|
|
GENESEOS
CAPUT SECUNDUM
Arcana Coelestia 1
#67 QUIA, ex Divina Domini Misericordia, datum est scire sensum internum Verbi, et in illo continentur arcanissima quae nusquam prius in alicujus cognitionem venerunt, nec venire possunt nisi sciant quomodo se habent res in altera vita, nam perplurima quae in interno sensu Verbi sunt, illa spectant, memorant et involvunt, concessum est aperire illa quae nunc per aliquot annos, quibus interesse datum consortio xspirituum et angelorum audivi et vidi.
Arcana Coelestia 1
#68 Non me latet quod plures dicturi, quod nusquam aliquis loqui possit cum spiritibus et angelis quamdiu in corpore vivit; et plures, quod phantasia sit; alii, quod talia tradidero ut fidem captem; alii aliter; sed haec nihil moror, nam vidi, audivi, sensi.
Arcana Coelestia 1
#69 Homo ita creatus a Domino est, ut dum vivit in corpore, cum spiritibus et angelis simul loqui potuisset, sicut etiam antiquissimis temporibus factum, nam unus est cum illis, quia spiritus corpore amictus: sed quia post tractum temporis homines se ita immerserunt corporeis et mundanis ut paene nihil aliud curent, ideo clausa est via; ut primum vero recedunt corporea quibus immersus, aperitur via, et inter spiritus est et cum iis sociat vitam.
Arcana Coelestia 1
#70 Quia licet aperire quae per aliquot annos audivi et vidi, hic primum dicendum quomodo se habet cum homine cum resuscitatur, seu quomodo a vita corporis intrat in vitam aeternitatis: utque scirem quod vivant homines post mortem, datum est loqui et conversari cum pluribus qui mihi noti fuerant in vita eorum corporis, et non quidem per diem et septimanam sed per menses et fere annum, cum quibus locutus et conversatus sicut in mundo: qui maximopere mirati quod ii dum vixerunt in corpore, fuerint, et quod alii et plerique sint, in tali incredulitate ut putent se non victuros post mortem, cum tamen vix intercedunt dies post corporis obitum antequam in altera vita sunt, nam est continuatio vitae.
Arcana Coelestia 1
#71 Sed quia sparsa forent et inconnexa si intersererentur illis quae in textu Verbi, licet, ex Divina Domini Misericordia, ordine quodam illa adjungere, et quidem praemittere et subnectere cuivis capiti, praeter quae passim inseruntur.
Arcana Coelestia 1
#72 Quomodo itaque homo exsuscitatur a mortuis, et intrat in vitam aeteitatis, ad finem hujus capitis, licet dicere. CONTENTA
Arcana Coelestia 1
#73 HOMO cum ex mortuo factus spiritualis, ex spirituali fit caelestis, de quo nunc agitur, vers. 1.
Arcana Coelestia 1
#74 Homo caelestis est "septimus dies, in quo Dominus quiescit," vers. 2, 3.
Arcana Coelestia 1
#75 Scientificum et rationale ejus describitur per "virgultum et herbam ex humo vapore irrigata," vers. 5, 6.
Arcana Coelestia 1
#76 Ejus vita per "inspiratum 1 animae vitarum," vers. 7. @ 1 animam vitarum is the form used by Sch.; spiraculum generally means a breathing hole or air hole, but is here used in Vulgate.$
Arcana Coelestia 1
#77 Dein ejus intelligentia per "hortum in Eden ab oriente"; in quo "arbores desiderabiles aspectu" sunt perceptiones veri; et "arbores bonae ad cibum" sunt perceptiones boni: amor per "arborem vitarum"; fides per "arborem scientiae," vers. 8, 9.
Arcana Coelestia 1
#78 Sapientia per "fluvium in horto", inde "quatuor fluvii"; quorum primus est bonum et verum: secundus est cognitio omnium quae sunt boni et veri, seu amoris et fidei, quae sunt interni hominis: tertius est ratio, quartus est scientia, quae sunt externi hominis: omnia ex sapientia, et haec ab amore et fide in Dominum, vers. 10-14.
Arcana Coelestia 1
#79 Homo caelestis talis hortus est; sed quia est Domini, omnibus illis frui ei conceditur sed non ut sua possidere, vers. 15.
Arcana Coelestia 1
#80 Eique licet ex omni perceptione a Domino nosse quid bonum et verum; non autem a semet et mundo, seu inquirere in fidei mysteria per sensualia et scientifica, per quae caeleste ejus moritur, vers. 16, 17. SENSUS INTERNUS
Arcana Coelestia 1
#81 IN hoc capite agitur de caelesti homine, in praecedente actum est de spirituali, qui factus ex mortuo; sed quia hodie nescitur quid caelestis homo, vix quid spiritualis, nec quid mortuus, ut sciatur quae differentia, licet breviter tradere qualis unus et qualis alter. Primum: Mortuus homo non aliud verum et bonum agnoscit quam quod est corporis et mundi, hoc quoque adorat. Spiritualis homo agnoscit verum et bonum spirituale et caeleste, at ex fide, ex qua etiam agit, sed non ita ex amore. Caelestis homo verum et bonum spirituale et caeleste credit et percipit, nec agnoscit aliam fidem quam quae ex amore, ex quo etiam agit. Secundo: Fines mortui hominis spectant solum vitam corporis et mundi, nec novit quid vita aeterna et quid Dominus; sique scit, non credit. Fines spiritualis hominis spectant vitam aeternam et sic Dominum. Fines caelestis hominis spectant Dominum et sic regnum Ipsius et vitam aeternam. Tertio: Mortuus homo dum in pugna est, paene semper succumbit: cumque in nulla pugna, dominantur apud eum mala et falsa, et est servus. Vincula ejus sunt externa, ut timor legis, jacturae vitae, opum, lucri, famae propter ea. Spiritualis homo in pugna est; sed semper vincit. Vincula quibus agitur, sunt interna, et appellantur vincula conscientiae. Caelestis homo non in pugna est; sique mala et falsa impugnant, ea contemuit; quare etiam "victor" appellatur. Nulla, quae apparent, vincula habet quibus agitur, sed est liber; illius vincula, quae non apparent, sunt perceptiones boni et veri.
Arcana Coelestia 1
#82 Vers. 1. Et absoluti sunt caeli et terra, et omnis exercitus eorum. Per haec intelligitur quod homo nunc spiritualis factus, in tantum ut sit "sextus dies"; "caelum" est internus ejus homo, et "terra" est externus; "exercitus eorum" sunt amor, fides, et cognitiones illorum, quae prius significata sunt per "luminaria magna et stellas." Quod internus homo dicatur "caelum," et externus "terra," ex citatis in Verbo locis in capite praecedente constare potest; addere licet quae apud Esaiam, Rarum reddam virum prae auro solido, et homine prae auro pretioso Ophiris; propterea caelos terrore percatiam, et concutietur terra e loco suo, xiii 12, 13; et alibi, Oblivisceris Jehovae Factoris tui, Qui extendit caelos, et fundat terram;...sed ponam verba Mea in ore tuo, et in umbra manus...abscondam te, ad extendendum caelum, et fundandum terram, li 13, 16; ex quibus patet quod de homine praedicetur et caelum et terra: de Antiquissima quidem Ecclesia agitur, sed interiora Verbi ita se habent ut quicquid dicitur de Ecclesia, dicatur de unoquovis Ecclesiae, qui nisi foret Ecclesia, non potuisset esse pars Ecclesiae; sicut qui non est templum Domini, non potest esse quod per "templum" significatur: quod est Ecclesia, et caelum: ideo etiam Ecclesia Antiquissima appellatur "homo" in singulari.
Arcana Coelestia 1
#83 "Absoluti" dicuntur "caeli et terra, et omnis exercitus eorum" cum homo factus "sextus dies"; tunc enim fides et amor unum faciunt; et cum unum faciunt, incipit non fides sed amor principale esse; hoc est, non spirituale sed caeleste, quod est, homo caelestis esse.
Arcana Coelestia 1
#84 Vers. 2, 3. Et absolvit Deus in die septimo opus Suum, quod fecit; et quievit in die septimo ab omni opere Suo, quod fecit. Et benedixit Deus diei septimo, et sanctificavit illum, quia in illo quievit ab omni opere Suo, quod creavit Deus faciendo. Homo caelestis est "septimus dies" et quia per sex dies operatus est Dominus, dicitur "opus Ipsius": et quia tunc cessat pugna, dicitur Dominus "quiescere ab omni opere Suo"; quare septimus dies sanctificatus est, et dictas "sabbatum" a quiete; et sic homo creatus est, formatus, et factus; haec a verbis manifeste perspiciuntur.
Arcana Coelestia 1
#85 Quod homo caelestis sit "septimus dies," et septimus dies inde sanctificatus, et dictus sabbatum a quiete, sunt arcana nondum detecta, etiam ex causa quia nesciverunt quid caelestis homo, pauci quid spiritualis, quem ii ex ignorantia non potuerant non eundem facere cum caelesti, cum tamen multa intercedit differentia, videatur n. 81. Quod septimum diem attinet, et quod caelestis homo sit "septimus dies" seu sabbatum, constat ex eo quod Dominus Ipse sit Sabbatum, quare etiam dicit, 1 Dominus est Filius Hominis et sabbati, Marc. ii x28, quae involvunt quod Dominus sit ipse Homo, et ipsum Sabbatum. Regnum Ipsius in caelis et in terris ab Ipso vocatur sabbatum, seu aeterna pax et quies. Ecclesia Antiquissima de qua hic, prae sequentibus erat Domini sabbatum. [2] Omnis Ecclesia sequens intima Domini etiam est sabbatum: ita omnis regeneratus dum fit caelestis, quia est similitudo Domini; praecedunt sex dies pugnae seu laboris. Haec repraesentata sunt in Ecclesia Judaica per dies laboris, et per septimum qui sabbatum; nam in Ecclesia illa nihil non quod institutum, erat repraesentativum Domini et regni Ipsius: simile etiam repraesentatum est per "arcam, cum proficisceretur et cum quiesceret"; per "profectiones ejus in deserto" pugnae et tentationes, per "quietem" status pacis, quare cum proficisceretur, dixit Moses, Surge Jehovah, et dispergantur inimici Tui, et fugiant osores Tui a faciebus Tuis; et cum quiesceret, dixit, Revertere Jehovah myriades 2 millium Israelis, Num. x 35, 36; de arca ibi dicitur quod "profecta a monte Jehovae, ad investigandum illis requiem," ibid. vers. 33. [3] Requies caelestis hominis per sabbatum describitur apud Esaiam, Si reducas a sabbato pedem tuum, ut non facias desiderium tuum, in die sanctitatis Meae, et voces illa, quae sunt sabbato delicias Sancto Jehovae, honorabiles, et honores illud, ut non facias vias tuas, nec invenias desiderium tuum, et loquaris verbum; tunc deliciosus eris Jehovae, et vehi faciam te super excelsa terra et cibabo te hereditate Jacobi, lviii 13, 14. Caelestis homo talis est ut non ex desiderio suo faciat, sed e beneplacito Domini, quod ejus desiderium est; sic fruitur pace felicitate interna, quae hic exprimitur per "elevari super excelsa terrae et simul tranquillitate et jucunditate externa, quae significatur per" "cibari hereditate Jacobi." @ 1 The order here is that of the Gk. Kyrios estin ho uios where uios is evidently the subject. In T.C.R. 301 S. has Dominus dixit, quod etiam sit Dominus Sabbati. 1 has comma after Hominis, probably a printer"s insertion.$ @ 2 This is a literal rendering of the Heb. See A.E. 700 for exposition.$
Arcana Coelestia 1
#86 Spiritualis homo, qui factus "sextus dies," cum incipit fieri caelestis, de quo hic primum, est "vespera sabbati," quod repraesentatum in Ecclesia Judaica per sanctificationem sabbati a vespera; caelestis homo est "mane," de quo mox sequitur.
Arcana Coelestia 1
#87 Quod caelestis homo sit sabbatum seu quies, est etiam quia cessat pugna cum fit caelestis; recedunt maii spiritus, et accedunt boni, tum angeli caelestes; qui cum adsunt, nusquam mali spiritus possunt adesse, sed longe aufugiunt. Et quia non ipse homo pugnavit sed Dominus solus pro homine, dicitur quod "Dominus quieverit."
Arcana Coelestia 1
#88 Homo spiritualis cum fit caelestis, vocatur "opus Dei" quia Dominus solus pugnavit pro eo, et eum creavit, formavit, et fecit; quare hic dicitur "absolvit Deus in die septimo opus Suum," et bis "quievit ab omni opere Suo". Apud prophetas passim appellatur "opus manuum et digitorum Jehovae," ut apud Esaiam ubi de regenerato agitur, Sic dixit Jehovah, Sanctus Israelis, et Formator ejus, Signa petite a Me super filiis Meis, et super opere manuum Mearum praecipite Mihi. Ego feci terram, et hominem super ea creavi Ego, manus Meae extenderunt caelos, et omni exercitui illorum praecepi....Quia sic dixit Jehovah, creans caelos, Ille Deus formans terram, et faciens illam; Ille firmans illam, non vacuitatem xcreavit eam, ad habitandum formavit eam; Ego Jehovah,...et nemo praeterea Deus praeter Me, xxlv 11, 12, 18, 21: quod nova creatio, seu regeneratio, solius Domini opus sit, inde constat. Satis distincte adhibentur voces creare, formare, et facere, ut hic apud Esaiam, Creans caelos, formans terram, et faciens illam, tum alibi, Omnem vocatum nomine Meo, et ad gloriam Meam creavi illum, formavi illum, etiam feci illum, xliii 7; simuliter in praecedente capite, et in hoc, ut hic, "quievit ab omni opere Suo, quod creavit Deus faciendo"; et hoc semper cum distincta idea in sensu interno; tum ubi Dominus appellatur Creator, aut Formator, aut Factor.
Arcana Coelestia 1
#89 Vers. 4. Hae nativitates caelorum et terrae, cum deavit illos, in die quo fecit Jehovah Deus terram et caelos. "Nativitates caelorum et terrae" sunt formationes hominis caelestis. Quod de formatione ejus nunc agatur, constat manifeste, etiam ex singulis quae sequuntur; ut, quod "nulla herba adhuc germinaverit"; quod "nullus homo ad colendum humum"; tum quod "formaverit Jehovah Deus hominem"; dein quod "omnem bestiam, et avem caelorum"; de quibus tamen formatis in capite praecedente actum est; quare hic de aiio homine agitur: quod adhuc patet ex eo quod nunc primum dicatur "Jehovah Deus"; in praecedentibus, ubi de spirituali homine, solum "Deus"; tum quod nunc dicatur "humus et ager," in praecedentibus modo "terra"; et quod in hoc versu primum praeponatur caelum tertae, et dein terta caelo; causa est quia "terta" significat extemum hominem, et "caelum" internum, apud spiritualem hominem in quo reformatio, incipit a terta seu externo homine; hic autem ubi de caelesti, incipit ab intemo homine seu a caelo.
Arcana Coelestia 1
#90 Vers. 5, 6. Et nullum virgultum agri adhuc erat in terra, et nulla herba agri adhuc germinabat, quia non pluere fecit Jehovah Deus super terra, et homo nullus ad colendum humum. Et vaporem ascendere fecit e terra, et irrigavit omnes facies humi. Per "virgultum agri" et "herbam agri" intelligitur in genere omne quod producit externus ejus homo: "terra" est externus homo dum fuit spiritualis; "humus," ut et "ager," est externus homo dum fit caelestis; "pluvia," quae mox dicitur "vapor," est tranquillitas pacis, cessante pugna.
Arcana Coelestia 1
#91 Sed nisi sciatur status hominis dum a spirituali fit caelestis, nusquam percipi potest quid haec involvant, nam arcaniora sunt. Cum est spiritualis, nondum externus homo obsequia praestare vult servire interno, quare est pugna; at cum fit caelestis, tunc extem" homo incipit obsequi et servire interno, quare cessat pugna et tranquillitas, vide n. 87; haec tranquillitas significatur per "pluviar et "vaporem," nam est instar vaporis, quo irrigatur et pefunditur externus ejus ab interno. Haec tranquillitas, quae est pacis, produc illa quae vocantur "virgultum agri" et "herba agri," quae in specie su rationalia et scientifica a caelesti spirituali origine.
Arcana Coelestia 1
#92 Qualis est externi hominis tranquillitas pacis, cessante pugna, seu irrequie a cupiditatibus et falsitatibus, nullus scire pote nisi qui novit statum pacis; status ille est tam jucundus ut exced omnem jucunditatis ideam; non est solum cessatio pugnae sed e vita ab interiore pace veniens, ita afficiens hominem externum ut non describi possit: vera fidei et bona amoris tunc nascuntur, quae a pac jucunditate trahunt suam vitam.
Arcana Coelestia 1
#93 Statum hominis caelestis donati tranquillitate pacis, recreati: per pluriam, et tiberati a servitute mali et falsi, ita describit Dominus per Ezechielem, Pangam illis foedus pacis, et cessare faciam feram malam terra, et habitabant in deserto confidenter, et dormient in silvis; et dabo illos, et circuitus collis Mei, benedictionem, et descende faciam pluviam in tempore suo; pluviae benedictionis erunt; dabit arbor agri fructum suum, et terra dabit proventum suum et erunt super humo sua in confidentia, et scient quod Ego Jehovah, quod fregero lora jugi eorum, et liberavero eos e manu facientium servire sibi eos:...vos grex Meus, grex pascui Mei homo vos, Ego Deus vester, xxxiv 25-27, 31: et quod hoc fiat tertio die, qui idem in Verbo significat ac septimus 1 per Hosheam, Vivificabit nos a duobus diebus, in die tertio suscitabit nos et vivemus coram Ipso; et sciemus, et sequemur ad sciendi Jehovam; sicut aurora paratus egressus 2 Ipsius, et veniet sic pluvia nobis, sicut pluvia serotina irrigans terram, vi 2, 3: quodque hoc comparetur germini agri, per Ezechielem ubi de Antiqua Ecclesia, Sicut germen agri dedi te, et crevisti, et adolevisti, et venisti in decora decorum, xvi 7: tum Surculo plantationum, et operi manuum Jehovae Dei, Esai.lx 21. @ 1 Septimum 1.$ @ 2 Sch. has exitus over which S. wrote exortus in his copy, but here he prefers egressus.$
Arcana Coelestia 1
#94 Vers. 7. Et formavit Jehovah Deus hominem, pulverem ex humo; et inspiravit in nares ejus spiraculum vitarum; et factus homo in animam viventem. "Formare hominem, pulverem ex humo" est externum ejus hominem, qui non prius homo fuit; nam dictum vers. 5 quod nullus homo ad colendum humum. "Inspirare in nares ejus spiraculum vitarum" est dare ei vitam fidei et amoris: "factus homo in animam viventem" est quod externus homo quoque factus vivens.
Arcana Coelestia 1
#95 Agitur hic de vita hominis externi, in binis prioribus versibus de vita ejus fidei seu intellectus, in hoc de vita ejus amoris seu voluntatis: prius externus homo non obsequi et servire voluit interno sed continue pugnavit contra illum, quare tunc externus non fuit homo; nunc autem cum factus caelestis, externus incipit obsequia praestare et servire interno, et fit quoque homo, et quidem per vitam fidei et vitam amoris; vita fidei praeparat eum, vita amoris facit ut sit homo.
Arcana Coelestia 1
#96 Quod dicatur Jehovah Deus "per nares inspiravisse," ita se res habet: antiquitus et in Verbo per "nares" intellectum quicquid gratum erat ex odore, qui significat perceptionem; quare passim legitur de Jehovah quod "odorem quietis odoratus" ex holocaustis, et ex illis quae Ipsum et regnum Ipsius repraesentabant; et quia Ipsi gratissima sunt quae amoris et fidei, dicitur quod "spiraculum vitarum inspiraverit per nares": inde Unctus Jehovae, seu Dominus, vocatur "Spiritus narium," Thren. iv 20: et Ipse Dominus significabat hoc per inspirationem discipulis, apud Johannem, Inspiravit et dixit, Accipe spiritum sanctum, xx 22.
Arcana Coelestia 1
#97 Quod vita per inspirationem et per spiraculum describatur, est quoque causa quod Antiquissimae Ecclesiae homines perceperint status amoris et fidei per status respirationis, qui status mutati sunt successive in posteris eorum; de qua respiratione nondum aliquid dici potest quia hodie prorsus abdita sunt; antiquissimi hoc bene norunt, et qui in altera vita norunt; sed in terrarum hoc orbe nullus adhuc: inde spiritum seu vitam assimilabant vento; etiam Dominus, cum de regeneratione hominis loquitur, apud Johannem, Spiritus, (seu ventus,) 1 ubi vult, spirat; et vocem ejus audis, atque non scis, unde veniat, aut quo abeat; sic est omnis, qui generatus a spiritu, iii 8: apud Davidem similiter, Per Verbum Jehovae caeli facti sunt, et per spiritum, (seu ventum) 2 oris Ipsius, omnis exercitus illorum, Ps. xxxiii 6: et apud eundem, Colligis spiritum eorum, exspirant et ad pulverem suum revertuntur; emittis spiritum Tuum, creantur, et renovas facies humi, Ps. civ 29, 30. Quod "spiraculum" pro vita fidei et amoris accipiatur, constat apud Jobum, Spiritus ille in homine, et spiraculum Shaddai 3 intelligere facit eos, xxxii 8: tum apud eundem, Spiritus Dei fecit me, et spiraculum Shaddai vivificavit me, xxxiii 4. @ 1 Parentheses inserted as in n. 8286$ @ 2 Parentheses inserted as in n. 8286.$ @ 3 See n. 1992 for a full explanation of this term, which Sch. usually translates by Fulminator and A.V. by Almighty.$
Arcana Coelestia 1
#98 Vers. 8. Et plantavit Jehovah Deus hortum in Eden oriente; et posuit ibi hominem quem formavit. Per "hortum" significat intelligentia, per "Eden" amor, per "orientem" Dominus; ita per "hortum in Eden ab oriente" omnis caelestis intelligentia quae per amore a Domino influit.
Arcana Coelestia 1
#99 Talis vita seu ordo vitae est apud spiritualem hominem quidem influat Dominus per fidem in ejus intellectualia, rationalia et scientifica; sed quia externus ejus homo pugnat cum interno, apparet sicut intelligentia non influeret a Domino, sed a semet per scientifica rationalia; sed vita seu ordo vitae caelestis hominis est ut influat Dominus per amorem et fidem amoris in ejus intellectualia, rationalia et scientifica; et quia non est pugna, percipit quod ita sit: ita ordo, qui adhuc inversus est apud spiritualem, restitutus est apud caelestem: hic ordo, seu homo, appellatur "hortus in Eden ab oriente." "Plantatus a Jehovah Deo hortus in Eden ab oriente" in sensu supremo est Ipse Dominus: in sensu intimo, qui etiam est sensus universalis, est regnum Domini, et caelum, in quo ponitur homo cum caelestis factus: stat ejus tunc est ut cum angelis in caelo sit, et quasi unus inter illos; enim creatus est homo ut simul dum vivit in terra, sit in caelo; omnes tunc ejus cogitationes, et cogitationum ideae, immo voces et actiones, sunt apertae, in quibus caeleste et spirituale, et patent usque a Domi: unicuique enim inest vita Domini, quae dat ut perceptionem habeat.
Arcana Coelestia 1
#100 Quod "hortus" significet intelligentiam, et "Eden" amorem, patet etiam apud Esaiam, Consolabitur Jehovah Zionem, consolabitur omnes vastitates illius, et ponet desertum ejus sicut Eden, et solitudinem ejus sicut hortum Jehovae; gaudium et laetitia invenietur in illa, confessio et vox cantus, li 3; ubi "desertum, gaudium et confessio" sunt voces apud prophetam exprimentes caelestia fidei seu quae sunt amoris; at "solitudo, laetitia, vox cantus" spiritualia fidei, quae quoque sunt intellectus; illa se referunt ad Eden, haec ad hortum; nam apud prophetam hunc perquam constanter occurrunt binae expressiones de eadem re quarum una significat caelestia, altera spiritualia. Porro quid hortus in Eden, videantur quae ad vers. seq. 10.
Arcana Coelestia 1
#101 Quod Dominus sit "Oriens," etiam passim ex Verbo constat, ut apud Ezechielem, Duxit me ad portam, portam quae spectat viam orientis; et ecce gloria Dei Israelis venit a via orientis, et vox Ipsius sicut vox aquarum multarum, et terra splendebat a gloria Ipsius, xliii 1, 2, 4. Quia Dominus "Oriens," inde sanctum fuit in Ecclesia repraesentativa Judaica, antequam templum aedificatum, faciem vertere ad orientem cum orarent.
Arcana Coelestia 1
#102 Vers. 9. Et progerminare fecit Jehovah Deus ex humo omnem arborem desiderabilem aspectu, et bonam ad cibum: et arborem vitarum in medio horti; et arborem scientiae boni et mali. "Arbor" significat perceptionem; "Arbor desiderabilis aspectu" perceptionem veri; "arbor bona ad cibum" perceptionem boni: "Arbor Vitarum" amorem et inde fidem: "arbor scientiae boni et maii" fidem quae ex sensuali seu scientia.
Arcana Coelestia 1
#103 Quod "arbores" hic significent perceptiones, causa est quia de caelesti homine agitur; aliter cum de spirituali; nam quale subjectum, tale praedicatum.
Arcana Coelestia 1
#104 Sed quid perceptio, hodie ignoratur; est quaedam sensatio interna, quae unice a Domino, num verum ac bonum; Antiquissimae Ecclesiae notissima fuit; angelis tam manifesta ut sciant et norint inde quid verum et bonum, quid a Domino, et quid a semet, ut et qualis qui advenit ex solo ejus adventu, et ex una solum ejus idea: spirituali homini nulla est perceptio, sed est conscientia: mortuo homini ne quidem conscientia; plerique nec sciunt quid conscientia, minus quid perceptio.
Arcana Coelestia 1
#105 "Arbor vitarum" est amor et inde fides; "in medio horti" est in interni hominis voluntate; primarium quod Dominus possidet apud hominem et angelum, est voluntas, quae in Verbo vocatur "cor" sed quia ex semet nemo bonum facere potest, voluntas aut cor non e hominis tametsi praedicatur de homine; hominis est cupiditas, qua vocat voluntatem: quia voluntas est medium horti, ubi arbor vitarum et voluntas est nulla homini sed cupiditas, ideo "arbor vitarum" e Misericordia Domini, ex Quo omnis amor et fides, proinde omnis vita.
Arcana Coelestia 1
#106 Sed quid arbor horti seu perceptio, quid arbor vitarum seu amor et inde fides, quid arbor scientiae seu fides ex sensuali scientia, in sequentibus plura.
Arcana Coelestia 1
#107 Vers. 10. Et fluvius exiens ex Eden ad irrigandum hortum; et inde separabatur, et erat in quatuor capita. "Fluvius ex Eden significat sapientiam ex amore, qui est "Eden": "irrigare hortum" e dare intelligentiam; inde "separari in quatuor capita" est descriptio intelligentiae per quatuor fluvios, sicut sequitur.
Arcana Coelestia 1
#108 Antiquissimi cum comparabant hominem horto, etiam sapientiam et quae sunt sapientiae, comparabant fluviis; nec cor parabant, sed vocabant, nam talis eorum erat loquela; similiter de apud Prophetas, qui ita passim comparabant, passim vocabant; apud Esaiam, Exorietur in tenebris lux tua, et caligo tua erit sicut lux diei,...et eris sicut hortus irriguus, et sicut exitus aquarum cujus non mentientur aquae, lviii x10, 11; ubi de iis qui recipiunt fidem et amorem, agitur: tum, Sicut valles plantantur, sicut horti juxta fluvium: sic santalos 1 plantavit Jehovah, sicut cedros juxta aquas, Num. xxiv 6; ubi de regeneratis: apud Jeremiam, Benedictus vir, qui confidit in Jehovah,...erit sic arbor plantata juxta aquas, et supra rivum emittet radices suas, xvii 7, 8. Quod non comparati horto et arbori juxta fluvios, sed dicti, apud Ezechielem, Aquae crescere fecerunt illam, profunditas aquarum exaltavit illam, fluvius ducens circumcirca plantam ejus, et aquae ductus suos emisit ad omnes arbores agri,...pulchra facta in magnitudine sua, in longitudine ramorum suorum, quia erat radix ejus ad aquas multas: cedri non obscurabant illam in horto Dei, abietes non pares erant ramis ejus, et platani non erant sicut termites ejus; omnis arbor in horto Dei non par erat ei in pulchritudine sua; pulchram feci2 illam in multitudine ramorum ejus, et aemulatae sunt illam omnes arbores Eden, quae in horto Dei, xxxi 4, 7-9. Ex quibus constat quod antiquissimi cum assimilarunt hominem seu quae sunt in homine quod idem, horto, etiam 3 adjunxerint aquas et fluvios quibus irrigaretur; et quod per "aquas et fluvios" intellexerint illa quae facerent crescentiam. @ 1 I has tentoria, here, but santalos in n. 2702, 3858, 6335, and A.E. 518. The slip is an easy one to make as tents is "ohalim) and aloes "ahalim).$ @ 2 fecit 1.$ @ 3 1 i quod.$
Arcana Coelestia 1
#109 Quod sapientia et intelligentia tametsi apparent in homine, sint 1 solius Domini, sicut dictum, dicitur clare per similia repraesentativa apud Ezechielem, Ecce aquae exeuntes sub limine domus versus orientem, quia facies domus, oriens;...et dixit, Aquae illae exeuntes ad terminum versus orientem, et descendunt super planitiem, et veniunt ad mare, in mare eductae, et sanabuntur aquae; et fiet, omnis anima vivens, quae reptat, ad omne, quo venit aqua fluviorum, vivet....Et juxta fluvium ascendet super ripa ejus hinc et illinc omnis arbor cibi; non marcescet ramus ejus, et non consumetur fructus ejus, in menses suos renascitur; quia aquae ejus e sanctuario illae exeunt, et erunt inde fructus ejus in cibum, et folium ejus in medicinam, xlvii 1, 8, 9, 12; hic Dominus significatur per "oriens," et per "sanctuarium, e quo aquae et fluvii." Similiter apud Johannem, Ostendit mihi purum fluvium aquae vitae, splendidum sicut crystallum, exeuntem e throno Dei et Agni: in medio plateae ejus, et fluvii, hinc et illinc arbor vitae, faciens fructus duodecim, juxta mensem quemvis reddens fructum suum, et folium arboris in medicinam gentium, Apoc. xxii 1, 2. @ 1 sit 1.$
Arcana Coelestia 1
#110 Vers. 11, 12. Nomen primi Pishon, is circumdans totam terram Havillah, ubi aurum. Et aurum terrae illius bonum; ibi bdellium et lapis shoham. "Fluvius primus" seu "Pishon" significat intelligentiam fidei ex amore; "terra Havillah," mentem; "aurum," bonum; "bdellium et shoham," verum; quod aurum bis dicatur, est causa quia significat bonum amoris et bonum fidei ex amore; et quod bdellium et shoham, est quod unum significet verum amoris, alterum verum fidei ex amore. Talis est caelestis homo.
Arcana Coelestia 1
#111 Sed dificillime haec possunt dici quomodo se in sensu interiore habent, quia hodie ignota sunt, ut quid fides ex amore, quid sapientia et quid intelligentia inde; quia externi homines vix aliud norunt quam scientiam, quam et vocant intelligentiam et sapientiam, et fidem; ne quidem sciunt quid amor; et multi non quid voluntas intellectus, et quod unam mentem constituant; cum tamen singula distincta sunt, immo distinctissima, et universum caelum a Domino distinctissime ordinatum est secundum amoris et fidei differentias, quae innumerabiles.
Arcana Coelestia 1
#112 Sed sciatur quod nusquam detur aliqua sapientia nisi quae ex amore, ita ex Domino; nec usquam aliqua intelligentia nisi ex fide ita quoque ex Domino: et quod nusquam detur aliquod bonum n ab amore, ita ex Domino; et quod nusquam aliquod verum nisi a fide, ita ex Domino; quae non ex amore et fide, ita ex Domino, vocant similiter, sed sunt spuria.
Arcana Coelestia 1
#113 Quod bonum sapientiae aut amoris significatum et repraesentatam sit per "aurum," nihil communius est in Verbo; omne aurum in arca, in templo, in mensa aurea, in candelabris, in vasis, super vestibus Aharonis, significabant et repraesentabant bonum sapientiae aut amoris: similiter apud Prophetas, ut apud Ezechielem, In sapientia tua, et in intelligentia tua, fecisti tibi opes, fecisti aurum et argentum in thesauris tuis, xxviii 4; ubi manifeste dicitur quod ex sapientia et intelligentia aurum argentum, seu bonum et verum, nam "argentum" ibi significat verum, ut quoque argentum in arca 1 et in templo: apud Esaiam, Copia camelorum obteget te, dromades Midianis et Ephae omnes ii e Sheba, venient, aurum et tus portabunt, et laudes Jehovae annuntiabunt, lx 6: sicut etiam sapientes ex oriente qui veniebant ad Jesum cum natus, Et procidebant et adorabant Ipsum, et aperiebant thesauros suos, et offerebant Ipsi dona, aurum, tus et myrrham, Matth. ii 1, 11; ubi quoque "aurum" significat bonum; "tus et myrrha," illa quae grata sunt quia ex amore et fide, quae ideo dicuntur "laudes Jehovae." Qua apud Davidem, Vivet, et dabit illi de auro Shebae, et orabit pro illo jugiter, omni die benedicet illi, Ps. lxxii 15. @ 1 Probably this should be tabernaculo to pair with templo.$
Arcana Coelestia 1
#114 Verum fidei etiam in Verbo significatum est et repraesentatam per lapides pretiosos, ut in pectorali judicii, et super humeris ephodi Aharonis; in pectorali, aurum, hyacinthinum, purpura, coccineum dibaphum, et xylinum, repraesentabant illa quae sunt amoris; lapides pretiosi, illa quae fidei ex amore; similiter lapides duo recordationis super humeris ephodi, qui erant ex shoham, circumdati fundis auri, Exod. xxviii 9-22; quod manifeste dicitur apud Ezechielem ubi agitur de homine possidente divitias caelestes, sapientiam et intelligentiam, Plenus sapientia, et perfectus pulchritudine, in Eden horto Dei fuisti; omnis lapis pretiosus, operimentum tuum, rubinus, topazius, adamas; tarshish, shoham, et iaspis; saphir, xchrysoprasus, smaragdus; et aurum, opus tympanorum tuorum, et fistularum tuarum, in te, in die, quo creatus es, praeparata sunt;...perfectus tu in viis tuis, a die quo creatus es, xxviii 12, 13, 15; quae quod significent caelestia et spiritualia fidei, non autem lapides, unicuique constare potest: immo unusquisque lapis quoddam essentiale fidei repraesentabat.
Arcana Coelestia 1
#115 Antiquissimi cum nominarunt terras, intellexerunt quae significabant; sicut qui hodie in idea sunt quod "terra Canaan" et "Mons Zionis" significent caelum, ii, cum nominantur, ne quidem cogitant de terra aut monte sed solum de illis quae significant; ita hic per "terram Havillah," quae etiam nominatur Gen. xxv x18, ubi agitur de filiis Ismaelis, quod "habitaverint a Havillah usque ad Shur, quod juxta facies Aegypti, qua venitur in Asshur." Qui in idea caelesti sunt, non percipiunt ex his aliud quam intelligentiam et quae ab intelligentia fluunt: sicut etiam per "circumdare," quod fluvius Pishon circumdet totam terram Havillah- percipiunt influere; sicut quod lapides shoham qui super humeris ephodi Aharonis circumdati essent fundis auri, Exod. xxviii 11, quod bonum amoris influeret in verum fidei; ita multoties alibi.
Arcana Coelestia 1
#116 Vers. 13. Et nomen fluvii secundi Gihon; is circumdans totam terram Cush. "Fluvius secundus," qui vocatur Gihon, significat cognitionem omnium quae sunt boni et veri seu amoris et fidei: "terra Cush," mentem seu facultatem. Mentem constituit voluntas et intellectus; quae sunt primi fluvii, referunt se ad voluntatem, quae sunt hujus, ad intellectum, cujus sunt cognitiones boni et veri.
Arcana Coelestia 1
#117 Terra Cush seu Aethiopia abundabat quoque auro, lapide pretioso, et aromatibus, quae, ut dictum, significant bonum, verum, et quae grata sunt inde, qualia sunt cognitionum amoris et fidei; quod constare potest ex locis citatis prius, n. 113, apud Esai. lx 6; Matth. ii 1, 11; David. Ps. lxxii 15. Quod similia per Cush seu Aethiopiam, ut et per Shebam, intelligantur in Verbo, constat apud Prophetas; apud Zephaniam ubi etiam nominantur flumina Cush, In mane judicium Suum dabit in lucem,...quia tu convertar ad populos labio perspicuo, ut invocent omnes illi nomen Jehovae, ut serviant Ipsi humero uno,...a transitu fluviorum Cush, adoratores Mei...adducent munus Meum, iii 5, 9, 10: et apud Danielem ubi de rege septentrionis et meridiei agitur, Dominabitur in recondita auri et argenti, et in omnia desiderabilia Aegypti: et Lybii et Aethiopes sub gressibus ejus, xi 43; [2] ubi "Aegyptus" pro scientificis, "Aethiopes" pro cognitionibus: apud Ezechielem, Negotiatores Shebae et Raamae, hi negotiatores tui, primario omnis aromatis, et in omni lapide pretioso, et auro xxvii 22; per quos similiter cognitiones fidei significantur: apud Davidem ubi de Domino agitur, ita de homine caelesti, Florebit in diebus Ipsius justus, et multa pax, usque dum non luna; reges Tarshish et insularum munus adducent; reges Shebae et Sebae donum afferent, Ps. lxxii 7, 10; quae quod significent caelestia fidei, ex illis quae ibi antecedunt sequuntur, conspicitur: similia significata sunt per Reginam Shebae, quae venit ad Salomonem, et aenigmata proposuit, illique apportavit aromata, aurum et lapidem pretiosum, I Reg. x 1-3. Nam quicquid in historicis Verbi est, similiter ac apud Prophetas, significant, repraesentant, et involvunt arcana.
Arcana Coelestia 1
#118 Vers.14. Et nomen fluvii tertii, Hiddekel; is vadit 1 orientaliter versus Asshur: et fluvius quartus, is Phrath. "Fluvius Hiddekel" est ratio seu perspicacia rationis; "Asshur" est mens rationalis: quod "fluvius orientaliter vadat ad Asshur" significat quod perspicuitas rationis a Domino veniat per internum hominem in mentem rationalem, quae est externi hominis. "Phrath seu Euphrates" est scientia, quae est ultimum seu terminus. @ 1 orientem 1.$
Arcana Coelestia 1
#119 Quod "Asshur" significet mentem rationalem seu rationale hominis, constat manifeste apud Prophetas; ut apud Ezechielem, Ecce Asshur cedrus in Libano, pulchra ramo, et nemus umbrosum, et alta altitudine, et inter densa fuit surculus ejus aquae crescere fecerunt eam, profunditas aquarum exaltavit eam, fluvius ducens circum circa plantam, xxxi 3, 4: rationale vocatur "cedrus in Libano"; "surculus inter densa" significat scientifica memoriae, quae se ita habent: adhuc manifestius apud Esaiam, In die illo erit semita ab Aegypto ad Asshur, et veniet Asshur in Aegyptum, et Aegyptus in Asshurem, et servient Aegyptii Asshuri. In die illo, erit Israel tertius Aegypto et Asshuri, benedictio in medio terrae, cui benedicet Jehovah Zebaoth 1, dicendo, Benedictus populus Meus Aegyptus, et opus manuum Mearum Asshur, et hereditas Mea Israel, xix 23-25; per "Aegyptum" hic et alibi passim significatur scientia, per "Asshurem" ratio, per "Israelem" intelligentia. 1 I See n. 2921 for explanation. Zebaoth"of armies" or "of hosts," but the Heb. also implies "military service," and is used of "Levitical service" or "use."
Arcana Coelestia 1
#120 Sicut per Aegyptum, etiam per Euphratem, significantur scientiae seu scientifica, ut et sensualia ex quibus scientifica; quod constat a Verbo apud Prophetas, ut apud Micham, Dixit inimica, Ubi Jehovah Deus?...Dies quo aedificabit macerias tuas; dies ille, procul aberit statutum; dies ille et usque ad te veniet ab Asshure, et ad urbes Aegypti, et ad fluvium (Euphratem), vii 10-12; ita locuti sunt de Adventu Domini, Qui regeneraturus hominem ut similis caelesti fiat: apud Jeremiam, Quid tibi ad viam Aegypti ad bibendum aquas Shihoris? et quid tibi ad viam Asshuris, ad bibendum aquas fluvii (Euphratis)? ii, 18; ubi "Aegyptus" et "Euphrates" similiter pro scientificis, "Asshur" pro ratiociniis inde: apud Davidem, Vitem ex Aegypto proficisci fecisti, expulisti gentes, plantasti illam;...emisisti propagines ejus usque ad mare, et ad fluvium (Euphratem) ramusculos ejus, Ps. lxxx 9, 12 [A.V. 8, 11]; ubi etiam "fluvius Euphrates" pro sensuali et scientifico. Erat enim Euphrates terminus ad Asshur quousque dominium Israelis, sicut scientificum memoriae est terminus intelligentiae et sapientiae hominis spiritualis et caelestis: idem significatur per haec quae Abrahamo dicta, Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Aegypti, usque ad fluvium magnum, fluvium Euphratem, Gen. xv 18; bini hi termini significant similia.
Arcana Coelestia 1
#121 Qualis est ordo caelestis, aut quomodo procedant illa quae sunt vitae, a fluviis his constare potest: nempe, a Domino, Qui est Oriens, ab Ipso sapientia, per sapientiam intelligentia, per intelligentiam ratio, sic per rationem vivificantur scientifica, quae sunt memoriae: hic est ordo vitae; tales sunt caelestes homines: quare cum seniores lsraelis repraesentarent caelestes homines, dicti sunt "sapientes, intelligentes, et scientes," Deut. i 13, 15; similiter Bezaleel qui construxit arcam, de quo dicitur, Quod impletus spiritu Dei, in sapientia, in intelligentia, et in scientia, et in omni opere, Exod. xxxi 3; xxxv 31; xxxvi 1, 2.
Arcana Coelestia 1
#122 Vers. 15. Et accepit Jehovah Deus hominem, et posuit illum in horto Eden, ad colendum illum, et ad custodiendum illum. Per "hortum Eden" significantur omnia quae apud hominem caelestem, de quibus; per "colere illum, et custodire," quod omnibus illis frui ei concedatur, sed non ut sua possidere; quia sunt Domini.
Arcana Coelestia 1
#123 Quod omnia et singula sint Domini, homo caelestis agnoscit quia percipit; at homo spiritualis quidem agnoscit sed ore quia ex Verbo novit: homo mundanus et corporeus nec agnoscit, nec concedit, sed quicquid apud eum, dicit esse suum, quod si perderet, putat prorsus perire.
Arcana Coelestia 1
#124 Quod sapientia, intelligentia, ratio, et scientia non hominis sint sed Domini, constat clare ab illis quae Dominus docuit; ut apud Matthaeum, ubi Dominus Se comparat patrifamilias qui plantavit vineam, et sepem ei circumposuit, et locavit agricolis, xxi 33: apud Johannem, Spiritus veritatis ducet vos in omnem veritatem; non enim loquetur ex semet, sed quaecumque audiverit, loquetur; ille Me glorificabit, quia ex Meo accipiet, et annuntiabit vobis, xvi 13, 14: tum apud eundem, Non potest homo sumere quicquam, nisi sit datum ei e caelo, iii 27. Cui modo datum pauca ex arcanis caeli scire, is scit quod ita se habeat.
Arcana Coelestia 1
#125 Vers. 16. Et praecepit Jehovah Deus super illum homini, dicendo, Ab omni arbore horti edendo edas. "Edere ex omni arbore" est ex perceptione nosse et scire quid bonum et verum; nam, ut dictum, perceptio est "arbor." Antiquissimae Ecclesiae homines cognitiones verae fidei habebant per revelationes, nam locuti sunt cum Domino et cum angelis; ut et instructi per visiones et somnia, quae illis erant deliciosissima et paradisiaca; a Domino habebant continue perceptionem, quae talis est ut cum cogitaverint ex illis quae erant memoriae, ilico perceperint num verum et bonum, usque adeo ut dum falsum objiceretur, non modo aversati sint sed etiam horruerint; talis quoque est status angelorum. Sed loco perceptionis Antiquissimae Ecclesiae successit dein cognitio veri et boni, ex revelatis prius, dein ex revelatis in Verbo.
Arcana Coelestia 1
#126 Vers. 17. Sed ab arbore scientiae boni et mali, non edas ex illa, quia in die, quo ederis ex illa, moriendo morieris. Priora et haec significant, quod liceat ex omni perceptione a Domino nosse quid verum et bonum; non autem a semet et mundo, seu inquirere in fidei mysteria per sensualia et scientifica, per quod caeleste ejus moritur.
Arcana Coelestia 1
#127 Quod homines per sensualia et scientifica inquirere voluerint in mysteria fidei, erat non solum causa lapsus Antiquissimae Ecclesiae, nempe posteritatis ejus, de qua in capite sequente; sed etiam est causa lapsus omnis Ecclesiae, nam inde non solum falsitates sed etiam mala vitae.
Arcana Coelestia 1
#128 Homo mundanus et corporeus corde suo dicit "Si non instruar de fide, et de illis quae sunt fidei, per sensualia ut videam, seu per scientifica ut intelligam, quod non credam"; confirmatque se ex eo quod naturalia non possint esse contraria spiritualibus; quare ex sensualibus instrui vult de caelestibus et Divinis; quod tamen ita impossibile est ac est camelo intrare per foramen acus; quo magis ex iis sapere vult, eo magis se occaecat; usque adeo ut nihil credat, ne quidem quod spirituale sit et quod vita aeterna; ex principio quod capit, id fluit; hoc est "edere ex arbore scientiae boni et mali," ex qua quo magis edit, eo magis mortuus fit. At qui non ex mundo sapere vult sed ex Domino, is dicit corde suo quod credendum Domino, hoc est, illis quae Dominus in Verbo locutus est, quia illa sunt veritates, et ex hoc principio cogitat; ille se confirmat per rationalia, scientifica, sensualia, et naturalia, et quae non confirmantia sunt, separat.
Arcana Coelestia 1
#129 Cuivis notum esse potest quod principia capta, etiam falsissima, regant hominem, et quod principiis omnis scientia et ratiocinatio faveat, nam innumera assentientia affluunt, ita confirmatur in falsis; quare cui principium est quod nihil credat priusquam videt et intelligit, nusquam credere potest; nam spiritualia et caelestia nec oculis videt, nec phantasia capit. Sed verus ordo est ut ex Domino, hoc est, ex Verbo Ipsius sapiat; tunc omnia succedunt, et quoque in rationalibus et scientificis illustratur: nusquam enim negatum est scientias discere, quia utiles sunt vitae et delectabiles; et qui in fide: ei nusquam negatum est cogitare et loqui sicut eruditi mundi, sed ex illo principio quod credat Verbo Domini et confirmet veritates spirituales et caelestes per veritates naturales, terminis orbi erudito familiaribus, quantum potest; quare ex Domino erit principium non ex semet; illud est vita, hoc autem est mors.
Arcana Coelestia 1
#130 Qui ex mundo sapere vult, "ei hortus" sunt sensualia et scientifica; "Eden ejus" est amor sui et mundi; "oriens ejus" est occidens seu ipse; "fluvius ejus Euphrates" est omne ejus scientificum, quod damnatum; "alter fluvius," ubi "Asshur," est vesana ratiocinatio, inde falsitates; "tertius fluvius," ubi "Cush," sunt principia inde mali et falsi: quae sunt cognitiones ejus fidei; "quartus" est sapientia inde, quae vocatur in Verbo magia; quare "Aegyptus," quae significat scientiam, postquam magica facta, significat talem, et quidem ex causa, de qua passim in Verbo, quia ex se vult sapere; de quibus ita apud Ezechielem, Sic dixit Dominus Jehovih, 1 Ecce Ego contra te, Pharaoh: rex Aegypti, cete magne, cubans in medio fluminum suorum, qui dixit, Mihi flumen meum, et ego feci me;...et erit terra Aegypti in solitudinem et vastitatem; et cognoscent, quod Ego Jehovah, propterea, quod dixit, Fluvius mihi, et ego feci, xxix 3, 9. Tales quoque vocantur arbores Edenis in inferno apud eundem prophetam ubi etiam de Pharaone seu Aegyptio agitur, his verbis, Cum descendere fecero eum in infernum, cum descendentibus in foveam;...Cui similis factus es sic in gloria, et in magnitudine, inter arbores Edenis? cum descendere factus fueris cum arboribus Edenis in terram inferiorem, in medio praeputiatorum: cum confossis gladio: hic Pharaoh et omnis turba ejus, xxxi 16, x18; ubi "arbores Edenis" pro scientificis et cognitionibus ex Verbo, quae per ratiocinia sic profanant. @ 1 See n. 1793, 2921 and 9167 for explanation. Sch. transcribes the Hebrew Adonai Jehovih.$ * * * * * * * * * * * * * 18. Et dixit JEHOVAH DEUS, Non bonum ut sit homo solus is; faciam ei auxilium tanquam apud illum. 19. Et formavit JEHOVAH DEUS ex humo omnem bestiam agri: et omnem avem caelorum, et adduxit ad hominem ad videndi quid vocaret id; et quicquid vocabat id homo, animam viventem, id nomen ejus. 20. Et vocabat homo nomina omni bestiae, et avi caelorum, et omni ferae agri; et homini non invenit auxilium tanquam apud illum. 21. Et cadere fecit JEHOVAH DEUS soporem super hominem, et obdormivit; et accepit unam e costis illius, et occlusit carnem loco ejus. 22. Et aedificavit JEHOVAH DEUS costam, quam sumpsit de homine, in mulierem, et adduxit eam ad hominem. 23. Et dixit homo, Hac vice, os de ossibus meis, et caro de carne mea; propter hoc vocabitur uxor, quia ex viro sumpta illa. 24. Propterea relinquet vir patrem suum et matrem suam, et adhaerebit uxori suae, et erunt in carnem unam. 25. Et fuerunt ambo nudi, homo et uxor illius, et non erubuerunt. CONTENTA
Arcana Coelestia 1
#131 AGITUR de posteritate Antiquissimae Ecclesiae, quae affectabat proprium.
Arcana Coelestia 1
#132 Quia homo talis est, ut non contentus sit a Domino duci, sed cupit etiam a semet et mundo, seu ex proprio, agitur hic de proprio, quod ei concessum, vers. 18.
Arcana Coelestia 1
#133 Et primum ei nosse datur affectiones boni, et cognitiones veri, a Domino ei donatas; sed usque proprium affectat, vers. 19, 20.
Arcana Coelestia 1
#134 Quare in statum proprii missus, et ei proprium datur, quod describitur per costam aedificatam in mulierem, vers. 21-23.
Arcana Coelestia 1
#135 Tum quod caelestis et spiritualis vita adjuncta sit proprio, ut quasi unum appareant, vers. 24.
Arcana Coelestia 1
#136 Et quod proprio insinuata a Domino innocentia, ut usque non ingratum foret, vers. 25. SENSUS INTERNUS
Arcana Coelestia 1
#137 IN tribus capitibus Geneseos in genere agitur de Autiquissima Ecclesia, quae vocatur "homo," a primo tempore usque ad ultimum cum periit: in anteactis hujus capitis de florentissimo ejus statu quando caelestis homo fuit; hic nunc de iis et de posteris ejus qui affectabant "proprium."
Arcana Coelestia 1
#138 Vers. 18. Et dixit Jehovah Deus, Non bonum ut sit homo solus is; faciam ei auxilium tanquam apud illum. Per "solus" significatur quod non contentus tuerit a Domino duci, sed capiverit a semet et mundo: per "auxllium tanquam apud illum" significatur proprium, quod in sequentibus quoque vocatur "costa aedificata in mulierem."
Arcana Coelestia 1
#139 Antiquitus soli habitare dicti sunt qui a Domino ducti sicut homines caelestes, quia non amplius infestabant illos mala seu mali spiritus; repraesentatum hoc quoque in Ecclesia Judaica per id quod expulsis gentibus soli habitarent; quare aliquoties in Verbo praedicatar de Ecclesia Dornini quod sola, ut apud Jeremiam, Surgite, ascendite ad gentem quietarn, habitantem confidenter,...non valvae, et non vectis ei, solus1 habitant, xlix 31: in prophetia Mosis, Habitavit lsrael confidenter, solus, Deut. xxxiii 28: manifestiias adbuc in propbetia Bileami, En populum, solus habitat, et inter gentes non reputatur, Num. xxiii 9; ubi "gentes" pro malis. Haec posteritas Antiquissimae Ecclesiae non babitare voluit sola, hoc est, non esse caelestis homo seu ut caelestis homo duci a Domino, sed inter gentes esse, sicut Ecclesia Judaica; et quia id cupivit, dicitur "non bonam esse, ut sit homo solus is"; qui enim cupit, jamdum in malo est, et ei conceditur. @ 1 Heb. (badad)"in separation, separately," and is used adverbally. S. here uses the simple form of the adjective, though we should have expected solum. In n. 9496 he uses solitarii, as Sch. does.$
Arcana Coelestia 1
#140 Quod per "auxilium tanquam apud illum" significetur proprium, ex natura proprii et ex sequentibus constare potest: sed quia hic homo Ecclesiae de quo nunc agitur, erat bonus indole, ei proprium concessum est, sed tale ut appareret sicut ejus, quare dicitur "auxilium tanquam apud illum."
Arcana Coelestia 1
#141 De proprio innumerabilia sunt quae dici possunt; nempe quomodo se habet proprium apud hominem corporeum et mundanum, quomodo apud hominem spiritualem, et quomodo apud caelestem. Proprium apud bominem corporeum et mundanum est omne ejus; non scit aliud quamn proprium; si proprium perderet, ut dictum, putaret se perire. Apud hominem spiritualem etiam proprium apparet simile, nam is, tametsi novit quod Dominus sit vita omnium et det sapientiam et intelligentiam, proinde det cogitare et agere, usque hoc dicit, sed non ita credit. Homo autem caelestis agnoscit quod Dominus sit vita omnium, det cogitare et agere, nam percipit quod ita sit, nec usquam cupit proprium; et tametsi non cupit proprium, usque datur ei a Domino proprium, quod conjunctum est cum omni perceptione boni et veri, et cum omni felicitate; angeli in tali proprio sunt, et tunc in summa pace et tranquillitate; nam in proprio illorum sunt illa quae sunt Domini, Qui regit illorum proprium, seu illos per proprium illorum: hoc proprium est ipsissimum caeleste; at proprium hominis corporei est infernale: sed de proprio plura in sequentibus.
Arcana Coelestia 1
#142 Vers. 19, 20. Et formavit Jehovah Deus ex humo omnem bestiam agri, et omnem avem caelorum, et adduxit ad hominem ad videndum quid vocaret id; et quicquid vocabat id homo, animam viventem, id nomen ejus. Et vocabat homo nomina omni bestiae, et avi caelorum, et omni ferae agri; et homini non invenit auxilium tanquam apud illum. Per "bestias" significantur caelestes affectiones; per "aves caelorum" spirituales; seu per "bestias," quae sunt voluntatis, per "aves," quae sunt intellectus: "adducere ad hominem ad videndum ut vocaret nomine" est dare ei nosse quales sunt; "quodque vocaverit nomina" est quod cognoverit quales essent: et tametsi noverit quales affectiones boni et cognitiones veri a Domino donatae, essent, usque affectabat proprium, quod exprimitur per idem ac prius, quod "non invenerit auxilium tanquam apud illum."
Arcana Coelestia 1
#143 Quod per "bestias et animalia" antiquitus significatae sint affectiones et similia apud hominem, hodie peregrinum apparere potest; sed quia in caelesti idea fuerunt, et talia quoque in mundo spirituum repraesentantur per animalia, et quidem per talia animalia quibus similia sunt, ideo non aliud intellexerunt cum ita locuti sunt: in Verbo nec alia intelliguntur ubicumque bestiae nominantur in genere et in specie; totum Verbum propheticum plenum est similibus, quare qui non novit quid unaquaevis bestia significat in specie, nusquam intelligere potest quid Verbum in interno sensu continet: sed, ut dictum prius, bestiae sunt duplicis generis, malae quia noxiae, bonae quia innoxiae; per bonas significantur affectiones bonae, sicut per "oves, agnos, columbas"; hic quia de caelesti seu de caelesti spirituali homine agitur, similiter: quod "bestiae" in genere significent affectiones, ex aliquibus locis in Verbo confirmatum videatur prius, n. 45, 46; ut non opus sit amplius confirmare.
Arcana Coelestia 1
#144 Quod "vocare nomine" significet nosse quales sunt, sciendum quod antiqui per "nomen" nihil aliud intellexerint quam essentiam rei; per "videre et vocare nomine" nosse quales sunt: causa erat quod nomina inderent filiis et filiabus suis secundum ea quae significabantur; nam unicuivis nomini aliquid singulare fuit, ex quo et per quod nossent unde et quales, sicut etiam ex sequentibus ubi de duodecim filiis Jacobi, ex Divina Domini Misericordia, agendum, videbitur. Cum itaque nomini inerant unde essent et quales essent, per "vocare nomine" nihil aliud intelligebant; talis locutio apud eos familiaris fuit, quam qui non intelligit, mirabitur quod ea significent.
Arcana Coelestia 1
#145 In Verbo quoque per "nomen" significatur essentia rei, et per "videre et vocare nomine" nosse quales sunt; ut apud Esaiam, Dabo tibi thesauros tenebrarum, et absconditas opes occultorum, propterea ut scias quod Ego Jehovah vocans nomen tuum, Deus Israelis: propter servum Meum Jacobum, et Israelem electum Meum, et vocavi te nomine tuo, cognominavi te, et non novisti Me, xlv 3, 4; ibi per "vocare nomine" et "cognominare" significatur praescire qualis est: apud eundem, Vocabitur tibi nomen novum, quod os Jehovae declarabit illud, lxii 2; pro quod alius fieret, ut constat ab antecedentibus et sequentibus ibi: apud eundem, Israel, ne timeas, nam redemi te, vocavi nomine tuo, Mihi tu, xliii I; ubi pro quod noverit qualis: iterum apud eundem, Tollite in altum oculos vestros, et videte, quis creavit illa, educens in numero exercitum eorum; omnes nomine vocabit, xl 26; pro quod omnes nosset: in Apocalypsi, Habes pauca nomina in Sardibus, quae [non] polluerunt vestimenta sua....Qui vicerit, hic induetur vestimentis albis, et non delebo nomen ejus e libro vitae, confiteborque nomen ejus coram Patre Meo, et coram angelis Ejus, iii 4, 5: alibi, Quorum sunt scripta nomina in Libro Vitae Agni, xiii 8. Per "nomina" bis locis nusquam intelliguntur nomina sed quales sunt; nec usquam alicujus nomen in caelo noscitur sed qualis est.
Arcana Coelestia 1
#146 Ex his conspici potest nexus rerum quae significantur: versu x18 dictum quod "non bonum ut sit homo solus is, faciam ei auxilium tanquam apud illum"; et mox agitur de bestiis et avibus, de quibus tamen prius, et sequitur immediate idem, quod "homini non invenit auxilium tanquam apud illum"; quod nempe cum ei cognoscere datum qualis esset quoad affectiones boni et cognitiones veri, quod usque affectaret proprium: qui enim tiles sunt ut cupiant proprium, incipiunt contemnere illa quae sunt Domini, utcumque qa ei repraesentantur et demonstrantur.
Arcana Coelestia 1
#147 Vers. 21. Et cadere fecit Jehovah Deus soporem super hominem, et obdormivit; et accepit unam e costis illius, et occlusit carnem loco ejus. Per "costam," quae est os pectoris, intelligitur proprium hominis in quo parum vitale, et quidem proprium quod ei est carum: per "carnem loco costae" intelligitur proprium in quo vitale: per "soporem" status ille in quem missus ut proprium videretur sibi habere, qui status est instar somni, quia in statu illo non aliter scit quam quod ex semet vivat, cogitet, loquatur, et agat; at cum scire incipit quod id falsum, tunc expergiscitur sicut a somno et vigil fit.
Arcana Coelestia 1
#148 Quod proprium hominis dictum costa quae est os pectoris, et quidem proprium quod ei carum, causa est quia "pectus" apud antiquissimos significavit charitatem, quia ibi cor et pulmones: et "ossa" significarunt ea quae viliora essent, quia iis minimum vitale inest; "caro" autem, quae aliquid vitale haberent: quod ita significata sint, causa est arcanissima antiquissimis nota; de qua, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus.
Arcana Coelestia 1
#149 In Verbo etiam proprium per "ossa" significatur; et quidem proprium vivificatum a Domino apud Esaiam, Jehovah...saturabit in ariditatibus animam tuam, ac ossa tua expedita reddet, et eris sicut hortus irriguus, lviii II: apud eundem, Tum videbitis, et gaudebit cor vestrum, et ossa vestra, sicut herba, germinabunt, lxvi 14: apud Davidem, Omnia ossa mea dicent, Jehovah, quis sicut Tu? Ps. xxxv 10: apud Ezechielem adhuc evidentius ubi de ossibus, quod carnem acciperent et spiritus eis induceretur, Manus Jehovae...posuit me in medio vallis, et ea plena ossibus,...et dixit ad me, Propheta super ossibus istis; et dicas ad ea, O ossa arida, audite Verbum Jehovae; sic dixit Dominus Jehovih ossibus his, Ecce Ego adducens in vos spiritum, et vivetis; et dabo super vos nervos, et ascendere faciam super vos carnem, et obducam super vos cutem, et dabo in vobis spiritum, et vivetis, et scietis, quod Ego Jehovah, xxxvii I, 4-6. Proprium hominis cum inspicitur e caelo apparet prorsus ut osseum inanimatum et deformissimum quid, ita mortuum in se; sed vivificatum a Domino, ut carneum; nam proprium hominis nihil nisi quam mortuum quid est, tametsi ei apparet sicut aliquid, immo sicut omne; quicquid vivit apud eum, est ex vita Domini, quae si recederet, caderet mortuus sicut lapis; nam est solum organum vitae, sed quale organum talis affectio vitae. Solus Dominus habet Proprium, ex Proprio redemit hominem, et ex Proprio salvat hominem; Proprium Domini est Vita, ex Cujus Proprio vivificatur proprium hominis, quod in se mortuum est. Proprium Domini significatum quoque est per Domini verba apud Lucam, Spiritus carnem et ossa non habet, sicut videtis Me habere, xxiv 39, 40; significatum etiam est per id, quod Os pecudis paschalis non frangeretur, Exod. xii 46.
Arcana Coelestia 1
#150 Status hominis cum est in proprio, seu cum putat vivere ex se, comparatus est sopori, immo ab antiquis dictus sopor, in Verbo quod perfundantur spiritu soporis, ac dormitent somnum. Quod proprium hominis in se mortuum sit, seu quod nullus aliquam vitam habeat ex se, ostensum est in mundo spirituum, usque adeo ut mali spiritus, qui nihil nisi proprium amant et se ex semet vivere contumaciter instant, per vivas experientias convicti, et fassi quod non vivant ex se. Quomodo se habeat cum proprio hominis, scire prae aliis mihi datum est nunc intra aliquot annorum tempus; quod nempe ne hilum cogitaverim ex memet; et manifeste percipere datum quod unaquaevis idea cogitationis influeret, et quandoque quomodo et unde influeret. Quare homo qui putat se vivere ex se, in falso est; et per id quod credit se vivere ex se, appropriat sibi omae malum et falsum, quod nusquam sibi appropriaret, si sicut res se habet, crederet.
Arcana Coelestia 1
#151 Vers. 22. Et aedificavat Jehovah Deus costam, quam sumpsit de homine, in mulierem, et adduxit eam ad hominem. Per "aedificare" significatur exstruere quod lapsum est; per "costam" proprium non vivificatum; per "mulierem" proprium a Domino vivificatum; per "adducere ad hominem" quod ei proprium datum sit. Posteritas hujus Ecclesiae, quia non ut parentes caelestis homo volu esse sed semet ducere, et sic affectavit proprium, ei quoque concessum est, sed usque a Domino vivifictum, quare vocatur mulier, et postea uxor.
Arcana Coelestia 1
#152 Quisque qui modo leviter attendit, scire potest quod non mulier ex costa viri, et quod haec arcaniora involvant quam usquam aliquis hactenus noverit; et quod proprium per mulierem sinificetur ex eo quod mulier sit quae decepta, nam nihil nusquam hominem decipit quam proprium, seu quod idem est, amor sui et mundi.
Arcana Coelestia 1
#153 Aedificata dicitur costa in mulierem, non autem mulier creata, aut formata, aut facta, ut prius ubi de regeneratione agitur: quod aedificata dicatur, causa est quia aedificare significat exstruere id quod lapsum est; in Verbo similiter, ubi "aedificare" praedicatur de malis, "erigere" de falsis, "renovare" de utrisque; ut apud Esaiam, Aedificabunt vastitates aeternitatis, desolationes priscas erigent, et renovabunt urbes vastitatis, desolationes generationis et generationis, lxi 4; "vastitates" hic et alibi pro malis, "desolationes" pro falsis; illis applicatur vox "aedificare," his "erigere," sicut alibi quoque apud Prophetas, quod accurate observatur; apud Jeremiam, Adhuc aedificabo te, ut aedficata sis, virgo Israel, xxxi 4.
Arcana Coelestia 1
#154 Nihil usquam malum et falsum datur quod non est proprium et ex proprio; nam proprium hominis est ipsum malum, inde homo non est nisi malum et falsum; quod constare mihi potuit ex eo quod cum propria videnda sistantur in mundo spirituum, appareant ita deformia ut deformius nusquam pingi possit, cum diversitate secundum proprii naturam, sic ut is cui ejus propria videnda praebentur, semet horteat et fugere veht ut diabolum. At vero propria quae vivificata sunt a Domino, apparent pulchra et venusta, cum varietate secundum vitam cui caeleste Domini applicari potest; et quidem qui praediti fuerunt seu vivificati cbaritate, apparent ut pueri et puellae venustissima facie; et qui innocentia, ut infantes nudi varie decorati, florum sertis circum pectus cincti, diadematibus circum caput, viventes et ludentes in aura adamantina, cum perceptione felicitatis ex intimis.
Arcana Coelestia 1
#155 Verba haec, quod "costa aedificata sit in mulierem," plura intime recondita habent quam usquam aliquis ex littera scire potest; nam Verbum Domini tale est ut in intimis spectet Ipsum Dominum, ac regnum Ipsius, inde vita omnis Verbi; hic similiter, est conjugium caeleste, quod in intimis spectatur. Conjugium caeleste est tile quod sit in proprio, et quod proprium vivificatum a Domino dicatur Domini Sponsa, ut et Uxor: proprium ita vivificatum a Domino habet perceptionem omnis boni amoris et veri fidei; ita habet omnem sapientiam et intelligentiam conjunctam cum ineffabili felicitate: sed quale hoc proprium vivificatum quod dicitur Sponsa et Uxor Domini, non paucis dici potest; solum quod angeli percipiant quod vivant a Domino, et cum non reflectunt, non aliter sciant quam quod ex se; sed est communis affectio, quae talis est ut dum vel minimum a bono amoris et vero fidei recedunt, percipiant mutationem; quare in sua pace et felicitate, quae ineffabilis est, sunt, quando in perceptione communi quod a Domino vivant. Hoc proprium quoque est quod intelligitur apud Jeremiam, ubi dicitur, Creavit Jehovah novam in terra, mulier circumdabit virum, xxxi 22; est conjugium caeleste quod hic quoque significatur, et per "mulierem" proprium vivificatum a Domino, de qua muliere praedicatur "circumdare"; nam proprium tale est ut circumdet, sicut costa facta caro circumdat cor.
Arcana Coelestia 1
#156 Vers. 23. Et dixit homo, Hac vice, os de ossibus meis, et caro de carne mea; propter hoc vocabitur uxor, quia ex viro sumpta illa. "Os de ossibus, et caro de carne" significat proprium externi hominis; "os," proprium non ita vivificatum; "caro," proprium vivificatum: "vir" autem significat internum hominem, qui quia copulatus est externo homini ita ut in versu sequente dicitur, vocatur proprium hoc "uxor," quae prius "mulier": "hac vice" significat quod nunc ita factum sit, quia mutatus status.
Arcana Coelestia 1
#157 Quia "os de ossibus, et caro de carne" significabat proprium externi hominis in quo internus, antiquitus vocabantur omnes ii os de ossibus et caro de carne qui proprii dici potuerunt, essentque ex una domo aut ex una familia aut in aliqua cognatione, ut Jacobus Labane, Utique os meum et caro mea tu, Gen. xxix 14: fratres matris, et familia domus patris matris, ab Abimelecho, Recordamini, quod os vestrum, et caro vestra, ego, Jud. ix 1-3: etiam tribus Israelis de se ad Davidem, Ecce nos os tuum, et caro tua, nos, 2 Sam. v I.
Arcana Coelestia 1
#158 Quod "vir" significet internum hominem, seu quod idem est, intelligentem et sapientem, constat apud Esaiam, Video et non vir, et de illis et non consiliarus, xli 28; pro quod non sapiens et intelligens: apud Jeremiam, Discurrite per plateas Hierosolyrnae, et videte,...si inveniatis virum, si sit fatiens judicium, quaerens veritatem, V I; "faciens juditium" pro sapiente, et "quaerens veritatem" pro intelligente.
Arcana Coelestia 1
#159 Sed quomodo haec se habeant, non facile percipitur nisi sciatur qualis est status caelestis hominis; status caelestis hominis est talis ut internus homo sit distinctus ab externo, et quidem ita ut percipiat quae sunt interni et quae sunt externi et quomodo externus per internum regatur a Domino: at status hujus posteritatis, quia cupivit proprium, quod est externi hominis, mutatus est ita ut non amplius perceperit internum hominem distinctum esse ab externo, sed quasi quod internus esset unus cum externo: nam talis perceptio fit cum proprium cupitur.
Arcana Coelestia 1
#160 Vers. 24. Propterea relinquet vir patrem suum et matrem suam, et adhaerebit uxori suae, et erunt in carnem unam. "Relinquere patrem et matrem" est internum hominem, nam internus est qui concipit et parit externum: "adhaerere uxori" est ut internus sit in externo; "in unam carnem" quod ibi simul sint; et quia prius fuit internus, et externus ab interno, spiritus, nunc autem facti sunt caro. Ita caelestis et spiritualis vita adjuncta fuit proprio ut sicut unum essent.
Arcana Coelestia 1
#161 Posteritas haec Antiquissimae Ecclesiae non erat mala sed usque bona; et quia cupivit vivere in externo homine seu in proprio, ei datum quoque a Domino, sed ex misericordia insinuatum caeleste spirituale. Quomodo internum et externum unum agunt, seu quomodo apparent tanquam unum, non sciri potest nisi sciatur influxus unius in alterum; ut solum idea ejus capiatur, sit exemplo actio, in qua nisi insit charitas, seu amor et fides, et Dominus in illis, actio non est actio quae dici potest opus charitatis aut fructus fidei.
Arcana Coelestia 1
#162 Omnes leges veri et recti fluunt a principiis caelestibus seu ab ordine vitae caelestis hominis, nam totum caelum est caelestis homo ex eo quod Dominus Solus est Homo caelestis, estque Omne in omnibus et singulis caeli et caelestis hominis; inde vocantur caelestes: quia a principiis caelestibus, seu ab ordine vitae caelestis hominis, omnis lex veri et recti, principaliter lex conjugiorum, descendit; conjugium caeleste est ex quo et secundum quod erunt omnia conjugia in terris; quod tale est quod Unus Dominus et unum caelum, seu una Ecclesia cujus caput Dominus; conjugiorum lex inde, quod unus erit vir et una uxor; et cum ita est, repraesentant conjugium caeleste, et exemplar sunt caelestis hominis. Haec lex non solum revelata est viris Antiquissimae Ecclesiae, sed etiam interno eorum homini inscripta; quare vir tunc non nisi quam unam uxorem habuit et unam domum constituit; at cum posteri eorum interni homines desierunt esse et externi facti, tunc plures uxores ducebant. Quia Antiquissimae Ecclesiae viri conjugiis Suis repraesentabant conjugium caeleste, amor conjugialis erat illis quasi caelum et caelestis felicitas; sed cum declinavit Ecclesia, felicitatem non amplius percipiebant in amore conjugiali sed in delectatione ex pluribus, quod est externi hominis; hoc a Domino vocatur durities cordis, propter quam iis a Mose permissum ut plures uxores ducerent, sicut Ipse Dominus docet, Propter duritiem cordis vestram scripsit Moses vobis praeceptum hoc; ab initio autem creationis masculum et feminam fecit eos Deus; propter hoc derelinquet homo patrem suum et matrem, et adhaerebit uxori suae, eruntque duo in carnem unam; quare non amplius sunt duo, sed una caro; quod ergo Deus conjunxit, homo non separabit, Marc. x 5-9.
Arcana Coelestia 1
#163 Vers. 25. Et fuerunt ambo nudi, homo et uxor illius, et non erubuerunt. Quod "nudi fuerunt, et non erubuerunt" significat innocentes; scilicet quod Dominus insinuaverit proprio illorum innocentiam ne ingratum esset.
Arcana Coelestia 1
#164 Proprium hominis, ut dictum, non est nisi maluum, et cum sistitur videndum, est deformissimum; at cum charitas et innocentia a Domino insinatur proprio, apparet bonum et venustam, secundum ea quae dicta sunt n. 154. Charitas et innocentia sunt quae proprium: seu malum et falsum hominis, non solum excusant sed quasi abolent; sicut quisque apud infantes videre potest, qui dum amant se mutuo et parentes, et simul infantile innocens elucet, tunc ipsa mala et falsa non solum non apparent sed etiam placent. Inde sciri potest quod nemo in caelum admitti possit nisi aliquid innocentiae habeat; sicut Dominus dixit, Sinite infantes venire ad Me, et non prohibete eis, talium est regnum Dei. Amen dico vobis, quisquis non acceperit regnum Dei ut infans, non ingredietur in illud. Suscipiens igitur illos in ulnas, posuit manus super illos, et benedixit illis, Marc. x 14-16
Arcana Coelestia 1
#165 Quod "nuditas quam non erubescunt" significet innocentiam, constat manifeste a sequentibus quando integritas et innocentia recessit, quod tunc erubuerint nuditatem et ea apparuerit ut probrum, quare se occultabant. Ex iis quoque quae repraesentantur in mundu spirituum, etiam constat quod nuditas quam non erubescunt, significet innocentiam; spiritus enim dum se exculpare et praebere insontes volunt, se sistunt nudos, innocentiam testaturi. Imprimis ab iis qui innocentes sunt in caelo, qui apparent ut infantes nudi et secundum innocentiae speciem cincti serteis: at quibus non tantum innocentiae, ii apparent induti vestibus decoris et lucentibus, ita ut sericum adamantinum dicas, sicut angeli quandoque visi sunt prophetis.
Arcana Coelestia 1
#166 HAEC sunt quae continet Verbum in hoc capite, sed pauca sunt quae exposita; et quia de caelesti homine agitur, qui hodie vix alicui notus, pauca haec non possunt non aliquibus obscura apparere.
Arcana Coelestia 1
#167 Sed si quis nosset quantum arcanorum continetur in unoquovis versiculo, obstupesceret; tantum arcanorum continetur ut nusquam edici possit; hoc minime elucet ex littera: ut breviter tradatur; sicut sunt verba litterae, repraesentantur ad vivum in mundo spirituum ordine pulchro, nam mundus spirituum est repraesentativus: et quicquid repraesentatur ad vivum, hoc percipitur ia altero caelo a spiritibus angelicis quoad minutiora quae in repraesentatis: quae a spiritibus angelicis, haec in tertio caelo ab angelis copiose et plene ideis angelicis, inexpressibilibus, et quidem secundum Beneplacitum Domini, omni varietate, quae indefinita. Tale est Verbum Domini. De Resuscitatione hominis a mortuis, et introitu ejus in vitam aeternam
Arcana Coelestia 1
#168 QUIA in serie licet tradere quomodo homo a vita corporis intrat in vitam aeternitatis, ut dictum, ut sciretur quomodo exsuscitatur homo, non auditum, sed per vivam experientiam ostensum est.
Arcana Coelestia 1
#169 1 In statum insensibilitatis 2 quoad corporeos sensus perductus sum, ita paene in statum morientium, manente tamen interiore vita integra cuu" cogitatione, ut perciperem et memoria retinerem ea quae contingunt iis qui mortui sunt et resuscitantur, cum vitae conveniente respiratione, dein cum respiratione tacita. @ 1 This paragraph and several of the following will be found repeated more or less closely in H.H. 449 seq.$ @ 2 quod I.$
Arcana Coelestia 1
#170 Angeli caelestes aderant qui occupabant cordis provinciam, sic ut quoad cor viderer iis unitus, ita tandem ut vix aliquid meum mihi relictum sit praeter cogitationem et inde perceptionem; et hoc per aliquot horas.
Arcana Coelestia 1
#171 A communicatione cum spiritibus in mundo spirituum sic removebar; qui autumabant quod e vita corporis discesserim.
Arcana Coelestia 1
#172 Praeter angelos caelestes qui occupabant cordis provinciam, etiam bini angeli assidebant capiti; et perceptum, quod ita fiat unicuique.
Arcana Coelestia 1
#173 Angeli qui assidebant capiti, tacitissimi erant, modo communicantes sua cogitata cum facie; sic ut perciperem quod mihi quasi inducta sit alia facies, et quidem bina, quia bini erant. Angeli, cum percipiunt quod eorum facies recipiantur, tunc noscunt quod homo mortuus sit.
Arcana Coelestia 1
#174 Postquam agnoverunt suas facies, inducebant quasdam mutationcs circa oris provinciam, et sic communicabant sua cogitata; nam per oris provinciam loqui, hoc commune est caelestibus: loquelam eorum cogitativam datum erat percipere.
Arcana Coelestia 1
#175 1 Sentitus odor aromaticus sicut cadaveris conditi; nam cum angeli caelestes adsunt; tunc cadaverosum sentitur ut aromaticum, quem cum sentiunt mali spiritus, non possunt approximare. @ 1 Sensus has been suggested for the unusual form sentitus, but the latter is from sentisco, the inceptive form of sentio, and implies a beginning of sensation. This is especially clear in. n. 176.$
Arcana Coelestia 1
#176 Interea, quoad provinciam cordis satis arcte unitus tenebar caelestibus, quod perceptum et pulsu quoque 1 sentitum est. @ 1 Sensus has been suggested for the unusual form sentitus, but the latter is from sentisco, the inceptive form of sentio, and implies a beginning of sensation. This is especially clear in. n. 176.$
Arcana Coelestia 1
#177 Mihi insinuatum quod cogitata quae homo in puncto mortis habet, quae pia et sancta sunt, detineantur ab angelis: insinuatum etiam, quod qui moriuntur, ut plurimum cogitent de vita aeterna, raro de salute et felicitate; quare angeli tenent eos in cogitatione de vita aeterna.
Arcana Coelestia 1
#178 In hac cogitatione tenentur satis diu ab angelis caelestibus antequam recedunt et relinquuntur angelis spiritualibus, quibus dein associantur: interea non sciunt aliter ac si vivant in corpore, sed obscure.
Arcana Coelestia 1
#179 Vitales substantiae, ut primum frigescunt corporea interiora, separantur ab homine, ubicumque sunt, si vel inclusae forent mille labyrintheis nexibus; nam talis est efficacia Misericordiae Domini, quae mihi prius percepta, sicut 1 attractio viva et valida, sic ut nihil vitale remanere possit. @ 1 Attracto I.$
Arcana Coelestia 1
#180 Angeli caelestes qui capiti assidebant, postquam essem quasi resuscitatus, per aliquod tempus apud me fuerunt, nec locuti nisi tacite, id percipiens ex loquela eorum cogitativa quod nihili facerent omnes fallacias et falsitates, eas quidem non ut ludibria ridentes sed tanquam nihili curantes. Loquela eorum est cogitativa absque sonoro, qua etiam incipiunt loqui cum animabus apud quos primum sunt.
Arcana Coelestia 1
#181 Adhuc homo, ita a caelestibus resuscitatus, in vita obscura est; cum tempus adest quod angelis spiritualibus tradendus, tunc post moram recedunt caelestes cum spirituales accesserint; et ostensum quomodo hi operantur ut lucis usuram accipiat, de qua videatur continuatio in capitis nunc sequentis praemissis. |
|