|
|
GENESEOS
CAPUT QUINTUM De Caelo et Gaudio caelesti
Arcana Coelestia 1
#449 QUID caelum et gaudium caeleste, nemo adhuc novit; qui de illo et d hoc cogitarunt, tam communem et tam crassam ideam conceperunt ut vix sit aliqua. Ex spiritibus qui recens e mundo in alteram vitam veniunt, optime scire potui qualem de caelo et de gaudio caelesti conceperunt notionem nam relicti sibi sicut forent in mundo, cogitant similiter: aliqua solum exempla licet afferre.
Arcana Coelestia 1
#450 Quidam qui quoque visi in mundo prae aliis illustrati in Verbo, tam falsam conceperunt ideam de caelo quod putarent se esse in caelo cum in alto, et quod regere possent inde quae infra, ita esse in gloria sui, et eminenti prae aliis: illi quia tali phantasia erant, ut scirent quod in falso essent, sublati sunt in altum, et inde aliquid regere in inferioribus permissum; sed animadvertebant cum pudore quod hoc esset phantasiae caelum; et quod caelum non consisteret in alto, sed ubicumque is qui in amore et charitate est, seu in quo regnum Domini, nec velle eminere prae aliis: nam major velle esse aliis, non est caelum sed est infernum.
Arcana Coelestia 1
#451 Quidam qui in vita corporis potens fuit prae aliis, in altera vita retinuit quod etiam imperare vellet; cui dictum quod in alio regno sit, quod aeternum et quod imperare ejus in terra mortuum sit; et quod nunc non aestimetur quisquam quam secundum bonum et verum et secundum misericordia Domini, in qua sit; tum, quod regnum hoc se habeat sicut in terra, ubi nullus aestimatur nisi propter opes, et propter gratiam apud principem; opes hic sunt bonum et verum, et gratia apud principem est misericordia Domini; si aliter velit imperare, rebellis est, nam in alius regno est: his audit pudefactus est.
Arcana Coelestia 1
#452 Locutus cum spiritibus qui putabant caelum et gaudium caeleste in consistere ut maximi sint; sed dictum iis quod in caelo maximus sit qui minimus; nam qui minimus esse vult, maximam felicitatem habet; et quia maximam felicitatem habet qui minimus, sequitur inde quod sit maximi Quid est maximus esse nisi quam felicissimus? id quaerunt potentes per potentiam, et divites per divitias: et porro dictum quod non consistat caelum in eo ut desideret minimum esse propterea ut sit maximus, tunc enim spirat et cupit esse maximum; sed est quod ex corde aliis melius velit quam sibi, servire aliis eorum felicitatis gratia, ex nullo fine sui sed ex amore.
Arcana Coelestia 1
#453 Quidam tam crassam ideam de caelo habent ut putent solum esse admissionem; immo esse conclave in quod admittantur per januam quae aperiatur; et ab iis qui ibi sunt janitores, introducantur.
Arcana Coelestia 1
#454 Quidam, quod consistat in vita otiosa, in qua serviantur ab aliis; sed iis dictum quod nusquam aliqua felicitas consistat in eo ut quiescant et inde habeant felicitatem; ita quisque vellet habere felicitatem aliorum propter semet, et cum quisque, nullus haberet; talis vita foret non activa sed otiosa, in qua torpescerent, cum tamen notum iis esse posset quod absque vita activa, nulla vitae felicitas; vita angelica consistit in usu, et bonis charitatis; nam nihil felicius percipiunt quam ut spiritus ex mundo alluentes informent et doceant; ut inserviant hominibus, et regant spiritus malos apud eos ne vagentur extra limites, atque illis bonum inspirent; tum ut mortuos in vitam aeternitatis exsuscitent, et dein, si possint, quod animae tales sint, in caelum introducant 1; ex quibus plus felicitatis percipiunt quam ut usquam describi possit; ita sunt imagines Domini; ita amant proximum plus quam semet; ideo est caelum: quare in usu, et ex usu, et secundum usum, hoc est, secundum bona amoris et charitatis, felicitas angelica. Qui talem ideam habuerant quod gaudium caeleste consisteret in eo ut otiosi essent, respirantes in otio gaudium aeternum, his dictis ut pudefierent, datum erat illis percipere qualis vita talis; et percepta quod tristissima, et quod pereunte sic omni gaudio, post paucum tempus eam fastidirent et nausearent. @ 1 Text appears corrupt. Perhaps it should read si possit quod animae tales sint, ut in caelum introducant.$
Arcana Coelestia 1
#455 Quidam inter instructissimos in Verbo cum vixit in mundo, talem ideam de gaudio caelesti habuit quod consisteret in lumine gloriae, sicut lumen cum radii solares aurei apparent; ita quoque in vita otiosa: ut nosset quod in falso, datum ei erat tale lumen, et is in medio lumine; tunc ita delectatus, sicut, ut quoque dixit, in caelo esset; sed ibi non diu subsistere potuit, nam paulatim taeduit eum, et factum nullum gaudium.
Arcana Coelestia 1
#456 Qui instructissimi fuerunt, gaudium caeleste consistere dixerunt in vita absque praestandis bonis charitatis, solum ut laudent et celebrent Dominum, et quod ea esset vita activa; sed dictum quod laudare et celebrare Dominum, non sit talis vita activa sed effectus illius vitae, nam laudibus non opus habet Dominus sed vult ut praestent bona charitatis; secundum illa accipiunt a Domino felicitatem. At instructissimi ii non usque potuerant habere in bonis illis charitatis aliquam ideam gaudii sed servitutis, veram quod liberrimum sit, et cum ineffabili felicitate conjunctum, testati sunt angeli.
Arcana Coelestia 1
#457 Fere omnes qui e mundo in alteram vitam veniunt, putant quod infernum sit simile unicuivis, et quod caelum sit simile unicuivis, cum tamen utrobivis indefinitae diversitates et varietates sint, et nusquam uni prorsus simile infernum, nec usquam uni prorsus simile caelum, ac alteri, sicut nusquam datur unus homo, spiritus ac angelus prorsus similis alteri: cum solum cogitarem quod bini essent prorsus similes aut aequales, horruerunt illi qui in mundo spirituum et qui in caelo angelico, dicentes quod omne unum formetur ex harmonia plurium, et quod tale unum sit qualis harmonia, et quod nusquam subsistere possit unum absolute sed unum harmonicum; ita omnis societas in caelis unum format, et omnes societates simul, seu universum caelum, unum, et hoc a solo Domino per amorem. Angelus quidam recensebat modo genera universalissima gaudiorum spirituum, seu primi caeli, circiter ad octo 1 et septuaginta et quadringenta: inde concludi potuit, quot innumera genera minus universalia, et quot innumerabiles species, quae sunt cujusvis generis; et cum tot ibi, quot indefinita genera felicitatum in caelo spirituum angelicorum, et adhuc magis in caelo angelorum. @ 1 478 1.$
Arcana Coelestia 1
#458 Mali spiritus aliquoties putarunt quod aliud caelum daretur quam Domini; quibus quoque quaerere, ubicumque possent, permissum, sed usque pudore affecti nusquam aliud caelum invenerunt: ruunt enim mali spiritus in vesania, tam ex odio in Dominum quam ex dolore infernali, et tales phantasias captant.
Arcana Coelestia 1
#459 Caeli sunt tres, Primum est ubi spiritus boni, Secundum ubi spiritus angelici, Tertium ubi angeli: distinguuntur tam spiritus quam spiritus angelici et angeli, in caelestes et in spirituales, caelestes sunt qui per amorem fidem acceperunt a Domino, sicut illi qui ex Antiquissima Ecclesia, de quibus actum: spirituales sunt qui per cognitiones fidei acceperunt a Domino charitatem, ex qua accepta agunt. Continuatio sequitur in fine hujus capitis. CAPUT V 1. HIC liber nativitatum Hominis, die quo creavit DEUS Hominem; in similitudinem DEI fecit illum. 2. Masculum et feminam creavit illos; et benedixit illis; et vocavit nomen illorum Homo, die quo creati sunt. 3. Et vixit Homo triginta et centum annis; et genuit in similitudinem suam, secundum imaginem suam; et vocavit nomen ejus Sheth. 4. Et fuerunt dies Hominis, postquam genuit illum Shethum, octingenti anni; et genuit filios et filias. 5. Et fuerunt omnes dies Hominis, quibus vixit, nongenti anni et triginta anni; et mortuus est. 6. Et vixit Sheth quinque annis et centum annis, et genuit Enosh. 7. Et vixit Sheth, postquam genuit illum Enoshum, septem annis et octingentis annis; et genuit filios et filias. 8. Et fuerunt omnes dies Shethi, duodecim anni et nongenti anni; et mortuus est. 9. Et vixit Enosh nonaginta annis, et genuit Kenan. 10. Et vixit Enosh, postquam genuit illum Kenanem, quindecim annis et octingentis annis; et genuit filios et filias. 11. Et fuerunt omnes dies Enosh, quinque anni et nongenti anni; et mortuus est. 12. Et vixit Kenan septuaginta annis, et genuit Mahalalel. 13. Et vixit Kenan, postquam genuit illum Mahalalelem, quadraginta annis et octingentis annis; et genuit filios et filias. 14. Et fuerunt omnes dies Kenanis, decem anni et nongenti anni; et mortuus est. 15. Et vixit Mahalalel quinque annis et sexaginta annis, et genuit Jared. 16. Et vixit Mahalalel, postquam genuit illum Jaredum, triginta annis et octingentis annis; et genuit filios et filias. 17. Et fuerunt omnes dies Mahalalelis, quinque et nonaginta anni et octingenti anni; et mortuus est. 18. Et vixit Jared duobus et sexaginta annis et centum annis, et genuit Hanoch. 19. Et vixit Jared, postquam genuit illum Hanochum, octingentis annis; et genuit filios et filias. 20. Et fuerunt omnes dies Jaredi, duo et sexaginta anni et nongenti anni; et mortuus est. 21. Et vixit Hanoch quinque et sexaginta annis, et genuit Methushelah. 22. Et ambulavit sibi Hanoch cum Deo, postquam genuit illum Methushelahum, trecentis annis; et genuit filios et filias. 23. Et fuit omnes dies Hanochi, quinque et sexaginta anni et trecenti anni. 24. Et ambulavit sibi Hanoch cum Deo, et non amplius, quia sumpsit illum Deus. 25. Et vixit Methushelah septem et octoginta annis et centum annis; et genuit Lamech. 26. Et vixit Methushelah, postquam genuit illum Lamechum, duobus et octoginta annis et septingentis annis; et genuit filios et filias. 27. Et fuerunt omnes dies Methushelah, novem et sexaginta anni et nongenti anni; et mortuus est. 28. Et vixit Lamech duobus et octoginta annis et centum annis; et genuit filium. 29. Et vocavit nomen ejus Noah; dicendo, Is consolabitur nos ab opere nostro et a dolore manuum nostrarum ex humo, cui maledixit JEHOVAH. 30. Et vixit Lamech, postquam genuit illum Noahum, quinque et nonaginta annis et quingentis annis; et genuit filios et filias. 31. Et fuit omnes dies Lamechi, septem et septuaginta anni e septingenti anni; et mortuus est. 32. Et fuit Noah filius quingentorum annorum; et genuit Noah Shem, Ham et Japheth. CONTENTA
Arcana Coelestia 1
#460 IN hoc capite agitur in specie de Antiquissimae Ecclesia propagatione in posteros, fere usque ad diluvium.
Arcana Coelestia 1
#461 Ipsa Antiquissima Ecclesia, quae caelestis, est quae vocatur Homo et similitudo Dei, vers. 1.
Arcana Coelestia 1
#462 Altera Ecclesia, quae non ita caelestis fuit ac Antiquissima Ecclesia, vocatur Sheth, de qua vers. 2, 3.
Arcana Coelestia 1
#463 Tertia Ecclesia dicta fuit Enosh, vers. 6. Quarta Ecclesia Kenan, vers. 9. Quinta Ecclesia Mahalalel, vers. 12. Sexta Ecclesia Jared, vers. 15. Septima Ecclesia Hanoch, vers. 18. Octava Ecclesia Methushelah, vers. 21.
Arcana Coelestia 1
#464 Ecclesia Hanoch dicta describitur, quod ex revelatis perceptis Antiquissimae Ecclesiae doctrinam fecerit; quae tametsi illo tempore nulli usui fuit, usque conservata in usum posteritatis quod est, quod "Hanoch non amplius, quia sumpsit illum Deus," vers. 22-24.
Arcana Coelestia 1
#465 Nona Ecclesia dicta fuit Lamech, vers. 25.
Arcana Coelestia 1
#466 Decima, parens trium Ecclesiarum post diluvium, est Noah; quae Ecclesia vocanda est Ecclesia Antiqua, vers. 28, 29.
Arcana Coelestia 1
#467 Describitur Lamech quod apud illam nihil de Antiquissimae Ecclesiae perceptione residuum fuerit; et Noah quod nova Ecclesia vers.29. SENSUS INTERNUS
Arcana Coelestia 1
#468 Ex illis quae in priore capite dicta et ostensa sunt, constat quod per "nomina" significatae sint haereses et doctrinae; inde constare potest quod per nomina in hoc capite nec significentur personae sed res, et hic doctrinae, seu Ecclesiae, quae conservatae sunt, utcumque etiam mutatae, ab antiquissima Ecclesia usque ad Noahum. Sed cum Ecclesia se ita res habet, quod temporis tractu decrescat et tandem remaneat inter paucos; pauci illi apud quos remansit tempore diluvii, vocati sunt Noah. [2] Quod decrescat vera Ecclesia et maneat apud paucos, constare potest ab aliis Ecclesiis quae similiter decreverunt; qui remanent, in Verbo vocantur "reliquiae," ac "residuum," et quidem "in medio seu meditullio terrae": in universali se res habet sicut in particulari; seu sicut in Ecclesia, ita in singulis hominibus: nisi apud unumquemvis a Domino conservarentur reliquiae, non potuisset non perire aeterna morte, nam in reliquiis est vita spiritualis et caelestis; similiter in communi seu universali, nisi forent semper aliqui apud quos Ecclesia seu vera fides, periret genus humanum; nam propter aliquot, ut notum est, conservatur civitas, immo totum quoddam regnum. Se habent illa sicut in homine cor; quamdiu cor integrum est, circumjacentia viscera possunt vivere; at cum illud languidum, tales occupat omnia et moritur homo. Reliquiae ultimae sunt quae significantur per "Noahum," nam ceteroquin, ut in cap. seq. vers. 12 constat, "tota terra corrupta erat." [3] De reliquiis illis apud hominem quemcumque et in Ecclesia, agitur passim apud Prophetas; ut apud Esaiam, Relictus in Zione, et residuus in Hierosolyma, sanctus dicetur Ipsi, omnis scriptus ad vitas in Hierosolyma, cum laverit Dominus sordes xfiliarum Zionis, et sanguines Hierosolymae abluerit e medio ejus, iv 3, 4; ubi de reliquiis, per quas significantur reliquiae Ecclesiae, tum hominis Ecclesiae, praedicatur "sanctum"; nam residui in Zione et Hierosolyma, ideo quod residui, non potuerunt sancti esse: similiter apud eundem, Erit in die illo, non addent amplius reliquiae Israelis, et evasio domus Jacobi, inniti percussori suo; et innitetur Jehovae Sancto Israelis in veritate; reliquiae revertentur; reliquiae Jacobi, ad Deum potentem, x 20-22: apud Jeremiam, In diebus illis, et in tempore illo,... quaeretur iniquitas Israelis, sed non illa; et peccata Jehudae, et non invenientur; quia condonabo ei, quem residuum fecero, l 20: apud Micham, Erunt reliquiae Jacobi in medio populorum multorum, sicut ros a cum Jehovah, sicut imbres super herba, v 6. [4] Residuum, seu reliquiae, hominis aut Ecclesiae, repraesentatae quoque sunt per "decimas," quae sanctae fuerunt; inde quoque numerus decimarius sanctus, quare de residuis praedicantur decem; ut apud Esaiam, Removebit Jehovah hominem, et multa 1 relicta in medio terrae; et adhuc in ea pars decima, et revertetur, et erit ad exterminandum, sicut quercus et ilex, quando 2 ejicitur stirps de iis, semen sanctitatis stirps ejus, vi 12, 13; ubi residuum vocatur "stirps sanctitatis:" apud Amosum, Sic dixit Dominus Jehovih, Urbs exiens mille, residuos faciet centum, et exiens centum, residuos faciet decem domui Israelis, v 3; in his et pluribus locis in sensu interno significantur reliquiae de quibus: quod propter reliquias Ecclesiae conservetur civitas, constat ex illo quod dictum Abrahamo de Sodoma, Abrahamus dixit, Forte inveniantur ibi decem; et dixit, Non perdam propter decem, Gen. xviii 32. @ 1 Sch. has multiplicabitur deserta; A.V. translates "a great forsaking"; R.V. "The forsaken places be many." Note that S. has relicta not reliquiae, and thus gives the correct translation of the Heb.$ @ 2 From the Heb. it seems that the clause might read quae quando ejicitur: stirps est in iis.$
Arcana Coelestia 1
#469 Vers. 1. Hic liber nativitatum Hominis, die quo creavit Deus hominem; in similitudinem Dei fecit illum. "Liber nativitatum" est recensio eorum qui fuerunt ab Ecclesia Antiquissima: "die quo creavit Deus hominem" est quod spiritualis factus: "in similitudinem Dei fecit illum" est quod caelestis factus: ita est descriptio Ecclesiae Antiquissimae.
Arcana Coelestia 1
#470 Quod "liber nativitatum" sit recensio eorum qui fuerunt ab Ecclesia Antiquissima, a sequentibus satis constat; nam nomina nusquam hic usque ad cap. xi seu ad Eberum, significant personas sed res. Antiquissimo tempore distinctum fuit humanum genus in domos, familias, et gentes; "domum" constituit maritus et uxor cum liberis eorum, tum etiam aliqui ex familia eorum qui serviebant: "familiam" constituerunt domus pauciores aut plures quarum una non procul ab altera habitavit, sed usque non una: "gentem" constituerunt familiae pauciores aut plures.
Arcana Coelestia 1
#471 Quod ita habitaverint, nempe soli inter se, distincti modo in domos, familias, et gentes, causa erat ut integra sic conservaretur Ecclesia; ut omnes domus et familiae penderent a parente, et sic permanerent in amore et vero cultu; praeter etiam quod unaquaevis domus peculiarem genium distinctum ab altera habuit; nam notum est quod liberi, immo posteri, a parentibus suis trahant genium, et tales notas characteristicas ut ex facie et pluribus aliis dignosci queant; ne itaque indolum fieret confusio, sed distinctio accurata esset, beneplacuit Domino ut sic habitarent: ita Ecclesia repraesentabat ad vivum regnum Domini, nam in regno Domini sunt innumerabiles societates, quaelibet ab altera distincta secundum differentias amoris et fidei: hoc est, quod prius dictum, "solus vivere"; et hoc est, quod etiam dictum, "tentoria habitare": et hoc est quod beneplacuit Domino, ut Ecclesia Judaica quoque faceret, quod in domos, in familias, in gentes, distincti essent, et quisque matrimonium contraheret intra familias, eadem causa; de quibus, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus.
Arcana Coelestia 1
#472 "In die, quo creavit Deus hominem" quod sit cum spiritualis factus et "in similitudinem Dei fecit illum" quod sit cum caelestis factus, constat ab illis quae prius dicta et ostensa sunt; vox "creare" proprie spectat hominem cum e novo creatur seu regeneratur; et "facere" cum perficitur; quare in Verbo accurata fit distinctio inter creare, formare et facere, sicut etiam prius cap. ii ubi agitur de spirituali homine facto caelesti, "quievit Deus ab omni opere suo, quod creavit Deus faciendo," et passim alibi, ubi "creare" spectat hominem spiritualem, et "facere," quod est perficere, spectat hominem caelestem; videatur, n. 16 et 88.
Arcana Coelestia 1
#473 Quod "similitudo Dei" sit caelestis homo, et "imago Dei" spiritualis, etiam prius ostensum est, nam imago est ad similitudinem, et similitudo est effigies, nam caelestis homo prorsus a Domino regitur ut Ipsius similitudo.
Arcana Coelestia 1
#474 Cum itaque de nativitate seu propagatione Ecclesiae Antiquissimae agitur, primum describitur hic, quod a spirituali facta sit caelestis, nam sequuntur propagationes inde.
Arcana Coelestia 1
#475 Vers. 2. Masculum et feminam creavit illos; et benedixit illis; et vocavit nomen illorum Homo, die quo creati sunt. Per "masculum et feminam" significatur conjugium inter fidem et amorem: per "vocare nomen illorum Homo" significatur quod Ecclesia, quae imprimis Homo vocatur.
Arcana Coelestia 1
#476 Quod per "masculum et feminam" significetur conjugium inter fidem et amorem, prius dictum et ostensum est, nempe quod "masculus aut vir" significet intellectum et quae sunt intellectus, ita quae sunt fidei; et quod "femina" significet voluntatem seu quae sunt voluntatis, ita quae sunt amoris; quare etiam dicta est Havah, a vita quae solius amoris est: ideo per "feminam" quoque significatur Ecclesia ut prius quoque ostensum, et per "masculum" vir Ecclesiae. Agitur hic de statu Ecclesiae cum fuit spiritualis, et quae mox facta est caelestis quare praecedit masculus, similiter ac cap. i 26, 27 vox "creare" etiam spectat spiritualem hominem: mox autem cum conjugium factum seu Ecclesia caelestis facta, tunc nec "masculus et femina," sed Homo dicitur, qui utrumque ex conjugio significat; quare sequitur mox "et vocavit nomen illorum Homo," quo significatur Ecclesia.
Arcana Coelestia 1
#477 Quod "Homo" sit Ecclesia Antiquissima, saepius prius dictum et ostensum est; nam in supremo sensu est Ipse Dominus solus Homo; inde caelestis Ecclesia appellatur "Homo" quia similitudo inde dein spiritualis quia imago; sed in communi sensu omnis vocatur "homo" qui intellectum humanum habet, nam ab intellectu homo es homo, et magis homo unus quam alter, tametsi distinctio foret homini ab homine secundum fidem amoris in Dominum. [2] Quod Antiquissima Ecclesia, et omnis vera Ecclesia, et inde qui sunt Ecclesiae, seu qui sunt ex amore et fide in Dominum, principaliter dicantur "Homo, constat ex Verbo; ut apud Ezechielem, Multiplicare faciam super vobis hominem, omnem domum Israelis totam;... multiplicare faciam super vobis hominem et bestiam, ut multiplicentur et fructificent; et xhabitari faciam vos juxta antiquitates vestras, et bonum faciam prae initiis vestris;... ambulare faciam super vobis hominem, populum meum Israelem, xxxvi 10-12; ubi Antiquissima Ecclesia significatur per "antiquitates," Antiqua Ecclesiae per "initia," primitiva seu gentium Ecclesia per "domum Israelis" et "populum Israelem," quae Ecclesiae vocantur Homo: [3] apud Mosen. Memento dierum aeternitatis, intelligite annos generatione et generationis,... cum hereditatem daret Altissimus gentibus, cum separaret filios hominis, constituit terminos populorum, juxta numerum filiorum Israelis, Deut. xxxii 7, 8; ubi Antiquissima Ecclesia intelligitur per "dies aeternitatis," Antiquae Ecclesiae per "generationem et generationem"; vocantur "filii hominis" qui fuerunt in fide in Dominum, quae fides est "numerus filiorum Israelis." Quod regeneratus dicatur homo, apud Jeremiam, Vidi terram, et ecce vacuitas et inanitas; et ad caelos, et non lux eorum;... vidi et ecce non homo, et omnis avis caelorum avolarunt, iv 23, 25; ubi "terra" pro externo homine, "caelum" pro interno, "homo" pro amore boni, "avis caelorum" pro intellectu veri: [4] apud eundem, Ecce dies venientes,... et seminabo domum Israelis et domum Jehudae semine hominis et semine bestiae, xxxi 27; ubi "homo" pro interno homine, "bestia" pro externo: apud Esaiam, Desistite vobis ab homine, in cujus naso spiritus, quanti namque aestimatus ille? ii 22; "homo" pro homine Ecclesiae: apud eundem, Elongabit Jehovah hominem, et multa relicta in medio terrae, vi 22; ubi de vastatione hominis ut non amplius bonum et verum: apud eundem, Exurentur habitatores terrae, et relictus erit homo pusillum, xxiv 6; ibi "homo" pro illis qui fidem habent: apud eundem, Desolatae sunt semitae, cessavit transiens semitam; irritum reddidit foedus, contempsit urbes, non reputavit hominem, luget et languescit terra, xxxiii 8, 9; pro homine, qui in lingua Hebraea est Enosh: apud eundem, Pretiosum faciam hominem prae auro puro, et hominem prae auro Ophiris; propterea caelum commovebo, et concutietur terra e loco suo, xiii 12, 13; ubi "homo" primum nominatus est Enosh, dein nominatus est Adam.
Arcana Coelestia 1
#478 Quod Adam dicatur, causa est quia vox Hebraea Adam significat hominem; at quod nusquam nomine proprie Adam dictus sed Homo, constat manifeste hic et prius, quod non in singulari sed in plurali dicatur, aut quod de utroque praedicetur tam de viro quam de femina, uterque simul dicitur Homo; quod de utroque, quisque potest ex verbis videre, nam dicitur, "Vocavit nomen illorum Homo, in die quo creati sunt," similiter cap. i, "Faciamus hominem in imaginem nostram,... et dominabuntur in pisces maris," [vers.] x 26, 28; inde quoque constare potest quod non de omnium primo aliquo homine creato, sed de Antiquissima Ecclesia, agatur.
Arcana Coelestia 1
#479 Per "nomen vocare" seu "nomine vocare" significatur in Verbo nosse qualis est, ut prius ostensum, hic quis esset Antiquissima Ecclesia; nempe quod Homo sumptus de humo seu regeneratus Domino, nam Adam est humus; et dein cum caelestis factus, quod Homo prae aliis ex fide amoris in Dominum.
Arcana Coelestia 1
#480 Quod "Homo vocati die quo creati" constat quoque capite i 26, 27, nempe in fine sexti diei, qui respondet vesperae sabbati seu cum sabbatum aut septimus dies incohavit; nam septimus dies seu sabbatum, est caelestis homo, ut prius ostensum.
Arcana Coelestia 1
#481 Vers. 3. Et vixit Homo triginta et centum annis; et genuit ii similitudinem suam, secundum imaginem suam; et vocatur nomen ejus Sheth. Per "triginta et centum annos" significatur tempus antequam nova Ecclesia orta, quae quia non ita absimilis fuit Antiquissimae dicitur quod "nata in similitudinem ejus, et secundum imaginem ejus" sed "similitudo" spectat fidem et "imago" amorem; haec Ecclesia dicta est "Sheth."
Arcana Coelestia 1
#482 Quid anni et numeri annorum qui in hoc capite occurrunt in interno sensu significant, nondum alicui notum est; qui in sensu litterae sunt, ii putant annos esse saeculares; sed hic usque ad cap. xli nihil historicum, sicut in sensu litterae apparet, continetur, sed omni: et singula continent alia; sicut nomina, ita quoque numeri. In Verbo occurrit passim numerus ternarius, tum quoque septenarius, et ubique significant aliquod sanctum seu sacrosanctum quoad status, quos tempora aut alia involvunt aut repraesentant; simile in minimus inter vallis ac in maximis, nam sicut partes sunt totius, ita minima sunt maximorum; nam similiter se habebunt, ut totum ex partibus aut maximum a minimus convenienter existat; [2] ut apud Esaiam, Nunc locutus est Jehovah dicendo, In tribus annis, secundum annos mercenarii, et vitis reddetur gloria Moabi, xvi 14: apud eundem, Dixit Dominus ad me, In adhuc anno, juxta annos mercenarii, et consumetur omnis gloria Kedaris, xxi 16; ubi significantur tam minima quam maxima intervalla: apud Habakkuk, Jehovah, audivi famam Tuam, reveritus sum, Jehovah, opus Tuum, in medio annorum vivifica illud, in medio annorum nota facias, iii 2; ubi "medium annorum" pro Adventu Domini; etiam in minoribus intervallis pro omni Domini adventu, ut cum regeneratur homo; in majoribus, dum e novo Ecclesia Domini exsurgit. Vocatur etiam "annus redemptorum," apud Esaiam, Dies ultionis in corde Meo, et annus redemptorum Meorum venit, lxiii 4; sicut etiam "anni millenarii" quibus vinctus erit satanas, Apoc. xx 2, x3, 7; et "mille anni" resurrectionis primae, Apoc. xx 4-6, nusquam significant mille annos, sed status eorum; nam sicut "dies," ut prius ostensum, etiam "anni" pro statu accipiuntur, et status describuntur per numerum annorum. Inde constare potest quod tempora in hoc capite involvant quoque status, nam unaquaevis Ecclesia in alio statu perceptionis fuit quam altera, secundum differentias indolis ex hereditario et actuali.
Arcana Coelestia 1
#483 Per nomina quae sequuntur, ut per Sheth, Enosh, Kenan, Mahalalel, Jared, Hanoch, Methushelah, Lamech, Noah, significantur totidem Ecclesiae quarum prima et principalis fuit quae "Homo" dicta. Ecclesiarum principale fuit perceptio; quare differentiae Ecclesiarum istius temporis imprimis fuerunt differentiae perceptionum. De perceptione hic licet memorare, quod in universo caelo non nisi quam perceptio boni et veri regnet, et talis ut describi nequeat, cum differentia innumerabili, adeo ut una societas non similem perceptionem habeat ac altera; perceptionum ibi dantur genera et species, et genera sunt innumerabilia, et cujusvis generis species similiter innumerabiles, de quibus, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus. Cum innumerabilia genera, et cujusvis" generis innumerabiles species, et innumerabiliora adhuc specierum partialia dentur, constare potest quam parum ut sit paene nihil, hodie orbis sciat de caelestibus et spiritualibus, cum ne quidem sciat quid perceptio, et si dicitur, nec credat quod sit; ita quoque in allis. [2] Ecclesia Antiquissima repraesentabat caeleste Domini regnum, etiam quoad differentias genericas et speciales perceptionum; sed quia perceptio quid sit, in communissimo suo hodie prorsus nescitur, quare si perceptionum genera et species harum Ecclesiarum dicerentur, nihil nisi quam peregrina et ignota traderentur: in domos, familias et gentes ideo distincti fuerunt, et intra domos et familias contrahebant matrimonia, ob causam ut genera et species perceptionum existerent, et non aliter quam secundum propagationes indolum a parentibus derivarentur; quare qui ab Antiquissima Ecclesia fuerunt, etiam in caelo cohabitant.
Arcana Coelestia 1
#484 Quod Ecclesia quae "Sheth" dicta, proxime similis fuerit Ecclesiae Antiquissimae, constat inde quod dicatur quod "Homo genuerit in similitudinem suam, secundum imaginem suam, et vocavit nomen ejus Sheth"; "similitudo" spectat fidem et "imago" amorem, nam quod non fuerit sicut Antiquissima Ecclesia quoad amorem et inde fidem in Dominum, constat ex eo quod mox prius dicat "Masculum et feminam creavit illos, benedixit illis, et vocavit nomen illorum Homo," quibus significatur homo spiritualis sexti diei, ut prius dictum; quare similitudo ejus fuit, sicut spiritualis sexti diei quod est quod amor non ita principale fuit, sed usque quod fides amori conjuncta.
Arcana Coelestia 1
#485 Quod hic alia Ecclesia per Sheth intelligatur quam quae prius, cap. iv 25, per Sheth descripta est, videatur ibi n. 435. Quod simili nomine vocatae sint Ecclesiae diversae doctrinae, constat ex illis quae in praecedente capite vers. 17 et 18 vocatae sunt Hanoch et Lamech, quod hic aliae similiter appellatae Hanoch et Lamech vers. 21 et 30.
Arcana Coelestia 1
#486 Vers. 4. Et fuerunt dies Hominis, postquam genuit illum Shethum, octingenti anni; et genuit filios et filias. Per "dies" significabant tempora et status in genere: per "annos" tempora et status in specie per "filios et filias" significantur vera et bona quae perceperunt.
Arcana Coelestia 1
#487 Quod per "dies" significentur tempora et status in genere in capite primo ostensum est, ubi "dies creationis" nihil aliud significant communissimum est in Verbo omne tempus appellare "dies," sicut hic manifeste, inque vers. seq. 5, 8, 11, 14, 17, 20, 23, 27, 31; quare etiam status temporum in genere quoque per "dies" significantur; cumque adjiciuntur anni, tunc per annorum tempora significantur quales status, ita status in specie. [2] Antiquissimi habebant suos numeros per quos significabant varia Ecclesiae, sicut numeros tres, septem, decem duodecim, et plures quos ex illis et aliis componebant, et sic comprehendebant status Ecclesiae; quare numeri hi arcana continent, quae explicare multis opus; erat computus statuum Ecclesiae; etiam passim simile in Verbo, cumprimis prophetico, occurrit; etiam in ritibus Ecclesiae Judaicae sunt numeri tam temporum quam mensurarum ut circa sacrificia, minhas, oblationes et alia, qui ubivis significant sancta applicate; quare quae hic "octingenti," et in sequente versi "nongenti et triginta," et porro numeri annorum in sequentibus, in specie involvunt, sunt plura quam usquam tradi possunt; nempe mutationes status Ecclesiae illorum applicate ad statum eorum communem. In sequentibus, ex Divina Domini Misericordia, dicendum quid simplices numeri usque ad duodecim significant, qui nisi prius sciantur, non capi potest quid significant numeri compositi.
Arcana Coelestia 1
#488 Quod "dies" significet status in genere, et "anni" status in specie, constare etiam potest ex Verbo, ut dictum; ut apud Ezechielem, Appropinquare fecisti dies tuos, et venisti usque ad annos tuos," xxii 4; ubi de iis qui abominanda faciunt et peccatorum mensuram implent, ita de talium statu hic praedicantur in genere "dies," in specie "anni:" apud Davidem, Dies super dies regis addes, anni ejus sicut generationis et generationis, Ps. lxi 7 [A.V. 6]; de Domino et Ipsius regno, ubi etiam "dies et anni" pro statu Ipsius regni: apud eundem, Cogitavi dies ab antiquo, annos saeculorum, Ps. lxxvii 6 [A.V.5]; ubi "dies ab antiquo" sunt status Ecclesiae Antiquissimae, et "anni saeculorum" status Ecclesiae Antiquae: apud Esaiam, Dies ultionis in corde Meo, et annus redemptorum Meorum venit, lxiii 4; pro ultimis temporibus, ubi "dies ultionis" pro statu damnationis, et "anni redemptorum" pro statu beatitudinis: similiter apud eundem, Ad proclamandum annum beneplaciti Jehovae, et diem quis Deo nostro, ad consolandum omnes lugentes, lxi 2; ubi etiam dies ut et anni dicuntur et significant status: apud Jeremiam, Renova dies nostros sicut antiquitus, Thren. v 21; ubi manifeste pro statu: [2] apud Joelem, Venit dies Jehovae, quia propinquus, dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et obscuritatis,... sicut ille, non factus est a saeculo, et post eum non addet usque in annos generationis et generationis, ii 1, 2, 11; ubi "dies" pro statu tenebrarum, caliginis, nubis et obscuritatis, cujuscumque in particulari et omnium in genere: apud Zachariam, Removebo iniquitatem terrae istius in die uno, in die illo... clamabitis vir ad socium suum, ad subter vitem, et ad subter ficum, iii 9, 10: et alibi, Erit dies unus, ille notus est Jehovae, non dies, nec nox; et fiet, ad tempus vesperae erit lux, xiv 7; ubi manifeste, quod status, quia dicitur "erit dies, non dies nec nox ad tempus vesperae lux:" xtum ex illis quae in decalogo, Honora patrem tuum, et matrem tuam,... ut prolongentur dies tui, et ut sit bene tibi super humo, Deut. v 16; xxv 15; ubi "prolongare dies" non significat longaevitatem sed statum felicem. [3] In sensu litterae non aliter videri potest quam quod "dies" significet tempus, sed in sensu interno significat statum; angeli, qui in sensu interno Verbi sunt, non sciunt quid tempus, nam illis non est sol et luna distinguens tempora, proinde non sciunt quid dies et annus, se quid status et ejus mutationes; quare coram angelis, qui in sensu interno Verbi sunt, quicquid est materiae, spatii et temporis, disparet ut quae in sensu litterae apud Ezechielem, Propinquus est dies, et propinquus dies Jehovae, dies nubis tempus gentium erit, xxx 3: et apud Joelem, Ah diei, quia propinquus dies Jehovae, et sicut vastatio, i 15; ubi "dies nubis" pro nube seu falsitate; "dies gentium" pro gentibus seu malitia; "dies Jehovae" pro vastatione. Cum temporis noti removetur, manet notio status rerum, quae tempore illo fuerunt Similiter se habet cum "diebus et annis" in hoc capite, qui toties nominantur.
Arcana Coelestia 1
#489 Quod per "filios et filias" significentur vera et bona qua perceperunt, et quidem per "filios" vera et per "filias" bona, e: permultis locis apud Prophetas constare potest; conceptus enim et partus Ecclesiae in Verbo, sicut antiquitus, nominati sunt filii et filiae, ut apud Esaiam, Ambulabunt gentes ad lucem tuam, et reges ad splendorem ortus tui, attolle circumcirca oculos tuos, et vide, omnes ii congregantur, et veniunt ad te, filii tui e longinquo venient, et filiae tua ad latus nutrientur; tunc videbis et afflues; et stupebit, et dilatabit se cor tuum, lx 3-5; ubi "filii" pro veris, et "filiae" pro bonis: apud Davidem, Libera me et eripe me e manu filiorum alienigenae, quorum os loquitur vanitatem;... filii nostri sicut plantationes magnae factae in pueritiis suis, filiae nostrae sicut anguli, excisi forma templi, Ps. cxliv 11, 12; "filii alienigenae" pro veris spuriis seu falsis, "filii nostri" pro doctrinalibus veri, "filiae" pro doctrinalibus boni: apud Esaiam, Dicam septentrioni, Da; et austro, Ne inhibe; adduc filio Meos e longinquo, et filias Meas ab extremitate terrae,... educens populum caecum, et oculi ei erunt; et surdos, et aures eis, xliii 6,8; ibi "filii" pro veris, "filiae" pro bonis, "caeci" pro iis qui videbunt vera, "surdi" pro iis qui obtemperant: apud Jeremiam, Pudor comedit laborem patrum nostrorum a pueritiis nostris, pecus eorum, armentum eorum, filios eorum, et filias xeorum, iii 24; ibi "filii et filiae" pro veris et bonis. [2] Quod nati et filii pro veris, apud Esaiam, Non jam pudefiet Jacobus, et non jam facies ejus pallescent; quia cum videbit ille natos suos, opus manuum Mearum, in medio ejus sanctificabunt nomen Meum, et sanctificabunt Sanctum Jacobi, Deumque Israelis formidabunt, scient errantes spiritu intelligentiam, xxix 22-24; "Sanctus Jacobi, Deus Israelis" pro Domino, "nati" pro regeneratis, quibus intelligentia boni et veri, ut quoque explicatur: apud eundem, Canta sterilis, non pepererat, quia multi filii desolatae prae filiis maritatae, liv 1; "filii desolatae" pro veris Ecclesiae primitivae seu gentium, "filii maritatae" pro veris Ecclesiae Judaicae: apud Jeremiam, Tentorium Meum devastatum est, et omnes funes Mei evulsi, filii Mei egressi Me, et non illi, x 20; "filii" pro veris: apud eundem, Erunt filii ejus sicut olim, et congregatio eorum coram Me constabit, xxx 20; pro veris Ecclesiae Antiquae: apud Zachariam, Excitabo filios tuos Zion, cum filiis tuis Javan, et ponam te sicut gladium potentis, ix 13; pro veris amoris fidei.
Arcana Coelestia 1
#490 Quod "filia" pro bonis, est multoties in Verbo; ut apud Davidem, Filiae regum in pretiosis tuis; adsistit regina ad dextram Nam in auro optimo Ophiris;... filia Tyri in munere, tota gloriosa filia regis intus, ex ocellaturis auri vestis ejus,... loco patrum tuorum erunt filii tui, Ps. xlv 10-17 [A.V. 9-16]; ubi bonum et pulchrum amoris et fidei per "filiam" describitur: inde Ecclesiae vocantur "filiae," et quidem ex bonis, ut "filia Zionis et filia Hierosolymae," Esai. xxxvii 22; et multoties alibi: vocantur etiam "filiae populi," Esai. xxii 4; "filia Tarshish," Esai. xxiii 10; "filia Zidonis," ibid. vers. 12; "filiae in agro," Ezech. xxvi 6, 8.
Arcana Coelestia 1
#491 Eadem significantur per filios et filias in hoc capite vers. 4, 7, 10, 13, 16, 19, 26, 30, sed qualis Ecclesia, tales "filii et filiae" seu tali bona et vera; hic sunt vera et bona quae distincte perceperunt, qui praedicantur de Ecclesia Antiquissima, principali et parente reliquarum et succedentium.
Arcana Coelestia 1
#492 Vers. 5. Et fuerunt omnes dies Hominis, quibus vixit nongenti anni et triginta anni; et mortuus est. Per "dies et anno; significantur hic tempora et status, ut prius: "quod mortuus sit" significat quod talis perceptio non fuit.
Arcana Coelestia 1
#493 Quod per "dies et annos" significentur tempora et status, non diutius immorandum est; solum hic dicendum quod in mundo non possint non esse tempora et mensurae quibus numeri applicentur quia in ultimis naturae; sed quoties applicantur, per numeros dierum et annorum, tum per numeros mensurarum, significatur aliqui abstracte a temporibus et mensuris secundum numeri significationem sicut quod sex dies laboris sint, et septimus sanctus, de quibus supra; quod jubilaeum quovis quadragesimo nono anno proclamaretur, et quinquagesimo celebraretur: quod tribus Israelis essent duodecim, quot apostoli Domini: quod septuaginta seniores, sicut totidem discipuli Domini: et perplura alia; ibi numeri sunt qui peculiare quoddam significant abstracte ab illis quibus applicati; cumque abstrahuntur, tunc sunt status qui per numeros significantur.
Arcana Coelestia 1
#494 Quod "mortuus esse" significet quod talis perceptio non fuit, constat ex significatione vocis "mori," quae significat omne quo desinit esse quale fuit, sicut apud Johannem, Angelo Ecclesiae, quae in Sardibus, scribe, Haec dicit, qui habet septem spiritus, et septem stellas, Novi opera tua, quo dicaris vivere, sed mortuus es; esto vigilans, et stabili reliqua moribunda, non enim inveni opera tua perfecta coram Deo Apoc. iii 1, 2: apud Jeremiam, Projiciam matrem tuam, quae genuit te, super terram aliam ubi non geniti estis, ibique moriemini, xxii 26; ubi "mater" pro Ecclesia. Se enim res habet cum Ecclesia, ut dictum, quod decrescat et degeneretur et quod prisca integritas pereat, ex causa imprimis quod malum hereditarium augeatur, nam unusquisque parens novum malum hereditario addit; omne malum actuale apud parentes induit speciem naturae et cum saepe recurrit fit naturale e additur hereditario et transplantatur in liberos et sic in posteros; ita augetur malum hereditarium in posteris immensum; quod unusquisque nosse "potest ex mala indole liberorum prorsus simili parentum eorum et avorum. [2] Falsissima prorsus opinio est eorum qui putant non dari aliquod malum hereditarium praeter quod implantatum aiunt esse ab Adamo, videatur n. 313, cum tamen unusquisque per actualia sua peccata hereditarium malum facit, ac acquisitis a parentibus suis adjicit, et sic cumulat, quod remanet in omni posteritate; nec nisi quam in illis temperatur qui a Domino regenerantur. Haec primaria causa est quod omnis Ecclesia degeneretur; ita quoque Antiquissima.
Arcana Coelestia 1
#495 Quomodo Antiquissima Ecclesia decrevit, non constare potest nisi sciatur quid perceptio, nam Ecclesia perceptiva fuit qualis hodie nulla datur. Perceptio Ecclesiae constat in eo ut percipiant a Domino quid bonum et verum, sicut angeli; non ita quid bonum et verum societatis civilis, sed quid bonum et verum amoris et fidei in Dominum; ex confessione fidei confirmata ex vita, constare potest qualis sit et num sit.
Arcana Coelestia 1
#496 Vers. 6. Et vixit Sheth quinque annis et centum annis, et genuit Enosh. "Sheth," ut dictum, est altera Ecclesia, minus caelestis quam Antiquissima parens, usque una Antiquissimarum: "quod vixerit quinque et centum annis" significat tempora et status, ut prius: "quod genuerit Enosh" significat quod alia Ecclesia ab illis descenderit quae dicta est "Enosh."
Arcana Coelestia 1
#497 Quod "Sheth" sit altera Ecclesia minus caelestis quam Antiquissima parens, usque una Antiquissimarum, constat ex illis quae prius de Sheth ad vers. 3 dicta sunt: se habet res cum Ecclesiis, ut quoque dictum, quod paullatim et successu temporum decrescant quoad essentialia; ex causa imprimis, de qua prius.
Arcana Coelestia 1
#498 Quod "genuerit Enosh" significet quod alia Ecclesia ab illis descenderit quae dicta est "Enosh," etiam constat inde quod nomina in hoc capite nihil aliud significent quam Ecclesias.
Arcana Coelestia 1
#499 Vers. 7, 8. Et vixit Sheth, postquam genuit illum Enoshum, septem annis et octingentis annis; et genuit filios et filias. Et fuerunt omnes dies Shethi, duodecim anni et nongenti anni; et mortuus est. "Dies et annorum numeri" hic ut prius, significant tempora et status: "filii et filiae" significant hic ut prius: similiter quod "mortuus sit."
Arcana Coelestia 1
#500 Vers. 9. Et vixit Enosh nonaginta annis, et genuit Kenan. Per "Enosh," ut dictum, significatur tertia Ecclesia, adhuc minus caelestis quam Ecclesia Sheth, usque una Antiquissimarum" "Kenan" significatur quarta Ecclesia, quae prioribus successit.
Arcana Coelestia 1
#501 Ecclesiae temporum tractu sibi succedentes, et quarum una ab altera dicitur nata, se habuerunt sicut se habet cum fructibus aut cum eorum seminibus, quod in medio illorum seu in intimis sint fructuum quasi fructus, seu seminum quasi semina, ex quibus vivunt quasi ordine succedentia; nam quo remotius inde versus peripherias, eo minus essentiae fructus aut seminis, usque tandem ut sint modo cuticulae seu involucra, in quae fructus aut semina desinunt. Aut sicut in cerebro, in cujus intimis sunt subtilia organica, substantiae corticales dicta, ex quibus et per quae animae operationes procedunt; ex quibus ordine succedunt puriora involucra, tum densiora, tandem communia quae vocantur meninges, quae terminantur in adhuc communioribus et tandem in communissimo quod est cranium.
Arcana Coelestia 1
#502 Tres illae Ecclesiae, "Homo, Sheth et Enosh," constituunt Antiquissimam, usque cum differentia perfectionis quoad perceptione perceptivum primae Ecclesiae passim diminutum est in sequentibus et factum communius; sicut, ut dictum, de fructu aut semine, aut de cerebro; perfectio consistit in facultate distincte percipiendi, quae diminuitur cum non ita distincte sed communius; tunc loco clarioris perceptionis succedit obscurior, et sic incipit evanescere.
Arcana Coelestia 1
#503 Perceptivum Ecclesiae Antiquissimae non solum constabat in eo quod perceperint quid bonum et verum, sed in felici et jucundo bonum agendi; absque felici et jucundo bonum agendi, perceptivum non est vivum, sed inde vivit; vita amoris et inde fidei qualis fuit Antiquissimae Ecclesiae, est vita dum in usu seu in bono et vero usus; ex usu, per usum et secundum usum datur vita a Domino; inutili nulla potest esse vita, nam quicquid inutile est, rejicitur: in illo fuerunt similitudines Domini; quare etiam in perceptivis facti sunt imagines; perceptivum est nosse quid bonum et verum, ita quid fidei; qui in amore est, is non delectatur nosse, sed facere bonum et verum, hoc est, usui esse.
Arcana Coelestia 1
#504 Vers. 10, 11. Et vixit Enosh, postquam genuit illum Kenanem, quindecim annis et octingentis annis; et genuit filios et filias. Et fuerunt omnes dies Enosh, quinque anni et nongenti anni; et mortui est. Hic similiter "dies et numeri amorum," tum "filii et filiae," ut quod "mortuus sit," significant similia.
Arcana Coelestia 1
#505 Enosh est, ut dictum, tertia Ecclesia, una Antiquisimarum, sed minus caelestis, proinde minus perceptiva, quam Ecclesia "Sheth," et haec non ita caelestis ac perceptiva sicut Ecclesia parens "Homo" dicta. Hae tres sunt quae constituunt Antiquissimam; quasi nucleum fructuum aut seminum respective ad sequentes, sequentes autem naturam membranaceam illorum respective referunt.
Arcana Coelestia 1
#506 Vers. 12. Et vixit Kenan septuaginta annis, et genuit Mahalalel. Per "Kenan" significatur quarta Ecclesia: et per "Mahalalel" quinta.
Arcana Coelestia 1
#507 Ecclesia "Kenan" dicta non recensenda ita est inter perfectiores illas tres, nam incepit tunc perceptio quae apud priores distincta fuit, communis fieri; et comparative sicut primae et molliores membranae se habent ad nucleum fructus seu seminis; qui status quidem non describitur sed usque conspicitur a sequentibus, ut a descriptione Ecclesiarum quae "Hanoch" et quae "Noah" appellatae.
Arcana Coelestia 1
#508 Vers. 13, 14. Et vixit Kenan, postquam genuit illum Mahalalelem, quadraginta annis et octingentis annis; et genuit filios et filias. Et fuerunt omnes dies Kenanis, decem anni et nongenti anni; et mortuus est. "Dies et numeri annorum" se habent ut prius dictum: "filii et filiae" hic ut prius, significant vera et bona quae perceperunt, sed communius: quod "mortuus sit" similiter significat quod desiit esse talis.
Arcana Coelestia 1
#509 Solum hic observandum quod omnia se respective habeant ad statum Ecclesiae.
Arcana Coelestia 1
#510 Vers. 15. Et vixit Mahalalel, quinque annis et sexaginta annis, et genuit Jared. Per "Mahalalel" significatur, ut dictum, quinta Ecclesia: per "Jared" sexta.
Arcana Coelestia 1
#511 Quia decrevit perceptivum, et factum est a singulariore seu distinctiore magis et magis commune seu obscurum, ita quoque vita amoris seu usuum; nam sicut se vita amoris seu usuum habet, ita perceptivum; ex bono nosse verum est caeleste; vita quoque eorum qui Ecclesiam "Mahalalel" dictam constituerunt, erat talis ut praeferrent delectationem ex veris jucundo ex usibus; quod a similibus cum illis in altera vita datum est per experientiam scire.
Arcana Coelestia 1
#512 Vers. 16, 17. Et vixit Mahalalel, postquam genuit illum Jaredum, triginta annis et octingentis annis; et genuit filios et filias. Et fuerunt omnes dies Mahalalelis, quinque et nonaginta anni et octingenti anni; et mortuus est. Haec se similiter habent ac similia prius.
Arcana Coelestia 1
#513 Vers. 18. Et vixit Jared duobus et sexaginta annis et centum annis, et genuit Hanoch. Per "Jaredum" significatur, ut dictum, sexta Ecclesia; per "Hanochum" septima.
Arcana Coelestia 1
#514 De Ecclesia Jared dicta nec aliquid memoratur, sed qualis fuit, constare potest ab Ecclesia "Mahalalel" quae praecedit, et ab Ecclesia "Hanoch" quae sequitur, quarum intermedia est.
Arcana Coelestia 1
#515 Vers. 19, 20. Et vixit Jared, postquam genuit illum Hanochum, octingentis annis; et genuit filios et filias. Et fuerunt omnes dies Jaredi, duo et sexaginta anni et nongenti anni; et mortuus est. Haec quoque similiter se habent ac illa de quibus prius. Quod non aetates eorum tantae fuerint, ut Jaredi duorum 1 et sexaginta et nongentorum annorum et Methushelahi novem 2 et sexaginta et nongentorum cuivis quoque constare potest; tum etiam ex illis quae ex Divina Domini Misericordia dicentur ad cap. seq. vers. 3, ubi dicitur "Erunt dies eorum centum et viginti anni," quare annorum numerus non significat aetatem vitae alicujus hominis sed tempora et status Ecclesiae. @ 1 962 I. $ @ 2 969 I.$
Arcana Coelestia 1
#516 Vers. 21. Et vixit Hanoch, quinque et sexaginta annis, et genuit Methushelah. Per Hanochum, ut dictum, significatur Ecclesia septima, et per Methushelahum Ecclesia octava.
Arcana Coelestia 1
#517 Qualis Ecclesia Hanoch fuerit, describitur in mox sequentibus.
Arcana Coelestia 1
#518 Vers. 22. Et ambulavit sibi Hanoch cum Deo, postquam genuit illum Methushelahum, trecentis annis; et genuit filios et filias. "Ambulare cum Deo" significat doctrinam de fide: "quod genuerit filios et filias" significat doctrinalia de veris et bonis.
Arcana Coelestia 1
#519 Fuerant illo tempore qui ex perceptivis Antiquissimae Ecclesiae et sequentium faciebant doctrinam ut serviret pro norma et sciretur inde quid bonum et verum; ii qui tales, vocati sunt "Hanoch"; quod significatur per haec verba, "et ambulavit sibi Hanoch cum Deo"; ita etiam vocabant illi doctrinam istam; quae significata quoque est per nomen Hanoch, quod est instruere: constat quoque ex significatione vocis "ambulare," et ex eo quod dicatur ambulavisse "cum Deo," non cum Jehovah; "ambulare cum Deo" est docere et vivere secundum doctrinam fidei, at "ambulare cum Jehovah" est vivere vitam amoris: ambulare est formula sollemnis significans vivere, sicut ambulare in lege, ambulare in statutis, ambulare in veritate: ambulare proprie spectat viam quae est veritatis, proinde quae est fidei seu doctrinae fidei: quid ambulare significat in Verbo, ex his quae sequuntur locis aliquantum constare potest; [2] apud Micham, Indicavit tibi, homo, quid bonum, et quid Jehovah requirens a te, nisi facere judicium et amorem 1 misericordiae, et humiliare se, ambulando cum Deo tuo? vi 8; hic "ambulare cum Deo" significat quoque vivere secundum illa quae indicata sunt; sed hic "cum Deo" dicitur, sed de Hanocho alia vox, quae significat quoque a cum Deo, ita ut vox ambigua sit: apud Davidem, Eripuisti... pedes meos ab impulsione, ad ambulandum coram Deo in luce viventium, Ps. lvi 14 [A.V. 13]; ubi "ambulare coram Deo" est in veritate fidei, quae est lux viventium: similiter apud Esaiam, Populus, ambulantes in tenebris, vident lucem magnam, ix 1[A.V.2]: Dominus apud Mosen, Ambulabo in medio, et ero vobis in Deum, et vos eritis mihi in populum, Lev. xxvi 12; pro ut viverent secundum doctrinam legis: [3] apud Jeremiam, Expandent ea ad solem et ad lunam, et ad exercitus caelorum, quae amaverunt, et quibus serviverunt, et post quae ambularunt, et quae quaesiverunt, viii 2; hic manifeste distinguitur inter illa quae sunt amoris et quae sunt fidei; quae sunt amoris, sunt "amare et servire"; quae sunt fidei, sunt "ambulare et quaerere"; apud Prophetas accurate voces observantur nec usquam una loco alterius sumitur. Sed "ambulare cum Jehovah" seu "coram Jehovah" in Verbo significat vivere vitam amoris. @ 1 This is Sch. translation. In n. 2180 and 10143 S. has amare misericordiam.$
Arcana Coelestia 1
#520 Vers. 23, 24. Et fuit omnes dies Hanochi, quinque et sexaginta anni, et trecenti anni. Et ambulavit sibi Hanoch cum Deo, et non amplius, quia sumpsit illum Deus. "Quod omnes dies Hanoch fuerint quinque 1 et sexaginta et trecenti anni" significat quod pauci: "quod ambulaverit sibi cum Deo" est ut prius, doctrina de fide: "quod non amplius, quia sumpsit illum Deus" significat quod doctrina ista conservata sit in usum posteritatis. @ 1 365 I.$
Arcana Coelestia 1
#521 Quod "non amplius, quia sumpsit illum Deus" significet quod doctrina ista conservata sit in usum posteritatis; ita se res habet cum Hanocho, quod perceptivum Ecclesiae Antiquissimae, ut dictum, redegerit in doctrinam; quod illo tempore non luit permissum; nam prorsus aliud est ex perceptione nosse quam ex doctrina discere; qui in perceptione sunt, non opus habent per viam doctrinae formatae nosse quod norunt; sicut illustrationis causa, qui novit bene cogitare, non opus habet discere cogitare ab artificiali; inde periret ejus facultas bene cogitandi, sicut apud eos qui in pulvere scholastico haerent. Qui ex perceptione, illis per viam internam datur a Domino nosse quid bonam et verum; at qui ex doctrina, iis per viam externam seu sensuum corporis; quae differentia est sicut inter lucem et tenebras; accedit, quod perceptiones hominis caelestis nusquam possint describi, nam in minutissimis et singularissimis sunt cum omni varietate secundum status et circumstantias. Sed quia praevisum est quod perceptivum Antiquissimae Ecclesiae periret, et quod postea per doctrinas discerent quid verum et bonum, seu per tenebras venirent ad lucem, ideo dicitur hic quod "sumpserit eum Deus" hoc est, quod conservaverit in usum posteritatis.
Arcana Coelestia 1
#522 Quale perceptivum eorum factum sit qui Hanoch dicti, etiam mihi nosse datum, quod commune quoddam obscuram absque distincto quodam; nam mens tunc intuitionem determinat extra se in doctrinalia.
Arcana Coelestia 1
#523 Vers. 25. Et vixit Methushelah septem et octoginta annis et centum annis; et genuit Lamech. Per "Methushelah" significatur octava Ecclesia, et per "Lamech" nona.
Arcana Coelestia 1
#524 Quaiis fuerit haec Ecclesia, nihil memoratur in specie; sed quod perceptivum factum commune et obscuram, constat a descriptione Ecclesiae quae "Noahus" vocatur; sic ut decreverit integritas, et cum integritate sapientia et intelligentia.
Arcana Coelestia 1
#525 Vers. 26, 27. Et vixit Methushelah, postquam genuit illum Lamechum, duobus et octoginta annis ei septingentis annis; et genuit filios et filias. Et fuerunt omnes dies Methushelah, novem et sexaginta anni et nongenti anni; et mortuus est. Haec similiter se habent sicut cum ceteris.
Arcana Coelestia 1
#526 Vers. 28. Et vixit Lamech duobus et octoginta annis ei centum annis; et genuit filium. Per "Lamech" significatur hic nona Ecclesia, in qua tam communis et obscura perceptio veri et boni fuit ut fere nulla, ita Ecclesia vastata: per "filium" significatur origo novae Ecclesiae.
Arcana Coelestia 1
#527 Quod per "Lamech" significetur Ecclesia in qua tam communis et obscura perceptio veri et boni fuit ut fere nulla, ita Ecclesia vastata, constare potest ab illis quae praecedunt et ab illis quae sequuntur, nam describitur in versu mox sequente. "Lamech" in praecedente capite significabat fere simile sicut hic, nempe vastationem, de qua videatur cap. praec. ad vers. 18, 19, 23, 24; et a quo genitus etiam paene similiter nominatur, nempe Methushael, sic ut significata sint per nomina fere similia: per "Methushael et Methushelah" moribundum quoddam; per "Lamech" deletum.
Arcana Coelestia 1
#528 Vers. 29. Et vocavit nomen ejus Noah, dicendo, Is consolabitur nos ab opere nostro et a dolore manuum nostrarum ex humo, cui maledixit Jehovah. Per "Noahum" significatur Ecclesia Antiqua: per "consolari nos ab opere nostro, et a dolore manuum nostrarum ex humo, cui maledixit Jehovah" significatur doctrina qua restitueretur quod perversum.
Arcana Coelestia 1
#529 Quod per "Noahum" significetur Antiqua Ecclesia seu parens Ecclesiarum trium post diluvium, ex sequentibus constabit ubi pluribus de Noaho agitur.
Arcana Coelestia 1
#530 Per nomina in hoc capite significantur, ut dictum, Ecclesiae, seu quod idem est, doctrinae, nam ex doctrina est et vocatur Ecclesia; ita per "Noahum" Ecclesia Antiqua seu doctrina remanens ab Antiquissima: quomodo se habent Ecclesiae aut doctrinae, prius dictum, quod nempe decrescant, usque dum nihil amplius remaneat de bonis et veris fidei; et tunc vocatur Ecclesia vastata in Verbo: sed usque semper conservantur reliquiae, seu quidam apud quos bonum et verum fidei permanet, tametsi pauci sunt; apud quos nisi conservaretur bonum et verum fidei, nulla conjunctio foret caeli cum genere humano. [2] Quod reliquias attinet quae apud hominem in particulari: quo pauciores sunt, eo minus illustrari possunt ejus rationalia et scientifica; nam lux boni et veri, a reliquiis seu per reliquias a Domino, influit; si nullae reliquiae apud hominem, non foret homo sed multo vilior bruto; quo pauciores reliquiae, eo minus est homo; et quo plures, eo magis est homo: reliquiae se habent sicut aliquod sidus caeleste, quo minus est, eo minus lucis inde; quo majus, eo plus lucis inde. Pauca quae remanebant ab Ecclesia Antiquissima, fuerunt apud illos qui Ecclesiam Noahus dictam constituerunt: sed remanentiae non erant perceptionis sed integritatis, tum doctrinae ex perceptivis Antiquissimarum Ecclesiarum, quare nunc primum nova Ecclesia a Domino exsuscitata fuit; quae quia prorsus diversae indolis fuit ab Antiquissimarum vocanda est Ecclesia Antiqua, Antiqua ex eo quod in fine saeculorum ante diluvium et in primo tempore post diluvium: de qua Ecclesia ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus.
Arcana Coelestia 1
#531 Quod per "consolari nos ab opere nostro, et a dolore manuum nostrarum ex humo, cui maledixit Jehovah" significetur doctrina qua restitueretur quod perversum, etiam ex sequentibus, ex Divina Domini Misericordia, constabit: per "opus" significatur quod non nisi cum labore et angustia percipere possent quid veram; per "dolorem manuum ex humo, cui maledixit Jehovah" quod nihil bonum facere possent ita describitur "Lamech," seu Ecclesia vastata: "opus et labor manuum nostrarum" est cum ex semet aut proprio debeant inquirere quid verum et facere quod bonum; quod inde fit, est "humus cui maledixit Jehovah," hoc est, quod nihil nisi falsum et malum: sed quid significat quod "maledicat Jehovah," videatur n. 245. At "consolari," se refert ad filium, seu Noahum, quo significatur nova regeneratio, ita nova Ecclesia, quae est Antiqua; per quam seu per "Noahum" significatur ideo quoque requies, et ex requie solatium, sicut de Antiquissima Ecclesia, quod septimus dies in quo Dominus quievit, videatur n. 84-88.
Arcana Coelestia 1
#532 Vers. 30, 31. Et vixit Lamech, postquam genuit illum Noahum, quinque et nonaginta annis et quingentis annis; et genuit filios et filias. Et fuit omnes dies Lamechi, septem et septuaginta anni et septingenti anni; et mortuus est. Per "Lamechum" significatur, ut dictum Ecclesia vastata: per "filios et filias" conceptus et partus talis Ecclesia.
Arcana Coelestia 1
#533 Quia nec de Lamecho plura memorantur quam quo genuerit filios et filias qui sunt conceptus et partus talis Ecclesiae, non amplius immorandum: quinam partus, seu filii et filiae sunt, a Ecclesia constare potest; nam qualis Ecclesia, tales partus. Exspiravit utraque illa Ecclesia, quae "Methushelah et Lamech" vocatae, proxime ante diluvium.
Arcana Coelestia 1
#534 Vers. 32. Et fuit Noah filius quingentorum annorum; genuit Noah Shem, Ham et Japheth. Per "Noahum" significatur, ut dictum, Ecclesia Antiqua: per "Shem, Ham et Japheth" significantur tres Ecclesiae Antiquae; quarum parens fuit Antiqua, "Noah" appellata.
Arcana Coelestia 1
#535 Quod Ecclesia "Noah" dicta non adnumeranda sit Ecclesiis quae ante diluvium, constare potest ex vers. 29, "quod illa consolatura eos ab opere eorum, et a labore manuum eorum ex humo, cui maledixit Jehovah"; consolatio fuit quod superviveret et perstaret: sed de Noaho et filiis ejus, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus.
Arcana Coelestia 1
#536 Quia pluries in praecedentibus dictum est de perceptione Ecclesiarum quae ante diluvium, et hodie prorsus ignota res est perceptio, et usque ita ignota ut putare possint esse revelatum quoddam continuum, vel esse insitum quoddam; alii quod sit mere imaginarium quid, alii aliter; et usque perceptio est ipsum caeleste a Domino donatum illis qui in fide amoris sunt, et in universo caelo est perceptio cum innumerabili varietate; quapropter, ut notio perceptionis habeatur, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus licet describere perceptionem quoad sua genera qualis est in caelis. Continuatio de Caelo et Gaudio caelesti
Arcana Coelestia 1
#537 QUIDAM spiritus se applicuit lateri meo sinistro, quaerens num scirem quomodo intrare posset in caelum, cui respondere datum quod admitti in caelum sit solius Domini, Qui solus novit qualis est. Tales sunt perplures qui e mundo veniunt, quod nihil aliud quaerant quam ut veniant in caelum, nescientes prorsus quid caelum, et quid gaudium caeleste; quod caelum sit amor mutuus, et quod gaudium caeleste sit gaudium inde; quare qui nesciunt, informantur primum quid caelum, et quid gaudium caeleste, etiam per vivam experientiam. Sicut quidam spiritus recens quoque e mundo qui similiter cupiebat caelum, ut perciperet quale caelum, interiora ejus aperiebantur ut aliquid de caelesti gaudio sentiret, quo sentito incepit lamentari et torqueri, supplicans ut liberaretur, vivere se prae anxietate non posse dicens; quare clausa sunt interiora ejus versus caelum, et sic restitutus. Inde constare potest quali conscientiae morsu et quali anxietate torquentur illi qui modo parumper admittuntur, dum non tales sunt.
Arcana Coelestia 1
#538 Quidam etiam ambiebant in caelum, nescientes quid caelum, quibus dictum quod tam periculosum sit venire in caelum nisi sint in fide amoris, sicut in flammam; sed usque ambiebant: cum venerunt ad primum atrium seu in sphaeram interiorem spirituum angelicorum, ita perculsi sunt ut se praecipites retro conjicerent; inde instructi quantum periculi sit modo approximare ad caelum antequam praeparati sunt a Domino recipiendi fidei affectiones.
Arcana Coelestia 1
#539 Quidam qui in vita corporis adulteria pro nihilo reputavit, etiam, quia cupivit, admissus ad primum caeli limen; quo cum venit, incepit angi et sentire sui fetorem cadaverosum, usque dum non amplius sustineret; si ulterius venisset, visum ei quasi periret: quare inde dejectus in terram inferiorem, 1 iratus quod cum ad primum limen caeli, in tales cruciatus veniret, quia in sphaeram contrariam adulteriis; inter infelices est. @ 1 inferiorum I.$
Arcana Coelestia 1
#540 Fere omnes qui in alteram vitam veniunt, ignorant quid beatitudo et felicitas caelestis, quia quid et quale gaudium internum nesciunt; solum ex laetitiis et gaudiis corporeis et mundanis perceptionem capiunt; quare quod ignorant, nihil esse putant; eum tamen gaudia corporea et muadana sunt nihili et spurei respeetive; ideo probi qui non sciunt quid gaudium caeleste, ut sciant et cognoscant, feruntur primum ad paradisiaca, quae omnem imaginationis ideam excedunt, de quibus, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus; tunc arbitrati venisse in paradisum caelestem; sed docentur quod id non sit felicitas vere caelestis, quare datur iis cognoscere status interiores gaudii ad intimum eorum perceptibiles; dein auferantur in statum pacis, usque ad intimum eorum, fatentes tunc quod nihil ejus usquam expressibile sit nec cogitabile: denique in statum innocentiae, etiam usque ad sensum eorum intimum: inde nosse iis datur quid vere bonum spirituale et caeleste.
Arcana Coelestia 1
#541 Quidam qui nesciebant quid gaudium caeleste, inopinato sublati sant in caelum; in statum illum redacti, ut attolli tunc possent, sopiti nempe quoad corporea et phantasias: inde audivi quendam ad me dicentem quod nunc primum sentiret quantum gaudii in caelo; et quod maximopere deceptus quod aliam ideam habuerit, et quod nunc intimum sui perciperet, indefinite majus quam usquam in summo alicujus voluptatis in vita corporis, quod vocabat spureum, quo delectantur.
Arcana Coelestia 1
#542 Qui auferuntur in caelum, sciendi causa quale sit, iis, vel sopiuntur corporea et phantasiae, nam cum corporeis et phantasiis quae ex mundo seeum trahunt, nemo intrare potest in caelum: vel sphaera spirituum circumdantur, quibus temperantur miraculose ea quae immunda sunt: et quae dissensum faciunt: quibusdam aperiuntur interiora; ita et aliter, secundum eorum vitas et inde tractas indoles.
Arcana Coelestia 1
#543 Quidam desiderabant nosse quid gaudium caeleste, ideo concessum erat pereipere intimum sui usque ad illum gradum ut non plus sustinere possent; sed usque non erat gaudium angelicum, vix erat sicut minimum angelicum, quod percipere per communicationem gaudii eorum datum; erat tam leve, ut quasi frigidiusculum, quod tamen vocabant caelestissimum, quia intimum eorum. Inde constabat, non solum quod gradus sint, sed etiam quod intimum unius vix accedat ad extimum aut medium alterius; tum quod cum aliquis intimum sui accipit, in gaudio suo caelesti sit, et quod adhuc interius non sustineat, eique dolorificum evadat.
Arcana Coelestia 1
#544 Quidam in caelum innocentiae primi caeli admissi, et inde mecum locuti; confessi sunt quod talis gaudii et laetitiae status sit ut nusquam aliqua idea capi queat; sed erat hoc solum in primo caelo; nam tres caeli sunt et in unoquovis status innocentiae eum suis innumeris varietatibus.
Arcana Coelestia 1
#545 Sed ut scire possem quid et quale caelum et caeleste gaudium, saepe et diu, a Domino datum est percipere jucunditates gaudiorum caelestium; quare quia ab experientia viva, possum scire sed nusquam describere: ast ut solum idea ejus habeatur; est affectio jucunditatum et gaudiorum innumerabilium, quae commune quoddam simultaneum sistunt, in quo communi, seu in qua communi affectione, sunt innumerabilium affectionum harmoniae, quae distincte non perveniunt ad perceptionem sed obscure, quia communissima perceptio; usque percipere datum quod innumerabilia inessent, ita ordinata ut describi nusquam possint; innumerabilia illa, qualia ex caeli ordine fluunt. [2] Talis ordo est in affectionis singulis et minimis, quae modo ut communissimum unum sistuntur et percipiuntur secundum capacitatem ejus qui est objectum; verbo, indefinita in ordinatissima forma insunt cuicumque communi, et nihil non vivit et afficit, et quidem intima, nam gaudia caelestia ab intimis procedunt. Perceptum quoque, quod gaudium et delicium sicut a corde veniret, se diffundens mollissime per omnes fibras intimas, et inde in fibras congregatas, cum tali jucunditatis intimo sensu ut fibra sit quasi nihil nisi gaudium et delicium, et omne perceptivum et sensitivum inde similiter vivens ex felicitate: voluptatum corporis gaudium ad illa gaudia est sicut crassus et pungens grumus respective ad puram et lenissimam auram.
Arcana Coelestia 1
#546 Ut scirem quomodo se habet cum illis qui in caelum cupiunt, et non tales sunt ut ibi esse possint, cum fui in aliqua societate caelesti, visus mihi angelus ut infans, circum caput corolla florum caeruleorum splendentium, circum pectus cinctus sertis colorum aliorum; inde cognoscere datum quod in societate quadam essem ubi charitas; tunc in eandem societatem admissi sunt quidam spiritus probi, qui ilico cum intrabant, intelligentiores multo facti sunt et locuti sicut spiritus angelici. Postea intromissi qui ex semet innocentes esse vellent, quorum status mihi repraesentabatur per infantem, qui lac ore evomebat; taliter ii se habent. Dein admissi qui ex se intelligentes esse putabant; status eorum repraesentabatur per eorum facies, quae apparebant acutae, satis pulchrae; visi pileo instructi acuto, ex quo spiculum; sed non apparebant ut facies humanae carneae sed ut sculptilia absque vita; talis est status eorum qui ex semet spirituales esse, seu ex semet fidem habere posse, credunt. Alii spiritus admissi qui non poterant ibi morari; consternabantur et anxii facti, inde aufugiebant. |
|