posteris eorum pactum, spectet eos; sed ii tales fuerunt ut non regenerari potuerint, nam solum in externis cultum ponebant, et externa sancta putabant, absque quod interna adjuncta forent; quare foedera cum iis pacta non erant nisi quam repraesentationes regenerationis; sicut omnes ritus; et sicut ipse Abrahamus, Isacus et Jacobus, qui repraesentabant illa quae sunt amoris et fidei; similiter ac pontifices et sacerdotes, qualescumque essent, etiam qui scelesti, repraesentare potuerunt sacerdotium caeleste et sanctissimum; in repraesentationibus nihil reflectitur super personam, sed super rem quae repraesentatur; ita omnes reges Israelis et Jehudae, etiam pessimi, repraesentabant regium Domini; immo quoque Pharaoh, qui Josephum super terram Aegypti exaltavit. Inde et ex pluribus aliis, de quibus, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus, constare potest quod foedera toties cum filiis Jacobi pacta nihil fuerint nisi ritualia quae repraesentabant.

Arcana Coelestia 1
Passage 666

#666 Quod "foedus" nihil aliud significet quam regenerationem et quae regenerationis sunt, constare potest ex Verbo passim ubi Ipse Dominus appellatur "Foedus," quia Ipse unicus est Qui regenerat, et Qui ab homine regenerato spectatur, et est Omne in omnibus amoris et fidei: quod Dominus sit ipsum Foedus constat apud Esaiam, Ego Jehovah vocari Te in justitia, et apprehendens manum Tuam, et custodiens Te, et dabo Te in Foedus populi, in lucem gentium, xlii 6; ubi "foedus" pro Domino; "lux gentium" est fides; similiter, cap. xlix 6, 8: apud Malachiam, Ecce Ego mittens angelum Meum,... et subito veniet ad templum Suum Dominus, Quem vos quaerentes, et Angelus foederis, quem vos desideratis; ecce venit,... quis sustinet diem Adventus Ipsius, iii 1, 2; ubi Dominus appellatur "Angelus foederis." Sabbatum appellatur "foedus aeternum," Exod. xxxi 16, quia significat Ipsum Dominum; et hominem ab Ipso regeneratum caelestem. [2] Quia Dominus est ipsum Foedus, constat quod foederis sit omne quod conjungit hominem Domino, ita amor et fides, et quae sunt amoris et fidei; illa enim sunt Domini et in illis Dominus, ita ipsum foedus in illis ubi recipiuntur; haec non dantur nisi quam apud regeneratum, apud quem quicquid est Regeneratoris seu Domini, hoc est foederis seu foedus; ut apud Esaiam, Misericordia Mea a tecum non recedet, et foedus pacis Meae non dimovebitur, liv 10; ubi "misericordia et foedus pacis" est Dominus et quae sunt Domini: apud eundem, Inclinate aurem vestram et ite ad Me, audite et vivat 1 ad vestra, et pangam vobis foedus aeternitatis, misericordias Davidis firmas; en testem populis dedi Ipsum, ducem et legislatorem populis, 2 lv 3, 4; ubi "David" pro Domino; "foedus aeternitatis" in illis, et per illa, quae sunt Domini, quae intelliguntur per "ire ad Ipsum," et "audire ut vivat anima": [3] apud Jeremiam, Dabo illis cor unum et viam unam, ad timendum Me omnibus diebus in bonum illis et filiis illorum post illos; feriamque illis foedus saeculi, quod non avertar a post eos, ad benefaciendum Me illis, et timorem Meum dabo in cor illorum, xxxii 39, 40; pro illis qui regenerandi, tum pro iis quae sunt apud regeneratum, quae sunt "cor unum, et via una," hoc est, charitas et fides, quae sunt Domini, ita foederis: apud eundem, Ecce dies venientes, dictum Jehovae, et pangam cum domo Israelis, et cum domo Jehudae foedus pacis; non sicut foedus quod pepigi cum patribus eorum,... quia ii irritum reddiderunt foedus Meum:... sed hoc foedus, quod pangam cum domo Israelis post dies hos,... dabo legem Meam in medio eorum, et super cor eorum scribam illam, eroque iis in Deum, et ii erunt Mihi in populum, xxxi 31-33; manifeste hic explicatur quid "foedus," quod sit amor et fides in Dominum, quae apud regenerandum: [4] apud eundem, appellatur amor "foedus diei," et fides "foedus noctis," xxxiii 20: apud Ezechielem, Ego Jehovah ero illis in Deum, et servus Meus David princeps in medio illorum,... et pangam illis foedus pacis, et cessare faciam feram malam e terra, et habitabunt in deserto confidenter, et dormient in silvis, xxxiv 24, 25; ibi manifeste de regeneratione; "David" pro Domino: apud eundem, David... princeps iis in aeternum; pangam iis foedus pacis, foedus aeternitatis erit cum illis,... ponam sanctuarium Meum in medio eorum in aeternum, xxxii 25, 26; ubi similiter de regeneratione; "David" et "sanctuarium" pro Domino: apud eundem, Inii foedus tecum,... et fuisti Mihi; et lavi te aquis, et ablui sanguines tuos desuper te, et unxi te oleo, xvi 8, 9, 11; ubi manifeste pro regeneratione: apud Hosheam, Pangam illis foedus in die illo, cum fera agri et cum avis caelorum et reptili terrae, ii 18; pro regeneratione; "fera agri" pro illis quae sunt voluntatis, "avis caelorum" quae sunt intellectus: apud Davidem, Redemptionem misit populo Suo, praecepit in aeternum foedus Suum, Ps. cxi 9; pro regeneratione: "foedus" dicitur quia datur et recipitur. [5] Qui vero non regenerati sunt, seu quod idem est, qui in externis ponunt cultum, et semet et quae cupiunt et cogitant, sicut pro diis aestimant et colunt, et quia separant se a Domino, praedicatur de iis quod "irritum reddant foedus"; ut apud Jeremiam, Deseruerunt foedus Jehovae Dei sui, et incurvarunt se diis aliis, et serviverunt iis, xxii 9: apud Mosen, Qui transgrederetur foedus serviendo diis aliis, soli, lunae, exercitui caelorum, lapidaretur, Deut. xvii 2 seq; "sol" pro amore sui, "luna" pro principiis falsi, "exercitus caelorum" pro ipsis falsis. Exinde nunc constat quid "arca foederis," in qua testimonium seu foedus, quod Ipse Dominus; quid "Liber foederis," quod Ipse Dominus, Exod. xxiv 4-7; (x)xxxiv 27; Deut. iv 13, 23; quid "Sanguis foederis," quod Ipse Dominus, Exod. xxiv 6, 8, Qui solus Regenerator; inde "foedus" ipsa regeneratio. @1 Line 6 below, and n. 3869 have ut vivat.$ @2 I and Sch. have gentibus, so also n. 6804; but Heb. and n. 4197 has populis.$

Arcana Coelestia 1
Passage 667

#667 Quod "is intraret in arcam, et filii ejus, et uxor ejus, et uxores filiorum ejus" significent quod salvaretur, constat ab illis quae prius dicta sunt, et quae sequuntur, quod salvatus quia regeneratus.

Arcana Coelestia 1
Passage 668

#668 Quod "filii" sint vera, et "uxores" sint bona, etiam prius ostensum est ad cap. v. 4, ubi "filii et filiae," hic autem "filii et uxores," quia "uxores" sunt illa bona quae adjuncta sunt veris: nusquam enim aliquid verum produci potest nisi sit bonum seu jucundum ex quo; in bono et jucundo est vita, non autem in vero nisi quam habet a bono et jucundo; verum inde formatur et germinatur; similiter fides quae est veri, ab amore qui est boni; habet se verum sicut lux; nisi ex sole seu flamma, nulla lux; est lux inde formata. Verum est modo forma boni, et fides est modo forma amoris; verum inde formatur secundum qualitatem boni, et fides secundum qualitatem amoris seu charitatis: haec nunc causa est quod "uxor et uxores" nominentur, quae significant bona adjuncta veris; inde in sequente versu, quod "bina ab omnibus intrarent in arcam, masculus et femina"; nam absque bonis adjunctis nulla regeneratio.

Arcana Coelestia 1
Passage 669

#669 Vers. 19. Et ab omni vivente, ab omni carne, paria ab omni, intrare facies in arcam ad vivificandum tecum; masculus et femina erunt. Per "animam viventem" significantur quae sunt intellectus; per "omnem carnem" quae sunt voluntatis: "paria ab omni intrare facies in arcam" significant regenerationem eorum: "masculus" est verum, "femina" es bonum.

Arcana Coelestia 1
Passage 670

#670 Quod per "animam viventem" significentur quae sunt intellectus, et per "omnem carnem" quae sunt voluntatis, constare potest ab illis quae prius dicta sunt, tum ab illis quae sequuntur per "animam viventem" significatur in Verbo omne animal in genere quodcumque, ut cap. i vers. 20, 21, 24; cap. ii vers. 19; hic autem quia ei adjungitur immediate "omnis caro," significantur illa quae sunt intellectus, ex causa de qua prius, quod homo hujus Ecclesia" regenerandus esset primum quoad intellectualia, quare etiam in sequente versu primum nominatur "avis," quae significat intellectualia seu rationalia, et sequitur de "bestiis," quae sunt voluntatis. "Caro significat in specie corporeum quod est voluntatis.

Arcana Coelestia 1
Passage 671

#671 Quod "paria ex omni intrare facies in arcam ad vivificandum" significent regenerationem eorum, constare potest ab illis quae in versu praecedente dicta, quod vera non regenerari queant nisi per bona et jucunda, ita quae sunt fidei non nisi quam per illa quae sunt charitatis; quare hic dicitur quod "paria ex omni intrarent," tam scilicet ex veris quae sunt intellectus, quam ex bonis quae sunt voluntatis. Apud hominem non regeneratum non datur intellectus veri aut voluntas boni, sed modo apparent sicut forent; etiam ita in communi sermone vocantur; sed apud illum dari possunt vera rationalia et scientifica, sed non sunt viva; dari quoque possunt quasi voluntaria bona, sed non sunt viva, similia sicut apud gentes; immo apud bruta; sed sunt modo analoga: apud hominem talia nusquam sunt viva priusquam regeneratus est et sic vivificata a Domino: in altera vita manifestissime percipitur quid non vivum, et quid vivum; verum quod non vivum, percipitur ilico sicut materiale quoddam filamentosum, clausum: bonum non vivum, sicut quoddam ligneum, osseum, lapideum; at verum et bonum a Domino vivificatum, est apertum, vitale, plenum spirituali et caelesti, patens usque a Domino, et hoc in unaquavis idea et actione, etiam in minimo utriusque; ideo nunc dicitur quod "paria intrarent in arcam ad vivificandum."

Arcana Coelestia 1
Passage 672

#672 Quod "masculus" sit verum, et "femina" sit bonum, prius dictum et ostensum est: in unoquovis minimo hominis est instar cujusdam conjugii; quicquid est intellectus ita copulatum est alicui ejus voluntatis; absque copula seu conjugio tali ne hilum producitur.

Arcana Coelestia 1
Passage 673

#673 Vers. 20. Ab ave secundum speciem ejus, et a bestia secundum speciem ejus, ab omni reptili humi secundum speciem ejus; paria ob omnibus intrabunt ad te, ad vivificandum. "Avis" significat intellectualia; "bestia" voluntaria; "reptile homini" utrumque sed infimum: "bina ab omnibus intrabunt ad vivificandum" significant, ut prius, regenerationem eorum.

Arcana Coelestia 1
Passage 674

#674 Quod "avis" significet intellectualia seu rationalia prius ostensum est n. 40; tum quod "bestia" significet voluntaria seu affectiones n. 45, 46, (x)142, 143, 246. Quod "reptile humi" significet utrumque sed infimum, cuivis patere potest ex eo quod "repens humi" sit infimum. Quod "paria ab omnibus intrabunt ad vivificandum" significet regenerationem eorum, versu praecedente dictum.

Arcana Coelestia 1
Passage 675

#675 Quod dicatur "avis secundum speciem suam, bestia secundum speciem suam, et reptile secundum speciem suam," sciendum quod apud unumquemvis hominem intellectualium et voluntariorum dentur innumera genera et innumerabiliores adhuc species, quae inter se distinctissima sunt, tametsi homo hoc nescit; sed in regeneratione hominis depromit Dominus omnia et singula suo ordine, ea separat et disponit, ut ad vera et bona possint flecti et cum illis conjungi; et hoc cum varietate secundum status, qui quoque innumerabiles sunt: omnia illa usque nusquam in aeternum perfici possunt, quippe unumquodvis genus, unaquaevis species, et unusquisque status, indefinita comprehendit in simplici et magis in composito; homo ne quidem scit quod hoc sit, minus scire potest quomodo regeneratur; hoc est quod Dominus dicit ad Nicodemum de regeneratione hominis, Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, at qui non scis unde venit aut quo abit, sic est omnis qui generatus est a spiritu, Joh. iii 8.

Arcana Coelestia 1
Passage 676

#676 Vers. 21. Et tu sume tibi ab omni cibo, qui comeditur; et collige ad te, et erit tibi et illis in cibum. "Quod sumeret sibi ab omni cibo, qui comeditur" significat bona et jucunda: "quod colligeret ad se" significat vera: quod "esset ei et illis in cibum" significat utrumque.

Arcana Coelestia 1
Passage 677

#677 Quod cibum hominis regenerandi concernit, ita se res habet: antequam regenerari potest homo, instructus debet esse omnibus illis quae pro mediis inservire possunt, bonis et jucundis affectionum pro voluntariis, veris ex Verbo Domini, et confirmantibus quoque aliunde pro intellectualibus; antequam homo talibus instructus est, non regenerari potest; sunt illa cibi; quae causa est quod homo, non nisi quam cum ad adultam aetatem venit, regeneretur: sed unicuique homini peculiares, et quasi proprii, cibi sunt, qui a Domino providentur ei antequam regeneratur.

Arcana Coelestia 1
Passage 678

#678 Quod "sumeret sibi ab omni cibo, qui comeditur" significet bona et jucunda, constare potest ab illis quae dicta sunt, quod vitam hominis constituant bona et jucunda, non ita vera, nam vera vitam suam accipiunt a bonis et jucundis: omne scientificum et rationale hominis ab infantia usque ad senectam, nusquam insinuatur ei nisi per bonum et jucundum; quae quia ex illis anima ejus vixit et sustentatur, vocantur cibi, et sunt cibi; nam absque illis anima hominis nusquam vivere potest; quod quisque scire potest si modo velit attendere.

Arcana Coelestia 1
Passage 679

#679 Quod "colligeret ad se" significent vera, constat inde, nam de illis praedicatur "colligere" quae in memoria hominis ubi collecta sunt: et praeterea involvit quod illa et haec, seu bona et vera, colligerentur apud hominem antequam regeneratur; absque enim bonis et veris collectis per quae, ut per media, operetur Dominus, nusquam potest homo regenerari, ut dictum; inde nunc sequitur quod "esset ei et illis in cibum" significet utrumque.

Arcana Coelestia 1
Passage 680

#680 Quod bona et vera sint genuini cibi hominis, constare unicuivis potest; qui enim destituitur illis non vitam habet, sed est mortuus; cibi quibus anima ejus pascitur, cum mortuus, sunt jucunda ex malis et amoena ex falsis, quae sunt cibi mortis, tum ex rebus corporeis, mundanis et naturalibus, quae nihil vitae in se habent; et praeterea talis homo nec scit quid cibus spiritualis et caelestis, in tantum ut quoties nominatur "cibus" aut "panis" in Verbo, putet significari cibum corporeum; sicut in Oratione Domini, "Da nobis panem cotidianum" putat solum esse victum corporis, et qui ulterius extendunt ideas, aiunt quoque esse cetera corporis necessaria, ut vestes, opes, et similia; immo disputant acriter quod non alius cibus intelligatur; cum tamen manifeste vident quod praecedentia et sequentia solum caelestia et spiritualia involvant et de regno Domini agatur, tum scire possunt quod Verbum Domini caeleste et spirituale sit; [2] inde et ex similibus aliis constare satis potest quantum homo hodie corporeus est, et quod nihil non, sicut Judaei, quod in Verbo dicitur, in sensu materiali et crassissimo velit capere: Ipse Dominus clare docet quid in Ipsius Verbo significatur per "cibum et panem"; de cibo ita apud Johannem, Jesus dixit, Operamini cibum, non qui perit, sed cibum qui manet in vitam aeternam, quem Filius hominis vobis dat, vi 27; de pane, apud eundem, Patres vestri comederunt man in deserto, et mortui sunt; hic est panis qui e caelo descendit, ut quis ex illo comedat et non moriatur: Ego sum Panis vivens qui e caelo descendit, si quis comederit ex hoc pane, vivet in aeternum, vi 49-51, 58; sed sunt hodie, sicut qui audiverunt hoc dicentes, Durus est hic sermo, quis potest audire?... et qui abiverunt retro et non amplius ambulabant cum Ipso, ibid. vers. 60, 66; quibus Dominus dixit, Verba quae Ego loquor vobis, spiritus sunt et vita sunt, ibid. vers. 63. [3] Similiter se habet de "aqua" quod significet spiritualia fidei, de qua ita Dominus apud Johannem, Jesus dixit, Omnis qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum; qui vero biberit ex aqua quam Ego dabo ei, non sitiet in aeternum; sed aqua quam dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam, iv 13, 14; sed sunt hodie, sicut mulier, cum qua Dominus apud fontem locutus, quae respondit, Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam neque veniam huc ad hauriendum, ibid. vers. 15. [4] Quod "cibus" in Verbo nihil aliud significet quam cibum spiritualem et caelestem, qui est fides in Dominum et amor, constat a multis m Verbo locis, ut apud Jeremiam, Manum suam extendit hostis super omnia desiderabilia Hierosolymae, quia vidit, gentes1 venerunt in sanctuarium ejus, de quo praecepisti, Non venient in congregationem tibi; omnis populus gementes, quaerentes panem, dederunt desiderabilia sua pro cibo ad recreandum animam, Thren. i 10, 11; ubi non alius panis et cibus intelligitur quam spiritualis, nam de sanctuario agitur: apud eundem, Clamavi ad amasios meos, ii deceperunt me; sacerdotes mei et seniores mei in urbe exspirarunt, quia2 quaesiverunt cibum sibi, et reducerent animam suam, Thren. i 19; similiter: apud Davidem, Omnia illa Te exspectant, ad dandum cibum eorum in tempore suo; das illis, colligunt; aperis manum Tuam, saturantur bono, Ps. civ 27, 28; [5] similiter pro cibo spirituali et caelesti: apud Esaiam, Omnis sitiens, ite ad aquas, et cui non argentum, ite, emite, et comedite; et ite, emite sine argento et sine pretio, vinum et lac, lv 1; ubi "vinum et lac" pro potu spirituali et caelesti: apud eundem, Virgo concipiens et pariens filium et vocabis nomen Ejus Immanuel; butyrum et mel comedet, ad sciendum reprobare malum, et eligere bonum: erit, prae multitudine faciendi lac (x)comeaet butyrum, nam butyrum et mel comedet omnis residuus in medio terrae, vii 14, 15, 22; ibi "comedere mel et butyrum" est caeleste spirituale; "residui" pro reliquiis; de quibus quoque Malachias, Adducite omnes decimas ad domum thesauri, ut sit cibus in domo Mea, iii 10; "decimae" pro reliquiis: de "cibi" significatione videantur plura, n. 56-58, n. 276. @1 I has vidit gentes.$ @2 qui I.$

Arcana Coelestia 1
Passage 681

#681 Quid cibus caelestis et spiritualis, sciri quam oprime potest in altera vita; vita angelorum et spirituum non sustentatur aliquo cibo quali in mundo, sed "ex unoquovis verbo quod exit ex ore Domini," sicut Ipse Dominus docet, Matth. iv 4; hoc ita se habet: Dominus solus est vita omnium; ex Ipso veniunt omnia et singula quae angeli et spiritus cogitant, loquuntur et faciunt; non solum quae angeli, et spiritus boni, sed etiam quae spiritus mali; quod mala loquantur et faciant, est causa quia omnia bona et vera quae sunt Domini, ita recipiant et pervertant; qualis forma recipienris, talis receprio et affectio; comparari hoc potest objectis variis quae solis lucem recipiunt, et secundum formam et partium dispositionem et determinarionem vertunt receptam lucem in colores injucundos et tetros, cum alia objecta in colores jucundos et pulchros. Ita universum caelum et universus mundus spirituum vivit ex omni quod egreditur ex ore Domini, et quisque suam vitam inde habet; immo non solum caelum et mundus spirituum, sed etiam universum genus humanum; scio quod non credituri sint, sed usque ex annorum continua experientia asseverare possum quod verissimum: spiritus mali in mundo spirituum nec credere volunt quod ita sit; quare iis pluries ad vivun demonstratum est, usque adeo ut cum indignatione fassi sint quod ita se res habeat: si angeli, spiritus, et homines, hoc cibo privarentur, momento exspirarent.

Arcana Coelestia 1
Passage 682

#682 Vers. 22. Et fecit Noah secundum omne quod praecepit ei Deus, ita fecit. "Quod fecerit Noah secundum omne quod praecepit ei Deus" significat quod ita factum: quod his dicatur "fecit," involvit utrumque.

Arcana Coelestia 1
Passage 683

#683 Quod "bis (x)dicitur fecit" involvat utrumque, sciendum quod in Verbo, cumprimis apud Prophetas, una res dupliciter describatur, sicut apud Esaiam, Transivit pace, viam pedibus suis non ivit: quis operatus est et fecit? xli 3, 4; ubi tamen unum spectat bonum, alterum autem veram; seu unum quae voluntatis, alterum quae intellectus; ita "transire pace" involvit quae voluntatis; "viam pedibus non ire" quae intellectus; similiter "operari" et "facere": ita conjunguntur in Verbo illa quae sunt voluntatis et intellectus, seu quae sunt amoris et fidei, seu quod idem, caelestia et spiritualia, ut in singulis sit instar conjugii seque referant ad conjugium caeleste: hic similiter, quod vox una repetatur. De Societatibus quae Caelum constituunt

Arcana Coelestia 1
Passage 684

#684 SUNT tres caeli, primum ubi spiritus boni, secundum ubi spiritus angelici, tertium ubi angeli; et unum interius et purius altero, ita inter se distinctissimi: tam primum caelum, quam secundum et tertium, distinctum est in innumerabiles societates, et unaquaevis societas ex pluribus consistit, qui ex harmonia et unanimitate constituunt sicut unam personam, et omnes societates simul sicut unum hominem. Societates inter se distinctae sunt secundum differentias amoris mutui et fidei in Dominum; quae differentiae tam innumerabiles sunt ut ne quidem genera universalissima recenseri queant: nec datur minimum differentiae quod non ordinatissime dispositum sit, ut (x)unanimissime conspiret ad commune unum, et commune unum ad singulorum unanimum, et inde ad omnium ex singulis, et singulorum ab omnibus, felicitatem. Inde unusquisque angelus et unaquaevis societas est universi caeli imago et sicut exiguum caelum.

Arcana Coelestia 1
Passage 685

#685 Consociationes mirabiles sunt in altera vita; se habent comparative sicut affinitates in terris, nempe quod agnoscantur sicut parentes, sicut liberi, sicut fratres, sicut consanguinei, sicut affines; secundum tales differentias est amor; differentiae sunt indefinitae, perceptiones communicativae ita exquisitae ut non describi possint; nullo prorsus respectu habito ad parentes, liberos, consanguineos et affines in terra, nec ad aliquam personam qualiscumque fuit, ita non ad dignitates, non ad divitias, et similia, sed solum ad amoris mutui et fidei differentias, quarum recipiendarum facultatem acceperunt a Domino cum vixerunt in mundo.

Arcana Coelestia 1
Passage 686

#686 Est Domini Misericordia, hoc est, Amor erga universum caelum ac universum genus humanum, ita solus Dominus Qui determinat omnia et singula in societates; quae Misericordia est quae producit amorem conjugialem, et inde amorem parentum erga liberos, qui fundamentales et principales sunt; inde sunt omnes et reliqui amores, cum indefinita varietate, qui in societates distinctissime ordinati sunt.

Arcana Coelestia 1
Passage 687

#687 Quia tale est caelum, nusquam aliquis angelus aut spiritus aliquam vitam habere potest nisi sit in aliqua societate et sic in harmonia plurium; societas non est nisi harmonia plurium; nam nusquam datur vita alicujus dissociata a vita aliorum: immo nusquam angelus aut spiritus aut societas vitam aliquam habere potest, hoc est, affici bono, velle, affici vero, cogitare, nisi conjunctio ejus per plures suae societatis sit cum caelo et cum mundo spirituum: similiter genus humanum; homo quicumque et qualiscumque nusquam vivere potest, hoc est, affici bono, velle, affici vero, cogitare, nisi similiter conjunctus sit cum caelo per angelos apud eum, et cum mundo spirituum, immo cum inferno per spiritus apud eum; [2] nam quisque cum vivit in corpore in quadam societate spirituum et angelorum est, tametsi is id prorsus nescit; et nisi per societatem, in qua est, conjunctus sit cum caelo et cum mundo spirituum, ne minutum temporis vivere potest: se habet hoc sicut in corpore humano; quae pars ejus non conjuncta est reliquis per fibras et vasa, et sic per officiorum rationes, non est pars corporis, sed ilico dissociatur et ut nullius vitae rejicitur. [3] Ipsae societates, in quibus et cum quibus homines fuerunt in vita corporis, iis ostensae sunt cum venerunt in alteram vitam; cum in illam societatem post vitam corporis veniunt, in ipsissimam suam vitam quam habuerunt in corpore, veniunt, et ab illa vita novam exordiuntur, et sic secundum vitam suam quam egerunt in corpore, vel descendunt ad infernum vel elevantur ad caelum.

Arcana Coelestia 1
Passage 688

#688 Quia talis conjunctio est omnium cum singulis et singulorum cum omnibus, etiam singularissimorum affectionis et singularissimorum cogitationis similis est.

Arcana Coelestia 1
Passage 689

#689 Inde aequilibrium est omnium et singulorum quoad caelestia, spiritualia et naturalia, ut nullus cogitare, sentire, et agere possit nisi a pluribus; et usque unusquisque autumat quod liberrime a se: similiter nihil usquam datur quod non aequilibratur a suo opposito, et oppositi intermediis, sic ut unusquisque per se, et plures simul, vivant in perfectissimo aequilibrio: quare nec alicui malum accidere potest, quin ilico aequilibretur; et quando suprapondium est mali, tunc castigatur malum seu malus ex lege aequilibrii ut a semet, sed nusquam nisi ob finem ut inde bonum. In tali forma, et inde aequilibrio, consistit ordo caelestis qui a solo Domino formatur, disponitur et conservatur in aeternum.

Arcana Coelestia 1
Passage 690

#690 Praeterea sciendum quod nusquam sit una societas prorsus et absolute similis alteri, nec in societate unus alteri, sed est varietas omnium consentiens et harmonica, quae varietates a Domino ita ordinatae sunt ut ad unum finem tendant, quod fit per amorem et fidem in Ipsum; inde unio. Inde nusquam datur uni prorsus et absolute simile caelum et gaudium caeleste ac alteri; sed sicut se habent varietates amoris et fidei, ita quoque in illis caelum et gaudium.

Arcana Coelestia 1
Passage 691

#691 Haec in genere de societatibus, ex multiplici et diutina experientia, de quibus in specie, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus.

 
 28.04.2005 © Peter Eppich, Eichenstr. 1, 29664 Walsrode, eppich@web.de FAX: 01212-5-115-69-389