|
|
GENESEOS
CAPUT TERTIUM Continuatio de resuscitati introitu in vitam aeternam
Arcana Coelestia 1
#182 CUM angeli caelestes apud resuscitatum sunt, non relinquunt eum, nam unumquemvis amant; sed cum talis est anima ut in caelestium consortio non amplius esse possit, tunc illa ab iis discedere avet; quod cum fit, veniunt angeli spirituales, qui dant ei lucis usuram, nam prius nihil vidit sed solum cogitavit.
Arcana Coelestia 1
#183 Ostensum quomodo hi angeli operantur: videbantur quasi evolvere tunicam oculi sinistri versus septum nasi, ut aperiretur oculus et concederetur lucis usura: homo non aliter percipit quam quod ita fiat, sed est apparentia.
Arcana Coelestia 1
#184 Cum evolvisse visum membranulam, apparet quoddam lucidum sed obscurum, quasi dum homo in prima vigilia per palpebras spectat; et est in statu tranquillo, adhuc custoditus a caelestibus: tum apparet umbrosum quoddam coloris caelestis cum stellula; sed perceptum, quod hoc fiat cum varietate.
Arcana Coelestia 1
#185 Postea a facie apparet evolvi quoddam molliter, et inducitur ei perceptio; cavent tunc angeli summa opera ne quae idea ab eo veniat nisi mollior seu amoris: eique datur nosse quod spiritus.
Arcana Coelestia 1
#186 Tunc orditur vitam; quae primum est felix et laeta, videtur namque sibi in vitam aeternam venisse; quod repraesentatur per lurnen candidum pulchre flavescens, quo significatur ejus vita prima, nempe quod caelestis cum spirituali.
Arcana Coelestia 1
#187 Quod exciperetur dein in societatem spirituum bonorum, repraesentatum est per juvenem insidentem equo, dirigentem eum versus infernum, sed non potest equus movere passum: sicut juvenis repraesentatur, quia ut primum in vitam aeternam venit, est inter angelos, ita sibi quasi in flore juventutis visus.
Arcana Coelestia 1
#188 Vita sequens repraesentata, quod descenderet ex equo et iret pedibus, quia equum e loco movere non potest; et ei insinuatur quod cognitionibus veri et boni instrueretur.
Arcana Coelestia 1
#189 Postea visae semitae obliquae sursum lente, significantes quod per cognitiones veri et boni perque agnitionem sui sensim duceretur versus caelum; nam absque agnitione sui et cognitionibus veri et boni nemo illuc duci potest. Continuatio videatur in fine hujus capitis. CAPUT III 1. Et serpens fuitt astutus prae omni fera agri, quam fecit JEHOVAH DEUS; et dixit ad mulierem, Etiamne dixit DEUS, Non comedetis de omni arbore horti? 2. Et dixit mulier ad serpentem, De fructu arboris horti comedemus. 3. Et de fructu arboris, quae in medio horti, dixit DEUS, Non comedetis de illo, nec tangetis illum, ne inde moriamini. 4. Et dixit serpens ad mulierem, Non moriendo morimini. 5. Quia novit DEUS, quod in die quo editis de eo, et aperiantur oculi vestri, et sitis sicut DEUS, scientes bonum et malam. 6. Et vidit mulier, quod bona arbor ad esum, et quod appetibilis ea ocuiis, et desiderabilis arbor ad dandum intelligentiam, et sumpsit ex fructu ejus, et edit; et dedit etiam viro suo secum, et comedit. 7. Et aperti sunt oculi amborum, et cognoverunt quod nudi ii, et consuerunt folium ficus, et fecerunt sibi cingula. 8. Et audiverunt vocem JEHOVAE DEUS,sibi euntem in horto, ad auram diei; et occultavit se homo, et uxor ejus, a facie JEHOVAE DEI, in medio arboris horti. 9. Et clamavit JEHOVAH DEUS ad hominem, et dixit ei, Ubi tu? 10. Et dixit, Vocem Tuam audivi in horto, et timui, quia nudus ego, et occultavi me. 11. Et dixit, Quis indicavit tibi, quod nudus tu? annon de arbore, de qua praecepi tibi ut non edas de ea, edisti? 12. Et dixit homo, Mulier, quam dedisti mecum, ea dedit mihi de arbore, et comedi. 13. Et dixit JEHOVAH DEUS mulieri, Quare hoc fecisti? Et dixit mulier, Serpens decepit me, et edi. CONTENTA
Arcana Coelestia 1
#190 AGITUR: de Tertio Statu Ecclesiae Antiquissimae, quae proprium affectabat, usque ut amaret.
Arcana Coelestia 1
#191 Quia tunc incipiebant nihil credere quod non sensibus caperent, ex amore sui seu proprio, sensuale repraesentatur per "serpentem"; amor sui seu proprius per "mulierem," et rationale per "virum."
Arcana Coelestia 1
#192 Inde serpens seu sensuale persuasit mulieri ut scrutaretur illa quae sunt fidei in Dominum, num ita se haberent, quod significatur per "edere ex arbore scientiae"; et quod rationale hominis consenserit, per "virum quod comederit," vers. 1-6.
Arcana Coelestia 1
#193 Sed perceperunt quod in malo essent; ex quo perceptionis residuo, quod significatur per quod "aperti sint oculi" et quod "audiverint vocem Jehovae," vers. 7, 8; et ex folio ficus quo fecerunt sibi cingula, vers. 7; tum ex pudore seu occultatione in medio arboris horti, vers. 8, 9; ut et ex agnitione et confessione, vers. 10-13, patet quod apud eos bonitas naturalis manserit. SENSUS INTERNUS
Arcana Coelestia 1
#194 Vers. I. Et serpens fuit astutus prae omni fera agri, quam fecit Jehovah Deus; et dixit ad mulierem, Etiamne dixit Deus, Non comedetis de omni arbore horti? Per "serpentem" intelligitur hic sensuale hominis cui fiditur: per "feram agri" hic, ut prius, omnis affectio externi hominis; per "mulierem" proprium: quod "serpens dixerit, Etiamne dixit Deus, Non comedetis de omni arbore" significat quod dubitaverint primum. Agitur de tertia posteritate Ecclesiae Antiquissimae, quae incepit non credere revelatis nisi viderent et sentirent quod ita se haberent; status primus eorum describitur in hoc et in mox sequente versu, quod esset dubitativus.
Arcana Coelestia 1
#195 Antiquissimi non compararunt omnia quae erant in homine, bestiis et avibus, sed vocarunt; talis erat loquela eorum; talis etiam permansit in Antiqua Ecclesia post diluviam, et similis conservata apud Prophetas: sensualia hominis vocabant "serpentes"; quia, sicut serpentes proximi sunt terrae, etiam sensualia proxima corpori; inde ratiocinia ex sensualibus de mysteriis fidei vocabant "venena serpentis"; et ipsos ratiocinatores "serpentes"; qui quia ex sensualibus, seu visibiiibus, ut sant terrestria, corporea, mundana et naturalia, multum ratiocinantur, dictum, quod "serpens fuit astutus prae omni fera agri." Apud Davidem similiter, Exacuunt linguam suam, sicut serpens, venenum aspidis sub labiis eorum, Ps. cxl 4-6 [A.V. 3-5]; ubi de iis qui per ratiocinia seducunt hominem, agitur: apud eundem, Abertant ab utero loquentes mendacium; venenum iis instar veneni serpentis; sicut aspis venenata surda obturat aurem suam, ut non audiat vocem mussitantium, 1 sociantis sodalitia sapientis, Ps. lviii 4-6 [A.V. 3-5]; ratiocinia hic vocantur "venenum serpentis," quae sunt talia ut ne quidem audiant quod sapiens, seu vocem sapientis; inde formula apud antiquos quod "serpens obturet aurem:" apud Amosum, Sicut quis veniat in domum, nitaturque manu sua super parietem, et mordeat eum serpens; nonne tenebrae dies Jehovae, et non lux, et caligo, et non splendor ei? v 19, 20; "manus super parietem" pro potentia propria et fiducia sensualium, inde occaecatio quae describitur: apud Jeremiam, Vox Aegypti quasi serpens ibit, quia in robore ibunt, et cum securibus venient ei, tanquam caesores lignorum: excidant silvam ejus, dictum Jehovae, quia non investigabitur, nam multiplicati sunt prae locusta, et nullus eis numerus; pudefacta est filia Aegypti, dabitur in manum populi septentrionis, xlvi 20, 22-24; "Aegyptus" pro ratiocinatione de Divinis ex sensualibus et scientificis; ratiocinia vocantur "vox serpentis," et occaecatio inde significatur per "populum septentrionis:" apud Hiobum, Venenum aspidum suget, occidet eum lingua viperae; non videbit rivos, flumina fluviorum mellis et butyri, xx 16, 17; "fluvii mellis et butyri" sunt spiritualia et caelestia, quae non visuri ratiocinatores; ratiocinia vocantur "venenum aspidum, et lingua viperae." Plura de serpente videas infra ad vers. 14 @ 1 In A.R. 462 this is rendered incantatoris incantationum. The Hebrew seems to allow of both renderings.$
Arcana Coelestia 1
#196 Antiquitus dicti serpentes qui fiderunt sensualibus plus quam revelatis; hodie adhuc pejus, sunt enim non solum qui nihil credunt nisi videant et sentiant, sed etiam qui se confirmant per scientifica antiquissimis ignota, ac ita se multo magis occaecant: ut sciatur quomodo ii qui ex sensualibus, scientificis et philosophicis concludunt de caelestibus, se occaecant ut dein nihil prorsus videant et audiant sintque non solum serpentes surdi, sed etiam serpentes volantes, qui multo perniciosiores, de quibus etiam in Verbo; sit in exemplum quid credant de spiritu: qui sensualis est seu sensibus modo credit, is negat dari spiritum, quia eum non videt, dicens nihil esse "quia non sentio; quod video et tango, hoc scio quod sit." Qui scientificus est seu ex scientiis concludit, is dicit, "Quid spiritus, nisi forte halitus vel calor vel aliud quidpiam quod scientiae ejus est, quo extincto evanescit? annon animalia quoque habent corpus, sensus, analogon rationis? et illa dicunt moritura, et hominis spiritum victurum: ita negant dari spiritum. Philosophi, qui ceteris acutiores volunt esse, de spiritu per terminos loquuntur quos ipsi non sciunt, quia de iis litigant; contendentes non applicabilem esse unicam vocem quae aliquid ex materiali, organico aut extenso trahit; ita subducunt eum suis ideis, sic ut iis evanescat fiatque nihil. [3] Saniores autem usque dicant esse cogitationem; sed cum de cogitatione ratiocinantur, tandem, quia separant illam a substantiali, concludant, quod evanitura sit cum corpus exspirat. Ita omnes qui ex sensualibus, scientificis et philosophicis ratiocinantur, negant quod sit spiritus, et cum negant quod sit, nihil usquam credunt, quid de spiritu et de spiritualibus dicitur. At vero, si interrogantur simplices corde, dicunt ii quod sciant dari, quia Dominus dixit se victuros post mortem; ii non exstinguunt suum rationale sed vivere faciunt per Verbum Domini.
Arcana Coelestia 1
#197 Per "serpentem" apud antiquissimos qui fuerant caelestes homines, significabatur circumspectio; ita similiter sensuale per quod se circumspicerent ne a malis nocerentur; quod constat ex Domini verbis ad discipulos, Ecce Ego mitto vos sicut oves in medium luporum; estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae, Matth. x 16;. tum etiam per "serpentem aeneum" qui erectus in deserto, per quem significatum Sensuale Domini, Qui solus Caelestis Homo, et solus circumspicit et providet omnibus; quare qui intuiti sunt Ipsum, servati sunt.
Arcana Coelestia 1
#198 Vers. 2, 3. Et dixit mulier ad serpentem, De fructu arboris horti comedemus; Et de fructu arboris, quae in medio horti, dixit Deus, Non comedetis de illo, nec tangetis illum, ne inde moriamini. "Fructus arboris horti" est bonum et veram revelatum iis ab Antiquissima Ecclesia; "fructus arboris, quae in medio horti, de quo non comederent" est bonum et verum fidei, quod non discerent ex semet; "non tangere illum" est quod nec cogitarent de bono et vero fidei ex semet seu ex sensuali et scientifico; quod "inde morerentur" est quod sic periret fides seu omnis sapientia et intelligentia.
Arcana Coelestia 1
#199 Quod "fructus arboris, ex quo non comederent" significet bonum et verum fidei iis revelatum ab Antiquissima Ecclesia, seu quod cognitiones fidei, constare potest ex eo quod "fructus arboris horti" dicatur ex quo comederent, non ut prius 1 (ubi de caelesti homine seu Antiquissima Ecclesia actum, cap. ii vers. 16) "ex arbore horti": arbor horti, ut ibi dictum, significat perceptionem quae est boni et veri; quod bonum et verum quia inde, hic vocatur "fructus"; sicut etiam fructus multoties significatur in Verbo. @ 1 Parentheses inserted, not in I.$
Arcana Coelestia 1
#200 Quod arbor scientiae hic dicatur in medio horti, prius autem cap. ii vers. 9, arbor vitarum dicitur in medio horti, non ita arbor scientiae, est causa quod "medium horti" significet intimum et quod caelestis hominis seu Antiquissimae Ecclesiae intimum fuerit arbor vitarum, quae est amor et inde fides; hujus autem homini" qui vocari potest homo caelestis spiritualis, seu hujus posteritatis medium horti seu intimum erat fides. Amplius describi nequit, qui: ignotissimum hodie est quales fuerunt illi qui antiquissimo illo tempore vixerunt; alia prorsus indoles iis fuit quam usquam apud aliquem hodie datur: quae indoles, ut solum idea ejus capiatur, fuit talis ut ex bono nossent verum, seu ex amore quid fidei; at cum generatio illa exspiravit, successit alia quae prorsus diversa indole erat ab iis; quae nempe non ex bono verum, seu ex amore quae fidei essent, nosset sed quae ex vero sciret bonum, seu ex illis quae sunt cognitionum fidei sciret quae sunt amoris, et apud plerosque vix aliud quam quod scirent. Talis mutatio facta est post diluvium, ne periret mundus.
Arcana Coelestia 1
#201 Cum itaque talis indoles qualis fuit antiquissimorum ante diluvium, non hodie existit et invenitur, non facile ad captum exponi potest quid verba in genuino sensu involvunt; notissima sunt in caelo nam angeli et spiritus angelici qui dicuntur caelestes, tali indole sunt: quali fuerunt antiquissimi regenerati ante diluvium; at angeli e spiritus angelici qui dicuntur spirituales, tali indole sunt quali post diluvium qui regenerati; illi et hi cum varietate, quae indefinita.
Arcana Coelestia 1
#202 Antiquissima Ecclesia, quae caelestis homo, talis erat ut non solum "non comederet de arbore scientiae," hoc est, disceret e sensualibus et scientificis quid fidei, sed ne quidem licebat eis "tangere istam arborem," hoc est, cogitare ex sensualibus et scientificis aliqui quod esset fidei, ne a vita caelesti in vitam spiritualem, et sic porro, delaberentur. Talis quoque est vita angelorum caelestium; qui eorum intimus caelestes sunt, ne quidem admittunt ut nominetur fides aut quicquid aliquid a spirituali trahit; sique nominatur ab aliis, pro fide percipiunt amorem cum differentia iis solum cognita; ita quicquid est fidei, derivant ab amore et charitate; minus adhuc audire sustinent aliquid rationale et minime aliquid scientificum de fide; nam perceptionem habent a Domino per amorem quid bonum et verum; ex perceptione norunt ilico an ita sit vel non ita sit; quare cum de fide dicitur quid, non aliud respondent quam quod ita sit vel non ita sit, quia a Domino percipiunt: hoc est quod significant verba Domini apud Matthaeum, Erit sermo vester, Etiam etiam, Non non; quod ultra haec est, ex malo est, v 37; hoc nunc est quod ne quidem tangere eis licuerit fructum arboris scientiae; nam si tangerent, in malo essent, seu inde morerentur. Praeterea, angeli caelestes inter se loquuntur sicut alii de variis, sed loquela caelesti, formata et derivata ex amore, quae ineffabilior est quam loquela angelorum spiritualium.
Arcana Coelestia 1
#203 Angeli spirituales autem loquuntur de fide, etiam confirmant illa quae sunt fidei, per intellectualia, rationalia, et scientifica; sed nusquam ex his de fide concludunt; qui concludunt, sunt in malo; nam etiam illi perceptionem habent omnium quae sunt fidei, a Domino, sed non talem perceptionem qualem angeli caelestes. Perceptio angelorum spiritualium est quoddam conscientiae quae a Domino vivificata, et apparet sicut perceptio caelestis sed non est caelestis, modo perceptio spiritualis.
Arcana Coelestia 1
#204 Vers. 4, 5. Et dixit serpens ad mulierem, Non moriendo morimini. Quia novit Deus, quod in die quo editis de eo, et aperiantur oculi vestri, et sitis sicut Deus, scientes bonum et malum. "Si ederent ex fructu arboris quod aperirentur oculi" significat si ex sensuali et scientifico, hoc est, a semet scrutarentur illa quae sunt fidei, quod manifeste viderent res se non ita habere: quod "essent sicut Deus, scientes bonum et malum" significat si ita ex semet, quod forent sicut Deus ac semet ipsos ducere possent.
Arcana Coelestia 1
#205 Unusquisque versiculus continet peculiarem statum aut status mutationem in Ecclesia; primi versus, quod perceperint adhuc illicitum esse tametsi inclinabant: hi versus, quod inceperint dubitare annon liceret eis, quia sic viderent num vera essent quae audiverunt ab antiquis, et sic aperirentur oculi; tandem, quia apud eos regnare coepit amor sui, quod potuissent semet ducere et sic similes esse Domino. Amor sui id secum habet, quod non duci velint a Domino sed a semet, et cum a semet, quod consulant de credendis sensualia et scientifica.
Arcana Coelestia 1
#206 Quinam magis se apertos habere oculos, et sicut Deus scire quid bonum et malum, credunt, quam qui se amant et simul ex mundo docti sunt? sed quis est caecior? Si consulantur modo, videbitur quod nec sciant, minus credant, quod detur spiritus: quid vita spiritualis et caelestis, prorsus ignorant: vitam aeternam nec agnoscunt, nam se credunt sicut bruta morituros: Dominum prorsus non agnoscunt, sed modo semet et naturam colunt: qui caute loqui volunt, dicunt Ens quoddam supremum, quod nesciunt quid sit, regere omnia. [2] Haec sunt eorum principia, quae confirmant multis per sensualia et scientifica apud semet; si ausi essent, etiam facerent coram universo. Tales, quamvis se pro diis seu sapientissimis agnosci volunt, si quaererentur num scirent quid non proprium, respondebunt quod sit non ens, si privarentur proprio quod nihil essent: si quaererentur quid a Domino vivere, cogitant esse phantasias: si interrogarentur num sciant quid conscientia, dicerent esse nihil aliud quam quoddam imaginarium, quod inservire possit pro vulgo ut teneatur in vinculo: si interrogarentur num scirent quid perceptio, nihil aliud facerent quam irriderent, et vocarent enthusiasticum quid. Talis est sapientia eorum; tales apertos oculos habent, et tales dii sunt: ex talibus principiis, quae clariora die putant esse, incohant, et procedunt, et sic ratiocinantur de mysteriis fidei. Quid inde nisi abyssus caliginum? Hi sunt serpentes prae aliis, qui seducunt mundum. Sed talis nondum fuit haec posteritas Ecclesiae Antiquissimae; at de qua agitur a vers. 14-19 hujus capitis, talis facta est.
Arcana Coelestia 1
#207 Vers. 6. Et vidit mulier, quod bona arbor ad esum, et quod appetibilis ea oculis, et desiderabilis arbor ad dandum intellgentiam, et sumpsit ex fructu ejus, et edit; et dedit etiam vero suo secum, et comedit. "Bona ad esum" significat cupiditatem: "appetibilis oculis" phantasiam: "desiderabilis ad dandum intelligentiam" voluptatem: haec sunt proprii seu mulieris: per "virum, quod comederit" significatur rationale quod "consenserit, n. 265.
Arcana Coelestia 1
#208 Haec fuit quarta posteritas Ecclesiae Antiquissimae, quae se passa est seduci ab amore proprio; et non credere voluit revelatis nisi illa confirmata videret ex sensualibus et scientificis.
Arcana Coelestia 1
#209 Voces quae hic adhibentur, sicut quod arbor bona ad esum, appetibilis oculis, desiderabilis ad dandum intelligentiam, sunt tales quae applicabiles fuerunt indoli eorum qui antiquissimo illo tempore vixerunt; spectant in specie voluntatem, nam a voluntate scaturiebant mala eorum; ubi in Verbo agitur de postdiluvianis, tales voces adhibentur quae non spectant ita voluntatem sed intellectum; nam antiquissimi a bono habebant verum, sed hi seu postdiluviani a vero bonum.
Arcana Coelestia 1
#210 Ut sciatur quid proprium: est proprium hominis omne malum et falsum, scaturiens ex amore sui et mundi; et quod non Domino aut Verbo sed sibimet credant; putentque quod non capiunt sensualiter et scientifice, hoc nihil esse: inde fiunt non nisi quam malum et falsum; et sic perverse spectant omnia; quae mala sunt, vident ut bona, quae bona ut mala; quae falsa ut vera, et quae vera ut falsa: quae sunt, putant esse nihil, et quae nihil sunt, putant esse omne: odium vocant amorem, caliginem lucem, mortem vitam, ac vicissim: in Verbo vocantur tales "claudi et caeci." Hoc nunc est proprium hominis, quod in se est infernale et damnatum.
Arcana Coelestia 1
#211 Vers. 7. Et aperti sunt oculi amborum, et cognoverunt quod nudi ii. "Quod aperti sint oculi" significat quod ex dictamine interiore cognoverint et agnoverint quod "nudi," hoc est, quod non amplius in innocentia ut prius, sed in malo.
Arcana Coelestia 1
#212 Quod per "apertum fieri oculis" xsignificetur dictamen ab interiore, constat a similibus in Verbo, sicut ab iis quae Bileamus de se loquitur; qui quia visiones habuit, vocat se 1 virum aperti oculis," Num. xxiv 3, 4; et ex Jonathane cum libavit de favo mellis, et ei ab interiore dictatum quod malum, dicitur quod "viderint oculi ejus," ita ut illuminati ut videret quod non novit, 1 Sam. xiv 27, 29. Praeterea "oculi" multoties in Verbo accipiuntur. pro intellectu, ita pro interiore dictamine etiam inde; ut apud Davidem, Illumina oculos meos, ne forte dormiam mortem, Ps. xiii 4 [A.V.3]; pro intellectum: apud Ezechielem, Quibus oculi ad videndum et non vident, xii 2; pro qui non intelligere volunt: apud Esaiam, Oculis ejus obline, ne videat oculis suis, vi 10; pro ut occaecentur ne intelligant: per Mosen ad populum, Non dedit Jehovah vobis cor ad sciendum, et oculos ac videndum, et aures ad audiendum, Deut. xxix 3; "cor" pro voluntate, "oculi" pro intellectu. De Domino apud Esaiam "quod aperturus oculos caecos," xiii 7; et apud eundem, E caligine, et e tenebris oculi caecorum videbunt, xxix 18. @ 1 Sch., has dictum viri aperti oculos. Possibly S. wrote either virum apertis oculis or virum apertum oculis, but was misread by printer.$
Arcana Coelestia 1
#213 Quod per "cognoscere quod nudi" significatur quod cognoverint et agnoverint se non, ut prius, in innocentia esse sed in malo constat a versu ultimo capitis praecedentis ubi dicitur "Et fuerunt ambo nudi, homo et uxor ejus, et non erubuerunt;" ubi "non erubescere quod nudi" significare innocentes esse, ibi videatur. Contrarium significatur cum erubescunt, ut hic quod "consuerint folia ficus, seque occultaverint." Cum enim in nulla innocentia, tunc nuditas est probro et scandalo quia sibi conscii quod male cogitent; inde "nuditas" pro probro et malo accipitur in Verbo et praedicatur de Ecclesia perversa ut apud Ezechielem, Quod esset nuda, et denudata, et conculcata in sanguine suo, xvi 7, 22: apud eundem, Relinquant eam nudam et denudatam, et reveletur nuditas xxiii 29: apud Johannem, Consulo tibi, ut emas... vestimenta alba, ut induaris, et non manifestetur pudor nuditatis tuae, Apoc. iii 18: deque ultimo die, Beatus qui vigilat, et servat vestimenta sua, ut non nudus ambulet, 1 videantque pudorem ejus, Apoc. xvi 15: in Deuteronomio, Si vir invenerit in uxore nuditatem quamcumque, scribat ei libellum repudii, xxiv 1: quare etiam Aharoni et filiis ejus mandatum, Ut femoralia lini haberent, cum accederent ad altare, et administrandum, ad tegendum carnem nuditatis, ne portent iniquitatem, et moriantur, Exod. xxviii 42, 43. @ 1 videatque I.$
Arcana Coelestia 1
#214 "Nudi" dicuntur quia relicti proprio; qui enim relinquuntur proprio seu sibi, nihil intelligentiae et sapientiae, seu fidei, amplius habent; ita nudati vero et bono, quare in malo.
Arcana Coelestia 1
#215 Quod proprium non sit nisi malum et falsum, exinde etiam mihi constare potuit quod quicquid usquam spiritus locuti sint ex se, fuerit malum et falsum, usque adeo ut cum modo nosse daretur quod ex se, scirem ilico quod falsum; tametsi in tam forti persuasione essent, cum loquerentur, quod verum, ut nihil dubitarent: similis iis est homo qui talis. Similiter, quicumque ratiocinari coeperunt de illis quae sunt vitae spiritualis et caelestis aut quae sunt fidei, percipere datum quod dubitarent, immo negarent; nam ratiocinari de fide est dubitare et negare: et quia ex semet seu ex proprio, sunt merae falsitates, in quas cadunt, proinde in abyssum caliginum, hoc est, falsitatum; in qua abysso cum sunt, tunc munus scrupulus praevalet mille veritatibus, qui est sicut pulvisculus qui adpositus pupillae oculi facit ut universum et quicquid in universo est, non videat. De iis ita Dominus apud Esaiam, Vae sapientibus in oculis suis, et coram faciebus suis intelligentibus, v 21: et apud eundem, Sapientia tua, et scientia tua, ea avertit te, et dixisti in corde tuo, Ego, et nullus praeter me amplius; et veniet super te malum, cujus ignoras exortum, et cadet super te 1 aerumna, quam non poteris expiare, et veniet super te repente vastatio, quam non scis, xlvii 10, 11: apud Jeremiam, Stupidus factus omnis homo a scientia, pudefactus omnis conflator a sculptili; nam mendacium fusile ejus, nec spiritus in eis, li 17; "sculptile" pro falso quod proprii; "fusile" pro malo quod proprii. @ 1 Sch. calamitas.$
Arcana Coelestia 1
#216 Et consuerunt folium ficus, et fecerunt sibi cingula. "Consuere folium" est excusare: "ficus" est bonum naturale: "facere sibi cingula" est pudore affici: ita locuti sunt antiquissimi, et descripserunt hanc posteritatem Ecclesiae, quod nempe bonum naturale eis fuerit loco innocentiae quae prius, per quod occultatum erat malum eorum; et quia in bono naturali, quod pudore affecti sint.
Arcana Coelestia 1
#217 Quod "vitis" in Verbo significet bonum spirituale, et "ficus" bonum naturale, hodie prorsus ignoratur, quia sensus internus Verbi periit; cum tamen ubicumque occurrunt, tale significant aut involvunt: etiam quae Dominus locutus de vinea in parabolis, tum de ficu: quodque apud Matthaeum, Jesus videns ficum unam in via, venit ad eam, sed nihil invenit in ea, nisi folia tantum, ideo dixit ei, Ne posthac fructus ex te nascatur in aeternum; unde arefacta est ex tempore ficus, xxi 19; per quae intellectum, quod nihil bonum ne quidem naturale inventum in terra: per "vitem et ficum" simile intelligitur apud Jeremiam, Pudefacti sunt, quod abominationem fecerint, etiam pudendo non pudore affecti sunt, et erubescere nescierunt;... ideo colligendo colligam eos, dictum Jehovae, non uvae in vite, non ficus in ficu, et folium decidit, viii 12, 13; quo significatur quod omne bonum tam spirituale quam naturale perierit, quia tales ut ne quidem pudore affici potuerint; sicut hodie qui in malo, tantum non pudefiunt, ut se jactent de malo: apud Hosheam, Sicut uvas in deserto inveni Israelem; sicut primitivum in ficu in initio vidi patres vestros, ix 10: et apud Joelem, Ne timeatis bestiae agrorum meorum,... quia arbor fere fructum suum, ficus et vitis dabit vim xsuam, ii 22; "vitis" pro bono spirituali, "ficus" pro bono naturali.
Arcana Coelestia 1
#218 Vers. 8. Et audiverunt vocem Jehovae Dei, sibi euntem in horto, ad auram diei, et occultavit se homo, et uxor ejus, a facie Jehovae Dei, in medio arboris horti. Per "vocem Jehovae Dei sibi euntem in horto" intelligitur dictamen quod metuebant; dictamen est residuum perceptionis quod habebant: per "auram 1 (seu spiritum) diei significatur tempus cum adhuc Ecclesia residuum haberet de perceptione: per "occultare se a facie Jehovae Dei" est timere dictamen sicut solent qui conscii mali: per "medium arboris horti, in quo es occultabant" significatur bonum naturale; "medium" dicitur, quod intimum; "arbor" est perceptio ut dictum prius; sed quia parum perceptionis, in singulari dicitur "arbor," sicut una residua. @ 1 Parentheses inserted, not in I.$
Arcana Coelestia 1
#219 Quod per "vocem Jehovae Dei sibi euntem in horto" intelligatur dictamen quod metuebant, constare potest a significatione "vocis in Verbo, ubi "vox Jehovae" accipitur pro Ipso Verbo, pro doctrina fidei, pro conscientia, seu interna animadvertentia, etiam pro omni redargutione inde; quare etiam fulmina vocantur "voces Jehovae, ut apud Johannem, Angelus clamavit tunc voce magna, sicut leo rugit, cumque clamavit, locuta sunt septem tonitrua voces suas, Apoc. x 3, 4; pro quod tunc vox externa et interna; apud eundem, In diebus vocis septimi angeli,... xconsummandum es mysterium Dei, Apoc. x 7, similiter: apud Davidem, Cantate Deo,...psallite Domino,...equitanti super caelis caelorum antiquitatis; ecce dabit in voce Sua, vocem roboris, Ps. lxviii 33, 34 [A.V. 32, 33]; "caeli caelorum antiquitatis" pro sapientia Antiquissimae Ecclesiae; "vox" pro revelatione, tum pro dictamine interno: apud eundem, Vox Jehovae super aquis,...vox Jehovae in potentia; vox Jehovae in gloria; vox Jehovae confringens cedros;...vox Jehovae succidens flammas ignis; vox Jehovae trepidare facit desertum;... vox Jehovae parturire facit cervas; et denudat silvas, Ps. xxix 3-5, 7-9: et apud Esaiam, Audiri faciet Jehovah excellentiam vocis Suae,...nam a voce Jehovae consternabitur Asshur, xxx 30, 31.
Arcana Coelestia 1
#220 Per "vocem sibi euntem" intelligitur quod parum perceptionis residuum esset, quasi sola sibi et quasi non audita, quod a sequente versiculo etiam constat ubi dicitur quod clamaverit Jehovah ad hominem; sicut apud Esaiam, Vox clamantis in deserto,...vox dixit, Clama, xi 3, 6; "desertum" pro Ecclesia ubi nulla fides, "vox clamantis" pro annuntiatione Adventas Domini, in genere pro omni adventus Ipsius annuntiatione, ut apud regeneratos quibus est dictamen.
Arcana Coelestia 1
#221 Quod per "auram (seu spiritum)1 diei" significetur tempus cum adhuc Ecclesia residuum haberet de perceptione, constare potest a significatione "diei et noctis." Antiquissimi status Ecclesiae comparabant temporibus diei et noctis; temporibus diei adhuc esset in luce, quare hic "spiritui seu aurae diei," cum aliquid residuum perceptionis haberent, ex quo noverunt quod lapsi: Dominus etiam statum fidei appellat "diem," et statum nullius fidei "noctem," ut apud Johannem, Me oportet operari opera Ipsius, Qui misit Me, quousque dies est; venit nox, quando nemo poterit operari, ix x4. Status regenerationis hominis in capite primo ideo dicti sunt "dies." @1 I has no parentheses.$
Arcana Coelestia 1
#222 Quod "occultare se a facie Jehovae" sit timere dictamen, sicut solent conscii mali, constat a responso eorum vers. 10 ubi haec, "Vocem Tuam audivi in horto, et timui, quia nudus." "Facies Jehovae" seu Domini est misericordia, pax, et omne bonum, ut constat clare a benedictione, Lucere faciat Jehovah facies Suas ad te, et misereatur tui: elevet Jehovah facies Suas ad te, et ponat tibi pacem, Num. vi 25, 26: et apud Davidem, Deus misereatur nostri, et benedicat nobis; lucere faciat facies Suas nobis, Ps. lxvii 2 [A.V. 1]: et alibi, Multi dicentes, Quis videre nos faciet bonum? attolle super nos lucem facierum Tuarum, Jehovah, Ps. iv 7, 8 [A.V. 6, 7]: misericordia Domini appellatur ideo angelus facierum, apud Esaiam, Misericordias Jehovae memorare faciam,...retribuit eis secundum misericordias Suas, et secundum multitudinem misericordiarum Suarum,...et factus iis in Salvatorem; in omni angustia eorum, 1non angustia, et angelus facierum Ipsius salvavit eos, propter amorem Ipsius, et propter clementiam Ipsius Ipse redemit eos, lxiii 7-9. @ 1 S. here translates the reading of Heb. text, in n. 6280 he has the Heb. marginal reading Ipsi angustia. See R.V. and the marginal note.$
Arcana Coelestia 1
#223 Cum Domini facies sit misericordia, pax et omne bonum, constat quod nusquam aliquem quam ex misericordia aspiciat; quod nusquam ab aliquo faciem avertat; sed quod homo sit cum malo, qui suam faciem avertit; ut a Domino per Esaiam dictum, Iniquitates vestrae sunt, quae separant inter vos, et inter Deum vestrum; et peccata vestra abscondere faciunt facies vobis, lix 2. Ita quoque hic, quod "occaltaverint se a facie Jehovae, quia nudi."
Arcana Coelestia 1
#224 Misericordia, pax, omne bonum, seu "facies Jehovae" sunt quae causantur dictamen apud eos qui perceptionem habent; etiam apud eos qui conscientiam, sed cum differentia; et operantur semper misericorditer; sed recipiuntur secundum statum in quo homo. Stat hujus hominis seu hujus posteritatis Antiquissimae Ecclesiae erat bonum naturale; et qui in bono naturali, tales sunt ut se occultent ex timore et ex pudore quod nudi: qui vero in nullo bono naturali sunt, ne quidem se occultant, quia non pudefiunt; de quibus apud Jeremiam viii 12, 13; videatur prius n. 217.
Arcana Coelestia 1
#225 Quod "medium arboris horti" significet bonum naturale quo aliqua perceptio, quae vocatur "arbor," constare potest etiam ab horto in quo fuit caelestis homo; nam omne id vocatur hortus quod bonum et verum, cum differentia secundum hominem qui illum colit. Bonum non est bonum nisi intimum ejus sit caeleste, ex quo seu per quod a Domino, perceptio; intimum hoc vocatur "medium," etiam [alibi] in Verbo.
Arcana Coelestia 1
#226 Vers. 9, 10. Et clamavit Jehovah Deus ad hominem, et dixit ei, Ubi tu? Et dixit, Vocem Tuam audivi in horto, et timui, quia nudus ego, et occultavi me. Quid "clamare," quid "vox in horto," et cur "timuerint quod nudi, seque occultaverint," prius explicatum est. Commune in Verbo est quod primum interrogetur homo ubi et quid, tametsi Dominus omnia prius novit; sed causa interrogationis est ut homo agnoscat et confiteatur.
Arcana Coelestia 1
#227 Sed sciendum unde perceptio, dictamen, et conscientia; hoc quia prorsus ignotum hodie est, aliquid de eo referre licet. Verissimum est quod homo per spiritus et angelos a Domino regatur: cum spiritus mali incipiunt dominari, tunc angeli in labore sunt avertendi mala et falsa, quare existit pugna; haec pugna est quae per perceptionem, dictamen, et conscientiam sentitur: ex iis, tum a tentationibus, scire potuisset homo manifeste quod spiritus et angeli apud eum xsint, nisi in corporeis totus tantus esset ut nihil credat quod dicitur de spiritibus et angelis; quare tales, si centies sentirent pugnas, usque dicerent esse phantasias, et quoddam animi aegrotum, quod causatur: pugnas et inde sensum vivum millies millies et fere continue nunc intra aliquot annos sentiri mihi datum est, tum quinam essent, quales, ubinam, quando alluerunt, cum discesserunt, et cum iis locutus.
Arcana Coelestia 1
#228 Quam exquisita perceptio angelorum sit num aliquid intrat quod contra verum fidei et bonum amoris, non describi potest; percipiunt millies plus quale id quod intrat et quando intrat, quam ipse homo, qui vix aliquid novit de eo: minimum cogitationis apud hominem est perceptibilius angelis quam ejus maximum; quod quidem incredibile, sed est verissimum.
Arcana Coelestia 1
#229 Vers 11-13. Et dixit, Quis indicavit tibi, quod nudus tu? annon de arbore, de qua praecepi tibi ut non edas de ea, edisti? Et dixit homo, Mulier, quam dedisti mecum, ea dedit mihi de arbore, et comedi. Et dixit Jehovah Deus mulieri, Quare hoc fecisti? Et dixit mulier, Serpens decepit me, et edi. Quid haec significant, ex prius explicatis constat; nempe quod rationale hominis se passum sit decepi a proprio quod ei carum, seu ab amore sui, ut nihil crederet nisi videret et sentiret. Quisque videre potest quod Jehovah Deus non allocutus sit serpentem, et quod serpens non fuerit, nec quod allocutus sensuale, quod per serpentem significatur, sed quod alia involvant; nempe quod perceperint se deceptos esse per sensus, et quia se amaverunt, quod cupiverint cognoscere num verum esset quod audiverunt de Domino et de fide in Ipsum, et sic primum credere voluerint.
Arcana Coelestia 1
#230 Hujus posteritatis malum dominans erat amor sui, non ita simul amor mundi sicut hodie; nam intra domos et familias vixerunt nec opes affectabant.
Arcana Coelestia 1
#231 Malum Ecclesiae Antiquissimae non solum quae ante diluvium, sed etiam malum Ecclesiae Antiquae quae post diluvium, tum malum Ecclesiae Judaicae, ut et dein malum Ecclesiae novae seu gentium post Adventum Domini, sicut etiam malum Ecclesiae hodiernae, est ut non credant Domino aut Verbo sed sibimet et sensibus suis; inde nulla fides; et cum nulla fides, nullus amor proximi, omne falsum et malum.
Arcana Coelestia 1
#232 Hodie multo pejus quam olim, cum confirmare incredulitatem sensuum possint per scientifica antiquis ignota; inde tanta caligo ut describi nusquam possit; si sciret homo quanta caligo inde, obstupesceret.
Arcana Coelestia 1
#233 Per scientifica explorare mysteria fidei tam impossibile est ac camelo intrare per foramen acus; et tam impossibile ut est costae regere fibrillas purissimas pectoris et cordis; tam crassum, et multo adhuc crassius, est sensuale et scientificum respective ad spirituale et caeleste: qui solum recondita naturae, quae innumera sunt, investigare vult, vix unum detegit, et cum investigat, in falsitates cadit, ut notum est; quid si velit recondita vitae spiritualis et caelestis ubi myriades sunt pro uno quod in natura invisibili? [2] Illustrationis causa sit modo hoc exemplum: homo non potest a se aliter ac mali facere et se avertere a Domino; at homo non facit, sed mali spiritus qui apud eum; nec mali spiritus, sed ipsum malum quod sibi appropriarunt; et usque homo malum facit et se avertit, estque in culpa; et tamen non vivit nisi a Domino. Vicissim, homo a se nusquam potest bonum agere et se convertere ad Dominum, sed ab angelis; nec angeli possunt, sed solus Dominus; et usque potest homo sicut a se bonum facere et se convertere ad Dominum. Quod ita se res habeat, nusquam potest sensibus, scientia et philosophia capi; si ea consuluntur, prorsus negantur, cum tamen in se vera sunt: in omnibus ceteris similiter. [3] Ex quibus constat quod qui sensualia et scientifica consulunt credendis, non solum in dubitationem sed etiam in negationem, hoc est in caliginem, se praecipitent; et cum in caliginem, etiam in omnes cupiditates; nam cum credant falsum, etiam faciunt falsum; et cum credunt non dari spirituale et caeleste, credunt dari solum corporeum et mundanum; ita amant quicquid est sui et mundi, inde ex falso cupiditates et mala. * * * * * * * * * * * * * 14. Et dixit JEHOVAH DEUS ad serpentem, Quia fecisti hoc, maledictus tu prae omni bestia, et prae omni fera agri; super ventre tuo ambulabis, et pulverem edes omnibus diebus vitae tuae. 15. Et inimicitiam ponam inter te, et inter mulierem; et inter semen tuum, et inter semen ejus; Ille conculcabit tibi caput, et tu laedes Illi calcaneum. 16. Et ad mulierem dixit, Multiplicando multiplicabo dolorem tuum, et conceptum tuum; in dolore paries filios, et ad virum tuum oboedientia tua, et hic dominabitur tibi. 17. Et ad hominem dixit, Quia audivisti vocem uxoris tuae, et comedisti de arbore, de qua praecepi tibi dicendo, Non edes de illa, maledicta humus propter te; in magno dolore edes de ea, omnibus diebus vitae tuae. 18. Et spinam et carduum proferet tibi, et edes herbam agri. 19. In sudore vultus tui edes panem, usque dum redis in humum, quia ex ea sumptus es; quia pulvis tu, et ad pulverem redibis. CONTENTA
Arcana Coelestia 1
#234 Describitur status Ecclesiae sequens usque ad diluvium; et quia Ecclesia se tunc prorsus perdidit, praedicitur quod Dominus venturus in mundum et salvaturus genus humanum.
Arcana Coelestia 1
#235 Quia nihil amplius credere voluerunt nisi quod sensibus caperent, sensuale, quod est "serpens," sibi maledixit et infernale factum est, vers. 14.
Arcana Coelestia 1
#236 Ne itaque totus homo in infernum rueret, promisit Dominus quod in mundum veniret, vers. 15.
Arcana Coelestia 1
#237 Describitur amplius Ecclesia per "mulierem," quae ita amavit se seu proprium ut amplius nihil veri capere posset, tametsi eis rationale datum quod dominaretur, vers. 16.
Arcana Coelestia 1
#238 Tum rationale quale fuerit, quod consenserit, et sic quoque sibi maledixerit et infernale factum, ut non amplius ratio manserit sed ratiocinatio, vers. 17.
Arcana Coelestia 1
#239 (x) Describitur maledictio et vastatio; ut et natura eorum ferina, vers. 18.
Arcana Coelestia 1
#240 Tum aversatio omnium quae fidei et amoris: et sic quod ab homine facti non homines, vers. 19. SENSUS INTERNUS
Arcana Coelestia 1
#241 Antiquissimi; qui caelestes, tales erant ut quicquid usquam vidissent in mundo et in terra, quidem videbant, sed cogitabant de caelestibus et Divinis quae significarent vel repraesentarent; visus eorum erat solum instrumentale quid, inde loquela eorum talis: quisque ex propria experientia scire potest quale fuerit; qui enim ad sensum vocum loquentis attente advertit, is voces quidem audit sed quasi non audit, sensum modo capit; et qui altius cogitat, ne quidem ad sensum vocum attendit sed ad universaliora sensus. Hae autem posteritates de quibus nunc agitur, non erant sicut patres eorum cum videbant mundana et terrestria; quia ea amabant, inhaerebant mente et de iis cogitabant et ex iis de caelestibus et Divinis; sic iis sensuale coepit esse principale, non ut patribus eorum, instrumentale; cumque mundanum et terrestre fit principale, tunc ex iis ratiocinantur de caelestibus, et se occaecant. Quisque quoque ex propria experientia scire potest quale sit; qui enim non ad sensum vocum loquentis attendit sed ad voces, is parum de sensu capit, minus de universali sensus, et judicat quandoque ex una voce, immo ex uno grammaticali, de omnibus iis quae quis loquitur.
Arcana Coelestia 1
#242 Vers. 14. Et dixit Jehovah Deus ad serpentem, Quia fecisti hoc, maledictus tu prae omni bestia, et prae omni fera agri; super ventre tuo ambulabis, et pulverem edes omnibus diebus vitae tuae. "Quod Jehovah Deus dixerit ad serpentem" significat quod perceperint sensuale suum in causa esse: "quod serpens maledictus prae omni bestia et fera agri" significat quod sensuale averterit se a caelesti et converterit se ad corporeum, ac ita sibi maledixerit: "bestia et fera agri" significat hic, ut prius, affectiones: quod "serpens super ventre ambularet" est quod sensuale non amplius spectare posset sursum ad caelestia, sed deorsum ad corporea et terrestria: quod "pulverem comederet omnibus diebus vitae" est quod sensuale ita factam ut ex alio quam ex corporeo et terrestri vivere non posset, ita infernale.
Arcana Coelestia 1
#243 In antiquissimo caelesti homine sensualia corporis talia erant ut obsequerentur et servirent interno eorum homini, et praeterea illa non curabant; sed postquam amare se coeperunt, praeferebant sensualia interno homini; quare separabantur, et facta corporea, et sic damnata.
Arcana Coelestia 1
#244 Quod "Jehovah Deus dixerit ad serpentem" significet quod perceperint sensuale suum in causa esse, prius ostensum est; quare iis non immorandum.
Arcana Coelestia 1
#245 Quod "dixerit ad serpentem, Maledictus tu prae omni bestia et prae omni fera agri" significet quod sensuale averterit se a caelesti et converterit se ad corporeum, ac ita semet damnaverit seu sibi maledixerit, constare satis potest a sensu interno Verbi; Jehovah Deus seu Dominus nunquam alicui maledicit, nunquam alicui irascitur, nunquam aliquem in tentationem inducit, nullum punit, minus maledicit; sed quod diabolica turba talia faciat; a fonte misericordiae, pacis et bonitatis, talia nusquam venire possunt. At quod hic et passim in Verbo dicatur quod Jehovah Deus non solum avertat facies, irascatur, puniat, tentet, sed etiam occidat, immo maledicat, est causa ut crederent quod Dominus omnia et singula in universo regat et disponat, etiam ipsum malum, poenas, tentationes; et postquam communissimam hanc ideam acceperint, quod dein discerent quomodo regit et disponit, et quod malum poenae et malum tentationis vertat in bonum: ordo docendi et discendi in Verbo est a communissimis; quare sensus litterae communissimis talibus abundat.
Arcana Coelestia 1
#246 Quod "bestia et fera agri" significent affectiones, constare potest ab iis quae de bestia et fera prius dicta sunt n. 45, 46; quibus addere licet quod apud Davidem, Pluviam benevolentiarum agitare facis Deus; hereditatem tuam [et] laborantem, Tu confirmas illam: fera tua habitabunt in ea, Ps. lxviii 10, 11 [A.V. 9, 10]; ubi etiam "fera" pro affectione boni, quia habitabit in hereditate Dei. Quod hic "bestia et fera agri" dicatur, sicut etiam in capite ii 19, 20, sed in capite i, 24, 25, "bestia et fera terrae," causa est quia agitur de Ecclesia, seu homine regenerato; in capite primo autem de non Ecclesia seu de homine regenerando; nam "ager" est vox quae applicatur Ecclesiae seu regenerato.
Arcana Coelestia 1
#247 Quod "serpens super ventre ambularet" sit quod sensuale non amplius posset spectare sursum ad caelestia ut prius, sed deorsum ad corporea et terrestria, constat inde quod antiquitus per "ventrem" significata sint ea quae proxima terrae; per "pectus" quae supra terram, et per "caput" quae suprema; ita hic, quod sensuale, quod in se est infimum hominis quia se convertit: ad terrestre, quod "ambularet super ventre." Hoc quoque in Ecclesia Judaica significatum est per depressionem ventris usque ad terram, et per conspersionem pulveris super caput; apud Davidem ita, Quare facies Tuas occultas, oblivisceris miseriae nostrae, et oppressionis nostrae; quia incurvata est ad pulverem anima nostra, et adhaeret terrae venter noster; surge auxillium1 nobis, et redime nos propter misericordiam Tuam, Ps. xliv 25-27 [A.V. 24-26]; ubi quoque constat cum avertit homo se a facie Jehovae, quod adhaerescat pulveri et terrae ventre. Apud Jonam etiam per ventrem piscis magni in quem conjectus, significantur infera terrae; ut constat a prophetia apud eum, E ventre inferni clamavi, audivisti vocem meam, Jon. ii 3; ubi "infernum" pro terra infera. @1 A.R. 281 has surge in auxilium. $
Arcana Coelestia 1
#248 Quare cum spectaret homo caelestia, dicebatur quod erectus iret, et quod spectaret sursum, vel antrorsum, quod idem; at cum spectaret corporea et terrestria, quod incurvatus esset ad terram et spectaret deorsum vel retrorsum; ut in Levitico, Ego Jehovah Deus vester, Qui eduxi vos e terra Aegypti, ne essetis iis servi; et fregi vincula jugi vestri, et ire feci vos erecte, xxvi 13: apud Micham, Non extrahetis inde colla vestra, et non ibitis erecte, ii 3: apud Jeremiam, Peccatum peccavit Hierosolyma,...propterea vilipenderunt eam, quia viderunt nuditatem ejus, etiam ipsa ingemuit, et conversa est retrorsum....Ex alto misit ignem in ossa mea,...et redire me fecit retrorsum, dedit me desolatam, Thren. i 8, 13: apud Esaiam, Jehovah Redemptor tuus, convertens sapientes retrorsum, et scientiam eorum infatuat, xliv 24, 25.
Arcana Coelestia 1
#249 Quod per "pulverem comedere omnibus diebus vitae" significatur quod sensuale ita factum, ut ex alio quam ex corporeo et terrestri vivere non posset, ita infernale, constat quoque es significatione pulveris in Verbo, ut apud Micham, Pasce populum Tuum...juxta dies aeternitatis,...videbunt gentes et erubescent ab omni potentia sua,...lambent pulverem sicut serpens, et sicut serpentes terrae commovebuntur e clausuris suis, vii 14, 16, 17; "dies aeternitatis" pro Antiquissima Ecclesia, "gentes" pro iis qui fidunt proprio, de quibus praedicatur "lambere pulverem sicut serpens": apud Davidem, Coram Deo incurvabunt se barbari, et hostes illius pulverem lambent, Ps. lxxii 9; "barbari et hostes" pro iis qui solum terrestria et mundana spectant: apud Esaiam, Serpentes, pulvis panis, lxv 25: quia "pulvis" significabat eos qui non xspiritualia et caelestia sed corporea et terrestria spectarent, a Domino mandatum discipulis ut Si urbs aut domus non digna esset, excuterent pulverem pedum suorum, Matth. x 14. Quod "pulvis" significet damnatum et infernale, videantur plura ad vers. 19.
Arcana Coelestia 1
#250 Vers. 15. Et inimicitiam ponam inter te, et inter mulierem; et inter semen tuum, et inter semen ejus; Ille conculcabit tibi caput, et tu laedes Illi calcaneum. Neminem hodie latet quod haec sit prima prophetia de Adventu Domini in mundum; ex ipsis verbis etiam clare constat; inde et ex Prophetis sciunt etiam Judaei quod venturus Messias. Sed nondum quisquam novit quid per serpentem, per mulierem, per semen serpentis, per semen mulieris, per caput serpentis quod Ille conculcabit, et per calcaneum quod serpens laesurus, in specie intelligatur, quare haec exponenda. Per "serpentem" hic intelligitur in genere omne malum, in specie amor sui: per "mulierem" intelligitur Ecclesia: per "semen serpentis" omnis infidelitas: per "semen mulieris" fides in Dominum: per "Ille" Ipse Dominus: per "caput serpentis" dominium mali in genere, et amoris sui in specie: per "proculcare" depressio ut ambulet super ventre et edat pulverem: per "calcaneum" infimum naturale ut corporeum, quod laesurus serpens.
Arcana Coelestia 1
#251 Quod per "serpentem" intelligatur omne malum in genere, et amor sui in specie, est quia omne malum ex sensuali, tum ex scientifico, quae primum per "serpentem" significata sunt, ortum est; quare nunc ipsum malum quodcumque, et in specie amor sui, seu odium contra proximum et Dominum, quod idem est cum amore sua. Hoc malum seu odium, quia multiplex est et plura ejus genera et plures adhuc species, in Verbo distinguitur per serpentum genera, ut per angues, regulos, aspides, haemorrheos, presteres seu serpentes ignitos, per serpentes volantes ut et repentes, per viperas, ita secundum differentias veneni, quod est odium; ut apud Esaiam, [2] Ne laeteris Philistaea tota tu, quod fracta virga percutiens te, nam de radice serpentis exibit regulus, et fructus ejus prester volans, xiv 29; "radix serpentis" est sensuale et scientificum; "regulus" est malum ex falso inde; "prester volans" est cupiditas quae est amoris sui: et apud eundem prophetam de iisdem aliter ita, Ova reguli excludent, et telas araneae texent; edens de ovis eorum moritur, et cum exprimitur, excluditur vipera, lix 5: serpens hic in Apocalypsi vocatur "draco rufus et magnus," et "serpens antiquus," tum Diabolus et satanas, qui seducit orbem terrarum totum, xii 3, 9; xx 2; hic et alibi per diabolum nusquam intelligitur aliquis diabolus ut princeps aliorum, sed omnis turba malorum spirituum, ipsumque malum.
Arcana Coelestia 1
#252 Quod per "mulierem" intelligatur Ecclesia, ex conjugio caelesti constare potest, de quo supra n. 155. Conjugium caeleste tale est ut caelum, ita Ecclesia, uniatur Domino per proprium adeo ut sit in proprio; nam absque proprio non datur unio; in quod proprium cum Dominus ex misericordia insinuat innocentiam, pacem, bonum, tunc apparet usque ut proprium sed caeleste et felicissimum, ut videas prius n. 164. Sed quale proprium caeleste et angelicum quod a Domino, et quale proprium infernale et diabolicum quod a semet, nondum dici potest; talis est differentia qualis inter caelum et infernum.
Arcana Coelestia 1
#253 Ex proprio caelesti et angelico Ecclesia in Verbo vocatur mulier, ut et uxor, tum sponsa, virgo, filia: quod dicatur mulier, in Apocalypsi, Mulier circumdata solem, et lana sub pedibus ejus, et super capite ejus corona stellarum duodecim;...et quod draco persecutus mulierem quae pepererat masculum, xii 1, 4, 5, 13; ubi per "mulierem" intelligitur Ecclesia; per "solem" amor; per "lunam" fides; per "stellas" veritates fidei, ut prius; quae mali spiritus odio habent et omni opera persequuntur. Quod mulier, ut et uxor, apud Esaiam, Quia Maritus1 tuus Factor tuus, Jehovah Zebaoth nomen Ipsius, et Redemptor tuus, Sanctus Israelis, Deus totius terrae vocatur: nam quasi mulierem relictam et afflictam spiritu vocavit te Jehovah, et uxorem adolescentiarum, liv 5, 6; ubi Maritus Factor in plurali quodam, quia proprium simul; "muiier relicta" et "uxor adolescentiarum" in specie pro Antiqua et Antiquissima Ecclesia: similiter apud xMalachiam, Jehovah testificatus inter te, et [inter] uxorem adolescentiarum tuarum, ii 14. Quod uxor et sponsa, in Apocalypsi, Vidi urbem sanctam Hierosolymam [novam] descendentem a Deo, e caelo, paratam sicut sponsam ornatam marito suo:...Veni, ostendam tibi sponsam Agni uxorem, xxi 2, 9. Quod virgo et filia, commune est apud Prophetas. @ 1 Lit. Mariti tui Factores tui.$
Arcana Coelestia 1
#254 Quod per "semen serpentis" intelligatur omnis infidelitas, constat ex "serpentis" significatione, quod sit omne malum; semen est quod producit et producitur, seu quod gignit et gignitur; et quia hic agitur de Ecclesia, est infidelitas; apud Esaiam vocatur "semen malorum, semen adulteri, semen mendacii" ubi de Ecclesia Judaica perversa, Vae genti peccatrici, populo gravi iniquitate, semini malorum, filiis perditoribus, dereliquerunt1 Jehovam, provocarunt Sanctum Israelis, abalienarant se retrorsum, i 4: tum, Accedite huc filii praestigiatricis, semen adulteri,... nonne vos nati praevaricationis, semen mendacii? lvii 3, 4: et, Projectus es e sepulcro tuo, sicut surculus abominabilis,... nam terram tuam corrupisti, populum tuum occidisti, non vocabitur in aeternum semen malorum, xiv 19, 20; ubi agitur de serpente seu dracone, qui ibi vocatur Lucifer. @ 1 As in A.E. 768: derelinquunt 1.$
Arcana Coelestia 1
#255 Quod per "semen mulieris" intelligatur fides in Dominum, constat ex significatione "mulieris" quae est Ecclesia; ejus semen non aliud est quam fides; ex fide in Dominum est, et dicitur, Ecclesia. Apud Malachiam appellatur fides "semen Dei," Jehovah testificatus est inter te, et inter uxorem adolescentiarum tuarum,... et non unus fecit, et residuum, spiritus ei? et quid unus quaerens semen Dei? sed observate in spiritu vestro, ne contra uxorem adolescentiarum tuarum perfide agat, ii 14, 15; ubi "uxor adolescentiaram" est Ecclesia Antiqua et Antiquissima, de cujus semine aut fide agitur: apud Esaiam, Effundam aquas super sitientem, et fluenta super aridam; effundam spiritum [Meum] super semen tuum, et benedictionem Meam super prognatos a te, xliv 3; ubi etiam de Ecclesia: in Apocalypsi, Iratus draco contra mulierem, abivitque ut faceret bellum cum reliquis seminis illius, qui tenebant mandata Dei, et habent testimonium Jesu Christi, xii 17: et apud Davidem, Pepigi foedus Electo Meo, juravi Davidi servo Meo; usque in aeternum stabiliam semen tuum,... et ponam in perpetuum semen Ipsius, et solium Ipsius sicut dies caelorum;... semen Ipsius in aeternum erit, et solium Ipsius sicut sol coram Me, Ps. lxxxix 4, 5, 30, 37 [A.V. 3, 4, 29, 36]; ubi per "Davidem" intelligitur Dominus; per "solium" Ipsius regnum; per "solem" amor; per "semen" fides.
Arcana Coelestia 1
#256 Fides non solum dicitur "semen mulieris," sed etiam Ipse Dominus, tam quia solus dat fidem et sic est Fides, quam quia placuit Ipsi ut nasceretur, et quidem in tali Ecclesia quae prorsus lapsa fuit in proprium infernale et diabolicum per amorem sui et mundi, ut ex Divina Sua Potentia uniret Proprium Divinum Caeleste proprio humano in Humana Ipsius Essentia ut in Ipso unum fierent; quod nisi univisset, periisset prorsus mundus: quia Dominus sic est "Semen Mulieris," non dicitur illud sed Ille.
Arcana Coelestia 1
#257 Quod per "caput serpentis" intelligatur dominium mali in genere, et amoris sui in specie, constare potest ex natura ejus, quae talis est ut non solum dominium quaerat sed etiam dominium super omnia terrae; nec sic acquiescit, sed super omnia caeli; nec sic quidem, sed super Dominum; et quidem nec tunc quiesceret; hoc latet in unaquavis scintilla amoris sui; si modo faveatur, et relaxaretur vinculum, percipies quod ilico rueret, et cresceret usque illuc: inde constat quomodo "serpens," seu malum amoris sui, dominari vult; et super quem dominari non potest, illum odit; hoc est "caput serpentis" quod se extollit, et quod Dominus proculcat, et quidem usque ad terram ut ambulet super ventre et edat pulverem, sicut dicitur in versu mox praecedente. Ita describitur serpens seu draco qui vocatur Lucifer, apud Esaiam, Lucifer, tu dixisti in corde tuo, caelos ascendam, super stellas Dei exaltabo thronum meum, et sedebo in monte conventus, in lateribus septentrionis; ascendam super excelsa nubis, par fiam Altissimo, verum tamen ad infernum dejectus eris, ad latera foveae, xiv 13-15: serpens seu draco etiam describitur in Apocalypsi, Draco magnus rufus habens capita septem, et cornua decem, et super capitibus ejus diademata multa,... sed conjectus est in terram, xii 3, 9; ubi quantum extollit caput, describitur: apud Davidem, Dictum Jehovae Domino Meo, Sede ad dextram Meam, usque dum posuero inimicos tuos scabellum pedibus tuis: sceptrum roboris tui mittet Jehovah e Zione,... judicabit gentes, implevit cadaveribus, contrivit caput super terram multam; e flumine in via bibet, propterea exaltabit caput, [Ps.] cx 1, 2, 6, 7.
Arcana Coelestia 1
#257 Quod per "caput serpentis" intelligatur dominium mali in genere, et amoris sui in specie, constare potest ex natura ejus, quae talis est ut non solum dominium quaerat sed etiam dominium super omnia terrae; nec sic acquiescit, sed super omnia caeli; nec sic quidem, sed super Dominum; et quidem nec tunc quiesceret; hoc latet in unaquavis scintilla amoris sui; si modo faveatur, et relaxaretur vinculum, percipies quod ilico rueret, et cresceret usque illuc: inde constat quomodo "serpens," seu malum amoris sui, dominari vult; et super quem dominari non potest, illum odit; hoc est "caput serpentis" quod se extollit, et quod Dominus proculcat, et quidem usque ad terram ut ambulet super ventre et edat pulverem, sicut dicitur in versu mox praecedente. Ita describitur serpens seu draco qui vocatur Lucifer, apud Esaiam, Lucifer, tu dixisti in corde tuo, caelos ascendam, super stellas Dei exaltabo thronum meum, et sedebo in monte conventus, in lateribus septentrionis; ascendam super excelsa nubis, par fiam Altissimo, verum tamen ad infernum dejectus eris, ad latera foveae, xiv 13-15: serpens seu draco etiam describitur in Apocalypsi, Draco magnus rufus habens capita septem, et cornua decem, et super capitibus ejus diademata multa,... sed conjectus est in terram, xii 3, 9; ubi quantum extollit caput, describitur: apud Davidem, Dictum Jehovae Domino Meo, Sede ad dextram Meam, usque dum posuero inimicos tuos scabellum pedibus tuis: sceptrum roboris tui mittet Jehovah e Zione,... judicabit gentes, implevit cadaveribus, contrivit caput super terram multam; e flumine in via bibet, propterea exaltabit caput, [Ps.] cx 1, 2, 6, 7.
Arcana Coelestia 1
#259 Quod per "calcaneum" intelligatur infimum naturale seu corporeum, non sciri potest nisi sciatur quomodo antiquissimi considerarunt ea quae sunt in homine. Caelestia et spiritualia ejus referebant ad caput et faciem; quae ex illis existebant, ut charitas et misericordia, ad pectus; naturalia autem ad pedem, inferiora naturalia ad plantam; infima naturalia et corporea ad calcaneum; nec solum referebant ad ea, sed etiam ita vocabant. Infima rationis seu scientifica quoque intellecta sunt, [per] quae de Dane prophetavit Jacob, Erit Dan serpens super via, aspis super semita, mordens calcaneos equi, et cadit eques ejus retrorsum, Gen. xlix 17: et quae apud Davidem, Iniquitas calcaneorum meorum circumdedit me, Ps. xiix 6 [A.V. 5]: similiter quod de Jacobo refertur, cum exivit, Quod manus ejus prehenderit calcaneum Esavi, et inde vocatus Jacob, Gen. xxv 26; nomen Jacobi est ex calcaneo, quia Ecclesia Judaica, per "Jacobum" significata, laederet calcaneum. [2] Serpens modo laedere potest naturalia infima, non autem, nisi sint species viperae, naturalia interiora in homine, minus adhuc spiritualia, et minime caelestia; illa Dominus conservat, et homine nesciente recondit; quae Dominus recondit, vocantur in Verbo "reliquiae." Quomodo autem serpens destruxerit infima ista apud antediluvianos per sensuale et amorem sui; et quomodo destruxerit apud Judaeos per sensualia, traditiones et nugas, perque amorem sui et mundi; et quomodo hodie destruit, et destruxit, per sensualia, scientifica et philosophica, et simul per eosdem amores, in sequentibus, ex Divina Domini Misericordia, dicendum est.
Arcana Coelestia 1
#260 Ex his constat quod revelatum Ecclesiae istius temporis, quod Dominus venturus in mundum, Qui salvaret eos.
Arcana Coelestia 1
#261 Vers. 16. Et ad mulierem dixit, Multiplicando multiplicabo dolorem tuum, et conceptum tuum; in dolore paries filios, et ad virum tuum oboedientia tua, et hic dominabitur tibi. Per "mulierem" nunc significatur Ecclesia, ex proprio quod amavit: per "multiplicando multiplicare dolorem" significatur pugna et ex pugna anxietas: per "conceptum" omnis cogitatio: per "filios quos in dolore pareret" vera quae sic produceret: per "virum" hic, ut prius, rationale, cui oboediet et quod dominabitur.
Arcana Coelestia 1
#262 Quod per "mulierem" significetur Ecclesia, prius dictum; hic Ecclesia perversa ex proprio, quod prius per mulierem significatum est, quia de posteritate Ecclesiae Antiquissimae, quae perversa facta, agitur.
Arcana Coelestia 1
#263 Cum itaque sensuale se avertit, aut sibi maledicit, sequitur quod pugnare fortiter incipiant mali spiritus, et laborare angeli qui apud hominem; quare pugna ita describitur per "multiplicando multiplicare dolorem, quoad conceptum et quoad partum filiorum," hoc est, quoad cogitationes et productiones veri.
Arcana Coelestia 1
#264 Quod "conceptus et partus filiorum" in Verbo nec aliter accipiantur quam in sensu spirituali, nempe "conceptus" pro cogitatione et figmento cordis, et "filii" pro veris, constare potest ex his quae apud Hosheam, Ephraim, sicut avis avolabit gloria eorum, a partu, et ab utero, et a conceptione; etiamsi educaverint filios suos, et orbabo eos, ut non sint homo, quin etiam vae iis, quod recessero ab iis, ix 11, 12; ubi "Ephraim" significat intelligentes, seu intelligentiam veri, et "filii" ipsa vera. Similiter alibi de Ephraimo seu intelligente, qui factus insipiens, Dolores parturientis venerunt ei, is filius non sapiens, quia tempore non stabit in fractura matricis filiorum, xiii 13: et apud Esaiam, Erubesce Zidon, quia dixit mare, munimentum maris dicendo, Non parturivi, non peperi, nec educavi juvenes, et adolescere feci puellas; sicut cum fama Aegypto, parturient secundum famam Tyri, xxiii 4, 5; ubi "Zidon" pro iis qui in cognitionibus fidei fuerunt, et ea per scientifica perdiderunt, ac inde steriles facti: et apud eundem prophetam, [2] Antequam parturit, parit, et antequam venit dolor ei, enixa est masculum; quis audivit sicut hoc? quis vidit sicut illa? nam parturit terra die uno,... et num [ego frangam, et non] parere faciam? dixit Jehovah; an Ego parere faciens, et occludam? dixit Deus tuus, lxvi 7-9; ubi de regeneratione agitur, et per "filios" similiter vera fidei significantur. Bona et vera fidei sunt conceptus et partus conjugii caelestis, vocantur "filii" etiam a Domino apud Matthaeum, Qui seminat bonum semen, est Filius Hominis, ager est mundus, semen vero sunt filii regni, xiii 37, 38; ac bona et vera fidei salvificae, "filii Abraham," Joh. viii 39; nam "semen," ut dictum n. 255, est fides; quare "filii," qui sunt seminis, sunt bona et vera fidei: inde etiam Dominus, quia Ipse semen, vocavit Se Filium Hominis, hoc est Fidem Ecclesiae.
Arcana Coelestia 1
#265 Quod per "virum" significetur rationale, constat a vers. 6 hujus capitis, quod "mulier dederit viro suo secum, et comederit," quo significatum quod consenserit; et ab iis quae de viro ostensa sunt n. 158; ubi per eam intellectus est sapiens et intelligens, hic autem, quia sapientia et intelligentia per esum ex arbore scientiae periit, rationale, quia non aliud reliquum erat; rationale enim est intelligentiae aemulum seu quasi simile.
Arcana Coelestia 1
#266 Quia omnis lex et omne praeceptum ex caelesti et spirituali, ut a suo vero principio, existit, sequitur quod haec quoque lex, quae est conjugioram, ut uxor, quia ex cupiditate quae est proprii, non ita ex ratione ut vir agit, sit sub viri prudentia.
Arcana Coelestia 1
#267 Vers. 17. Et ad hominem dixit, Quia audivisti vocem uxoris tuae, et comedisti de arbore, de qua praecepi tibi, dicendo, Non edes de illa, maledicta humus propter te: in magno dolore edes de ea, omnibus diebus vitae tuae. Per "hominem, quod audiverit vocem uxoris suae" significatur vir seu rationale, quod consenserit; et quia rationale consensit, se quoque avertit seu sibi maledixit, et propterea totus homo externus, quae significantur per quod "maledicta humus propter te": quod status ejus vitae miserabilis futura, est quod "in magno dolore ederet de ea"; et quidem usque ad Ecclesiae istius finem, quod est "omnibus diebus vitae suae."
Arcana Coelestia 1
#268 Quod "humus" significet externum hominem, constare potest ab iis quae prius de terra et de humo et de agro dicta sunt: quando homo regeneratus est, non amplius vocatur terra sed humus, quia ei implantata sunt semina caelestia; humo etiam comparatur et humus vocatur passim in Verbo; est externus homo, seu ejus affectio et memoria, cui implantantur semina boni et veri, non autem interno homini, quia in interno nulla sunt propria hominis, sed in externo: in interno sunt bona et vera, quae cum non amplius adesse apparent, tunc homo est externus seu corporeus; tametsi recondita sunt in interno a Domino, quod homo nescit, nam non prodeunt nisi cum externus quasi moritur, ut solet in tentationibus, infortuniis, morbis, momentis mortis. Rationale etiam ad externum hominem pertinet, n. 118, quod in se est quoddam medium inter internum et externum, nam internus per rationale operatur in externum corporeum; at cum rationale consentit, tunc illud separat externum ab interno, ita ut non amplius sciatur quod internus sit, inde nec quid intelligentia et sapientia quae sunt interni.
Arcana Coelestia 1
#269 Quod Jehovah Deus seu Dominus non maledixerit humo seu externo homini, sed quod externus homo se averterit seu separaverit ab interno, et sic sibi maledixerit, constat ex iis quae prius ostensa sunt n. 245.
Arcana Coelestia 1
#270 Quod "edere in magno dolore de humo" significet statum vitae miserabilem, conspicitur ab iis quae praecedunt et sequuntur praeter quod "edere" in sensu interno sit vivere; tum ab eo quod talis vita sequatur, cum maii spiritus pugnare incipiunt, et angeli qui apud eum, laborare; magis dein cum mali spiritus dominari incohant: spiritus mali tunc regunt externum ejus hominem, angeli internum, de quo parum superest, vix ut angeli aliquid inde possint desumere quo defendant; inde miseria et anxietas. Quod mortui homines raro talem miseriam et anxietatem sentiant, causa est quia non amplius homines sunt, tametsi se putant homines esse prae aliis; nam non magis quam bruta norunt quid spirituale et caeleste et quid vita aeterna; similiter spectant deorsum ad terrestria aut extrorsum ad mundana; modo favent proprio et indulgent genio et sensibus, consentiente omni rationali; et quia mortui, non sustinerent aliquam pugnam aut tentationem; quae si superveniret, gravior esset quam ut vivere possent, et sic sibi adhuc magis maledicerent, inque damnationem adhuc profundius infernalem se praecipitarent; quare parcitur iis usque dum in alteram vitam transiverint, ubi non amplius ex aliqua tentatione et miseria mori possunt; tunc gravissima sustinent; quae similiter significantur per haec, quod "maledicta humus, et in magno dolore ederet de ea."
Arcana Coelestia 1
#271 Quod "dies vitae" significent finem dierum Ecclesiae, noscitur ex eo quod non de singulari homine, sed de Ecclesia et ejus statu, hic agatur; finis dierum Ecclesiae erat tempus diluvii.
Arcana Coelestia 1
#272 Vers. 18. Et spinam et carduum proferet tibi, et edes herbam agri. Per "spinam et carduum" intelligitur maledictio et vastatio: [per] "quod ederet herbam agri" significatur quod viveret ut fera. Ut fera vivit cum internus homo separatur ab externo ita ut non operetur in eum nisi communissime; nam quod homo sit homo, habet per internum hominem a Domino; at quod homo sit fera, habet ab externo, qui separatus ab interno in se non aliud est quam fera; similis natura ei inest, similes cupiditates, similes appetitus, similes phantasiae, et similes sensationes; organica quoque sunt similia: quod tamen ratiocinari possit ac, ut sibi videtur, astute, hoc habet a spirituali substantia, per quam vita Domini influere possit, sed quae apud talem pervertitur et fit vita mali, quae est mors; inde vocatur mortuus.
Arcana Coelestia 1
#273 Quod "spina et carduus" significent maledictionem et vastationem, constat ex eo quod "messis et arbor fructus" significent opposita, quae sunt benedictiones et multiplicationes: quod spina, carduus, sentis, vepris, urtica, talia significent, constat ex Verbo, ut apud Hosheam, Ecce abiverunt prae vastatione; Aegyptus congregabit eos, Moph 1 sepeliet eos, desiderabile argento eoram; urtica hereditabit eos, vepris in tentoriis eorum, ix 6; ubi "Aegyptus et Moph" pro iis qui ex semet suisque scientificis de Divinis sapere volunt: apud eundem prophetam, Perdentur excelsa Aven, peccatum Israelis, spina et carduus ascendet super altaria eorum, x 8; ubi "excelsa Aven" pro amore sui, "spina et carduus super altaria" pro profanatione: apud Esaiam, Super ubera plangentes propter agros desiderii, propter vitem frugiferam; super humo populi Mei spina sentica ascendet, xxxii 12, 13: et apud Ezechielem, Non erit amplius domus Israelis sentis pungens, et spina dolorifica ab omnibus circuitibus eorum, xxviii 24. @ 1 So Heb., A.V. Memphis.$
Arcana Coelestia 1
#274 Quod "edere herbam agri," seu pabulum agreste, sit vivere ut fera, constat apud Danielem ubi de Nebuchadnezzare, Ab homine expellent te, et cum bestia agri habitatio tua, herbam, sicut boves, te edere facient, et septem tempora transibunt super te, iv 29 [A.V. 32]: et apud Esaiam, Annon audivisti, ad e longinquo id feci, a diebus antiquitatis, et formavi id? nunc adduxi id, et erit ad devastandum in acervos propugnacula, urbes munitas; et habitatores eorum, breves manu, consternati sunt, et pudore affecti, facti sunt herba agri, et olus herbae, tamen tectorum, et arvum adustum coram segete stante, xxxxvii 26, 27; hic explicatur quid significat "herba agri," quid 1 "olus herbae, gramen tectorum, et arvum adustum," nam hic de antediluviano tempore agitur, quod intelligitur per "e longinquo" et per "dies antiquitatis." @ 1 quod I.$
Arcana Coelestia 1
#275 Vers. 19. In sudore vultus tui edes panem, usque dum redis in humum, quia ex ea sumptus es; quia pulvis tu, et ad pulverem redibis. Per "edere panem in sudore vultus" significatur aversari quod caeleste est: "redire ad humum ex qua sumptus" est ad externum hominem qualis fuit ante regenerationem: "quod pulvis et ad pulverem rediret" est quod damnatus et infernalis.
Arcana Coelestia 1
#276 Quod "edere panem in sudore vultus" significet aversari quod caeleste, constare potest ex significatione "panis"; per panem intelligitur omne spirituale et caeleste, quod est cibus angelicus, quo si destituerentur, non viverent, sicut si homo destitueretur pane vel cibo: caeleste et spirituale in caelo correspondet etiam pani in terris; etiam illa repraesentantur per panem, ut ex multis constat: quod Dominus sit Panis, quia ab Ipso omne caeleste et spirituale, Ipse docet apud Johannem, Hic Panis est, qui e caelo descendit,... qui manducat hunc panem, vivet in aeternum, vi 58. Quare etiam panis et vinum sunt symbola in Sancta Cena: caeleste hoc quoque repraesentatum est per mannam: quod caeleste et spirituale sit cibus angelicus, etiam constat ex verbis Domini, Non ex pane solo vivet homo, sed ab omni verbo egrediente ex ore Dei, Matth. iv 4, hoc est, ex vita Domini, ex qua omne caeleste et spirituale. [2] Ultima posteritas Ecclesiae Antiquissimae quae proxime ante diluvium, de qua hic agitur, tam perdita erat et immersa sensualibus et corporeis ut non audire voluerint quid veritas fidei, quid Dominus, quod venturus et salvaturus eos; cumque nominarentur, aversati sunt; aversatio illa describitur per "edere panem in sudore vultus"; sicut Judaei, qui quia tales erant ut caelestia non agnoscerent, nec alium Messiam quam mundanum voluerunt, non potuerunt aliter quam aversari mannam, quia repraesentatio erat Domini, et vocare illam panem vilem; quare in eos serpentes missi sunt, Num. xxi 5, 6. Praeterea, caelestia quibus fruebantur in angustia, in miseria, cum lacrimis, vocabantur iuis panis angustiae, panis miseriae, panis lacrimae; quibus fruebantur in aversatione, hic vocatur "panis sudoris valtus."
Arcana Coelestia 1
#277 Hic est sensus internus: qui litteram premit, is non aliud capit quam quod homo ex humo compararet sibi panem per laborem seu sudorem valtus; sed hic per "hominem" non intelligitur unus homo sed Antiquissima Ecclesia, nec per "humum" humus, nec per "panem" panis, nec per "hortum" hortus, sed quae sunt caelestia et spirirualia, sicut satis ostensum est.
Arcana Coelestia 1
#278 Quod per "redire ad humum ex qua sumptus" significetur quod Ecclesia rediret ad externum hominem qualis fuit ante regenerationem, constat ex eo quod "humus" significet externum hominem, ut dictum prius. Quodque "palvis" significet damnatio et infernalem, constat quoque ex iis quae dicta sunt de serpente, qui quia maledictus, dicitur quod "ederet pulverem"; praeter quae de pulveris significatione ibi ostensa sunt, addere licet quae apud Davidem, Coram Jebovab incurvabunt se omnes descendentes pulverem, et cujus animam non vivificavit, Ps. xxii 30 [A.V. 29]: et alibi, Abscondis facies Tuas, conturbantur; colligis spiritum eorum, exspirant, et ad pulverem suum redeunt, Ps. civ 29; quod est, quando se avertunt a facie Domini, quod "exspirent" seu moriantur, et sic "ad palverem redeant," hoc est, damnati fiant et infernales.
Arcana Coelestia 1
#279 Involvunt nunc omnes hi versus in serie, quod sensuale se avetterit a caelesti, vers. 14: quod Dominus venturus in mundum, Qui uniret, vers. 15: quod, quia avertit se extemus homo, pugna inde, vers. 16: quod miseria inde, vers. 17: quod damnatio inde, vers. 18: quod tandem infernum inde, vers. 19. Haec successerunt in Ecclesia ista a quarta posteritate usque ad diluvium. * * * * * * * * * * * * * * 20. Et vocavit homo nomen uxoris suae Havah, quia illa erit mater omnis viventis. 21. Et fecit JEHOVAH DEUS homini et uxori ejus tunicas pellis, et vestivit eos. 22. Et dixit JEHOVAH DEUS, Ecce homo fuit sicut unus e nobis, sciendo bonum et malum; et nunc forte mittet manum suam, et sumet etiam ab arbore vitarum, et edat, et vivat in aeternum. 23. Et emisit eum JEHOVAH DEUS ex horto Eden, ad colendum humum, ex qua sumptus. 24. Et ejecit hominem: et habitare fecit ab oriente ad hortum "Eden cherubos; et flammam gladii vertentis se, ad custodiendum viam arbor is vitarum. CONTENTA
Arcana Coelestia 1
#280 Agitur hic in summa de Antiquissima Ecclesia, et de iis qui recesserunt; ita quoque de posteritate ejus, usque ad diluvium, cum exspiravit.
Arcana Coelestia 1
#281 De ipsa Antiquissima Ecclesia, quae caelestis, et ex vita fidei in Dominum dicta "Havah," et "mater omnis viventis," vers. 20.
Arcana Coelestia 1
#282 De Prima ejus posteritate, in qua fuit bonum caeleste spirituale; et de Secunda et Tertia, in qua bonum naturale, quod significatur per "tunicam pellis, quam Jehovah Deus homini et uxori ejus fecit," vers. 21.
Arcana Coelestia 1
#283 De Quarta posteritate, in qua bonum naturale dissipari coepit; qua si e novo crearentur, aut instruerentur in caelestibus fidei, quod perituri; quod est "forte mittet manum suam, et sumet etiam ab arbore vitarum, et vivat in aeternum," vers. 22.
Arcana Coelestia 1
#284 De Quinta posteritate, quod privati omni bono et vero, et redacti in statum in quo fuerunt ante regenerationem; quod est "emitti ex horto 1Eden ad colendum humum, ex qua sumptus, vers. 23.
Arcana Coelestia 1
#285 De Sexta et Septima posteritate, quod separati a scientia boni et veri, et relicti suis foedis amoribus et persuasionibus; et sic provisum, ne profanarent sancta fidei; quae significantur per "ejici, et habitare facere cherubos cum flamma gladii, ad custodiendum viam ad arborem vitarum," vers. 24. @ 1 Edenis I.$ SENSUS INTERNUS
Arcana Coelestia 1
#286 IN praecedentibus huc usque actum est de antiquissimis, quod regenerati; primum de iis qui sicut ferae vixerunt et tandem facti homines spirituales; tum de illis qui facti homines caelestes, qui Antiquissimam Ecclesiam constituerunt; postea de iis, et posteris, qui recesserunt, ordine, de prima posteritate, de secunda, de tertia, et demum de sequentibus usque ad diluvium. In his versibus qui sequuntur ad finem hujus capitis est recapitulatio ab Antiquissiamae Ecclesiae homine usque ad diluvium; ita est conclusio omnium praecedentium.
Arcana Coelestia 1
#287 Vers. 20. Et vocavit homo nomen uxoris suae Havah, quia illa erit mater omnis viventis. Per "hominem" hic intelligitur vir Antiquissimae Ecclesiae, seu homo caelestis: per "uxorem et matrem omnis viventis" Ecclesia; "mater" dicitur ex eo quod prima Ecclesia; "vivens," ex fide in Dominum, Qui est ipsa Vita.
Arcana Coelestia 1
#288 Quod per "hominem" intelligatur vir Antiquissimae Ecclesiae, seu caelestis homo, prius ostensum est; et quidem quod Dominus solus Homo, et quod ex Ipso omnis caelestis homo, quia simlitudo Ipsius; inde vocatus "homo" qui esset Ecclesiae, quicumque et qualiscumque; et tandem quisque qui corpore apparet ut homo, ad distinguendum eum a bestiis.
Arcana Coelestia 1
#289 Quod per "uxorem" intelligatur Ecclesia, in sensu universali regnum Domini in caelis et in terris, prius quoque ostensum est; quod etiam per "matrem," inde sequitur. Quod Ecclesia "mater" dicatur, commune est in Verbo; ut apud Esaiam, Ubi est libellus repudii matris vestrae? l I: apud Jeremiam, Pudefacta est mater vestra valde, pudore suffusa est genitrix vestra, l 12: apud Ezechielem, Filia matris tuae 1 fastidientis virum suum, et filios suos; mater vestra Hittaea, et pater vester Emoraeus, xvi 45; ubi "vir" pro Domino et pro omni caelesti, "filii" pro veris fidei, "Hittaea" pro falso, "Emoraeus" pro malo: apud eundem, Mater tua sicut vitis 2 in similitudine tui, juxta aquas plantata, frugifera, frondescens fuit ab aquis multis, xix 10; hic "mater" pro Antiqua Ecclesia. Antiquissima Ecclesia principaliter "mater" dicitur, quia prima, ut et unica quae caelestis, et ideo prae omnibus amata a Domino. @ 1 I has fastidiens as Hebrew, but in De qore Conjugiali n.119 S. fastidietis showing that it refers to matris not filiae.$ @ 2 S. has this in every other place he quotes it; A.V. and R.V. have "in thy blood," but R.V. in margin has "or, in thy likeness."$
Arcana Coelestia 1
#290 Quod "mater omnis viventis" dicta a fide in Dominum, Qui est ipsa Vita, constare quoque potest ab illis quae prius ostensa sunt: nusquam dari potest nisi unica Vita, ex qua vita omnium; et nusquam dari potest vita quae vita, nisi per fidem in Dominum, Qui est Vita; nec fides in qua vita, nisi ab Ipso, ita in qua Ipse: quare Dominus in Verbo "solus Vivens" dicitur, et appellatur "VIVENS JEHOVAH" Jer. v 2; xii 16; xvi 14, 15; xxiii 7; Ezech. v 11: "Vivens in aeternum," Dan. iv 31; Apoc. iv 10; v 14; x 6: apud Davidem, "Scaturigo vitae," Ps. xxxvi 10 [A.V. 9]: apud Jeremiam, "Fons aquarum vivarum, xvii 13: caelum quod ex Ipso vivit, "Terra viventium," Esai. xxxviii 11; liii 8; Ezech. xxvi 20; xxxii 23-27, 32; Ps. xxvii 13; Ps. lii 7 [A.V. s]; Ps cxlii 6 [A.V. 5]. Et dicti "viventes," qui in fide in Dominum; ut apud Davidem, Qui ponit animam nostram inter viventes, Ps. lxvi 9. Et qui in fide, quod "in Libro Vitarum," Ps. lxix 29 [A.V. 28], et "in Libro Vitae," Apoc. xiii 8; xvii 8; xx 15. Quare etiam "vivificari" dicuntur qui accipiunt fidem in Ipsum, Hos. vi 2; Ps. lxxxv 7 [A.V. 6]. Vicissim, qui non in fide, vocati sunt "mortui," quod inde sequitur; ut etiam apud Esaiam, Mortui non vivent; Rephaim non resurgent, eo quod visitasti et exstinxisti eos, xxvi 14; pro iis qui amore sui tument; "resurgere" significat intrare in vitam; vocantur etiam "confossi," xEzech. xxxii 23-26, 28-31: et infernum vocatur "mors," Esai. xxv x8; xxviii 15. "Mortui" quoque vocantur a Domino, Matth. iv 16; Joh. v 24; viii 21, 24, 51, 52.
Arcana Coelestia 1
#291 In hoc versu describitur primum tempus, quum Ecclesia erat in flore suae juventutis, repraesentans conjugium caeleste, quare etiam describitur per conjugium, et dicta Havah ex "vita."
Arcana Coelestia 1
#292 Vers. 21. Et fecit Jehovah Deus homini et uxori ejus tunicas pellis, et vestivit eos. Haec significant quod Dominus instruxerit eos bono spirituali et naturali; quod instruxerit eos, exprimitur per "facere et vestire"; et bonum spirituale et naturale, per "tunicam pellis."
Arcana Coelestia 1
#293 Quod haec significentur, nusquam ex littera apparere potest; sed usque patet quod arcaniora involvant, nam quisque scire potest quod Jehovah Deus non fecerit iis tunicas pellis.
Arcana Coelestia 1
#294 Quod "tunica pellis" significet bonum spirituale et naturale, nec alicui constare potest nisi ex revelato sensu interiore; tum dein ex Verbo ubi similia occurrunt: hic in genere dicitur "pellis," et intelligitur pellis haedi, ovis, arietis, quae in Verbo significant affectiones boni, charitatem, et quae sunt charitatis; similia per "oves" in sacrificiis: "oves" appellantur quicumque sunt praediti bono charitatis, hoc est, bono spirituali et naturali; inde Dominus dicitur Pastor ovium, et qui charitate praediti sunt, vocantur "oves," ut cuivis notum est.
Arcana Coelestia 1
#295 Quod "tunica pellis vestiti" dicantur, causa est quia antiquissimi propter innocentiam dicti "nudi," et dein cum innocentia periit, quod animadverterint se esse in malo, quod etiam vocatur "nuditas"; ut historice omnia cohaerere appareant secundum modum loquendi antiquissimis, hic dicuntur "vestiti," ne nudi seu in malo: quod in bono spirituali et naturali fuerint, constat ex iis quae de illis dicta et ostensa sunt a versu 1 ad 13 hujus capitis; et nunc ex eo quod Jehovah Deus fecerit, et vestiverit eos: agitur enim hic de prima, sed imprimis de secunda et tertia posteritate Ecclesiae, qui donati sunt tali bono.
Arcana Coelestia 1
#296 Quod per "pelles haedorum, ovium, caprarum, melium, arietum" significentur bona spiritualia et naturalia, constare potest a sensu interno Verbi, ubi agitur de Jacobo, et de arca: de Jacobo, Quod indutus vestibus Esavi, et ubi nudus, super manum et collum pellibus haedorum caprarum, quae cum odoratus Isacus, dixit, Odor filii mei est sicut odor agri, Gen. xxvii 22, 27; quae quod significent bona spiritualia et naturalia, ibi, ex Divina Domini Misericordia, videbitur: de Alca, Quod tegumentum tentorii essent pelles arietum, et pelles melium, Exod. xxvi 14; xxxvi x19; et quod Aharon et filii ejus, cum proficiscerentur, obtegerent arcam operimento pellis melium; similiter mensam et vasa ejus, similiter candelabrum et ejus vasa, similiter altare auri, similiter vasa ministerii et altaris, pelle melium, Num. iv 6, 8, 10-12; quae quod significent bonum spirituale et naturale, etiam ibi, ex Divina Domini Misericordia, videbitur; nam quicquid fuit in arca, habitaculo, tentorio, immo quicquid fuit supra Aharonem, 1 quum vestibus sanctitatis indutus esset, significabat caeleste spirituale, sic ut ne minimum esset quod non distincte aliquid repraesentaret. @ 1 cum I.$
Arcana Coelestia 1
#297 Bonum caeleste est quod non vestitur, quia intimum, et est innocens: at bonum caeleste spirituale est quod primum vestitur, tum bonum naturale; nam exteriora sunt, et vestibus comparantur, ut et vestes vocantur; sicut ubi de Antiqua Ecclesia agitur apud Ezechielem, Vestivi te acupicto, calceavi te meli, accinxi te bysso, et obtexi te serico, xvi 10: apud Esaiam, Indue vestes ornatus tui, Hierosolyma, urbs sanctitatis, lii 1: in Apocalypsi, Qui non polluerunt vestimenta sua, et ambulabunt mecum in albis, quia digni sunt, iii 4, 5; et ibi de viginti quatuor senioribus, quod "induti vestimentis albis," iv 4. Ita bona exteriora, quae sunt caelestia spiritualia et naturalia, sunt "vestes"; quare etiam qui donati bonis charitatis, apparent in caelo vestibus splendentibus amicti; hic autem, quia in corpore adhuc, "tunica pellis."
Arcana Coelestia 1
#298 Vers. 22. Et dixit Jehovah Deus, Ecce homo fuit sicut unus e nobis, sciendo bonum et malum; et nunc forte mittet manum suam, et sumet etiam ab arbore vitarum, et edat, et vivat in aeternum. Quod Jehovah Deus in singulari, et dein plurali loquatur, causa est quia per "Jehovam Deum" intelligitur Dominus et simul caelum angelicum: quod homo "sciverit bonum et malum" significat quod caelestis factus, ita sapiens et intelligens: quod "non mitteret manum et sumeret de arbore vitarum" est quod non instruendus in mysteriis fidei, sic nusquam in aeternum salvari posset, quod est "vivere in aeternum."
Arcana Coelestia 1
#299 Hic bina arcana sunt: primum, quod "Jehovah Deus" significet Dominum et simul caelum: alterum, si instructi fuissent in mysteriis fidei, quod in aeternum periissent.
Arcana Coelestia 1
#300 Quod primum arcanum concernit, quod per Jehovam Deum intelligatur Dominus et simul caelum, observandum est quod in Verbo semper ex causa arcana Dominus dicatur nunc solum "Jehovah," nunc "Jehovah Deus," nunc "Jehovah" et dein "Deus," nunc "Dominus Jehovah," nunc "Deus Israelis," nunc "Deus" solum, sicut in primo capite Geneseos, non nisi quam Deus, ubi etiam in plurali locutum, "faciamus hominem ad imaginem nostram," nec prius quam in capite sequente, ubi de caelesti homine agitur, nominatur "Jehovah Deus": Jehovah dicitur quia solus Est aut Vivit, ita ex Essentia; "Deus" quia omnia potest, ita ex Potentia, ut constat m Verbo ubi distinguuntur, Esai. xlix 4, 5; lv 7; Ps. xviii 3, 29, 31, 32 [A.V. 2, 28, 30, 31]; Ps. xxxviii 16 [A.V. 15]; quare unusquisque angelus aut spiritus qui cum homine locutus est, et quem aliquid posse putabant, vocabant Deum, ut constat apud Davidem, Deus stetit in coetu Dei, in medio deorum judicabit, Ps. lxxxii 1: et alibi, Quis in aethere comparabitur cum Jehovah, assimilabitur Jehovae in filiis deorum, Ps. lxxxix 7 [A.V. 6]: et alibi, Confitemini Deo deorum,...confitemini Domino dominorum, Ps. cxxxvi 2, 3: ex potentia etiam homines vocati "dii," ut Ps. lxxxii 6; xJoh. x 34, 35; etiam Moses "deus Pharaoni," Exod. vii 1; quare etiam Deus in plurali Elohim dicitur. Sed quia angeli ne hilum potentiae habent ex se, ut ipsi quoque fatentur, sed solum a Domino, et non est nisi unus Deus, ideo per "Jehovam Deum" in Verbo intelligitur Dominus solus: at ubi ministerio angelorum quicquam fit, ut in capite primo Geneseos, tunc in plurali dicitur; hic quoque, quia homo caelestis, ut homo, non potuit comparari Domino, sed angelis, ideo dicitur quod "homo fuit sicut unus e nobis, sciendo bonum et malum," hoc est sapiens et intelligens.
Arcana Coelestia 1
#301 Alterum arcanum est, si instructi fuissent mysteriis fidei, quod in aeternum periissent, quod siguificatur per haec verba, "nunc forte mittet manum suam, et sumet etiam ab arbore vitarum, et edat, et vivat in aeternum"; ita se habet: cum homines inversi ordines vitae facti sunt, et non volunt nisi ex semet et proprio vivere et sapere, tunc xquicquid audiunt quod est fidei, ratiocinantur nam ita sit vel non; et quia ex semet, suis sensualibus et scientificis, non possunt aliter quam negare, et cum negant, etiam blasphemant et profanant; et tandem nec curant si profana sanctis commisceant: cum homo talis fit, tunc in altera vita ita damnatus est ut non aliqua spes salutis; quae enim per profanationes commixta sunt, adhaerent commixta; ut primum aliqua idea sancti venit, etiam idea profani conjuncta adest, quod facit ut in non alia societate esse possit quam in damnatorum: in altera vita exquisitissime percipitur, etiam a spiritibus in mundo spirituum, magis a spiritibus angelicis, quicquid alicui cogitationis ideae adest conjunctum, ita exquisite ut ex unica solum idea sciant qualis est. Ut profana talia adjuncta sanctis discutiantur, non fit nisi cum cruciatu infernali, et tanto ut si homo sciret, caveret sibi a profanatione ut ab ipso inferno.
Arcana Coelestia 1
#302 Haec causa fuit quod Judaeis quia tales, nusquam revelata fuerint mysteria fidei, usque adeo ut ne quidem aperte iis dictum quod viverent post mortem, nec aperte quod Dominus venturus in mundum ut salvaret eos; immo in tanta ignorantia et stupore detinebantur, et adhuc detinentur, ut non sciverint, nec sciant, quod internus homo sit, aut quod quicquam internum detur; nam si scivissent, et scirent, usque ut agnoscerent, tales sunt ut profanarent, et sic iis nusquam spes alicujus salutis in altera vita: haec sunt quae intellecta sunt a Domino apud Johannem, Occaecavit eorum oculos, et obturavit eorum cor, ut non videant oculis, et intelligant corde, et convertant se, et sanem eos, xii 40; et quod Dominus per parabolas cum iis locutus, nec iis ullam explicuit, "ne videntes viderent, et audientes audirent, et intelligerent," ut Ipse dicit apud Matthaeum xiii 13. Ob illam etiam causam omnia mysteria fidei iis abscondita et tecta fuerunt sub repraesentativis Ecclesiae eorum; et ob eandem causam talis est stilus propheticus: sed aliud est scire et aliud est agnoscere; qui scit et non agnoscit, is est tanquam non sciret; at qui agnoscit, et dein blaspbemat et profanat, is est qui intellectus a Domino.
Arcana Coelestia 1
#303 Homo sibi vitam acquirit per omnia quae sibi persuadet, hoc est, quae agnoscit et credit; quae non sibi persuadet, seu quae non agnoscit et credit, hoc mentem ejus nihil afficit; quare profanare nemo potest sancta nisi persuasus sit ut agnoscat, et usque xneget; qui non agnoscunt, scire possunt, sed sunt tanquam non sciunt, ac sunt sicut qui sciunt res quae nihil sunt; tales fuerunt Judaei circa Adventum Domini; et cum tales sunt, dicuntur in Verbo "vastati" seu quod fides amplius nulla; tunc nec nocet quod interiora Verbi iis aperiantur, nam tunc sunt sicut videntes qui non vident, et tanquam audientes qui non audiunt, et qui habent cor incrassatum, de quibus Dominus per Esaiam, Abi et dicas populo huic, Audite audiendo, sed non intelligatis, et videte videndo, et non cognoscatis; impingua cor populi hujus, et aures ejus aggrava, ac oculos ejus obline, ne forte videat oculis suis, et auribus suis audiat, et cor ejus intelligat, convertaturque, ut sanetur sibi, vi 9, 10; et quod non prius mysteria fidei aperiantur quam cum tales sint, nempe vastati ut non amplius credant, ex causa, ut dictum, ne profanare possent, etiam Dominus apud Esaiam manifeste dicit in mox sequentibus, Dixi, Quousque Domine? et dixit, Usque dum desolantur urbes, ut nullus habitator, et domus, ut nullus homo, et humus desoletur desolatione, et removebit Jehovah hominem, ibid. vers. 11, 12; "homo" dicitur qui sapit, seu agnoscit et credit. Tales erant Judaei, ut dictam, circa Adventum Domini, et ob eandem causam etiam adhuc in tali vastatione tenentur per cupiditates, imprimis per avaritiam, ut tametsi millies audiant de Domino, et de repraesentativis Ecclesiae apud eos, quod significent in singulis Dominum, usque nihil agnoscant et credant. Haec nunc causa fuit quod antediluviani dejecti de horto Edenis et vastati, usque dum nihil agnoscere potuissent quod verum.
Arcana Coelestia 1
#304 Ex his constat quod haec sint quae intelliguntur per verba haec, "ne forte mittet manum suam, et sumet etiam ab arbore vitarum, et edat, et vivat in aeternum"; "sumere ab arbore vitarum, et "edere" est scire, usque ut agnoscat, quicquid est amoris et fidei, nam "vitae" in plurali sunt amor et fides; "edere" significat hic ut prius nosse; "vivere in aeternum" non est vivere in corpore in aeternum, sed vivere post mortem in damnatione aeterna; homo qui mortuus, non ideo vocatur "mortuus," quod moriturus post vitam corporis, sed quod victurus vitam mortis, nam "mors" est damnatio et infernum; similiter per vivere significatur apud Ezechielem, Animas venamini populo Meo, et animas vobis vivere facitis, et profanastis Me apud populum Meum,...ad occidendum animas, quae non morientur, et ad vivere faciendum animas, quae non vivent? xiii 18, 19.
Arcana Coelestia 1
#305 Vers. 23. Et emisit eum Jehovah Deus ex horto Eden, ad colendum humum, ex qua sumptus. "Ejici ex horto Eden" est privari omni intelligentia et sapientia: "colere humum, ex qua sumptus" est fieri corporeus, sicut fuit ante regenerationem. Quod "ejici ex horto Eden" sit privari omni intelligentia et sapientia, constat ex significatione "horti," et "Edenis," de qua prius: "hortus" enim significat intelligentiam seu intellectum veri; et "Eden," quia amorem, significat sapientiam, seu voluntatem boni. Quod "colere humum ex qua sumptus" sit fieri corporeus, sicut fuit ante regenerationem, ostensum est prius ad vers. 19, ubi similia verba.
Arcana Coelestia 1
#306 Vers. 24. Et ejecit hominem; et habitare fecit ab oriente ad hortum Edenis cherubos; et flammam gladii vertentis se, ad custodiendum viam arboris vitarum. "Ejicere hominem" est prorsus privare omni voluntate boni et intellectu veri, usque adeo ut ab illis separetur et non sit homo: "habitare facere ab oriente cherubos" est providere ne intrare possit in aliquod arcanum fidei; nam "oriens ad hortum Edenis" est caeleste, ex quo intelligentia: per "cherubos" significatur providentia Domini ne homo talis intret in illa quae sunt fidei: per "flammam gladii vertentis se" significatur amor proprius cum vesanis ejus cupiditatibus et inde persuasionibus, quae sunt tales ut quidem intrare velit, sed feratur abinde ad corporea et terrestria: et hoc "ad custodiendum viam arboris vitarum," quod est, ne profanare possit sancta.
Arcana Coelestia 1
#307 Agitur hic de sexta et septima posteritate, quae periit diluvio, qui prorsus ejecti sunt ab horto Edenis, seu ab omni intelligentia veri, et facti quasi non homines, atque relicti vesanis cupiditatibus et persuasionibus.
Arcana Coelestia 1
#308 Quid "oriens" significat et quid "hortus Edenis," prius ostensum est, quare illis non immorandum: sed quod cherubi significent providentiam Domini ne homo ex proprio, sensuali et scientifico, vesane intret in mysteria fidei, et illa profanet, et sic pereat, ex nullis non locis in Verbo ubi cheruborum mentio fit, constare potest. Quia Judaei tales erant ut si aliquid manifeste novissent de Adventu Domini, de repraesentativis seu typis Ecclesiae, quod significarent Dominum, de vita post mortem, de interiore homine, et 1 sensum internum Verbi, quod profanavissent, et in aeternum periissent, quare repraesentatum hoc per cherubos ad propitiatorium super arca, super aulaeis habitaculi, super velo, similiter in templo, et significatum quod Dominus custodiverit, Exod. xxv 18-21; xxvi 1, 31; 1 Reg. vi 23-x29, 32, 35. Nam arca, in qua testimonium, significabat idem ac hic "arbor vitarum," seu Dominum et caelestia quae unice sunt Domini; inde quoque Dominus multoties dicitur "Deus Israelis insidens cherubis": et cum Aharone et Mose locutus est inter cherubos, Exod. xxv 22; Hum. xvii 89. Describitur hoc manifeste apud Ezechielem ubi haec, Gloria Dei Israelis elevata est desuper cherubo, super quo fuerat, ad limen domus, clamavit ad virum indutum lineis,...et dixit ad illum, Transi per medium urbis, per medium Hierosolymae, et signa signum super frontes virorum gementium et suspirantium super omnibus abominationibus factis in medio ejus: et istis dixit,...Transite per urbem post illum, et percutite, ne parcat oculus vester, neque clementia utamini; senem, juvenem, et virginem, et infantem, et mulieres occidite ad deletionem;...polluite domum, et implete atria confossis, ix 3-6[7]; et porro, Dixit ad virum indutum lineis, Intra inter rotam ad subter cherub, et imple volas tuas prunis ignis ab inter cheubos, et sparge super urbem;...Misit cheub manum suam ab inter cherubos ad ignem, qui inter cherubos, tulit et dedit in volas induti lineis, et sumpsit et exivit, x 1-7; ex quibus constat quod Domini providentia ne penetrarent in mysteria fidei, significetur per "cherubos," et quod ideo relicti sint suis vesanis cupiditatibus, quae hic quoque significantur per "ignem qui spargeretur super urbem," et quod "nulli parceretur." @ 1 It seems that si novissent is to be understood here.$
Arcana Coelestia 1
#309 Quod per "flammam gladii vertentis se" significetur amor proprius cum ejus vesanis cupiditatibus et persuasionibus, quae sunt tales ut quidem intrare velint, sed ferantur inde ad corporea et terrestria, tam multis confirmari potest ex Verbo ut paginas impleret; solum haec quae apud Ezechielem; Propheta et dicas, Sic dixit Jehovah, Dic, gladius, gladius exacutus, et etiam tersus ad mactandum mactationem, acutus ut sit ei fulgur;...iteretur gladius tertio, gladius confossorum suorum, gladius confossionis magnae, penetrans in cubicula ad eos, ut liquefiat cor, et multiplicabit offendicula, in omnibus portis eorum, dedi terrorem gladii, heu factus in fulgur, xxi 1 14, 15, 19, 20; "gladius" hic pro desolatione hominis, ut nihil boni et veri videat, sed mera falsa et contraria, quod est "multiplicare offendicula:" et quae apud Nahum, Eques ascendere faciens, et flamma gladii, et fulgur hastae, et multitudo confossi, iii 3; de iis qui in arcana fidei intrare volunt. @ 1 A.V. 9, 10, 14, 15. I has 9, 10 only.$
Arcana Coelestia 1
#310 Singula verba hujus versus arcanissima tanta involvunt ut nusquam exponi possint, applicabilia ad genium populi hujus qui diluvio periit, qui genius prorsus diversus fuit a genio eorum qui post diluvium vixerunt: ut paucis modo dicatur, primi eorum parentes qui Antiquissimam Ecclesiam constituerunt, caelestes fuerunt, ita illis semina caelestia inseminata fuerunt; inde posteri eorum semen ex caelesti origine apud se habuerunt; semen ex caelesti origine tale est quod amor regat totam mentem, et unam facit. Mens enim humana ex binis partibus constat, ex voluntate et intellectu; voluntatis est amor seu bonum, intellectus est fides, seu verum; ex amore seu bono, percipiebant quid fidei aut quid veri, ita una mens erat; cum tales sunt, apud posturos manet semen inde, qui si declinant a vero et bono periculosissimum est, sic enim totam suam mentem pervertunt ut in altera vita vix possit restitui. Aliter, quibus non semen caeleste sed semen spirituale inest, sicut postdiluvianis et iis qui hodie vivunt, iis nullus est amor, ita nulla voluntas boni, sed usque dari potest fides, seu intellectus veri; ex fide, seu intellectu veri, perduci possunt ad charitatem quandam, sed per aliam viam et quidem per insinuatam a Domino conscientiam ex cognitionibus veri et boni inde; quare est status eorum prorsus alius quam fuit status antediluvianorum; de quo statu, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus dicetur. Haec sunt arcana, quae homini hodie prorsus ignota sunt; nam hodie non sciunt quid caelestis homo, ne quidem quid spiritualis, minus qualis inde mens et vita hominis, et inde status post mortem.
Arcana Coelestia 1
#311 Status eorum qui perierunt diluvio, in altera vita talis est ut nusquam esse possint in mundo spirituum, aut cum aliis spiritibus sed in inferno separato ab infernis aliorum, et quidem quasi sub monte quodam; apparet sicut mons intermedius ex diris eorum phantasiis et persuasionibus; phantasiae eorum et persuasiones tale sunt ut aliis spiritibus tantum stuporem inducant ut non sciant num vivant aut num mortui sint; nam auferunt iis omnem intellectum veri, ut nihil percipiant: in tali persuasione etiam fuerunt cum vixerunt; et quia tales futuri in altera vita ut nusquam cum spiritibus aliis esse potuissent quin iis mortis speciem inducerent, omnes exstincti sunt ac Dominus postdiluvianis, a Divina Ipsius misericordia, alios status induxit.
Arcana Coelestia 1
#312 Status antediluvianoram horum prorsus descriptus est ii hoc versu, ut quod "ejecti," seu separati a bono caelesti; quod "habitare facti ab oriente ad hortum Edenis cherubi"; qui quia tales, dicitur quod "ab oriente ad hortum Edenis," quae verba iis solum applicabilia sunt; de iis autem qui postea vixerunt, non haec dici possunt, sed quod "ab horto Edenis ad orientem": tum quod dicatur "flamma gladii vertentis se"; si de hodiernis dictum fuisset, "gladius flammae"; nec "arbor vitarum," sed "arbor vitae"; praeter alia in serie, quae nusquam explicari possunt; solum angelis quibus Dominus revelat, intellecta; nam unusquisque status indefinita arcana habet, quorum ne quidem unum notum est generi humano.
Arcana Coelestia 1
#313 Ex his quae de primo homine nunc dicta sunt, constare potest quod ex illo non hereditarium malum usque in omnes qui hodie vivunt, et, sicut false putant, quod nullum aliud hereditarium malum sit quam quod inde scaturiverit; est enim Antiquissima Ecclesia de qua ibi agitur, et vocatur "homo"; qui dum vocatur "Adam," significat quod homo ex humo, seu quod homo factus a non homine, per regenerationem a Domino; haec nominis est origo, et haec nominis significatio. Sed hereditarium malum se ita habet quod unusquisque qui actuale peccatum committit, is sibi inde inducat naturam, et malum inde implantatur liberis et fit hereditarium, ita a parente unoquovis, ab ejus avo, proavo, atavo, et antecedentibus ordine, quod sic multiplicatur et crescit in ejus posteritate descendente, et remanet apud unumquemvis, atque apud unumquemvis augetur per actualia ejus peccata; nec dissipatur sic ut non noceat, quam apud eos qui a Domino regenerantur. Hoc quisque, si attenderit, scire potest ex eo quod malae parentum inclinationes visibiliter maneant in liberis, ita ut una familia, immo una generatio, ab altera inde queat dignosci. CONTINUATIO DE INTROITU HOMINIS IS VITAM AETERNAM
Arcana Coelestia 1
#314 ANGELI spirituales, de quibus prius, postquam data resuscitato seu animae lucis usura ut se circumspicere possit, ei omnia officia quae usquam desiderare in illo statu potest, praestant; ac instruunt eum de illis quae sunt in altera vita, sed quantum capere potest: si in fide fuit, et desiderat, etiam ei mirabilia et magnifica caeli ostendunt.
Arcana Coelestia 1
#315 At si non talis ut instrui velit, tunc cupit resuscitatus seu anima ab angelorum consortio, quod angeli exquisite percipiunt; nam in altera vita datur communicatio omnium idearum cogitationis: et quando cupit ab illis, tunc illi non relinquunt eum, sed is se dissociat ab illis: angeli unuanquemvis amant et nihil prius desiderant quam officia praestare, instruere, et auferre in caelum; in eo illorum summa delectatio consistit.
Arcana Coelestia 1
#316 Cum anima se ita dissociat, excipitur a spiritibus bonis, in quorum consortio cum est, etiam ei omnia officia praestantur: at si vita ejus talis in mundo fuit ut non in consortio bonorum esse potuerit, tunc quoque ab ii: cupit; et hoc tamdiu et toties usque dum se associat talibus qui vitae ejus in mundo prorsus conveniunt, apud quos vitam quasi suam invenit; et tunc, mirum, cum iis similem vitam agunt, qualem in corpore: sed cum in illam vitam relapsi sunt, tunc inde fit novum exordium vitae, quidam post majorem, quidam post minorem temporis moram, feruntur inde versus infernum; qui vero in fide in Dominum fuerunt, ii a novo illo exordio vitae ducuntur per gradus ad caelum.
Arcana Coelestia 1
#317 Sed quidam ad caelum lentius, quidam citius; immo etiam vidi quod aliqui post mortem immediate in caelum sublati sint: solum duo exempla memorare licet.
Arcana Coelestia 1
#318 Quidam ad me venit et mecum locutus; ex quibusdam signis constare potuit quod nuper e vita excesserit; primum nesciebat ubinam esset putans se esse in mundo: cumque ei datum scire quod in altera vita, et quod nunc non haberet quicquam, ut domum, opes, et similia, sed quod esset in alio regno, ubi privatus omnibus quae habuit in mundo, tunc anxietate affectus nesciebat quo se conferret, quoque habitaret; sed ei dicebatur quod solus Dominus ei et omnibus prospiciat; tunc relictus sibi, ut cogitaret sicut in mundo, et cogitabat (omnium enim cogitationes in altera vita percipi manifeste possunt) quid tunc faceret, quia absque omnibus iis ex quibus potuisset vivere: sed cum in anxietate illa esset, transferebatur inter spiritus caelestes qui erant ex cordis provincia; illi ei omnia officia praestabant quaecumque usque desiderabat; hoc facto iterum sibi relictus, cogitare ex charitate coepit quomodo tantam gratiam rependere posset, ex quibus constabat quod dum in vita corporis, in fidei charitate fuerit, quare statim in caelum sublatus est.
Arcana Coelestia 1
#319 Alium quoque vidi immediate in caelum ab angelis translatum, et quod a Domino acceptatus, et ei ostensa gloria caeli. Praeter multam aliam experientiam, quod quidam post tractum temporis. |
|