URKA  
die Urzentralsonne

christliche Mystiker

            

 Impressum

            

 Linkempfehlungen

Jakob Lorber
Emanuel Swedenborg
Meister Eckhart
Jakob Böhme
  Peter Eppich
Im Breyel 21
79292 Pfaffenweiler
eppich@web.de
  Jakob Lorber
Bergbilder
www.urbibel.de
   
   
Meister Eckhart
Linksammlung
Originaltexte
  
Jakob Böhme
Linksammlung
Originaltexte
  
Emanuel Swedenborg
Linksammlung
Originaltexte
einführende Texte
  
Jakob Lorber
Linksammlung
Originaltexte
einführende Texte
Themensammlung
Adressen
  
Diskussion
Forum
Gästebuch
   
GENESEOS
CAPUT QUARTUM
Qualis vita Animae seu Spiritus

Arcana Coelestia 1
Passage 320

#320 QUOD in genere spectat vitam animarum seu recentium spirituum post mortem, multis experientiis constiterat quod homo dum in alteram vitam venit, non sciat quod in altera vita sit, putans quod adhuc in mundo, immo in suo corpore; usque adeo ut cum ei dicitur quod sit spiritus, quod miretur et obstupescat; tam ex causa quod prorsus sit sicut homo quoad sensus, cupiditates et cogitationes, quam ex eo quod non crediderit cum vixit in mundo, quod spiritus sit, et quidam, quod spiritus non possit esse talis.

Arcana Coelestia 1
Passage 321

#321 Alterum est quod spiritus multo excellentiores facultates sensitivas habeat, et multo excellentiores cogitandi loquendique dotes quam cum vixit in corpore, usque adeo ut vix comparari possint; tametsi hoc spiritus nesciant antequam detur iis reflexio a Domino.

Arcana Coelestia 1
Passage 322

#322 Caveant sibi ab opinione falsa quod spiritus sint absque sensitivo exquisitiore multo quam in vita corporis; contrarium scio a mille et mille experientiis; sique non credere velint ex causa suarum suppositionum de spiritu, habeant sibi, cum in alteram vitam veniunt, ubi ipsa experientia faciet eos credere: non solum habent visum, nam vivunt in luce, et spiritus boni, angelici et angeli in tanta luce ut lux meridiei in mundo ei vix comparari possit: de luce in qua vivunt et vident, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus: habent auditum, tam exquisitum ut auditus eorum in corpore non aequiparari possit; mecum locuti sunt nunc per aliquot annos fere continue; sed de loquela eorum etiam, ex Divina Domini misericordia, in sequentibus: habent olfactum, de quo etiam, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus: habent tactum exquisitissimum, inde dolores et cruciatus in inferno; nam ad tactum se referunt omnes sensationes, quae sunt modo diversitates et varietates tactus: habent cupiditates et affectiones, quibus nec comparari possunt eae quas habuerunt in vita corporis, de quibus plura, ex Divini Domini Misericordia, in sequentibus: cogitant multo perspicacius et distinctius quam cogitarunt in vita corporis; in una idea cogitationis plura involvunt quam in mille cum cogitarunt in vita corporis: loquuntur inter se ita acute, subtiliter, sagaciter et distincte, ut si perciperet homo modo aliquid de eo, obstupesceret: in summa, nihil prorsus amiserunt quin sint sicut homines sed perfectiones, praeter ossa et carnem et inde imperfectiones. Agnoscunt et percipiunt quod dum in corpore vixerunt, fuerit spiritus qui sensit, quod tametsi apparuit in corpore, usque non fuit corporis; quare rejecto corpore vivunt sensationes multo exquisitiores et perfectiones; vita consistit in sensu, nam absque sensu nulla vita, et qualis sensus talis vita quod cuivis potest notum esse.

Arcana Coelestia 1
Passage 323

#323 Sequuntur ad finem capitis quaedam exempla de iis qui aliter in vita corporis cogitarunt. CAPUT IV 1. ET homo cognovit Havam uxorem suam, et concepit e peperit Cain; et dixit, Acquisivi virum, Jehovam. 2. Et addidit parere fratrem ejus, Habel; et fuit Habel pastor gregis, et Cain fuit colens humum. 3. Et factum a fine dierum, et attulit Cain de fructu humi munus JEHOVAE. 4. Et Habel attulit etiam ille de primogenitis gregis sui, et de pinguedine eorum: et aspexit JEHOVAH ad Habel et ad munus illius. 5. Et ad Cain et ad munus ejus non aspexit; et accensa est ira Caino valde, et ceciderunt facies ejus. 6. Et dixit JEHOVAH ad Cain, Quare accensa est ira tibi? et quare ceciderunt facies tuae? 7. Annon si benefacis, elevatio? et si non benefacis, ad januam peccatum cubans; et ad te desiderium ejus, et tu dominaris ei. 8. Et dixit Cain ad Habel, fratrem suum: et erat, cum essent in agro, et surrexit Cain contra Habel fratrem suum, et occidit illum. 9. Et dixit JEHOVAH ad Cain, Ubi Habel frater tuus? et dixit Non scio, an custos fratris mei ego? 10. Et dixit, Quid fecisti? Vox sanguinum fratris tui clamantium ad Me ex humo. 11. Et nunc, maledictus tu de humo, quae aperuit os suum, accipiens sanguines fratris tui e manu tua. 12. Cum coles humum, non addet dare vim suam tibi, vagus et profugus eris in terra. 13. Et dixit Cain ad JEHOVAM, Major iniquitas mea, quam ut auferatur. 14. Ecce ejecisti me hodie desuper faciebus humi; et a faciebus Tuis abscondar, et ero vagus et profugus in terra; et erit omnis inveniens me, occidat me. 15. Et dixit ei JEHOVAH, Quapropter omnis occidens Cain septempliciter vindicabitur; et posuit JEHOVAH Caino signum, ut non percuteret eum quisquam inveniens eum. 16. Et exivit Cain a faciebus JEHOVAE; et habitavit in terra Nod versus orientem Edenis. 17. Et cognovit Cain uxorem suam, et concepit, et peperit Hanoch; et fuit aedificans urbem, et vocavit nomen urbis secundum nomen filii sui Hanoch. 18. Et natus Hanocho, Iradum; et Irad genuit Mehujael; et Mehujael genuit Methushael; et Methushael genuit Lamech. 19. Et accepit sibi Lamech duas uxores; nomen unius Adah, et nomen alterius Zillah. 20. Et peperit Adah Jabal, is erat pater habitantis tentorium, et pecoris. 21. Et nomen fratris ejus Jubal, is erat pater omnis pulsantis citharam et organum. 22. Et Zillah etiam ea peperit Tubal-cain, erudiens omnem artificem aeris et ferri. Et soror Tubal-cain Naamah. 23. Et dixit Lamech uxoribus suis Adah et Zillah, Audite vocem meam uxores Lamechi, et auribus percipite dictum meum, quod virum occidi in vulnus meum, et parvulum in livorem meum. 24. Quod septempliciter vindicabitur Cain, et Lamech septuagies et septies. 25. Et cognovit homo adhuc uxorem suam, et peperit filium, et vocavit nomen ejus Sheth; quia reposuit mihi Deus semen aliud loco Habelis, quod occiderit illum Cain. 26. Et Shetho etiam illi natus est filius, et vocavit nomen ejus Enosh: tunc coeptum est invocare nomen JEHOVAE. CONTENTA

Arcana Coelestia 1
Passage 324

#324 Agitur de doctrinis separatis ab Ecclesia, seu haeresibus, et de exsuscitata postmodum Ecclesia nova, dicta "Enosh."

Arcana Coelestia 1
Passage 325

#325 Antiquissima Ecclesia per amorem fidem in Dominum habuit; sed exstiterunt qui separarunt fidem ab amore: doctrina separatae fidei ab amore vocata fuit "Cain": charitas, quae est amor erga proximum, dicta fuit "Habel," vers. 1, 2.

Arcana Coelestia 1
Passage 326

#326 Utriusque cultus describitur; fidei separatae per "munus Caini"; et charitatis per "munus Habetis," vers. 3, 4: et quod gratus fuerit cultus ex charitate, non autem ex fide separata, vers. 4, 5.

Arcana Coelestia 1
Passage 327

#327 Quod mutatus in malum status eorum qui ex fide separata fuerunt, describitur per "iram accensam, et cadere facies Caino, vers. 5, 6.

Arcana Coelestia 1
Passage 328

#328 Et quod noscatur ex charitate qualis fides: tum quod charitas apud fidem esse velit si non fides principale fiat et extollatur supra charitatem, vers. 7.

Arcana Coelestia 1
Passage 329

#329 Quod charitas exstincta sit apud eos qui separarunt fidem et praetulerunt charitati, describitur per "Cainum quod occiderit Habelem fratrem," vers. 8, 9.

Arcana Coelestia 1
Passage 330

#330 Exstincta charitas vocatur "vox sanguinum," vers. 10: perversa doctrina "maledictio de humo," vers. 11: falsum et malum inde est "vagum et profugum in terra," vers. 12: et quia averterunt se a Domino, quod periculum mortis aeternae, vers. 13, 14: sed quia: fides est per quam implantaretur postea charitas, sacrosanctum erat illam violare, quod est "signum positum Caino," vers. 15: et a sede ubi prius illam removere, est quod "habitaret versus orientem Edenis," vers. 16.

Arcana Coelestia 1
Passage 331

#331 Haeresis illa, tum amplificata, vocata est xHanoch, vers. 17.

Arcana Coelestia 1
Passage 332

#332 Haereses inde exsurgentes etiam suis nominibus vocantur in quarum ultima, quae vocatur "Lamech," nihil amplius de fide remansit, vers. 18.

Arcana Coelestia 1
Passage 333

#333 Nova tunc Ecclesia orta, quae intellecta per "Adah et Zillah," et descripta per filios illarum "Jabal, Jubal et Tubal-cain"; Ecclesiae caelestia per "Jabal"; spiritualia per "Jubal"; naturalia per "Tubal-cain," vers. 19-22.

Arcana Coelestia 1
Passage 334

#334 Quod Ecclesia illa orta, cum exstinctum fuit omne fidei et omne charitatis, et cum violatum, quod maxime sacrosanctum, describitur, vers. 23, 24.

Arcana Coelestia 1
Passage 335

#335 Summa rerum traditur; quod postquam fides separata exstinxerit charitatem, quod est "Cain," nova fides a Domino donata, per quam implantabatur charitas; quae fides est "Sheth," vers. 25.

Arcana Coelestia 1
Passage 336

#336 Charitas implantata per fidem, vocatur "Enosh," seu homo alius, quod nomen est istius Ecclesiae, vers. 26. SENSUS INTERNUS

Arcana Coelestia 1
Passage 337

#337 HIC quia de degeneratione Ecclesiae Antiquissimae, seu falsificatione doctrinae, et consequenter de haeresibus et sectis sub nominibus Caini et ejus descendentium, agitur, sciendum, quod nequaquam intelligi queat quomodo falsificata fuerit doctrina, seu quales fuerint haereses aut sectae illius Ecclesiae, nisi probe sciatur qualis vera Ecclesia; inde cognosci possunt. De Antiquissima Ecclesia prius satis multis actum est, et ostensum quod fuerit caelestis homo, et quod non agnoverit aliam fidem quam quae esset amoris in Dominum et erga proximum; per amorem illum a Domino habebant fidem seu perceptionem omnium quae erant fidei; quare nec voluerunt nominare fidem, ne separaretur ab amore, ut ostensum prius n. 200-203. Talis est caelestis homo; et quod talis, describitur per repraesentativa etiam apud Davidem ubi agitur de Domino, Qui dicitur "Rex," et de caelesti homine, qui "filius Regis," Judicia Tua Regi da, et justitiam Tuam filio Regis;...ferent montes pacem populo, et colles in justitia;...timebant Te cum sole, et ad facies lunae, generatio generationum;... florebit in diebus illius justus, et multa pax, usque dum non luna, Ps. lxxii 1, 3, 5, 7; per "solem" significatur amor; per "lunam" fides; per "montes et colles" Ecclesia Antiquissima; per "generationem generationum" Ecclesiae postdiluvianae; "usque dum non luna" dicitur quia fides erit amor; videantur quoque quae apud Esaiam xxx 26. Antiquissima Ecclesia fuit talis, et doctrina talis; hodie vero prorsus alia, nam fides hodie praecedit; sed per fidem charitas a Domino donatur, et tunc fit charitas principale; quare sequitur quod falsificata antiquissimo tempore fuit doctrina, cum confessi sunt fidem, et sic separarunt fidem ab amore: qui falsificarunt ita doctrinam, aut separarunt fidem ab amore, seu fidem solam corfessi, ii tunc dicti "Cain," et erat tale apud eos enorme.

Arcana Coelestia 1
Passage 338

#338 Vers. I. Et homo cognovit Havam uxorem suam, et concepit et peperit Cain; et dixit, Acquisivi virum, Jehovam. Per "hominem et Havam uxorem ejus" significatur Ecclesia Antiquissima, ut notum: ejus prima proles seu primogenitum est fides, quae hic vocatur "Cain": "quod dixerit, Acquisivi virum, Jehovam" significat quod fides apud eos qui dicti Cain, cognita sit et agnita sicut res per se.

Arcana Coelestia 1
Passage 339

#339 In praecedentibus tribus capitibus satis ostensum est quod per "hominem et ejus uxorem" significata sit Ecclesia Antiquissima, sic ut non possit dubitari; et quia "homo et uxor ejus" est Antiquissima Ecclesia, constat inde quod conceptus et partus ejus non fuerit alius. Antiquissimis familiare fuit nomina indere, et per nomina significare res, et sic instituere genealogiam; quae enim sunt Ecclesiae, similiter quoque se habent; unum concipitur et nascitur ab altero, et habet se ut generatio; quare commune est in Verbo talia quae Ecclesiae sunt, vocare conceptus, partus, prolem, infantes, parvulos, filios, filias, juvenes, et sic porro: prophetica iis sunt plena.

Arcana Coelestia 1
Passage 340

#340 Quod "dixit, Acquisivi virum, "Jehovam" significet quod fides apud eos qui dicti Cain, cognita sit et agnita sicut res per se, constat ab illis quae in praemissis hujus capitis dicta sunt: prius quasi ignorarunt quid fides, quia perceptionem xomnium quae erant fidei, habebant; at cum distinctam doctrinam facere incipiebant de fide, tunc depromebant illa de quibus perceptionem habebant, et redigebant in doctrinam, et vocabant illam, "Acquisivi virum, Jehovam," sicut novum quoddam adinvenissent, ita scientificum factum, quod fuit inscriptum cordi. Unumquodvis novum antiquitus nomine vocabant, et quae involvebant nomina, sic explicabant; sicut quid Ismael significet, quod "audiret Jehovah miseriam ejus," Gen. xvi 11; quid Reuben, quod "vidit Jehovah miseriam meam," Gen. xxix 32; quid Simeon, quod "audivit Jehovah, quod minus cara," ibid. vers. 33; quid Jehudah, "hac vice confitebor Jehovae," ibid. vers. x35. Altare a Mose aedificatum, vocatum "Jehovah vexillum, Exod. xvii 15; hic ipsa doctrina fidei vocata "Acquisivi virum, Jehovam", seu Cain.

Arcana Coelestia 1
Passage 341

#341 Vers. 2. Et addidit parere fratrem ejus, Habel; et fuit Habel pastor gregis, et Cain fuit colens humum. Alter partus Ecclesiae est charitas, quae significatur per "Habelem" et "fratrem": "pastor gregis" est qui exercet bonum charitatis: "colens humum" est qui absque charitate, utcumque ex fide separata ab amore, quae nulla fides.

Arcana Coelestia 1
Passage 342

#342 Quod alter partus Ecclesiae sit charitas, constare potest ex illis quae Ecclesia concipit et parit, quae non aliud sunt quam fides et charitas: similia significata sunt per primos partus Leae ex Jacobo, per "Reuben" fides, per "Simeon" fides actu, per "Levi" charitas, Gen. xxix 32-34; quare etiam tribus Levi sacerdotium accepit, et pastorem gregis repraesentavit: charitas, quia est alter partus Ecclesiae, vocatur "frater," et nominatur "Habel."

Arcana Coelestia 1
Passage 343

#343 Quod "pastor gregis" sit qui exercet bonum charitatis, unicuivis notum esse potest, nam hoc familiare in Verbo Veteris et Novi Testamenti; qui ducit et docet, appellatur "pastor"; qui ducuntur et docentur, appellantur "grex"; qui non ducit ad bonum charitatis, et qui non docet bonum charitatis, non est verus pastor; et qui non ducitur ad bonum et discit bonum, non est grex. Quod pastor et grex significent illa, quidem superfluum est ex Verbo confirmare, sed usque sint haec quae apud Esaiam, Dominus dabit pluviam seminis tui, quo seminas humum, et panem proventus humi,...1 pascet pecora tua in die illo, prato lato, xxx 23; ubi "panis proventus humi" est charitas: apud eundem, Dominus Jehovih, sicut pastor gregem suum pascet, in brachium suum colliget agnos, et in gremio suo portabit, fetas leniter ducet, xl 11: apud Davidem, Pastor Israelis ausculta, ducens sicut gregem Josephum; insidens cherubis, effulge, Ps. lxxx 2[A.V. 1]: apud Jeremiam, Formosae et delicatae assimilavi filiam Zionis, ad eam venient pastores, et greges eorum figent prope eam tentoria circumcirca, pascent quisque spatium suum, vi 2, 3: apud Ezechielem, Dixit Dominus Jehovih, Multiplicabo eos sicut gregem hominis, sicut gregem 2 sanctificatorum, sicut gregem Hierosolymae, in 3 temporibus statis ejus, sic erunt urbes desertae plenae grege hominis, xxxvi 37, 38: apud Esaiam, Omnis grex Arabiae congregabuntur tibi, arietes Nebaioth ministrabunt tibi, lx 7. Qui gregem ducunt ad bonum charitatis, sunt "qui congregant gregem, at vero qui non ad bonum charitatis, sunt "qui dispergunt"; nam omnis congregatio et unio ex charitate, et omnis dispersio et disunio ex non charitate. @ 1 Heb. is singular, but in n. 5201, 6049, S. has pascent as Sch.$ @ 2 I has sanctificatum, but Heb. has genitive plural. These two endings are often very similar in S"s handwriting.$ @ 3 Sch. has festis: Heb. has both meanings.$

Arcana Coelestia 1
Passage 344

#344 Quid facit fides, seu scientia, cognitio, et doctrina fidei, quam ut homo ita fiat sicut docet? Primarium quod docet, est charitas, Marc. xii 28-35; Matth. xxii 34-39; haec est finis omnium, quo spectat; si non fiat, quid scientia seu doctrina, nisi quoddam nihil?

Arcana Coelestia 1
Passage 345

#345 Quod "colens humum" sit qui absque charitate, utcumque ex fide separata ab amore, quae nulla fides, constare potest ab iis quae sequuntur, quod "Jehovah non aspexit ad munus ejus," et quod "fratrem suum occidit," hoc est, quod charitatem per "Habelem" significatam destruxit. "Colere humum" dicebantur qui corporea et terrestria spectant, sicut constat ab iis quae dicta sunt ad cap. xiii vers. 19, 23; ubi dicitur quod "homo emissus ex horto Eden ad colendum humum."

Arcana Coelestia 1
Passage 346

#346 Vers. 3. Et factum a fine dierum, et attulit Cain de fructu humi, munus Jehovae. Per "finem dierum" intelligitur progressus temporis: per "fructum humi" opera fidei absque charitate; per "munus Jehovae" cultus inde.

Arcana Coelestia 1
Passage 347

#347 Quod per "finem dierum" intelligatur progressus temporis, unicuivis constare potest. Doctrina haec, quae "Cain" vocatur, in suo primordio, cum adhuc simplicitas inerat, non ita ingrata fuisse apparet ac postea; quod constat ex eo quod appellaverint prolem "acquisitum virum, Jehovam"; ita nec in primordio fides ita separata fuit ab amore ac "in fine dierum" seu progressu temporis, sicut solet omnis doctrina verae fidei.

Arcana Coelestia 1
Passage 348

#348 Quod per "fructum humi" intelligantur opera fidei absque charitate, ex sequentibus etiam patet; opera enim fidei absque charitate sunt opera nullius fidei, in se mortua, nam sunt solum externi hominis; de quibus ita apud Jeremiam, Quare via impiorum prosperatur?...Plantasti eos, etiam radicati sunt, iverunt, etiam faciunt fructum, propinquus Tu in ore eorum, sed longinquus a renibus eorum,...quousque lugebit terra, et herba omnis agri exarescet? xii 1, 2, 4; "propinquus in ore, sed longinquus a renibus" sunt qui ex fide separata a charitate, de quibus praedicatur quod "terra lugeat." Vocantur etiam "fructus operum" apud eundem, Supplantativum cor prae omni, et desperatum id; quis cognoscit id? Ego Jehovah scrutans cor, probans renes, et ac dandum unicuivis juxta vias ejus, juxta fructum operum ejus xvii 9, 10: apud Micham, Erit terra in desolationem propter habitatores suos, pro fuctu operum eorum, vii 13. Sed quod talis fructus nullus fructus sit, seu quod opus mortuum sit, et quod pereat et fructus et radix, apud Amos, Perdidi Emoraeum coram illis, cujus sicut altitudo cedrorum altitudo ejus, et robustus is sicut quercus, perdidi tamen fructum ejus sursum, et radices ejus deorsum, ii 9: et apud Davidem, Fructum eorum de terta perdes, et semen eorum de filiis hominis, Ps. xxi II [A.V. 10]. At opera cbaritatis viva sunt, de quibus praedicatur quod "radices agant infra" et "fructum edant supra," ut apud Esaiam, Addet evasio domus Jebudae residua radicem deorsum, et faciet fructum sursum, xxxvii 31; "facere fiucturn sursurn" est ex charitate; talis fructus vocatar "fructus excellentiae" apud eundem, In die illa, erit germen Jehovae in decus, et in gloriam, et fructus terrae in excellentiam et ornamentum ereptioni Israelis, iv x2: estque fructus salutis ut appetiatur apud eundem, Stillate caeli desuper, et aetheres fluant justitia, aperiat se terra, et ferant fructum salutis, et justitia germinet una; Ego Jehovah creabo hoc, xlv 8.

Arcana Coelestia 1
Passage 349

#349 Quod per "munus" intelligatar cultus, constare Potest a repraesentativis in Ecclesia Judaica, ubi sacrificia quaecumque, tuna primitiae terrae et omnium ejus fructuum, ut et oblatio primogeritorum, vocantar "munera," in quibus constabat cultus; et quia omnia repraesentabant caelestia et se referebant ad Dominum, per munera illa significabatur verus cultus, quod unicuivis potest noturn esse; nam quid repraesentativum absque re quam repraesentat, et quid externum absque interno, nisi idolum quid et mortuum? externum ab internis, seu per interna a Domino, vivit; inde constat quod munera omnia Ecclesiae repraesentativae significent cultum Dornani, de quibus singulis, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus. [2] Quod per "munera" in genere intelligatur cultus, constare Potest apud Prophetas passim, ut apud Malachiam, Quis sustinet diem adventus Ipsius?... Sedebit conflans et purgans argentuna, et purificabit filios Levi, et defecabit eos, sicut aurum, et sicut argentum, et erunt Jehovae offerentes munus in justitia; tum suave erit Jehovae munus Jehudae et Hierosolymae juxta dies aeternitatis, et juxta annos antiquos, iii 2-4. "Munus rn justitia" est internum, quod "filii Levi" seu sancti cultores offerent; "dies aeternitatis" est Ecclesia Antiquissima; "dies antiqui" sunt Ecclesia Antiqua: apud Ezechielem, In monte sanctitatis Meae, in monte altitudinis Israelis, ... colent Me ornnis domus Israetis, tota qa terta; ibi propitius ero illis, et ibi quaeram oblationes vestras, et primitias munerum vestrorum in omnibus sanctificationibus vestris, xx 40; "oblationes et primitiae munerum in sanctificationibus" similiter sunt opera per charitatem a Domino sanctificata: apud Zephaniam, A transitu fluminum Aethiopiae adoratores Mei,... adducent munus Meum, iii 10; "Aethiopia" pro iis qui possident caelestia, quae sunt amor, charitas: et opera charitatis.

Arcana Coelestia 1
Passage 350

#350 Vers. 4. Et Habel attulit etiam ille de primogenitis gregis tui et de pinguedine eorum: et aspexit Jehovah ad Habel et ad munus illius Per "Habelem" significatur hic ut prius charitas: per "primogenita gregis" sanctum quod est solius Domini: per "pinguedinem" ipsum caeleste quod etiam est Domini: quod "aspexit Jehovah ad Habelem et ad munus ejus" significat quod Domino grata fuerunt quae charitatis et omnis cultus inde.

Arcana Coelestia 1
Passage 351

#351 Quod "Habel" significet charitatem, prius ostensum est Charitas significat amorem erga proximum et misericordiam; qui enim amat proximum ut se ipsum, etiam ejus miseretur, cum patitur sicut ipse sui.

Arcana Coelestia 1
Passage 352

#352 Quod per "primogenita gregis" significetur [sanctum quod est solius Domini, constare potest a primogenitis in Ecclesia repraesentativa, quae omnia sancta fuerunt quia spectabant Dominum, Qui solus Primogenitus. Amor et inde fides est primogenitus; omni amor est Domini, et ne hilum amoris est hominis, quare Dominus solus Primogenitus; hoc repraesentatum est in Ecclesiis antiquis per "primogenita hominis et bestiae, quod essent sancta Jehovae, Exod. xiii 2, 12, 15. Et quod tribus Levi, qui in sensu interno significat amorem, post Reuben et Simeonem, qui in sensu interno significat fidem, natus, acceptata loco omnium primogenitorum, et facta sacerdotium, Num. iii 40-46; viii 14-20. De Domino quod Primogenitus omnium quoad Humanam Ipsius Essentiam, ita apud Davidem, Ille vocabit Me, Pater Meus Tu, Deus Meus, et petra saluti Meae, etiam Ego Primogenitum dabo Illum, altum regibus terrae, Ps. lxxxix 27, 28 [A.V. 26, 27]: et apud Johannem, Jesus Christus, Primogenitus ex mortuis, et Princeps regum terrae, Apoc. i, 5. Observes quod primogenita cultus significent Dominum; primogenita autem Ecclesiae significent fidem.

Arcana Coelestia 1
Passage 353

#353 Quod per "pinguedinem" significetur ipsum caeleste, quo etiam est Domini: caeleste est omne quod est amoris; fides quoque caelestis est quando ex amore; charitas est caeleste; omne bonum charitatis est caeleste; quae omnia repraesentata sunt per pinguedines in sacrificiis, et quidem distincte per pinguedinem super jecore, seu reticulum; per pinguedinem super renibus; per pinguedinem tegentem intestina; et super intestinis; quae sancta erant et adolebantur super altari, Exod. xxix 13, 22; Lev. iii 3, 4, 14; iv 8, 9, 19, 26, 31, 35; viii 16, 25; quare vocantur "panis igniti in quietem Jehovae," Lev. iii 15, 16; ac ideo vetitum populo Judaico, ne quicquam pinguedinis ex bestiis ederent, quod vocatur "statutum aeternitatis in generationes," Lev. iii 17; vii 23, 25; ex causa quia Ecclesia ista talis erat ut non agnosceret interna, minus caelestia. [2] Quod "pinguedo" significet caelestia et bona charitatis, constat apud Prophetas, ut apud Esaiam, Quare appenditis argentum in quod non panis; et laborem vestrum, in quod non ad satietatem? Attendite attendendo ad Me, et comedite bonum, ut delicietur in pinguedine anima vestra, lv 2: apud Jeremiam, Implebo animam sacerdotum pinguedine, et populus Meus bono Meo saturabuntur, xxxi 14; quod non pinguedo intelligatur sed caeleste spirituale bonum, manifeste constat: apud Davidem, Implentur pinguedine domus Tuae, et flumine deliciarum Tuarum potas eos; quia Tecum scaturigo vitarum, in luce Tua videmus lucem, Ps. xxxvi 9, 10 [A.V. 8, 9]; ubi "pinguedo et scaturigo vitae" pro caelesti, quod est amoris; "flumen deliciarum et lux" pro spirituali, quod est fidei inde: apud eundem, Adipe et pinguedine saturabitur anima mea, et labiis canticorum laudabit os meum, Ps. lxiii 6 [A.V. 5]; ubi "pingue" similiter pro caelesti, "labia canticorum" pro spirituali; quod caeleste sit, constat manifeste quia "anima saturabitur." Ipsae primitiae, quae erant primogenita terrae, vocantur inde "pinguedo," Num. xviii 12. Caelestia quia dantur innumerabiliorum generum, et 3 adhuc innumerabiliorum specierum, ita communiter describuntur in cantico, quod Moses recitavit coram populo, Butyrum bovis, et lac gregis, cum pinguedine agnorum et arietum, filiorum Bashanis, et hircorum, cum pinguedine renum tritici, et sanguinem uvae bibes, merum, Deut. xxxii 14. Haec nusquam aliquis scire potest quid significant, risi ex sensu interno; absque sensu interno, nemo scire potest quid butyrum bovis, quid lac gregis, quid pinguedo agnorum, quid pinguedo arietum et hircorum, quid filii Bashanis, quid pinguedo renum tritici, quid sanguis uvae; absque sensu interno forent" "voces, et praeterea nihil"; cum tamen omnia et singula significant genera et species caelestium.

Arcana Coelestia 1
Passage 354

#354 Quod "Jehovah aspexerit ad Habelem, et ad munus ejus" significent quod Domino grata fuerunt quae charitatis, et omnis cultus inde, prius explicatum est; tam quid Habel quam quid munus.

Arcana Coelestia 1
Passage 355

#355 Vers. 5. Et ad Cain et ad munus ejus non aspexit; et accensa est ira Caino valde, et ceciderunt facies ejus. Per "Cain" significatur, ut dictum, fides separata ab amore, seu doctrina talis quod fides separari possit: per "munus ejus quod non aspexit" significatur, ut prius, quod cultus ejus non acceptus esset: per "iram accensam Caino," et per "facies quod ceciderint," significatur quod mutata interiora; per "iram" quod recesserit, charitas; et per "faciem" interiora, quae "cadere" dicuntur, cum mutantur.

Arcana Coelestia 1
Passage 356

#356 Quod per "Cainum" significetur fides separata ab amore, seu doctrina talis quod fides separari possit; tum, quod "munus quod non aspexit" significet quod cultus ejus non acceptus esset, prius ostensum est.

Arcana Coelestia 1
Passage 357

#357 Quod per "iram accensam Caino" significetur quod recesserit charitas, constare potest a sequentibus, quod "occiderit Habelem fratrem," per quem significatur charitas. Ira est affectio communis resultans ex omni quod contrariatur amori proprio et ejus cupiditatibus. In mundo spirituum malorum hoc manifeste percipitur, est enim ira communis contra Dominum, quia in nulla charitate sunt sed in odiis; quodcumque non favet amori proprio et mundi, hoc excitat contrarietatem, quae manifestatur per iram. De Jehovah in Verbo multoties praedicatur ira, excandescentia, ut et furor; sed sunt hominis, et tribuitur Jehovae quia ita apparet; et ex causa de qua prius; ita apud Davidem, Misit in eos iram naris suae, et excandescentiam, et furorem, et angustiam, et immissionem angelorum malorum; libravit semitam irae, non prohibuit a morte animam eorum, Ps. lxxviii 49 [50]; non quod Jehovah usquam "mittat in aliquem iram," sed quod ii semetipsis; nec angelos malos, ut dicitur, sed quod homo eos adsciscat; ideo additur quod "libret semitam irae, et non prohibeat a morte animam eorum"; quare apud Esaiam, Ad Jehovam veniet, et pudefient omnes, qui excanduerunt contra Ipsum, xlv 24; inde constat quod "ira" significet mala, seu quod idem est, recessionem a charitate.

Arcana Coelestia 1
Passage 358

#358 Quod per "cadere facies" significetur quod interiora mutentur, etiam a significatione "faciei" et significatione "cadere" constat; facies apud antiquos significavit interna, quia per faciem interna elucent; tales etiam antiquissimis temporibus fuerunt ut facies prorsus concordaret cum internis, sic ut quisque ex facie videre potuisset qualis animus aut mens ejus esset; pro enormi re ducebant aliud facie ostendere, aliud cogitare; simulatio et dolus tunc fuit abominabilis; quare per "faciem" significabantur interna; cum charitas elucebat ex facie, tunc dicebatur "elevari facies"; cum autem contrarium, tunc dicebatur "facies cadere"; quare etiam de Domino praedicatur quod "facies elevet super hominem," ut in Benedictione, Num. vi 26; et Ps. iv 7 [A.V. 6], quo significatur quod Dominus det homini charitatem: quid cadere facies, constat apud Jeremiam, Non faciam cadere faciem Meam erga vos, quoniam misericors Ego, dictum Jehovae, iii 12; "facies Jehovae" est misericordia; cum "elevat faciem" super aliquem, est quod ex misericordia ei charitatem det: contrarium est cum "facit cadere faciem," hoc est, cum homini facies cadit.

Arcana Coelestia 1
Passage 359

#359 Vers. 6. Et dixit Jehovah ad Cain, Quare accensa est ira tibi? et quare ceciderunt facies tuae? "Quod Jehovah dixerit ad Cain" est quod conscientia dictaverit: [per] quod "accensa ira" et quod "ceciderint facies" significatur ut prius, quod recesserit charitas, et mutata sint interiora.

Arcana Coelestia 1
Passage 360

#360 Quod "Jehovah dixerit ad Cain" sit quod conscientia dictaverit, non opus habet confirmatione: simile prius explicatum est.

Arcana Coelestia 1
Passage 361

#361 Vers. 7. Annon si benefacis, elevatio? et si non benefacis, ad januam peccatum cubans, et ad te desiderium ejus, et tu dominaris ei. "Si benefacis, elevatio" significat, si benevis, quod charitas apud te sit: "si non benefacis, ad januam peccatum cubans" significat, si non benevis, quod charitas nulla, sed malum: "ad te desiderium ejus, et tu dominaris ei" est quod charitas apud te esse velit, sed non potest quia vis ei dominari.

Arcana Coelestia 1
Passage 362

#362 Describitur hic doctrina fidei, quae "Cain" vocatur; quae quia fidem separavit ab amore, etiam separavit a charitate, quae est proles amoris: ubicumque aliqua Ecclesia, ibi existunt haereses, ex causa quia dum cogitant de uno articulo fidei, quod illum principalem faciant; nam talis est cogitatio hominis dum alicui rei intendit, hoc praeponit alteri, cumprimis quando phantasia vindicat id ut inventum proprium, et cum amor sui et mundi sufflant, tunc nihil non quasi consentit, et confirmat, usque fere ut jurent quod ita sit, cum tamen est falsum; sicut illi qui "Cain" vocati sunt, fidem essentialem fecerunt prae amore; et quia sic vivebant absque amore, conspiravit tam amor sui quam phantasia inde.

Arcana Coelestia 1
Passage 363

#363 Qualis doctrina fidei fuerit quae "Cain" dicta, constat ex descriptione ejus in hoc versu; a sequentibus in hoc versu, quod charitas potuisset adjuncta esse fidei, sed ita ut charitas dominaretur, non fides; quare dicitur primum "Si benefacis, elevatio," quo significatur, si benevis, charitas posset adesse; "benefacere" significat in sensu interno benevelle, nam facere bonum a velle bonum profluit; antiquitus actio et voluntas unum faciebant, ex actione conspiciebant voluntatem, quia nihil simulati erat. Quod "elevatio" significet quod charitas adsit, constat ab illis quae prius dicta sunt de faciebus, quod "elevare facies" sit charitatem habere; et "cadere facies," quod sit contrarium.

Arcana Coelestia 1
Passage 364

#364 Alterum erat "Si non benefacis, ad januam peccatum cubans," quo significatur, si non benevis, quod charitas nulla, sed malum; quod "peccatum" dum "ad januam cubat," sit malum, quod praesto est et intrare vult, unicuivis constare potest; dum enim nulla charitas, est immisericordia et odium, proinde omne malum. Peccatum in genere pro diabolo sumitur, qui, seu turba ejus, praesto est dum homo absque charitate est; unicum quod diabolum et ejus turbam a janua profugat, est amor in Dominum et erga proximum.

Arcana Coelestia 1
Passage 365

#365 Tertium est quod "ad te desiderium ejus, et tu dominaris ei," quo significatur quod charitas apud fidem esse velit sed quod non possit quia fides vult dominari ei, quod est contra ordinem; quamdiu fides vult dominari, non est fides; sed cum charitas dominatur, tunc est fides; nam principale fidei est charitas, ut prius ostensum est. Charitas potest comparari flammae, quae est essentiale caloris et lucis, nam inde calor et lux; fides separata potest comparari luci, quae cum absque calore flammae, tunc quidem est lux, sed lux hiemis, qua nihil non torpescit et emoritur.

Arcana Coelestia 1
Passage 366

#366 Vers. 8. Et dixit Cain ad Habel, fratrem suum: et erat, cum essent in agro, et surrexit Cain contra Habel fratrem tuum, et occidit illum. "Quod dixerit Cain ad Habel" significat tractum temporis; per "Cain" significatur, ut dictum, fides separata ab amore; per "Habel" charitas, quae est frater fidei, quare etiam hic bis vocatar frater: "ager" significat quicquid est doctrinae: "quod surrexerit Cain contra Habel fratrem suum, et occiderit illum" significat quod fides separata exstinxerit charitatem.

Arcana Coelestia 1
Passage 367

#367 Haec non opus habent confirmatione a similibus Verbi, solum quod charitas sit "frater" fidei, et quod "ager" significet quicquid est doctrinae. Quod charitas sit frater fidei, unicuivis constare potest ex natura seu essentia fidei: fraternitas illarum etiam repraesentata fuit per Esavum et Jacobum, quare quoque lis de primogenitura et inde dominio: repraesentata quoque per Perez et Serab, filios Tamaris ex Judah, Gen. xxxviii 28-30, ubi etiam de primogenitura; repraesentata quoque per Ephraim et Menasseh, Gen. xlviii 13, 14; similiter de primogenitura et dominio inde: ita quoque per alios: uterque enim, seu fides et charitas, est proles Ecclesiae; fides vocatur "vir," sicut Cain, vers. 1 hujus capitis; et charitas "frater," ut Esai. xix 2; Jer. xiii 14, et alibi: unio fidei et charitatis vocatur "foedus fratrum," [2] Amos i 9; similiter ac res significatur per Cainum et Habelem, repraesentatum fiat per Jacobum et Esavum, ut dictum; quod Jacobus similiter Esavum voluerit supplantare, constat etiam apud Hosheam, Ad visitandum super Jacobum vias ejus, secundum opera ejus retribuet ei, in utero supplantavit fratrem suum, xii 3, 4. At quod Esavus, seu charitas per Esavum repraesentata, usque dominaretur, constat a prophetica praedictione per Isacum patrem, Super gladio tuo vives, et fratri tuo servies, et erit, quando x dominaris, et expelles jugum ejus desuper collo tuo, Gen. xxvii 40; seu quod idem est, Ecclesia gentium seu nova per "Esavum," et Ecclesia Judaica per "Jacobum"; quare toties dictum, quod agnoscerent gentes pro fratribus: "fratres" etiam omnes dicti ex charitate in Ecclesia gentium seu Primitiva: "fratres" etiam vocati a Domino qui audiunt Verbum et faciunt illud, Luc. viii 21; "qui audiunt" sunt qui habent fidem, "qui faciunt" sunt qui habent charitatem: qui autem audiunt seu dicunt se habere fidem, et non faciunt seu non habent charitatem, non sunt fratres, nam eos assimilat "stultis," Matth. vii 24, 26.

Arcana Coelestia 1
Passage 368

#368 Quod "ager" significet doctrinam, ita quicquid est doctrinae de fide et charitate, constat a Verbo; apud Jeremiam, Mons Mi in agro, facultates tuas, omnes thesauros tuos in praedam dabo, xvii 3; ubi "ager" pro doctrina, "facultates et thesauri" pro divitiis spiritualibus fidei seu quae sunt doctrinae fidei: apud eundem, Num deseret de petra agri mei, nix Libani? xviii 14: de Zione praedicatur quod "sicut ager arabitur," cum doctrina fidei nulla, Jer. xxvi 18; Mich. iii 12: apud Ezechielem, Sumpsit de semine terrae, posuitque in agro sementis, xvii 5; ubi de Ecclesia ejusque fide agitur, nam doctrina vocatur "ager" ex semine: apud eundem, "Et cognoscant omnes arbores agri, quod Ego Jehovah humiliem arborem altam, xvii 24: apud Joelem, Devastatus est ager, luxit humus, quia devastatum est frumentum, exaruit mustum, infirmatum est oleum; pudefacti sunt agricolae,... periit messis agri,... omnes arbores agri exsiccatae, i 10-12; ubi "ager" pro doctrina, "arbores" pro cognitionibus, "agricolae" pro cultoribus: apud Davidem, Exsultabit ager, et omne quod in illo, tunc cantabunt omnes arbores silvae, Ps. xxcvi 12; ubi ager non exsultare potest, nec arbores silvae cantare, sed quae sunt apud hominem, quae sunt cognitiones fidei: apud Jeremiam, Quousque lugebit terra, et herba omnis agri arescet? xii 4; similiter, quod nec terra nec herba agri lugere possit, sed quod est apud hominem, et vastatum: similiter apud Esaiam, Montes et colles personabunt coram vobis cantu, et omnes arbores agri plaudent vola, lv 12: Dominus quoque, ubi de consummatione saeculi praedicit, etiam doctrinam fidei appellat agrum, Duo erunt in agro, unus assumetur, alter relinquetur, Matth. xxiv 40; Luc. xvii 36; ubi per "agrum" intelligitur doctrina fidei tam falsa quam vera, ut hic; quia "ager" est doctrina, etiam quisquis recipit aliquod semen fidei vocatur ager, et homo, et Ecclesia, et mundus.

Arcana Coelestia 1
Passage 369

#369 Inde nunc sequitur quid significant, "cum essent in agro," quod "Cain surrexerit contra Habel fratrem suum, et occiderit illum, nempe, cum uterque, tam fides quam charitas essent ex doctrina: fidei, quod fides separata ab amore non potuisset quin nihili faceret charitatem, et sic illam exstinguere; ut solent etiam hodie qui ore ferunt, quod sola fides salvificet si vel nullum opus charitatis faciant; ita in ipsa suppositione exstinguunt charitatem, cum tamen norunt et ore fatentur quod fides non sit salvifica nisi amor sit.

Arcana Coelestia 1
Passage 370

#370 Vers. 9. Et dixit Jehovah ad Cain, Ubi Habel frater tuus? et dixit, Non scio, an custos fratris mei ego? "Quod dixerit Jehovah ad Cain" significat perceptivum quoddam ab interiore, quod dictavit de charitate seu "Habele fratre": "quod dixerit, Non scio, an custos fratris mei ego?" significat quod nihili faceret charitatem, cui non famulari vellet; ita quod rejecerit prorsus quicquid esset charitatis; talis facta est eorum doctrina.

Arcana Coelestia 1
Passage 371

#371 Antiquissimi per "loquentem Jehovam" significabant perceptionem, nam noverunt quod Dominus daret illis percipere; perceptio haec non diutius manere potuit quam cum amor principale esset; cum cessavit amor in Dominum, et sic erga proximum, periit perceptio; et quantum amoris remansit, tantum perceptionis. Perceptivum hoc proprium erat Antiquissimae Ecclesiae; sed postquam fides separata est ab amore, ut in postdiluvianis, et charitas data per fidem, successit conscientia, quae quoque dictat, sed alio modo, de qua, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus. Cum conscientia dictat, similiter dicitur, nempe quod Jehovah loquatur in Verbo; quia conscientia formatur ex revelatis et cognitionibus e Verbo; et cum Verbum dicit seu dictat, est Dominus qui dicit; quare nihil communius est dicere, etiam hodie, quam quod Dominus loquatur, cum agitur de re conscientiae aut fidei.

Arcana Coelestia 1
Passage 372

#372 "Custodem esse" significat servire, sicut custodes portae et custodes liminis in Ecclesia Judaica; fides dicitur custos charitatis ex eo quod servitura sit; sed secundum principia istius doctrinae erat quod fides dominaretur, sicut dictum ad vers. 7.

Arcana Coelestia 1
Passage 373

#373 Vers. 10. Et dixit, Quid fecisti? vox sanguinum fratris tui clamantium ad Me ex humo. "Vox sanguinum fratris" significat violentiam illatam charitati: "quod sanguines clament" significat reatum: "humus" schisma seu haeresin.

Arcana Coelestia 1
Passage 374

#374 Quod "vox sanguinum" significet violentiam illatam charitati, constat a pluribus in Verbo; in quo "vox" accipitur pro omni quod accusat, et "sanguis" pro omni peccato, imprimis pro odio; nam qui odio habet fratrem, corde suo eum occidit, ut Dominus docet, Audivistis quod veteribus dictum sit, Non occides; quisquis autem occiderit, obnoxius erit judicio; Ego vero dico vobis, quod quisquis irascitur fratri suo temere, obnoxius erit judicio; quicumque vero dixerit fratri suo, Raka, obnoxius erit synedrio; quicumque autem dixerit, Stulte, obnoxius erit gehennae ignis, Matth. v 21, 22; per quae intelliguntur odii gradus; odium est contrarium charitati; et si non manu, usque animo, et quocumque modo possit, occidit; sunt modo vincula externa quae inhibent ne manu; quare omne odium est sanguis; ut apud Jeremiam, Quid bonam facis viam tuam ad quaerendum amorem?... etiam in alis tuis inventi sunt sanguis animarum egenorum innocentium, ii 33, 34. [2] Et quia odium est "sanguis," omnis iniquitas est sanguis, nam fons omnium iniquitatum est odium; ut apud Hosheam, Pejerare, et mentiri, et occidere, et furari, et adulterari, latrocinantur, et sanguines in sanguinibus attigerunt; propterea lugebit terra, et contabescet omnis habitans in ea, iv 2, 3; et apud Ezechielem, Num judicabis urbem sanguinum, et notifices ei omnes abominationes ejus?... urbs effundens sanguines in medio sui,... per sanguinem tuum, quem effudisti, rea facta es, Xxii 2-4, 6, 9; ubi agitur de immisericordia: apud eundem, Terra plena est judicio sanguinum, et urbs plena est violentia, vii 23; et apud Jeremiam, Ob peccata prophetarum Hierosolymae iniquitates sacerdotum ejus, effundentium in medio ejus sanguinem justorum, vagantur caeci in plateis, polluti sunt sanguine, Thren. iv 13, 14: apud Esaiam, Cum abluet Dominus sordes filiarum Zionis, et sanguines Hierosolymae deterserit e medio, spiritu judicii, et spiritu combustionis, lv 4: apud eundem, Volae vestrae pollutae sunt in sanguine, et digiti vestri in iniquitate, lix 3: apud Ezechielem, Praeterivi praeter te, vidique te conculcatam in sanguinibus tuis, et dixi tibi, In sanguinibus tuis vive; et dixit tibi, in sanguinibus tuis vive, xvi 6, 22; ubi de abominationibus Hierosolymae, quae vocantur "sanguines," agitur. Immisericordia et odium ultimorum temporum describitur etiam per "sanguinem" in Apoc. xvi 3, 4. Sanguines in plurali dicuntur quia omnia iniqua et abominabilia scaturiunt ex odio, sicut omnia bona et sancta ex amore; qui itaque odio habet proximum, eum si posset, occidit, et quocumque modo potest, occidit; quod est violentiam ei inferre, quae hic per "vocem sanguinum" proprie significatur.

Arcana Coelestia 1
Passage 375

#375 "Vox clamans," et "vox clamoris," est formula sollemnis in Verbo, et applicatur unicuique rei ubi aliquis strepitus, turba, infestum, etiam ubi faustum, ut Exod. xxxii 17, 18; Zeph. i 9, 10; Esai. lxv 19; Jer. xlviii 3; hic quod incuset.

Arcana Coelestia 1
Passage 376

#376 Quod "sanguines clamant" significent reatum, inde nunc sequitur; nam qui violentia utuntur, reatum habent, ut apud Davidem, Malum occidet impium, et osores justi reatum habebunt, Ps. xxxiv 22 [A.V. 21]: apud Ezechielem, Urbs per sanguinem, quem effudisti, rea facta es, xxii 4.

Arcana Coelestia 1
Passage 377

#377 Quod "humus" significet hic schisma seu haeresin, constat inde quod "ager" significet doctrinam, quare "humus" in qua ager, est schisma: ipse homo est "humus," ut et "ager," quia ei inseminantur illa; nam homo est ab iis quae inseminata sunt; bonus et verus a bonis et veris; malus et falsus a malis et falsis; qui in doctrina aliqua, inde vocatur; qui in schismate seu haeresi, inde vocatur; ita hic "humus" pro schismate seu haeresi quae in homine.

Arcana Coelestia 1
Passage 378

#378 Vers. 11. Et nunc, maledictus tu de humo, quae aperuit os suum, accipiens sanguines fratris tui e manu tua. "Maledictus tu de humo" significat quod aversus factus ex schismate: "quae aperuit os suum" significat quod docuit: "accipiens sanguines fratris tui e manu tua" est quod violentiam intulerit charitati, quam exstinxit.

Arcana Coelestia 1
Passage 379

#379 Quod haec significentur, constat a praecedentibus; et quod "maledictus" significet aversum, etiam prius ostensum est, n. 245; nam iniquitates et abominationes, seu odia, sunt quae avertunt hominem ut spectet solum deorsum, seu ad corporea et terrestria, et sic quae inferni sunt; quod fit cum charitas in exilium mittitur et exstinguitur; tunc enim disrumpitur vinculum inter Dominum et hominem; sola charitas, seu amor et misericordia sunt quae conjungunt; fides nusquam absque charitate, nam nulla fides est, est scientia mera qualem etiam diabolica turba habere potest, per quam fallere possunt dolose probos, et lucis angelos simulare; sicut solent quandoque pessimi praedicatores etiam cum zelo quasi pietatis, tametsi nihil minus apud eos est quam id quod ore ferunt. An quisquam tam infirmi judicii esse potest ut credat solam fidem memoriae afficere posse, aut solam cogitationem inde, cum quisque a propria experientia novit quod nullus aestimet alicujus voces et assensiones qualescumque sunt, cum non ex voluntate seu intentione? Est voluntas et intentio quae faciunt ut placeat, et conjungunt unam alteri; velle est ipse homo, non cogitare et loqui quod non vult; ex velle trahit naturam et indolem, quia illud afficit: at si cogitat bonam, tunc essentia fidei seu charitas est in cogitatione, quia velle bonum inest; at si dicit se cogitare bonum et vivit male, nusquam potest aliud velle quam velle malum, quare est nulla fides.

Arcana Coelestia 1
Passage 380

#380 Vers. 12. Cum coles humum, non addet dare vim suam tibi, vagus et profugus eris in terra. "Colere humum" significat excolere hoc schisma seu hanc haeresin: "non addere dare vim suam tibi" significat quod sterilis sit: "vagus et profugus esse in terra" est non scire quid verum et bonam.

Arcana Coelestia 1
Passage 381

#381 Quod "colere humum" sit excolere hoc schisma seu hanc haeresin, constat ex significatione "humi," de qua mox prius; quod "non addet dare vim suam" sit quod sterilis sit, patet inde et ex ipsis verbis; tum exinde quod qui profitentur fidem absque charitate, profiteantur nullam fidem, ut dictum est.

Arcana Coelestia 1
Passage 382

#382 Quod "vagus et profugus esse in terra" significet non scire quid verum et bonam, constat a significatione vagari et fugere in Verbo; ut apud Jeremiam, Prophetae et sacerdotes vagantur caeci in plateis, polluti sunt in sanguine; ea quae non possunt, tangunt vestimentis, Thren. iv 13, 14; ubi "prophetae" pro iis qui docent; "sacerdotes" pro iis qui secundum ea vivunt; "vagari caeci in plateis" est non scire quid bonum et verum: [2] apud Amosum, Pars agri unius pluviam accepit, et pars agri, super quem non pluit, exarescit; unde vagabuntur duae tresve urbes ad urbem unam ad bibendum aquas, et non satiabuntur, iv 7, 8; ubi "pars agri super quam pluvia" est doctrina fidei ex charitate; "pars seu gleba agri, super quem non pluit" est doctrina fidei absque charitate; "vagari ad bibendum aquas" est similiter quaerere quid verum: apud Hosheam, [3] Percussus est Ephraim, radix eorum exaruit, fructum non facient,... rejiciet eos Deus meus, quia non auscultarunt Ipsi, et erunt vagi inter gentes, ix 16, 17: "Ephraim" pro intelligentia veri seu fide, quia primogenitus 1 Josephi; "radix quae exaruit" pro charitate quae fructum non facere potest; "vagi inter gentes" quod non sciant verum et bonum: apud Jeremiam, [4] Ascendite contra Arabiam, et devastate filios orientis; fugite, vagamini valde, in profundum demiserunt se ad habitandum habitatores Hazoris, xlix 28, 30; "Arabia et filii orientis" pro possessione divitiarum caelestium, seu" illorum quae sunt amoris, de quibus vastatis etiam praedicatur "fugere et vagari," seu profugi et vagi esse, cum nihil boni faciunt; et de "habitatoribus Hazoris," seu qui possident divitias spirituales, quae sunt fidei, praedicatur "demittere se in profundum," seu perire: apud Esaiam, Cuncti primores tui vagantur una, prae arcu vincti sunt, e longinquo fugerunt, xxii 3; ubi agitur de valle visionis, seu phantasia de fide, quod detur absque charitate: unde quod "vagus et profugus," seu quod nihil veri et boni sciat qui confitetur fidem praeter a charitate, in versu 14 sequente dicitur. @ 1 In 3325 we read successit enim Ephraim loco Reubenus, et primogenitus factus. It is evidently in this sense that Ephraim is here called primogenitus.$

Arcana Coelestia 1
Passage 383

#383 Vers. 13. Et dixit Cain ad Jehovam, Major iniquitas mea, quam ut auferatur. "Quod Cain dixerit ad Jehovam" significat confessionem quandam quod in malo, ex dolore quodam interno: "major iniquitas [mea], quam ut auferatur" significat desperationem inde.

Arcana Coelestia 1
Passage 384

#384 Exinde constat quod in Caino usque aliquid boni manserit; sed quod omne bonum charitatis postea perierit, constat ex Lamecho, de quo vers. 19, 23, 24.

Arcana Coelestia 1
Passage 385

#385 Vers. 14. Ecce ejecisti me hodie desuper faciebus humi; et a faciebus Tuis abscondar, et ero vagus et profugus in terra; et erit omnis inveniens me, occidat me. "Ejici 1 desuper faciebus humi" significat separari ab omni vero Ecclesiae: "a faciebus Tuis abscondi" significat separari ab omni bono fidei amoris: "vagus et profugus esse in tetra" est non scire quid verum et bonum: "quod omnis inveniens occideret" est quod omne malum et falsum perderet. @ 1 Dejici I.$

Arcana Coelestia 1
Passage 386

#386 Quod "ejici desuper faciebus humi" significet separari ab omni vero Ecclesiae, constat ex significatione "humi," quae in genuino sensu est Ecclesia, seu homo Ecclesiae, inde quicquid profitetur Ecclesia, sicut prius dictum; ex subjecto fit praedicatio; quare etiam qui profitetur male fidem, seu schisma aut haeresin, quoque vocatur "humus": "a faciebus humi ejici 1 "itaque hic est non amplius esse in vero Ecclesiae. @ 1 dejici I.$

Arcana Coelestia 1
Passage 387

#387 Quod "abscondi a faciebus Tuis" significet separari ab omni bono fidei amoris, constat ex significatione "facierum Jehovae"; "facies Jehovae" est, ut prius dictum, misericordia, e qua omnia bona fidei amoris; quare bona fidei hic significantur per "facies."

Arcana Coelestia 1
Passage 388

#388 "Esse vagus et profugus in terra" est, sicut prius, non scire verum et bonum.

Arcana Coelestia 1
Passage 389

#389 Quod "omnis inveniens occideret" sit quod omne malam et falsum perderet eam, sequitur inde; se enim ita res habet: cum homo privat se charitate, tunc separat se a Domino; sola charitas, seu amor erga proximam et misericordia, est quae conjungit hominem Domino; absque charitate est disjunctio; cum disjunctio, tunc sibi seu proprio relictus est; quicquid tunc cogitat, est falsam, et quicquid tunc vult, est malum; haec sunt quae occidunt hominem, seu faciunt ut nibil vitae habeat.

Arcana Coelestia 1
Passage 390

#390 Quod ii qui in falso et malo, in continuo terrore sint, ut occidantur, describitur apud Mosen, Et erit terra vestra desolatio, et urbes vestrae vastitas,... residuos inter vos, inducam mollitiem in cor eoram, in terris hostium eorum, et persequetur eos vox folii impulsi, et fugient fugam gladii, cadentque nullo persequente, et impingent quisque in fratrem suam, quasi coram gladio, et persequens nullus, Lev. xxvi 33, 36, 37: apud Esaiam, Perfidi perfide agunt, et perfidia perfidorum perfide faciunt, et erit fugiens a voce pavoris cadet in foveam; et ascendens e medio foveae, capietur laqueo; ... gravis erit super eo praevaricatio ejus, ideo cadet, et non addet surgere, xxiv 16-20: apud Jeremiam, Ecce adducens super te pavorem;... ab omnibus circuitibus tuis expulsi eritis, quisque ad facies ejus, nec congregans vagantem, xlix 5: apud Esaiam, Super equo fugiemus, ideoque fugietis; et super veloce equitabimus, ideo veloces reddentur persequentes vos; mille unam a coram increpatione unius, et a coram increpatione quinque fugietis, XXX z6, 17. Hic et alibi in Verbo descripti sunt qui in falso et malo, quod fugiant, et timeant ne occidantur; timor iis inest prae omni quia nemo tutatur: quisque qui in malo et falso est, odio habet proximam, inde eoram unusquisque alterum occidere cupit.

Arcana Coelestia 1
Passage 391

#391 Quod qui in falso et malo sunt, timeant omnes, sciri optime potest a malis spiritibus in altera vita; qui privarunt se omni charitate, vagantur et fugiunt; quocumque veniunt, si ad aliquas societates, hae ilico percipiunt ex primo adventu qualis est 1; talis perceptio datur in altera vita, eos non solum abigunt sed etiam graviter puniunt, immo eo usque ut animo sint occidere si possibile: delectantur quam maxime mali punire et cruciare unus alterum, in eo jucunditas eorum surnrna consistit. Et quod arcanurn adhuc est, ipsum falsum et malurn est in causa, nam quod quis cupit alteri, redit in ipsum, falsum enim et malum in se habet poenam falsi et mali, proinde timorem poenae. @ 1 perhaps quales sunt.$

Arcana Coelestia 1
Passage 392

#392 xVers. 15. Et dixit ei Jehovah, Quapropter omnis occidens Cain septempliciter vindicabitur; et posuit Jehovah Caino signum, ut non percuteret eum quisquam inveniens eum. Quod "omnis occidens Cainum septempliciter vindicabitur" significet quod violare fidem ita separatam sacrosanctum esset: "quod Jehovah Caino posuerit signum, ne percuteret eum quisquam" est quod Dominus distinxerit illam singulari modo ut conservaretur.

Arcana Coelestia 1
Passage 393

#393 Antequam explicatur quod in sensu interno illa significentur, sciendum quomodo se res habet cum fide. Antiquissima Ecclesia talis fuit ut nullam fidem agnoverit nisi quae ab amore, usque adeo ut ne quidem nominare vellent fidem; nam omnia quae fidei erant, percipiebant per amorem a Domino; tales etiam sunt angeli caelestes, de quibus prius. Sed quia praevisum quod genus humanum tale esse non posset et quod separarent fidem ab amore in Dominum, et ex fide singularem doctrinam facerent, provisum etiam est ut quoque separaretur; sed usque ita ut per fidem, seu per cognitiones fidei, acciperent a Domino charitatem, sic ut cognitio seu auditio praecederet, et per cognitionem seu auditionem donaretur a Domino charitas, hoc est, amor in proximum et misericordia, quae charitas non solum indivulsa esset a fide sed etiam principale fidei constitueret: successit tunc, loco perceptionis quae fuit apud Antiquissimam dictaret, non quid verum sed quod verum, et hoc quia Dominus ita Ecclesiam, conscientia, quae comparata per fidem adjunctam charitati locutus in Verbo; tales factae sunt Ecclesiae post diluvium, quoad multam partem; talis fuit Ecclesia primitiva, seu prima post Adventum Domini: angeli spirituales in eo distinguuntur ab angelis caelestibus.

Arcana Coelestia 1
Passage 394

#394 Nunc quia hoc praevisum et provisum est ne humanum genus aeterna morte periret, dicitur hic quod "nemo violaret Cainum," per quem significatur fides separata; et quod "signum ei impositum," hoc est, quod Dominus distinxerit illam singulari modo ut conservaretur: haec sunt arcana nusquam adhuc detecta; et sunt quae intellecta sunt a Domino, per illa quae locutus est de conjugio et de eunuchis apud Matthaeum, Sunt eunuchi, qui ex utero matris nati sunt sic: et sunt eunuchi, qui eunuchi facti sunt ab hominibus; et sunt eunuchi qui eunuchos fecerunt seipsos, propter regnum Dei; qui potest capere, ille capiat, xix 12; "eunuchi" dicuntur qui in conjugio caelesti; "ab utero nati" qui sicut angeli caelestes; "facti ab hominibus" qui sicut angeli spirituales; "qui seipsos fecerunt" sicut angelici spiritus, qui non ita ex charitate sed ex oboedientia.

Arcana Coelestia 1
Passage 395

#395 Quod "omnis occidens Cainum, septempliciter vindicabitur" significent quod violare fidem ita separatam sacrosanctum1 esset, constat ex significatione "Caini" quod sit fides separata, et ex significatione "septem" quod sit sacrosanctum. Septenarius numerus sanctus habitus est, ut notum, propter sex dies creationis, et septimum, qui est homo caelestis, in quo pax, quies, sabbatum; inde toties in Ecclesiae Judaicae ritibus occurrit septenarius numerus, et ubivis pro sancto habitus: tempora inde distinguebantur in septem, tam magna eorum intervalla quam minora, et vocabantur "septimanae," sicut magna temporum intervalla ad Messiam venturum, Dan. ix 24, 25; et septem annorum tempus vocatur septimana a Labane et Jacobo, Gen. xxix 27, 28; quare ubicumque septenarius numerus occurrit, pro sancto vel sacrosancto habetur; ut apud Davidem, Septies in die laudo Te, Ps. cxix 164: apud Esaiaim, Erit lux lunae, sicut lux solis, et lux solis erit septupla, sicut lux septem dierum, xxx 26; ubi "sol" est amor; "luna" fides ex amore, quae erit sicut amor. [2] Sicut tempora regenerationis hominis distincta sunt in sex, antequam septimus, seu caelestis homo, ita quoque tempora vastationis, usque dum nihil caeleste remanet; quod repraesentatum per plures captivitates Judaeorum, et per ultimam Babylonicam, quae erat septem saeculorum, seu septuaginta annorum; et aliquoties dictum quod terra sua sabbata quiesceret: tum per Nebuchadnezzarem apud Danielem, Cor ejus ab homine mutabitur, et cor bestiae dabitur ei, dum septem tempora mutabuntur super eum, iv 13, 22, 29 [A.V. 16, 25, 32]. De vastatione ultimorum temporum, apud Johannem, Vidi aliud signum in caelo, magnum et admirabile, angelos septem habentes plagas septem ultimas, Apoc. xxv 1, 6, 7; quod "urbem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus, seu sexies septem, Apoc. xi 2; apud eundem, Vidi librum [scriptum] intus et a tergo, obsignatam sigillis septem, Apoc. v 1. Inde gravitates et incrementa poenae per septenarium exprimebantur, ut apud Mosen, Si ad hoc non oboediveritis Mihi, addam castigare vos septuplo propter peccata vestra, Lev. xxvi 18, 22, 24, 28: apud Davidem, Redde vicinis nostris septuplum in sinum eorum, Ps. lxxix 12. Ideo nunc quia sacrosanctum erat violare fidem, quoniam inserviret, ut dictum, dicitur quod "septempliciter vindicabitur, qui occideret Cainum." @ 1 Sacrosanctus has the same sense as Polynesiam "taboo."$

Arcana Coelestia 1
Passage 396

#396 Quod "Jehovah posuerit signum 1 Caino, ne quisquam percuteret eum" significet quod Dominus distinxerit fidem singulari modo ut conservaretur, constat ex significatione "signi," et "ponere signum" in aliquo, quod est distinguere; ut apud Ezechielem, Dixit Jehovah,... Transi per medium urbis, per medium Hierosolymae, et signes signum (seu designes) super frontes virorum gementium et suspirantium super omnibus abominationibus, ix 4; ubi "designare frontes" non significat signum seu lineam super frontes, sed distinguere ab aliis: similiter apud Johannem, Quod damno afficerent... homines, qui non haberent signum Dei super frontibus, Apoc. ix 4; ubi "signum habere" etiam pro distinguere. [2] Signum vocatur etiam character apud eundem, Dare characterem 2 super manu et super frontibus [Apoc. xiv 9]. Quod haec significabant, Judaica Ecclesia repraesentabat per alligationem magni et primarii praecepti super manu et super fronte, de quo apud Mosen, Audi Israel, Jehovah Deus noster Jehovah unus; amabis Jehovam Deum tuum, toto corde tuo, et tota anima tua, et ex omnibus viribus tuas:... et alligabis illa in signum super manu tua, et sint in frontalia inter oculos tuos, Deut. vi 4, ,] 8; xi 13, 18: quo repraesentatum quod distinguerent praeceptum de amore prae omnibus aliis praeceptis; inde patet quid signatio manus et frontis significat: apud Esaiam, [3] Veniens ad congregandum omnes gentes et linguas, et venient, et videbunt gloriam Meam, et ponam in illis signum, lxvi 18, 19: et apud Davidem, Respice ad me, et miserere mei, da robur Tuum servo Tuo, et salva filium ancillae Tuae; fac mecum signum in bonum, et videant osores mei, et pudefiant, Ps. lxxxvi 16, 17. Ex his nunc constat quid "signum"; quare nemo opinetur quod aliquod signum impositum sit alicui qui Cain vocatus, nam Verbi sensus internus involvit prorsus alia quam sensus litterae. @ 1 Heb. "oth) occurs often, but A.V. renders it "mark" only in this case, elsewhere by "sign," or "token." All O. T. examples here given are "oth" in Heb., except Ezek. ix 4, which is (tav.)$ @ 2 Gk. is charagma an engraved inscription, which A.V. always translates by "mark," while sphragis of Apoc. ix 4 is rendered "seal," in every case.$

Arcana Coelestia 1
Passage 397

#397 Vers. 16. Et exivit Cain a faciebus Jehovae; et habitavit in terra Nod versus orientem Edenis. "Quod exiverit Cain a faciebus Jehovae" significat quod separatus a bono fidei amoris: "quod habitaverit in terra Nod" est extra verum et bonum: "versus orientem Edenis" est juxta mentem intellectualem, ubi prius amor.

Arcana Coelestia 1
Passage 398

#398 Quod "exire a faciebus Jehovae" significet separari a bono fidei amoris, prius ad vers. 14 videas: quod "habitaverit in terra Nod" significet extra verum et bonum, constat a significatione vocis "Nod," quod est vagus et profugus esse; et quod vagus et profugus sit privatus esse vero et bono, videatur etiam prius. Quod "versus orientem Edenis" sit juxta mentem intellectualem, ubi prius regnavit amor; tum juxta mentem rationalem, ubi prius regnavit charitas, constat ex iis quae prius dicta sunt de significatione "orientis Edenis", quod nempe "oriens" sit Dominus, "Eden" sit amor. Apud Ecclesiae Antiquissimae viros, mens, quam constituunt voluntas et intellectus, una erat; voluntas enim ibi erat omne, sic ut intellectus esset voluntatis, ex causa quia non distinguebatur inter amorem qui est voluntatis, et fidem quae intellectus, quia amor erat omne et fides erat amoris; sed postquam separabatur fides ab amore, ut apud eos qui vocabantur "Cain," non amplius voluntas aliqua regnabat; sed quia intellectus loco voluntatis, seu fides loco amoris, in mente illa regnaret, dicitur quod "habitaverit versus orientem Edenis"; nam, ut modo dictum, distinguebatur fides, seu "signum ponebatur," ut conservaretur in usum generi humano.

Arcana Coelestia 1
Passage 399

#399 Vers. 17. Et cognovit Cain uxorem suam, et concepit, et peperit Hanoch; et fuit aedificans urbem, et vocavit nomen urbis secundum nomen filii sui Hanoch. "Quod Cain cognoverit uxorem suam, conceperit et pepererit Hanochum" significat quod schisma hoc, seu haeresis, aliam ex se produxerit, quae vocata est Hanoch: per "urbem aedificatam" significatur omne doctrinale et haereticum inde: quia schisma seu haeresis vocata est Hanoch, dicitur quod "nomen urbis vocatum sit secundum nomen filii Hanoch."

Arcana Coelestia 1
Passage 400

#400 Quod "Cain cognoverit uxorem suam, conceperit, et pepererit Hanochum" significet quod schisma hoc seu haeresis aliam ex se produxerit, sequitur manifeste ex praecedentibus, tum ex versu primo, quod "Homo et havah uxor ejus genuerint Cainum"; ita quae sequuntur, sunt conceptus et partus similes, tam Ecclesiae quam haeresium, quarum instituebant genealogiam, nam se similiter habent; ex una capta haeresi nascuntur plures.

Arcana Coelestia 1
Passage 401

#401 Quod haeresis, et omne doctrinale ejus aut haereticum, appellatum sit "Hanoch," constat quoque aliquantum a nomine, quod significat instructionem inde coeptam seu initiatam.

Arcana Coelestia 1
Passage 402

#402 Quod per "urbem aedificatam" significetur omne doctrinale et haereticum inde, constat ex Verbo ubicumque nomen alicujus urbis occurrit; ibi nusquam significatur urbs sed doctrinale quoddam, aut haereticum; nam quid urbs, et quid aliquod nomen urbis, prorsus ignorant angeli; nusquam aliquam urbis ideam habent nec possunt habere, quia in spiritualibus et caelestibus ideis sunt, ut ostensum prius; sed modo percipiunt quid significant; ut per "civitatem sanctam," quae etiam "sancta Hierosolyma" appellatur, nihil aliud intelligitur quam regnum Domini in universali, seu in unoquovis in particulari in quo regnum Domini; per "civitatem seu montem Zionis" similiter; per hunc caeleste fidei, per illam spirituale fidei: [2] ipsumque caeleste et spirituale describitur quoque per civitates, palatia, domos, muros, fundamenta murorum, antemuralia, portas, vectes; et in medio, templum; ut apud Ezech. xlviii; in Apoc. xxi 15 ad fin; vocatur Sancta Hierosolyma, ibid. vers. 2, 10; apud Jer. xxxi 38; apud Davidem, "Civitas Dei, sanctum habitaculorum Altissimi," Ps. xlvi 5 [A.V. 4]; apud Ezech. vocatur "Civitas, Jehovah ibi, xlvii 35; de qua apud Esaiam, Aedificabunt filii alienigenae muros tuos,... incurvabunt se ad volas pedum tuorum, omnes reprobantes te, vocabuntque te Civitatem Jehovae, Zion Sancti 1 Israelis, lx 10, 14: apud Zachariam, [Vocabitur] Hierosolyma civitas veritatis; et mons 2 Zionis, mons sanctitatis, viii 3; ubi "civitas veritatis seu Hierosolyma" significat spiritualia fidei, et "mons sanctitatis seu Zionis" caelestia fidei. Sicut caelestia et spiritualia fidei repraesentata sunt per civitatem, ita omnia doctrinalia significata sunt per "civitates, Jehudae et Israelis," quae etiam dum nominantur, significant in specie aliquid doctrinale; sed quodnam, nemo scire potest nisi ex sensu interno. [3] Sicut per "urbes" significata sunt doctrinalia, etiam per "urbes" significata sunt haeretica; et cum nominantur, etiam in specie aliquod haereticum significant; nunc solum quod "urbs" in genere significet doctrinale vel haereticum, a sequentibus locis constare potest; apud Esaiam, [4] In die illo, erunt quinque urbes in terra Aegypti, loquentes labio Canaanis, et jurantes Jehovae Zebaoth, urbs Heres dicetur uni, xix 18; ubi agitur de scientia spiritualium et caelestium tempore Adventus Domini: apud eundem, Tumultibus plena, urbs tumultuans, urbs exsultans, xxii 1, 2; ubi agitur de valle visionis seu phantasia: apud Jeremiam, Urbes meridiei clausae sunt, nec aperiens, xiii 19; ubi agitur de illis qui "in meridie" seu in luce veritatis sunt, et eam exstinguunt: apud eundem, Cogitavit Jehovah perdere murum filiae Zionis, lugere facit promurale, ac murum, simul infirmati sunt; subsiderunt in terram portae ejus, perdidit et confregit vectes ejus, Thren. ii 8, 9; ubi quisque videre potest quod per "murum, antemurale, portas et vectes" non intelligantur alia quam doctrinalia: similiter apud Esaiam, Cantabitur canticum hoc in terra Jehudae, Urbs valida nobis, salus ponet muros, et antemurale; aperite portas, ut ingrediatur gens justa, custodiens fidelitates, xxvi 1, 2: apud eundem, Exaltabo Te, confitebor Nomini Tuo,... posuisti de urbe in acervum, urbem munitam in ruinam, palatium alienorum de urbe in saeculum non aedificetur; propterea honorabunt Te populus validus, urbs gentium formidabilium timebunt Te, xxv 1-3; ubi nec agitur de aliqua urbe: in prophetia Bileami, Erit Edomus hereditas,... et dominabitur de Jacobo, et perdere faciet residuum de urbe, Num. xxiv [18], 19; ubi quisque videre potest quod "urbs" non significet urbem: apud Esaiam, Fracta est urbs inanitatis, clausa est omnis domus, ut non intret, clamor super vino in plateis, xxiv 10, 11; ubi "urbs inanitatis" pro inanitatibus doctrinae; "plateae" hic et alibi significant quae sunt urbis, falsa aut vera: apud Johannem, Cum septimus angelus effudit phialam,... disrupta est urbs magna in tres partes, et urbes gentium ceciderunt, Apoc. xvi ,] 19; quod "urbs magna" sit haereticum et quod "urbes gentium" similiter, cuivis constare potest; explicatur etiam quod urbs magna sit mulier quam vidit, Apoc. xvii 18; quod "mulier" sit talis Ecclesia, prius ostensum est. @ 1 sancti 1.$ @ 2 The Heb. "mountain of the Lord of Hosts," but "Zion" occurs earlier in the verse.$

Arcana Coelestia 1
Passage 403

#403 Ex his constat quid "urbs" significat; sed quia historice omnia connexa sunt, non potest aliter videri ab iis qui in sensu litterae sunt quam quod a Caino aedificata sit urbs et vocata Hanoch, tametsi ex sensu litterae etiam sic putarent quod populosa esset terra, licet Cain primogenitus esset Adami; historica series hoc secum habet; sed ut prius dictum, antiquissimis mos erat omnia sub typis repraesentativis historice concinnare, quod illis summe delectabile fuit; tunc illis quasi omnia visa sunt vivere.

Arcana Coelestia 1
Passage 404

#404 Vers. 18. Et natus Hanocho, Iradum 1 ; et Irad genuit Mehujael, et Mehujael genuit Methushael, et Methushael genuit Lamech. Omnia haec nomina significant haereses, ex prima quae "Cain" vocata est, derivatas; et quia de iis nihil praeter nomina exstat, non opus est aliquid dicere: ex nominum derivationibus aliquid tradi posset, sicut quid "Irad" significat, quod ex urbe descendat, ita ex haeresi Hanochus vocata, et sic porro. @ 1 This follows Heb. construction, which has "eth-"iradh) (accus. with passive verb).$

Arcana Coelestia 1
Passage 405

#405 Vers. 19. Et accepit sibi Lamech duas uxores; nomen unius Adah, et nomen alterius Zillah. Per "Lamechum," qui sextus ordine a Caino, significatur vastatio, quod nulla amplius fides: per "duas uxores" significatur origo novae Ecclesiae; per "Adah" mater caelestium et spiritualium istius Ecclesiae; per "Zillah" mater naturalium ejusdem.

Arcana Coelestia 1
Passage 406

#406 Quod per "Lamech" significetur vastatio seu quod nulla fides, constare potest a vers. seq. 23, 24, quod "virum occiderit in vulnus suum, et parvulum in livorem suum"; ubi per "visum" intelligitur fides, et per "parvulum" seu puerulum, charitas.

Arcana Coelestia 1
Passage 407

#407 Ecclesiae status in genere se ita habet quod temporis tractu recedat a vera fide et tandem in nullam desinat; cum nulla, dicitur quod vastata; ita se habuit cum Ecclesia Antiquissima apud eos qua "Cainitae" dicti; ita quoque cum Ecclesia Antiqua quae post diluvium; ita quoque cum Ecclesia Judaica, quae ita vastata fuit tempore Adventus Domini ut non scirent aliquid de Domino, quod venturus ad salvandum eos, minus aliquid de fide in Ipsum: ita quoque cum primitiva Ecclesia seu quae post Adventum Domini, quae hodie ita vastata est ut non aliqua fides: tametsi semper aliquis nucleus Ecclesiae manet, quem ii qui quoad fidem vastati sunt, non agnoscunt; sicut etiam ab Antiquissima Ecclesia mansit residuum usque ad diluvium et continuabatur post diluvium, quod residuum Ecclesiae vocatur "Noah."

Arcana Coelestia 1
Passage 408

#408 Cum Ecclesia ita vastata est ut amplius nulla fides, tunc e novo primum incohat, seu nova lux effulget, quae in Verbo dicitur "mane"; causa est 1 quod non prius nova lux aut mane quam cum vastata est, quod illa quae sunt fidei et charitatis commixta sint profanis, et quamdiu commixta, nusquam aliquid lucis aut charitatis insinuari potest, nam zizaniae perdunt omne bonum semen; at cum nulla fides: tunc profanari amplius fides non potest, quia non credunt quod dicitur: qui non agnoscunt et credunt sed solum sciunt, non profanare possunt ut prius dictum est; sicut hodie Judaei, qui quia inter Christianos vivunt, non possunt aliter ac scire quod Dominus agnoscatur a Christianis pro Messia quem exspectarunt et adhuc exspectant, sed non profanare possunt quia non agnoscunt et credunt: ita nec Mahumedani et gentiles qui audiverunt de Domino: haec causa fuit quod Dominus in mundum non venit priusquam Ecclesia Judaica nihil agnovit et credidit. @ 1 Est here appears redundant, possibly a printer"s slip, or to avoid repetition of est in line below. A comma after vastata would correct the sentence.$

Arcana Coelestia 1
Passage 409

#409 Similiter se res habuit cum haeresi quae "Cain" vocata quae temporis tractu vastata est, nam agnovit quidem amorem sed fidem principalem fecit, et praetulit amori; at haereses inde derivatae sensim aberrabant ab hoc, et "Lamech," qui fuit sextus ordine, prorsus etiam fidem negavit: cum hoc tempus fuit, tunc nova lux seu mane illuxit, et facta est Ecclesia nova, quae hic vocatur "Adah et Zillah," quae uxores Lamechi vocantur. Uxores Lamechi, qui nullius fidei fuit, dicuntur, sicut Ecclesia interna et externa Judaeorum, qui quoque nullius fidei fuerant, quae Ecclesiae quoque uxores vocantur in Verbo; quod etiam repraesentatum fuit per "Leam et Rachelem," binas uxores Jacobi, quarum "Leah" repraesentabat Ecclesiam externam et "Rachel" internam; quae Ecclesiae, tametsi binae apparent, usque una sunt, nam externa seu repraesentativa absque interna nihil est nisi quoddam idololatricum aut mortuum, at interna cum externa Ecclesiam et unam eandemque constituit, sicut hic "Adah et Zillah": sed quia Jacobus seu posteritas Jacobi erat sicut Lamech nullius fidei, Ecclesia non potuit manere ibi, sed translata est ad gentes, qui non in infidelitate sed in ignorantia vixerunt. Raro, si usquam, manet Ecclesia apud eos qui veritates habent apud se, dum vastati sunt, sed transfertur ad eos qui prorsus nihil de illis sciunt, nam multo facilius hi amplectuntur fidem quam illi.

Arcana Coelestia 1
Passage 410

#410 Duplex est vastatio: prima eorum qui sciunt et non volunt scire, seu qui vident et non volunt videre, qualis fuit Judaeorum et qualis est hodie Christianorum; altera est eorum qui nihil sciunt aut vident quia ignorant, quales fuerant gentes et hodie quoque sunt gentes. Cum ultimum vastationis tempus est apud eos qui sciunt et non volunt scire, seu qui vident et non volunt videre, tunc e novo exsurgit Ecclesia, non apud illos sed apud eos quos gentes vocant: ita factum cum Antiquissima Ecclesia quae fuit ante diluvium; ita cum Antiqua Ecclesia quae post diluvium; ita cum Ecclesia Judaica. Causa quod tunc primum nova lux effulgeat, est, ut dictum, quia tunc non amplius profanare possunt illa quae revelantur, quia non agnoscunt et credunt quod vera sint.

Arcana Coelestia 1
Passage 411

#411 Quod ultimum vastationis tempus adesse debeat antequam nova Ecclesia exsurgere possit, a Domino pluries apud Prophetas dicitur, et vocatur ibi vastatio quae spectat caelestia fidei, et desolatio quae spectat spiritualia fidei, tum consummatio et excisio, ut apud Esai. vi 9, 11, 12; xxiv 1 ad fin; xxiii 8 seq; xlii 15-18; Jer. xxv 1 ad fin; Dan. viii 1 ad fin; ix 24 ad fin; Zeph. i 1 ad fin; Deut. xxxii 1 ad fin; in Apoc. xv-xvi et seq.

Arcana Coelestia 1
Passage 412

#412 Vers. 20. Et peperit Adah Jabal, is erat pater habitantis tentorium, et pecoris. Per "Adah" significatur, ut prius, mater caelestium et spiritualium fidei; per "Jabal patrem habitantis tentorium, et pecoris" significatur doctrina de sanctis amoris et bonis inde, quae sunt caelestia.

Arcana Coelestia 1
Passage 413

#413 Quod per "Adah" significetur mater caelestium fidei, constat a primogenito ejus Jabal, quod is dicatur "pater habitantis tentorium, et pecoris," quae sunt caelestia, quia significant sancta amoris et bona inde.

Arcana Coelestia 1
Passage 414

#414 Quod "habitare tentorium" sit sanctam amoris, constat ex significatione tentorium in Verbo, ut apud Davidem, Jehovah, quis commorabitur in tentorio Tuo? quis habitabit in monte sanctitatis Tuae? ambulans integer et operans justitiam, et loquens veritatem in corde suo, Ps. xv 1, 2; ubi describitur quid "habitare in tentorio," seu "in monte sanctitatis," per sancta amoris, quae sunt "ambulare integer et facere justitiam"; apud eundem, In omnem terram exivit linea eorum, et in finem orbis sermo eorum; soli posuit tentorium in iis, Ps. xix 5 [A.V. 4]; ubi "sol" pro amore: apud eundem, Commorabor in tentorio Tuo in aeternitates, confidam in abscondito alarum Tuarum, Ps. lxi 5 [A.V. 4]; ubi "tentorium" pro caelesti; "absconditum alarum" pro spirituali inde: apud Esaiam, Firmatus est per misericordiam thronus, et sedit super eo in veritate, in tentorio Davidis, judicans et quaerens judicium, et festinans justitiam, xvi 5; ubi etiam "tentorium" pro sancto amoris, ut per "judicare judicium, et festinare justitiam:" apud eundem, Specta Zionem, civitatem festi stati nostri; oculi tui videant Hierosolymam, habitaculum tranquillum, tentorium quod non dimovetur, xxxiii 20; [2] ubi de Hierosolyma caelesti: apud Jeremiam, Sic dixit Jehovah, Ecce Ego reducens captivitatem tentoriorum Jacobi, et habitaculorum ejus miserebor; et aedificabitur civitas super cumulo suo, xxx 18; "captivitas tentoriorum" pro vastatione caelestium, seu sanctorum amoris: apud Amosum, In die illo erigam tabernaculum Davidis collapsum, obsepiamque rupturas eorum, et diruta ejus erigam, et aedificabo illuc juxta dies aeternitatis, ix 11; ubi "tabernaculum" similiter pro caelestibus et eorum sanctis: apud Jeremiam, Vastata est tota terra, cito vastata sunt tentoria Mea, subito cortinae Meae, iv 20: et alibi, Tentorium Meum vastatum est, et omnes funes Mei evulsi xsunt; filii Mei exiverunt a Me, et non illi; non extendens amplius tentorium Meum, et erigens cortinas Meas, x 20; ubi "tentorium" pro caelestibus; "cortinae et funes" pro spiritualibus inde; apud eundem, Tentoria eorum, et greges capient, cortinas eorum, et omnia vasa eorum, et camelos tollent sibi, xlix 29; ubi de Arabia et filiis orientis, per quos repraesentantur ii qui possident caelestia seu sancta: apud eundem, Dominus in tentorium filiae Zionis effudit sicut ignem, excandescentiam suam, Thren. ii 4; pro vastatione caelestium seu sanctorum fidei. [3] Quod "tentorium" pro caelestibus et sanctis amoris in Verbo accipiatur, causa est quia antiquitus in tentoriis suis cultum sanctum peregerunt; cum autem profanare coeperunt tentoria per cultus profanos, tunc tabernaculum, et postea templum, aedificatum; quare quod "tabernaculum," et postea "templum," etiam "tentoria" significabant; homo sanctus ideo vocatus "tentorium," tum "tabernaculum," ut et "templum Domini": quod "tentorium," "tabernaculum" et "templum" idem significent, constat apud Davidem, Unum petii a Jehovah, hoc quaeram, ut maneam in domo Jehovae omnibus diebus vitae meae, ad spectandum in suavitate Jehovam, et ad visitandum mane in templo Ipsius: quia abscondet me in tabernaculo Suo in die mali; occultabit me in occulto tentorii Sui, in petra exaltabit me, et nunc exaltabitur caput meum contra hostes meos circumcirca me, et sacrificabo in tentorio Ipsius sacrificia vociferationis, Ps. xxvii 4-6. [4] In supremo sensu est Dominus quoad Humanam Ipsius Essentiam Tentorium, Tabernaculum, Templum; inde omnis caelestis homo ita dictus, et inde omne caeleste et sanctum: et quia Antiquissima Ecclesia a Domino amata prae sequentibus, et tunc quia inter se soli seu in familiis suis vivebant, et tam sanctum cultum in tentoriis suis celebrabant, ideo tentoria sanctiora habita sunt quam templum quod profanatum; in recordationem ideo Festum tabernaculorum, cum colligerent proventum terrae, institutum, quo in tabernaculis, sicut antiquissimi, habitarent, Lev. xxiii 39-44; Deut. xvi 13; Hos. xii 10 [A.V. 9].

Arcana Coelestia 1
Passage 415

#415 Quod per "patrem pecoris" significetur bonum inde seu ex sanctis amoris, constare potest ex illis quae prius ad vers. 2 hujus capitis ostensa sunt, quod "pastor gregis" significet bonum charitatis; hic autem non pastor sed "pater," nec grex sed "pecus," nominatur; "et pecoris," cujus pater, immediate sequitur post tentorium; inde constat quod significet bonum quod venit ex sancto amoris, et intelligitur habitaculum, seu caula pecoris, seu pater eorum qui habitabant tentorium et caulas pecoris, quae quod bona ex caelestibus amoris significent, constat quoque passim ex Verbo; ut apud Jeremiam, Ego congregabo reliquias gregis Mei de omnibus terris, quo dispuli illos, et reducam eos ad caulas suas, ut fetificent, et multiplicentur, xxiii 3: apud Ezechielem, In pascuo bono pascam eos, et in montibus altitudinis Israelis erit caula eorum, ibi cubabunt in caula bona, et pascuum pingue pascent ad montes Israelis, xxxiv 14; ubi "caulae et pascua" pro bonis amoris, de quo praedicatur "pingue": [2] apud Esaiam, Dabit pluviam seminis tui, quo seminabis humum; et panis, proventus humi, erit pinguis et oleosus, pascet pecora tua in die illo, prato lato, xxx 23; ubi per "panem" significatur caeleste, per "pingue, quo pascent pecora" bona inde: apud Jeremiam, Redemit Jehovah Jacobum,... et venient, et canent in altitudine Zionis, et confluent ad bonum Jehovae, super triticum, et super mustum, et super oleum, et super filios gregis, et armenti, et erit anima eorum sicut hortus irriguus, xxxi 11, 12; ubi sanctum Jehovae describitur per "triticum et oleum"; et bona inde per "mustum, filios gregis et armenti," seu pecoris: apud eundem, Ad filiam Zionis venient pastores et greges pecorum 1 eorum; figent ad illam tentoria circum circa, pascent quisque spatium suum, vi 3; "filia Zionis" pro Ecclesia caelesti, de qua praedicantur "et tentoria, et greges pecorum." @ 1 Elsewhere S. has greges eorum only, which is as Heb. "eder) flock (of sheep), while (baqar) herd (of oxen).$

Arcana Coelestia 1
Passage 416

#416 Quod sancta amoris et inde bona significentur, constare potest etiam inde quod Jabal non esset primus habitantium tentorium et caulas pecoris, nam de Habel filio altero Hominis et Havae etiam dicitur quod fuerit "pastor gregis," et Jabal septimus est ordine a Caino.

Arcana Coelestia 1
Passage 417

#417 Vers. 21. Et nomen fratris ejus Jubal, is erat pater omnis pulsantis citharam et organum. Per "nomen fratris ejus Jubal" significatur doctrina spiritualium ejusdem Ecclesiae: per "patrem omnis pulsantis citharam et organum" significantur vera et bona fidei.

Arcana Coelestia 1
Passage 418

#418 In priore versu agitur de caelestibus quae sunt amoris; in hoc de spiritualibus quae sunt fidei; haec per "citharam et organum" exprimuntur. Quod per instrumenta chordacea, ut per citharas et similia, significata sint spiritualia fidei, multis constat. Instrumenta similia in cultu Ecclesiae repraesentativae nec aliud repraesentabant, similiter etiam cantus; inde tot cantores et musici, et quidem ex causa quod omne caeleste gaudium producit cordis laetitiam, quae testificata per cantum, et dein per instrumenta chordarum quae aemulabantur et exaltabant cantum; omnis affectio cordis hoc quoque secum habet quod producat cantum, proinde quae cantus sunt; affectio cordis est caeleste, cantus inde est spirituale. [2] Quod cantus et simile significet spirituale, etiam constare mihi potest a choris angelicis, qui duplicis generis sunt, caelestes et spirituales; spirituales chori ex eorum sono canoro alato, cui chordaceorum instrumentorum sonus assimilari potest, probe distincti sunt a caelestibus, de quibus, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus. Antiquissimi etiam, quod caeleste erat, referebant ad cordis provinciam et quod spirituale, ad pulmonum; ita spirituale ad quaecumque pulmonum sunt, ut voces cantus et quae similia, sic ad voces seu sonos talium instrumentorum; ex causa non solum quia cor et pulmones quoddam conjugium repraesentant sicut amor et fides, sed etiam quia caelestes angeli ad provinciam cordis, spirituales vero angeli ad pulmonum pertinent. Quod talia hic intelligantur, etiam potest sciri ex eo quod Verbum Domini sit, in quo nulla vita foret si modo narraretur quod Jubal esset pater pulsantium citharam et organum; nec alicui usui hoc scire.

Arcana Coelestia 1
Passage 419

#419 Sicut caelestia sunt sancta amoris et bona inde, ita spiritualia sunt vera et bona fidei; fidei enim est intelligere non solum quid verum sed etiam quid bonum; cognitiones fidei involvunt utrumque; sed esse talis sicut fides docet, est caeleste. Quia fides involvit utrumque, significantur per duo instrumenta, per citharam et organum; cithara est instrumentum chordaceum, ut notum est, quare spirituale verum significat; organum autem est instrumentum medium inter chordaceum et quod inflatur; quare per id spirituale bonum significatur.

Arcana Coelestia 1
Passage 420

#420 In Verbo varia instrumenta memorantur, et singula Suam significationem habent, de quibus, ex Divina Domini misericordia, suis locis: nunc solum quae apud Davidem, Sacrificabo in tentorio Jehovae sacrificia vociferationis, canam et psallam Jehovae, Ps. xxvii 6; ubi per "tentorium" coeleste, et per "vociferationem, canere et psallere" spirituale inde, exprimitur: apud eundem, Cantate justi in Jehovah, rectis decora est laus ejus; confitemini Jehovae in cithara, in nablio decachordo psallite Illi; cantate Illi canticum novum, reddite egregium pulsare clangore; quia rectum verbum Jehovae, et omne opus Ipsius in veritate, Ps. xxxiii 1-4; [2] pro veris fidei, de quibus praedicantur: spiritualia seu vera et bona fidei celebrabantur per citharam et nablia, per cantum, et similia; at sancta seu caelestia fidei per instrumenta flatus, ut buccinas, et similia; unde tot instrumenta circa templum, et toties quod certis instrumentis hoc aut illud celebraretur; inde instrumenta pro ipsis rebus quae celebrabantur per ea, assumpta et intellecta sunt, ut haec de quibus: [3] apud eundem, Confitebor Tibi instrumento nablii, veritatem Tuam, Deus mi; psallam Tibi cithara, Sancte Israelis; canent labia mea, cum psallo Tibi, et anima mea, quam redemisti, Ps. lxxi 22, 23; ubi similiter de veris fidei: apud eundem, Respondete Jehovae in confessione, psallite Deo nostro in cithara, ps. cxlvil 7; ubi "confessio" spectat caelestia fidei, quare dicitur "Jehovah"; et "psallere cithara" spiritualia fidei, quare dicitur "Deus:" apud eundem, Laudent nomen Jehovae in chorea, in tympano et cithara psallant Ipsi, Ps. cxlix 3; [4] "tympanum" pro bono, et "cithara" pro vero, quod laudant: apu eandem, Laudate Deum in clangore buccinae: laudate Ipsum in nablio et cithara; laudate Ipsum in tympano et chorea; laudate Ipsw infidibus et organo; laudate Ipsum cuzn cymbaiis auditus; lauda" Ipsum cum cymbalis vociferationis, Ps. cl 3-5; pro bonis et veris fidei, propter quae laudatio: nec quis credat quod tot instrumenta nominentur nisi quodlibet aliquid significet: apt eundem, Mite lucem Tuam et veritatem Tuam, hae ducant me, deducant ad montem sancntatis Tuae, et ad habitacula Tua, et ingrediar ad altare Dei, ad Deum, laetitiae exsultationis meae, confiteborque Tibi cithara, Deus, Deus mi, Ps. xliii 3, 4; [5] pro cognitionibus boni et veri: apud Esaiam, Accipe citharam, circui urbem,... bene pulsa, multiplica cantum, ut in memoriam revoceris, xxiii 16; pro iis quae sunt fidei et cognitionum ejus: adhuc manifestius apud Johannem, Quatuor animalia, et viginti quatuor seniores ceciderunt ante Agnum, habentes quilibet citharas, et phialas aureas plenas suffimentis, quae sunt orationes sanctorum, Apoc. v 8; quod non habuerint citharas, cuique constare potest, sed quod significentur vera fidei per "citharas" et bona fidei per "phialas aureas plenas suffimentis." Apud Davidem appellantur "laudes et confessiones" quae per instrumenta fiebant, Ps. xlii 5 [A.V. 4]; lxix 31 [A.V. 30]: et alibi apud Johannem, Audivi vocem e caelo, tanquam aquarum multarum;... audivi vocem xcitharoedorum pulsantium in atharis suis, canebant canticum novum, Apoc. xiv 2 [3]: et alibi, Vidi stantes juxta mare vitreum habentes citharas Dei, Apoc. xv 2. Memorabile est quod angeli et spiritus secundum differentias quoad bonum et verum distinguant sonos, non solum cantus et instrumentorum sed etiam vocum; nec nisi tales admittant, quam quae concordant; ita ut sit concordantia sonorum, proinde instrumentorum, cum natura et essentia boni et veri.

Arcana Coelestia 1
Passage 421

#421 Vers. 22. Et Zillah etiam ea peperit Tubal-cain, erudiens omnem artificem aeris et ferri. Et soror Tubal-cain Naamah. Per "Zillah" significatur, ut dictum, mater naturalium Ecclesiae novae: per "Tubal-cain erudientem omnem artificem aeris et ferri" doctrina boni et veri naturalis; "aes" significat bonum naturale; "ferrum" verum naturale: per "sororem Tubal-cain Naamah" significatur similis Ecclesia, seu doctrina boni et veri naturalis, extra illam Ecclesiam.

Arcana Coelestia 1
Passage 422

#422 Quomodo se res habet cum nova hac Ecclesia, constare potest ab Ecclesia Judaica; erat ea interna et externa; internam constituebant caelestia et spiritualia, externam naturalia. Interna repraesentata est per Rachelem, externa per Leam; sed quia Jacobus seu posteri ejus per Jacobum in Verbo intellecti tales erant, ut non nisi externa, seu cultum in externis, volebant, data est Leah Jacobo ante Rachelem, et per Leam debilem oculis repraesentata Ecclesia Judaica et per Rachelem Ecclesia nova gentium; quare Jacobus in utroque sensu apud Prophetas accipitur, in uno cum significatur Ecclesia Judaica perversa, in altero cum Ecclesia gentium vera externa; cum interna, appellatur Israel, de quibus, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus.

Arcana Coelestia 1
Passage 423

#423 Tubal-cain dicitur "erudiens omnem artificem," non ut priores Jabal et Jubal, "pater"; causa est quia caelestia et spiritualia, seu interna, non prius fuerunt; quare quia tunc primum, dicuntur patres; at naturalia seu externa prius fuerunt, sed nunc applicata internis; ideo non pater sed "erudiens artificem" dicitur.

Arcana Coelestia 1
Passage 424

#424 Per "artificem" significatur in Verbo sapiens, intelligens: sciens; hic per "artificem aeris et ferri" scientes boni et veri naturalis ut apud Johannem, Impetu dejicietur Babylon, magna urbs, et non invenietur amplius; et vox citharoedorum, et musicorum, et tibicinum, et buccinatorum, non audietur 1 in illa" amplius; et omnis artifex omnis artis non invenietur 1 in ea" amplius, Apoc. xviii 21, 22; "citharoedi," ut prius, pro veris; "buccinatores" pro bonis fidei; "artifex omnis artis" pro sciente, seu scientia veri et boni: apud Esaiam, Sculptile fundit artifex, et conflator auro obducit illud et catenas argenti conflans,... artificem sapientem quaerit sibi ad praeparandum sculptile, ne commoveatur, xl 19, 20; pro iis qui fingunt sibi falsum, quod est "sculptile," ex phantasia, e docent ut appareat sicut verum: apud Jeremiam, Simul cum [x] infatuantur, stultescunt, disciplina vanitatum lignum est; argentum extensum, ex Tarshish adfertur; aurum ex Uphaso, opus artificis et manuum conflatoris, hyacinthinum et [purpura] 2 vestis, opus sapientum tota, x 3, 8, 9; quae significant docentem falsa, et compilantem ex Verbo quibus conflet figmentum; quare vocatur "disciplina vanitatum, et sapientum opus"; hi repraesentati olim sunt per artifices qui conflant idola, se falsa, quae ornant "auro," hoc est, quasi bono; "argento," hoc est, quasi" vero; "hyacinthino et [purpura] 2 vesti," hoc est, naturalibus, quae quasi concordent. @ 1 Sch. has in te, Gk. "en soi" and so S. in A.E. and A.R.$ @ 2 Elsewhere S. has purpura vestis as Heb.$

Arcana Coelestia 1
Passage 425

#425 Quod "aes" significet bonum naturale, adhuc orbi ignotum est; tum quod unumquodvis metallum quod nominatur in Verbo, significet quoddam in sensu interno; ut "aurum" bonum caeleste; "argentum" verum spirituale; "aes" bonum naturale; "ferrum" verum naturale, et sic porro reliqua; similiter lapis et lignum; talia significata sunt per aurum, argentum, aes, lignum, in arca et tabernaculo; similia in templo, de quibus, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus: apud Prophetas elucet quod talia significentur; ut apud Esaiam, Suges lac gentium, et uber regum suges,... pro aere adducam aurum; et pro ferro adducam argentum; et pro lignis aes, et pro lapidibus ferrum; ponamque censum tuum pacem, et exactores tuos justitiam, lx 16, 17; ubi de Adventu Domini et Ipsius regno, et Ecclesia caelesti agitur; pro aere aurum; significat pro bono naturali bonum caeleste; "pro ferro argentum" pro vero naturali verum spirituale; "pro lignis aes" significat pro corporeo bono naturale bonum; "pro lapidibus ferrum" significat pro sensuali vero naturale verum: apud Ezechielem, xJavan, Tubal et Meshech, hi mercatores tui, in anima hominis, et vasa aeris dederunt negotiationem tuam, xxvii 13; ubi agitur de Tyro, per quem significantur qui possident divitias spirituales et caelestes, ubi "vasa aeris" pro bonis naturalibus: apud Mosen, Terra, ejus lapides ferrum, et ex montibus ejus excides aes, Deut. viii 9; ubi similiter "lapides" pro vero sensuali, et "ferrum" pro vero naturali seu rationali, et "aes" pro bono naturali. "Quatuor animalia, seu cherubi" visi Ezechieli, "quorum pedes micantes sicut species aeris laevigati," i 7; ibi "aes" similiter significat bonum naturale, nam "pes hominis" repraesentat naturale: similiter Danieli visus, Vir indutus linteis, et lumbi ejus cincti auro Uphasi, et corpus sicut tarshish, brachia ejus et pedes ejus sicut species aeris laevigati, Dan. x 5, 6. Quod "serpens aeneus," Num. xxi 9, repraesentaverit Domini Bonum sensuale et naturale, prius videas [n. 197].

Arcana Coelestia 1
Passage 426

#426 Quod "ferrum" significet verum naturale, praeter ab illis quae allata sunt, etiam constat apud Ezechielem de Tyro, Tarshish negotiatrix tua, prae multitudine omnis affluentiae, in argento, ferro, stanno et plumbo, dederunt mercaturas tuas: Dan et Javan, et Meusal 1, in negotiationibus tuis dederunt ferrum tersum; casia et calamus in foro tuo fuit, xxvii 12, 19; ex his et quae praecedunt et sequuntur in eodem capite, constat manifeste quod significentur divitiae caelestes et spirituales, et quod per singula quae nominantur, aliquid speciale; tum etiam per nomina; nam Verbum Domini est spirituale non verbale: [2] apud Jeremiam, Num conteret ferrum, ferrum a septentrione et aes? facultates tuas et thesauros in praedam dabo, non in pretio, et quidem pro omnibus peccatis His, xv 12, 13; ubi "ferrum et aes" pro vero et bono naturali; "quod venit a septentrione" significat sensuale et naturale, nam naturale respective ad spirituale et caeleste est sicut caligo seu septentrio ad lucem aut meridiem;" aut sicut umbra, quam significat quoque "Zillah" 2 hic, quae mater: quod "facultates et thesauri" sint divitiae caelestes et spirituales, etiam manifeste patet: [3] apud Ezechielem, Accipe tibi sartaginem ferri; et da eam parietem ferri, inter te et inter urbem, et disponas facies tuas ad eam, et sit in obsidionem, et angustes contra eam, iv 3; quod per "ferrum" hic significetur veritas, etiam constat; veritati tribuitur robur quia ei non resisti potest, quare etiam praedicatur de ferro, quo significatur veritas seu verum fidei, quod confringat et contundat; ut apud Dan. ii 33, 40; et apud Johannem, Qui vicerit,... illi dabo potestatem super gentes, illi pascat 4 eas virga ferrea; sicut vasa figulinorum 3 conterantur, Apoc.ii 26,27: apud eundem, Mulier peperit filium masculum, qui pasturus4 erit omnes gentes virga ferrea, Apoc. xii 5; [4] quod "virga ferrea" sit veritas quae est Verbi Domini, apud Johannem explicatur, Vidi caelum apertam, cum ecce equus albus, et qui sedens super illo, vocabatur fidelis et verus, qui in justitia judicat pugnat;... indutus erat vestimento tincto sanguine, vocaturque nomen ejus Verbum Dei,... ex ore illius exit romphaea: acuta, et per illam percutiet gentes, ac ille 4 pascet eos virga ferrea Apoc. xix 11, 13, 15. @ 1 The Heb. here is doubtful. In 3923 S. has Dan et Javan, adveniens in nundinis tuis, in 10256 and 10258 he has Dan et Javan netum in negotiationibus tuis. R.V. has "traded with yarn" or in m. traded from Uzal. R.V. has Vedan for Dan, but the existence of such a place seems doubtful.$ @ 2 Heb. (zillah) means "screen," or "shade."$ @ 3 In 4876 and A.R. S. has figulina; in A.E. fictilia.$ @ 4 Gk. is poimaino "to shepherd," hence "feed, guide or rule." The usual verb for "rule" is hegeomai. Cf. Matt. ii 6, R.V.$

Arcana Coelestia 1
Passage 427

#427 Vers. 23. Et dixit Lamech uxoribus suis Adah et Zillah, Audite vocem meam uxores Lamechi, et auribus percipite dictum meum, quod virum occidi in vulnus meum, et parvulum in livorem meum. Per "Lamechum" significatur, ut prius, vastatio: "quod dixerit uxoribus suis Adah et Zillah, ut perciperent auribus suis dictum ejus" est confessio, quae non aliter fit quam ubi Ecclesia, quae quod significetur per uxores ejus, dictum: "quod virum occiderit in vulnus suum" significat quod exstinxerit fidem; per "visum" significatur fides, ut prius: "quod parvulum in livorem suum" est quod charitatem: per "vulnus et livorem" significatur quod non integrum magis; per "vulnus" quod desolata fides, per "livorem" quod devastata charitas.

Arcana Coelestia 1
Passage 428

#428 Ex his quae in hoc versu, et ex iis quae in sequente, manifeste constat quod per "Lamechum" significetur vastatio, nam dicit quod "occiderit virum, et parvulum," et quod "septempliciter vindicabitur Cain, et Lamech septuagies septies."

Arcana Coelestia 1
Passage 429

#429 Quod per "virum" significetur fides, constat a versu primo hujus capitis, quod dixerit Havah, cum pepererat Cain, "acquisivi virum Jehovam," quo fidei doctrina intellecta, et vocata "vir Jehovah"; constat etiam ab iis quae prius ostensa sunt de "viro," quod significet intellectum, qui est fidei. Quod etiam exstinxerit charitatem, quae vocatur "parvulus" seu puerulus, inde constat; nam qui negat seu negat fidem, simul etiam negat et negat charitatem per fidem nascentem.

Arcana Coelestia 1
Passage 430

#430 "Parvulus" seu puerulus in Verbo significat innocentiam, tum etiam charitatem, nam vera innocentia non datur absque charitate, et vera charitas non absque innocentia; sunt tres gradus innocentiae, qui in Verbo distinguuntur per "lactentes, infantes et puerulos"; et quia vera innocentia non dabilis est absque vero amore et charitate, etiam per eosdem, nempe per lactentes, infantes et puerulos, significantur aes gradus amoris, qui sunt, amor tener sicut "lactentis" erga matrem seu nutricem; amor sicut "infantis" erga parentes; et charitas sicut "pueruli" erga instructorem; ut apud Esaiam, Commorabitur lupus cum agno, et pardus cum haedo cubabit; et vitulus et leo juvenis, et pingue pecus una; et puer parvus ducens eos, xi 6; ubi "agnus, haedus et vitulus" pro innocentiae et amoris tribus gradibus;"lupus, pardus, leo juvenis" pro oppositis; "puer parvus" pro charitate: [2] apud Jeremiam, Vos facitis malum magnum contra animas vestras, exscindendo vobis virum et uxorem, infantem et lactentem e medio Judae, ut non reliquas facere vobis reliquias, xliv 7; "vir et uxor" pro intellectualibus veri et voluntariis boni; "infans et lactens" pro primis amoris gradibus. Quod "infans et puerulus" sit innocentia et charitas, constat manifeste ex Domini verbis apud Lucam, Attulerunt Jesu infantes, ut eos tangeret,... dixit, Sinite parvulos venire ad Me, et ne prohibite, talium enim est regnum Dei: Amen dico vobis, quicumque non recipit regnum Dei ut puer, non ingredietur in illud, xviii 15-17. Ipse Dominus appellatur "Parvulus" seu "Puerulus," Esai. ix 5, quia Ipse est ipsa Innocentia et ipse Amor; et dicitur ibi Mirabilis, Consiliarius, Deus, Heros, Pater aeternitatis, Princeps pacis."

Arcana Coelestia 1
Passage 431

#431 Quod per "vulnus et livorem" significetur quod non integrum magis, per "vulnus" in specie quod desolata fides, per "livorem" quod devastata charitas, constat ex eo quod vulnus praedicetur de viro et livor de parvulo; per easdem voces describitur desolatio fidei et vastatio charitatis, per Esaiam, A planta pedis usque ad caput non in eo integritas, vulnus: livor, et plaga recens, non expressa, et non obligata, et non mollita oleo, i 6; ubi "vulnus" praedicatur de desolata fide, "livor" de vastata charitate "plaga" de utraque.

Arcana Coelestia 1
Passage 432

#432 Vers. 24. Quod septempliciter vindicabitur Cain, et Lamech septuagies et septies: significant quod exstinxerint fidem per "Cainum intellectam, quam sacrosanctum erat violare; et quod simul nascituram per fidem charitatem, quod multo magis sacrosanctum; et quo propterea damnatio, quod est "septuagies et septies vindicari."

Arcana Coelestia 1
Passage 433

#433 Quod "septempliciter vindicari Cain" significet sacrosanctum esse violare fidem separatam per "Cain" intellectam, videatur quod ostensum est ad vers. 15, et quod per "septuagies et septies" significetur quod multo magis sacrosanctum sit, et quod propterea damnatio, constare potest a significatione "septuagies et septies." Quod septenarius numerus sit sanctus, inde est quod "septimus die significet caelestem hominem, caelestem Ecclesiam, caeleste regnum in supremo sensu Ipsum Dominum; inde "septenarius numerus" ubicumque occurrit in Verbo, significat sanctum seu sacrosanctum; et sanctum illud seu sacrosanctum praedicatur de iis aut secundum ea de quibus agitur; inde quoque numerus septuagenarius, qui septem saecula comprehendit, nam saeculum in Verbo est decem annorum quando aliquid maxime sanctum seu maxime sacrosanctum exprimeretur, tunc dicebatur "septuagies septies," sicut quod Domini dixit, Quod non remitterent fratri suo ad septies, sed usque ad septies septem, Matth. xviii 21, 22; per quod intelligitur quod toties remitterent quoties peccat, adeo ut sine fine esset, seu esset aeternum, quod est sanctum. Et hic "quod vindicaretur septuagies et septies" est damnatio quia maxime sacrosanctum erat violare.

Arcana Coelestia 1
Passage 434

#434 Vers. 25. Et cognovit homo adhuc uxorem tuam, et peperit filium, et vocavit nomen ejus Sheth; quia reposuit mihi Deus semen aliud loco Habelis, quod occiderit illum Cain. Per "hominem et uxorem ejus" hic intelligitur nova Ecclesia, prius per "Adah et Zillah" significata: per "filium ejus, cujus nomen vocavit Sheth" significatur nova fides per quam charitas: [per] quod "reposuerit Deus semen aliud loco Habelis quod occiderit eum Cain" significatur quod charitas, quam Cain separavit, et exstinxit, nunc a Domino huic Ecclesiae donata sit.

Arcana Coelestia 1
Passage 435

#435 Quod per "hominem et uxorem ejus" hic intelligatur nova Ecclesia, prius per "Adah et Zillah" significata, nemo ex sensu litterae scire et concludere potest, quia "homo et uxor ejus" prius significaverat Ecclesiam Antiquissimam et ejus posteritatem, sed ex sensu interno illud constat; tum etiam inde quod mox in capite sequente vers. x3 et 4 iterum dicatur de homine et uxore quod genuerint Shethum, sed prorsus aliis verbis, ubi significatur posteritas prima Antiquissimae Ecclesiae; si non aliud quid significaretur hic loci, non opus fuisset idem dicere; similiter ac in primo capite, ubi agitur de creatione hominis, tum fruticum terrae, et bestiarum, et in capite secundo similiter, ex causa, ut dictum, quod in capite primo actum sit de creatione hominis spiritualis, in sequente de creatione hominis caelestis; cum talis est repetitio unius ejusdemque personae ac rei, aliud in uno loco quam in altero significatur; sed quid significatur, nusquam sciri potest nisi a sensu interno: ipsa series rerum similiter confirmat: praeter quod "homo et uxor" sint voces communes significantes Ecclesiam de qua et ex qua.

Arcana Coelestia 1
Passage 436

#436 Quod per "filium ejus, cujus nomen vocavit Sheth" significetur nova fides per quam charitas, constat ab illis quae prius dicta sunt; tum ubi de Caino quod "ei impositum sit signum, ne quis eum occideret": res enim in serie sic se habet: fides separata ab amore significata est per "Cainum"; charitas per "Habelem"; quod fides separata exstinxerit charitatem, significatum est per "Cainum, quod occiderit Habelem"; et quod fides conservaretur ob causam quod per illam implantari a Domino posset charitas, significatum est per id "quod Jehovah posuerit Caino signum, ne quis eum occideret"; quod postea per fidem a Domino donatum sit sanctum amoris et bonum inde, significatum per "Jabal quem peperit Adah"; et quod spirituale fidei, significatum per "fratrem ejus Jubal"; et quod ex illis naturale bonum et verum, per "Tubal-cain, quem peperit Zillah"; in binis his versibus est conclusio, ita summa rerum, quae talis est quod per "hominem et ejus uxorem" significetur nova illa Ecclesia, "Adah et Zillah" prius vocata; et per "Shethum" fides per quam implantatur charitas, in sequente versu per "Enosh" charitas implantata per fidem.

Arcana Coelestia 1
Passage 437

#437 Quod "Sheth" significet hic novam fidem per quam charitas explicatur per nomen ejus, quod ita vocatum quia "reposuit Deus semen aliud loco Habelis, quod occiderit eum Cain"; "quod reposuerit Deus semen aliud" significat quod donaverit Dominus aliam fidem "semen aliud" est fides per quam charitas; quod "semen" significet fidem, videatur prius n. 255.

Arcana Coelestia 1
Passage 438

#438 Vers. 26. Et Shetho etiam illi natus est filius, et vocavit nomen ejus Enosh: tunc coeptum est invocare nomen Jehovae, Per "Sheth" significatur fides per quam charitas, ut dictum: per "filium ejus, cujus nomen Enosh" significatur Ecclesia quae charitatem pro principali fidei habuit: quod "tunc coeptum invocare nomen Jehovae" significat Ecclesiae istius cultum ex charitate.

Arcana Coelestia 1
Passage 439

#439 Quod per "Sheth" significetur fides per quam charitas, in versu praecedente ostensum est: quod per "filium ejus, cujus nomen Enosh" significetur Ecclesia quae charitatem pro principali fidei habui:, constat etiam ex iis quae prius dicta sunt; tum ex eo quod nominetur Enosh, quod nomen etiam significat hominem, at non caelestem hominem sed humanum spiritualem hominem, qui hic est "Enosh": tum quoque constat ex illis quae immediate sequuntur quod "tunc coeptum sit invocare nomen Jehovae."

Arcana Coelestia 1
Passage 440

#440 Quod "tunc coeptum invocare nomen Jehovae" significet Ecclesiae istius cultum ex charitate, constare potest ex eo quod "invocare nomen Jehovae" sit sollemnis et communis formula omnis cultus Domini et quod ex charitate, constat inde quod dicatur hic "Jehovah," in praecedente versu "Deus"; et quod non coli possit Dominus nisi quam ex charitate; ex fide quae non est charitatis, non datur cultus, quia solum est oris non cordis. Quod "invocare nomen Jehovae" sit communis formula omnis cultus Domini, constat ex Verbo; ut de Abramo, Aedificavit altare Jehovae, et invocavit nomen Jehovae, Gen. xii 8; xiii 4; tum, Plantavit lucum in Beersheba, et invocavit ibi nomen Jehovae Dei aeternitatis, Gen. xxi 33: quod omnis cultus, apud Esaiam, Jehovah, Sanctus Israelis dixit, Non Me invocasti, Jacob, et fatigatus sis in Me, Israel; non adduxisti Mihi pecudem holocaustorum tuorum; et sacrificiis tuis non honorasti Me; non servire te feci per minham; nec defatigavi te per tus, xliii 22, 23; ubi in summario omnis cultus repraesentativus exponitur.

Arcana Coelestia 1
Passage 441

#441 Quod invocatio nominis Jehovae non nunc primum coepta sit, constare satis potest a praecedentibus de Antiquissima Ecclesia, quae prae allis adoravit et coluit Dominum; tum quoque quod Habel attulerit munus ex primogenitis gregis; quare hic per "invocare nomen Jehovae" nihil aliud significatur quam cultus novae Ecclesiae, postquam exstincta fuit per eos qui "Cain" et demum "Lamech" vocantur.

Arcana Coelestia 1
Passage 442

#442 Ex his quae in hoc capite ostensa sunt, patet quod antiquissimo tempore fuerint plures doctrinae separatae ab Ecclesia et haereses, quarum unaquaevis suam nomen habuit; quae doctrinae separatae et haereses fuerunt multo profundioris cogitationis quam hodie, quia tali genio fuerunt. Exempla quaedam a Spiritibus, quid cogitaverint in vita corporis de Anima aut Spiritu

Arcana Coelestia 1
Passage 443

#443 In altera vita manifeste percipere datur quas opiniones habuerint, cum vixerunt in corpore, de anima, de spiritu, de vita post mortem; nam cum tenentur in statu quasi essent in corpore, tunc similiter cogitant, et cogitatio tam perspicue communicatur ac si aperte loquerentur. A quodam qui ante paucum tempus decesserat, percepi, quod etiam fassus, quod quidem crediderit spiritum, sed quod victurus vitam obscuram, ex causa, si abstraheretur vita corporis, quod remaneret obscurum quid; posuit enim in corpore vitam; quare habuit ideam de spiritu sicut de larva; seque confirmavit ex eo quod viderit bruta quoque vitam habere paene sicut homines; miratus nunc quod spiritus et angeli in summa luce vivant, in summa intelligentia, sapientia et felicitate, cum tali perceptione ut vix describi queat; ita minime in vita obscura sed in clara et distinctissima.

Arcana Coelestia 1
Passage 444

#444 Locutus cum quodam qui dum vixit in mundo, credidit spiritum non esse extensum, ex quo principio nec ullam vocem admittere voluit qua involveret extensum; quaesivi quid nunc sentiat de se, qui est anima aut spiritus, quod visum habeat, quod auditum quod olfactum, quod tactum exquisitum quod cupiditates, quod cogitationem, usque adeo ut se putet prorsus quasi in corpore: tenebatur in idea in qua fuit cum ita cogitavit in mundo; tunc dixit quod spiritus sit cogitatio; sed ei respondere dabatur, sicut vixisset in mundo, anne sciat quod visus corporeus non possit existere absque organo visus seu oculo; quomodo visus internus seu cogitatio; annon ei substantia organica, e qua: tunc agnovit quod in vita corporis phantasia ea laboraverit, quod putaverit spiritum modo esse cogitationem absque omni organico seu extenso: addebatur si anima seu spiritus cogitatio modo esset, quod non homini opus tanto cerebro, cum totum cerebrum sit organicum sensuum interiorum; si hoc non foret potuisset cranium esse excavatum, et cogitatio usque inibi agere spiritum; ex solo hoc, tum ex operatione animae in musculos, usque ut motus tanti existant, constare ei potuerat quod spiritus sit organicus seu substantia organica; quare fassus errorem suum et miratus quod tam fatuus fuerit.

Arcana Coelestia 1
Passage 445

#445 Porro dictum quod eruditi nihil aliud credant quam quod anima quae victum post mortem, seu spiritus, sit cogitatio abstracta; patet manifeste inde quod vocem extensi, et quorum sunt extensi, nolint admittere, ex causa quia cogitatio abstracte a subjecto non est extensa, sed subjectum cogitationis et objecta cogitationis sunt extensa; et quae objecta non sunt extensa, finiunt ea homines et faciunt extensa ut capiant; exinde manifeste constat quod eruditi per animam aut spiritum, nihil aliud capiant quam cogitationem solam; et quod nusquam aliter credere possint quam quod evanitura, cum moriuntur.

Arcana Coelestia 1
Passage 446

#446 Locutus cum spiritibus de opinione hominum qui hodie vivunt, quod non credant spiritum quia oculis non vident nec per scientias capiunt, et sic quod non solum negent spiritum esse extensum sed etiam esse substantiam quia litigant quid substantia; et quia negant esse extensum, et litigant substantia, etiam negant spiritum esse in loco, ita consequenter in corpore humano; cum tamen simplicissimus scire possit quod ejus anima seu spiritus sit in suo corpore; quae cum dicerem, mirati sunt spiritus qui inter simpliciores erant, quod homines hodie tam stulti sunt; et cum audiebant voces, de quibus lis, ut partes extra partes, et similia, vocabant talia absona, ludicra et theatralia quae nusquam mentes occuparent quia praecludunt viam ad intelligendum.

Arcana Coelestia 1
Passage 447

#447 Quidam recens spiritus mecum locutus; cum audiret quod loquerer de spiritu, dicebat, "Quid spiritus?" putans se esse hominem; cumque ei dicerem quod spiritus sit in unoquovis homine, et quod homo quoad vitam sit spiritus, et corpus modo inserviat ei ad vivendum super terra, et quod os et caro,: corpus, nequaquam vixerit et cogitaverit cum haesitaret, quaesivi an usquam audiverit de anima: dixit, "Quid anima? non scio quid anima." Tunc ei dicere dabatur quod is nunc anima sit, seu spiritus, quod scire posset inde quod supra caput meum sit nec insistat telluri; annon hoc percipere posset? tunc territus aufugit, clamans, "Spiritus sum, spiritus sum." Quidam Judaeus putabat prorsus vivere in corpore, usque adeo ut vix potuisset aliter persuaderi; et cum ei ostensum esset quod spiritus esset, usque instabat dicere quod homo sit, quia videt et audit; tales sunt qui in mundo corporei fuerunt. Perplura adhuc potuissent afferri, sed haec solum confirmationis causa; quod spiritus sit in homine qui sentit, non corpus.

Arcana Coelestia 1
Passage 448

#448 Locutus cum multis qui in vita eorum corporis mihi noti fuerunt, et diu, per menses et annum, tam clara voce, sed interna, sicut cum amicis in mundo; cum quibus aliqua etiam intercesserunt commercia sermonis de statu hominis post mortem; mirati valde quod nemo in corporis vita sciat vel credat quod victurus ita post vitam corporis, cum tamen sit continuatio vitae, et talis ut transeat e vita obscura in perspicuam; et qui in fide in Dominum, in magis magisque perspicuam: voluerunt ut dicerem amicis eorum quod vivant, et quod scriberem ad eos; qui eorum status sint, quibus etiam plura narravi de statu amicorum eorum; [2] sed dixi, si dicerem aut scriberem, quod non crederent; vocarent phantasias, irriderent, peterent signa aut miracula antequam credant, sic exponerer eorum subsannationi: et quod haec vera sint, forte pauci credituri, nam negant corde quod sint spiritus; et qui non negant, usque nihil audire volunt quod aliquis cum spiritibus loqui possit. Talis fides de spiritibus nusquam fuit antiquis temporibus, sed hodie, cum ex cerebroso ratiocinio volunt explorare quid spiritus, quos omni sensu privant per definitiones et suppositiones; et quo eruditiores volunt esse, eo plus.

 
 28.04.2005 © Peter Eppich, Eichenstr. 1, 29664 Walsrode, eppich@web.de FAX: 01212-5-115-69-389